Skip to content

PRÆFATIO.

INTER omnes, quæ nobis cum Pontificiis intercedunt, Controverfias, nullam dari, quæ moinentofior fit, nullam, quæ majori animorum contentione, & jam antea agitata fuerit, & nunc etiam agitetur, eâ, quæ Seceſſionem noftram ab Eccleſia Romana ſpectat, apud omnes debet eſſe in confeſſo. Cùm enim aliæ circa ſingularia quædam doctrinæ Capita verſentur, in quibus ab invicem diſſidemus: Hæc verò omnia in univerſum complectatur, quæ cauſam huic noſtræ Seceſſioni præbere potuerunt. Nemo non videt, quantùm interſit accuratè eam expendi, ut primariam & capitalem, à qua cæteræ omnes pendeant. Conftat ſanè nihil eſſe, quod ab illarum partium hominibus, vel frequentiùs objectetur, vel exagitetur odioſiùs, quaſi non modò temeraria, ſed & injuſta & Schifmatica fuerit, quæ pacis, quam tantopere Chriftus nobis commendavit, ſacratiſſimum vinculum impiè abruperit, & communionem Corporis Chrifti myftici nefariè lacerârit. Cui perniciofiſſimo malo remedium aliud afferri non poſſe clamitant, quàm ſi eò unde exivimus revertamur, & cum Eccleſia ſua, à qua per Schifma voluntarium divortium fecimus, in gratiam redeamus. Noftri verò viciſſim, ne Veritati ac ſibi deeſſent, in id etiam ſedulò laborârunt, ut falſitatem & injuſtitiam iſtarum criminationum demonſtrarent, & ſubdolas eorum artes retegerent, qui ſub infidioſæ pacis obtentu, hoc unum agebant, ut conſcientias, ſemel à Chrifto liberatas, ſub duriſſimæ ſervitutis jugum ἀζύγαστον reducerent. Quod ab eximiis Dei Servis eâ ſolertiâ & ſoliditate præftitum, ut nihil habeat ſuperftitio, quod cum ratione reponere poſſit. Demonſtratum quippe non unâ ratione, Pios Majores noftros non ſine graviſſimis cauſis poft tentatam ſæpius & expetitam fruftrâ Reformationem in Capite & Membris, Seceſſionem tandem feciſſe, vel potiùs ad eam faciendam Adverſariorum furore adactos fuiſſe: Nec amorem pacis, ad quem nos toties Chriftus hortatur, à pio hoc propoſito avocare eos potuiſſe aut debuiſſe; memores ex præſcripto Dei, pacem indiſſolubili cum Veritate ſociandam eſſe vinculo, nec ullam unitatem probari poſſe, quæ veritate non nitatur; omnem aliam conſociationem pacis nomen non mereri, ſed exitialem eſſe in errore & mendacio conſpirationem, quæ à Deo veritatis & pacis Auctore nos ſeparat, nedum ut ad ejus communionem nos adducat.

Sed quamvis hoc argumentum à magnis Viris Dei non ſemel occupatum fuerit, & ſolidè pertractatum; non deſinunt tamen Adverſarii identidem illud reponere, & ad ravim uſque urgere, noviſſimis imprimis hiſce temporibus, quibus Clerus Romanus nihil non molitur, ut opus ſuum, purioris ſcili. Religionis, quam infami hæreſis nomine injuſtiſſimè notat, excidium promoveat, & ſi poteſt abſolvat. Hinc ut immani perſecutionum antea inauditarum crudelitate graſſatur ad fidem piorum penitus dejiciendam; blandis etiam & ad fallendum compofitis verbis incautos ineſcare, & in retia ſua pertrahere conatur. Quod viſum nuper in Admonitione Paſtorali, à Clero Gallicano ad Reformatos per Galliam datâ, ubi dum Fratribus Seceſſionis Calvinianæ, uti loquuntur, correctionem, reditum & concordiam exoptant. Impia ſub dulci melle venena latent, verbis meram charitatem ſpirantibus, & piam Paſtorum oves perditas requirentium ſollicitudinem, præ ſe ferentibus, utentes, ſed quæ reipſa malum animum & dirum virus ſatis produnt, dum odiofiſſimis titulis, quos ad ſe amicè revocare ſe velle profitentur, traducere non erubeſcunt, quaſi Religionis transfugas, militiæ veteris defertores, Schifmaticos, impios, qui fugæ ſuæ flagitioſæ, & ſeceſſionis rationem nullam reddere poſſint. Quod ideo acerbè inſectantur & exprobrant:

Nos ideo, inquiunt, Clerus omnis Gallicanus &c. Vos convenimus, & qua legatione pro Chrifto defungimur, tanquam Deo per nos hortante; Quærimus à vobis, Cur Schifma feceritis? Excufate ſi poteſtis apud Patrem, apud Matrem, apud Fratres, fugæ tam flagitiofæ, tam abruptæ & præcipitis infamiam, diviſionem Chrifti, reſciſſionem Sacramentorum Chrifti, criminationes in Conjugem Chriſti, negationem promiſſionum Chrifti &c. Hoc adversùs vos nominatim expoſtulamus, hoc ex vobis quærimus indeſinenter; Cur Schifma feceritis? Ad hoc niſi reſponderitis, quantumcunque in aliis dicendo aut ſcribendo contendatis, ſuperflua loquimini.

Hæc verò ſi tam verè dicerentur, quàm confidenter jactantur, non equidem repugnaremus, quin jure in nos conflata ſit omnis illa invidia, quâ nunc immerentes obruimur; Sed ſi rem ipſam, detractâ verborum inanium pompâ, penitiùs attendimus, liquidò apparebit, nihil iniquius, nihil falſius adversùs nos vel excogitari vel dici potuiſſe. Unde colligere licet, quàm neceſſe fit ad juftam bonæ cauſæ & innocentiæ noſtræ defenſionem, calumniarum iſtarum vanitatem in aperta luce collocare, ne ſimplicioribus imponant. Quod ab iis potiffimùm requiri nemo negabit, qui ad bella Domini decertanda vocati, & aliis præpofiti proſpicere debent, ne quid Religio patiatur detrimenti, cæteris fidelibus, & Juventuti imprimis ſacræ ipfis commifſæ, λόγῳ & ἔργῳ præeundo. Quæ effecit ratio, ut ex Muneris mihi demandati ratione, pro more in Academiis recepto, de hoc argumento nonnullas Difputationes, publici juris ante aliquot annos facerem, quibus probandam ſuſcepi Seceſſionis noſtræ ab Eccleſia Romana neceſſitatem, & Syncretiſmi cum ea impoſſibilitatem. Quæ cùm ſupra ſpēm meam cum aliquo applauſu exceptæ fuerint, & brevi quotquot ſupererant Exemplaria diſtracta ſint, de illis denuo ſub prælum mittendis cogitare cœptum eft, ut eorum deſiderio fieret ſatis, qui illas avidè requirebant, perſuaſi hoc Opuſculum fructu ſuo non cariturum, hoc præſertim tempore, quo Quæſtio iſta non minori fervore quàm antea renovari cœpit, Pontificiis nihil intentatum relinquentibus, ut ſive vi ſive dolo, ſive promiſſorum dulcedine ſive calumniarum acerbitate & perſecutionum omnigenarum diritate, & imprimis odioſo iſto ſchifmatis præjudicio, fideles à vera fide avocent, & in partes ſuas pertrahant. Ad quorum votum facilè paſſus ſum Velitationes iſtas Academicas, quæ mei juris ampliùs non erant, denuo evulgari, licet multa in iis, ut in tumultuario opere, deſiderari non neſciam, quæ in pleno & accuratiori tractatu obſervari potuiſſent. Interim ut paulò excultiores prodirent, ſecundis curis non parum auctæ fuerunt, & iis additamentis locupletatæ, quæ novitias Adverſariorum exceptiones & objectiones diſcutere, & veritatem Sententiæ noſtræ contra Sophiſtarum cavillationes fortiùs aſſerere poſſunt. Quod an aſſe-cutus fuerim, Lectorum erit judicium. Exinde ſaltem, ut ſpero, patebit vanitas Poftulatorum, quæ tanto cum verborum apparatu μετὰ πολλῆς φαντασίας à Clero propoſita ſunt. Patebit non ſine graviſſimis & urgentiffimis cauſis Patres noftros ab Eccleſia Romana feceſſiſſe, & nos cum illa, dum infallibilem ſe jactat, & irreformabilis manet, omnem Syncretiſmum reſpuere. Cauſas iſtas non fuiſſe, ut illi perperam, & contra propriam conſcientiam fingunt, vel ftatum Eccleſiæ depravatum, & mores Cleri corruptiſſimos, de quibus Scriptores ipſi Pontificii graviter conqueruntur, quamvis non leve præjudicium inde adversùs eam oriatur: Sed errores capitales & fundamentales multiplices tum in Doctrina, tum in Cultu, tum in Regimine, quos vel errare vel profiteri nefas eſſe duximus, & ſine præſentiſſimo ſalutis noſtræ diſcrimine non potuimus. Patebit iniquiſſimè poſtulari, Cur ab ipfis ſeceſſerimus? Cùm conftet nos non tam fugiſſe, quàm fugatos fuiſſe diris ipforum perſecutionibus & anathematis, quæ ſecedendi neceſſitatem nobis impoſuerunt. Sed nos juftiffimè viciſſim ab ipfis poſtulare poſſe, Cur nos à ſeipſis tot Excommunicationibus & proſcriptionibus duriſſimis ſepararint? Qua tandem de cauſa tanto furore in nos exarferint, ut fermè ubique terrarum diras faces belli ſacri in nos accenderint? Imperatores, Reges, Principes, Populos adversùs nos concitârint, qui lanienis, Cruciatibus, ferro, igne, & nullo non ſupplicii & tormenti genere graſſati ſint ad nos internecione delendos, tanquam ſceleſtiſſimos mortalium, atheos, impios, deteſtandarum hæreſium reos, indignos qui lucis uſurâ fruantur? Licèt convicti eſſe debeant, nihil nos credere, quod à Chrifto & Apoftolis non ſit traditum, & quod ipſi ſe nobiſcum credere non profiteantur quoad Articulos affirmativos; Et unum crimen noftrum eſſe, quòd nolimus Papali jugo, quod antichriftianum cenſemus, nos mancipare, & hæreſes ac cultus ſuperftitioſos & idololatricos ab ipſis præter & contra Dei Verbum invectos, admittere. Patebit odioſum Schifmatis crimen, quod nobis falſiſſimè impingitur, qui à fide ſemel traditâ, & verâ Chriſti Eccleſiâ, quæ vocem ejus audit & ſermones retinet, nunquam receſſimus; In ipfos verè recidere, qui à fide Chriſti non uno modo receſſerunt: Ut ab ipſis longè meliori jure, quàm ipſi à nobis, quærere poſſimus, Cur à Veritate ipfis traditâ defecerint? Cur fidem datam Chrifto fregerint, ut in caſtra Antichrifti tranfirent? Cur Sacramenta Chriſti corruperint? Cur veram, puram & Catholicam Eccleſiam reliquerint, ut falſæ & idololatricæ ſe adjungerent? Cur Scripturâ non contenti, quæ in unicam fidei morumque regulam nobis tradita eſt, voluerint ſapere παρ’ ὁ γέγραπται, & Traditiones ἀγράφους credendas nobis obtrudere, contra expreſſum Dei mandatum? Ad hæc niſi reſponderint, Quicquid de Infallibilitate & Antiquitate ſua, de Succeſſione non interrupta, de Unione Membrorum ſub uno Capite, & de aliis, quæ ab ipſis afferri ſolent Authoritatis ſuæ firmamentis, & Eccleſiæ ſuæ criteriis dixerint, ſuperfluum erit & inutile. Nam ſi certum eſt eos à Chriſti fide defeciſſe, nos verò ſemper in ea manſiſſe, ut ftatuimus, & parati ſumus ex Doctrinæ ipſius examine, ad quod provocamus, probare, quo jure poſſunt, Sponſæ Chriſti nomen ſibi arrogare, & nos fchiſmatis reos peragere, cujus ipſi manifeſtè tenentur? Patebit ulteriùs tantùm abeſſe, ut Seceſſio noftra infami fugæ flagitioſæ & præcipitis nomine traduci debeat, quæ diviſionem Chriſti, reſciſſionem Sacramentorum Chriſti, bellum impium in ejus Membra, & negationem Promiſſionum ejus induxerit; Ut contrà non alia de cauſa ab ipfis ſeceſſerimus, quàm ut Chrifto indivulſè adhæreremus; ut in veræ Eccleſiæ communione maneremus, ut Sacramenta pura & incorrupta retineremus, ut genuinis ejus Membris conjungeremur, & ut Promiſſiones ſoli veræ Eccleſiæ factas, falſæ & adulteræ tribui non pateremur. Patebit denique, conciliationem omnem & ſyncretiſmum, ad quem adeò blandè nos invitare videri volunt, ſub ſpe Reformationis alicujus, mera eſſe verba, & fucum, nihilque aliud quàm ſub fraudulentæ pacis prætextu, quàm errorum ſemel receptorum non correctionem, ſed incruftationem, & conſcientiarum ſub Eccleſiæ Papalis jugum feliciter excuſſum, reductionem; à qua reformationem ullam expectare, dum ſe infallibilem jactat, nihil aliud eſt quàm ſuaviter delirare, & ſeipſum ſponte decipere. Abſit verò ut tale quid vel cogitemus unquam vel præſtemus; Abſit ut pacem cum mundo, pacis cum Chrifto & Veritatis ejus cæleſtis diſpendio eamus redemptum.

Sed iſta fuſiùs in Difputationibus exponentur, ut opus non ſit diutiùs in iis immorari. Hoc unum Lectorem monere debeo, additam hîc fuiſſe Decadem Difputationum miſcellanearum, quæ, ut multiplici Argumentorum, quæ in iis tractantur, varietate, & Quæftionum, quæ ibidem agitantur, gravitate, Sacrorum Myftis ſponte ſe commendant: ita nec ingratas nec inutiles illis fore ſperamus; quod ſi contigerit, voti mei compos ſum futurus.

INDEX