Skip to content

DISPUTATIO THEOLOGICA PRIMA

DE NECESSARIA SECESSIONE NOSTRA AB ECCLESIA ROMANA, ET IMPOSSIBILI CUM EA SYNCRETISMO.

Reſpondente JOANNE JACOBO GESNERO Tigurino.

I. QUOD apud malæ fidei poſſeſſores uſu venire ſolet, ut ſolidis juris fundamentis & juſtis cauſæ præſidiis deſtituti, in Adverſarii perſonam quibuſcunque poſſunt modis invehentur, ut hoc modo ſuſpectam & exoſam illam reddendo, faciliùs omnem dictis ejus fidem abrogent. Id ipſum in graviſſimo quod inter Nos & Pontificios agitur Religionis negotio experimur. Cùm enim facilè deprehendant, quotieſcunque miſſis ambagibus jugulum cauſæ petitur, & ad examen Doctrinæ deſcenditur, ſe longè inferiores cauſâ cadere, nec ſententiam ſuam ex Scripturâ, quæ ſola fidei eſt norma infallibilis, ut nos noſtram comprobare poſſe; huc omnes ingenii nervos intendunt, ut odioſis præjudiciis, & ſuſpicionibus ſiniſtris noſtrum agendi modum gravent, quibus infirmorum præoccupatæ & tantùm non faſcinatæ mentes, vel ad nos accedere cane pejus & angue reformident, ſi adhuc a nobis ſunt alieni, vel ſi in caſtra noſtra jam tranſierunt, a nobis recedere, & ad ipſos redire quacunque tandem ratione conentur.

II. Inter varia autem hæc præjudicia, nullum gravius videtur & periculoſius, eo quod vulgo a Seceſſione noſtrâ ab Eccleſiâ Romanâ peti ſolet, quaſi ea injuſta fuerit & ſchiſmatica; Noſque adeo cum Reformatoribus noſtris ſummis illis & invictis Heroibus, Schiſmaticis & Turbonibus accenſendi veniamus, qui viſcera Matris optimæ dilaniando, & inconſutilem Chriſti tunicam dilacerando, ſanctiſſimum charitatis vinculum nefariè abruperimus, nec modo temerè & ſine neceſſitate, ſed perperam & injuſtè ab Eccleſiâ diſceſſerimus. Præjudicium falſum de Seceſſionis noſtræ ab Eccleſia Rom. injuſtitia. Hinc nullæ gratiæ, ſpes nulla ſalutis nobis extra Eccleſiam poſitis reliqua dicitur eſſe, nifi amicâ pace Matri unicæ denuò conciliati, eò, unde ſummo noſtro malo egreſſi ſemel ſumus, poſtliminio redeamus.

III. Unde quivis facilè deprehendit, quantum interſit Orthodoxos hac in parte bonæ cauſæ non deeſſe, non modo ut à ſe graviſſimum illud crimen falſiſſimè ſibi impactum amoliantur; Sed etiam ut pro virili, quod debent veritati teſtimonium ultrò perhibeant, & præjudicatarum harum opinionum, quibus variis infirmis remora in via ſalutis poteſt injici, vanitatem demonſtrantes, illorum ſaluti non ſecus ac ſuæ eant proſpectum. Quod cùm jam ſæpe antea a plurimis Viris doctiſſimis feliciter ſit præſtitum; Nunc etiam omitti non debet: hoc potiſſimum tempore, quô Simonias iſtiuſmodi artes, & pseudohenotica Neutralium & Politicorum conſilia renovari ſubinde cernimus. Nec dubitamus quin multi Viri docti & pii, neceſſitatem iſtius laboris agnoſcentes, pro ſancto zelo ſuo argumentum hoc ſponte ſint occupaturi. Nos interea, quod ingratum fore non putavimus, breviter σὺν Θεῷ hîc contra Pontificios demonſtrandum ſuſcipiemus, Juſtiſſimam ac ſummè neceſſariam fuiſſe Seceſſionem noſtram ab Eccleſiâ Romanâ, Et injuſtum ac impoſſibilem rebus ita ſtantibus cum ea Syncretiſmum.

IV. Atque hîc antequam ulteriùs progrediamur, ſemel monere debemus; Nos licèt Seceſſionis juſtitiam, & Syncretiſmi ἀσυστασίαν tueamur, nihil tamen adverſus Charitatem admittere, nihil adverſus pacem Eccleſiæ nobis unicè à Chriſto commendatam Marc. 9. 50. Joann. 14. 27. eoque modis omnibus procurandam & expetendam Pſal. 122. 6. 7. 8. & 133. Pax Eccleſiæ optanda & quærenda, ſed quæ comitem habeat veritatem. Abſit à nobis tam durus & implacabilis animus, ut qui filii ſumus Principis pacis, à pace & concordiâ alienum pectus penitus geramus. Volumus ſanè & quærimus Pacem, ſed Pacem, quæ cum Veritate conjuncta ſit, & in ea fundata ex præſcripto Zachar. 8. 19. & Pauli Epheſ. 4. 4. 5. 15. Pacem Chriſti, ut bene olim monuit Hilarius contra Auxent. Specioſum quidem eſt nomen pacis, & pulchra opinio unitatis, ſed quis ambigat eam ſolam Eccleſiæ atque Euangeliorum unitam eſſe pacem quæ Chriſti eſt? Et Hieron. Epiſt. ad Theoph. contra errores Joh. Hierof. Volumus & nos pacem, & non ſolùm volumus, ſed & rogamus; ſed pacem Chriſti, pacem veram, pacem ſine inimicitiïs, pacem in qua non ſit bellum involutum, pacem quæ non ut adverſarios ſubjiciat, ſed ut amicos jungat. Hanc ſi nobis Adverſarii offerrent, næ inquiſſimi mortalium eſſemus, ſi eam rejiceremus. Sed ſi Pax hîc nulla, nifi cum Veritatis jacturâ & memorabili detrimento detur; Valeat tam infauſtæ pacis non libido tantùm, ſed & commemoratio: Nullum dari poteſt bellum adeo ferum, quod non conducibilius & melius ſit fucatâ iſtâ pace, quæ blando nomine quum arridet, inſidiatur, ut hîc verè aureum Nazianzeni dictum uſurpandum ſit, Oratione 1. de pace: Κρείσσων ἐμπαθὴς ὁμόνοιας ἡ ὑπὲρ εὐσεβείας διάστασις. Melius eſt diſſidium pietatis causâ ortum vitioſâ concordiâ, & ut idem Orat. 12. dum ad pacem ſuos ſtimulabat prudenter excipiebat, Ne ſuſpicetur quiſpiam, quòd pacem omnem amandam & complectendam eſſe exiſtimem, nam ut optimam quandam diſſenſionem, ita pernicioſam quandam eſſe concordiam perſpectum habeo, οὐχὶ γὲ κακῶν, καὶ ἐπὶ καλῶν θεῷ συναπτόντων, quæ bona eſt, ad bonum, & quæ Deo copulat; aliàs ut ille ipſe ait, κρεῖσσον ἐπαινετὸς πόλεμος εἰρήνης χωριζούσης Θεοῦ. Satius eſt bellum laudabile pace, quæ nos à Deo ſeparat.

V. Noſtrum eſt ergo pacem ſolidam & cum veritate conjunctam, ut noviſſimam Chriſti teſſeram omnimodo fovere & procurare. Sed ubi ea non nifi veritatis diſpendio redimi poteſt, nec conciliatio quæritur, ſed errorum tantùm incruſtatio, Eccleſiæ pernicies, & Conſcientiarum ſanguine Chriſti redemptarum ſervitus; ſpecioſa iſta pacis & unionis nomina, ſed nomina tantùm nunquam admittet vir pius; imò potiùs infamem & perniciofam in malo conſpirationem à Dei Eccleſiâ pro virili amolietur, nec patietur unquam, ut ſub inſidioſæ pacis obtentu bellum ipſi veritati indicatur, Chriſtus cum Belial, lux cum tenebris, Arca cum Dagone componatur, idolum denuò erigatur in domo Dei, & Conſcientiæ iis compedibus illigentur, quibus divino beneficio ſemel fuerunt exolutæ.

VI. Eò verò reſpexiſſe malefida eorum conſilia, qui & ſuperiori ſæculo, & hoc etiam noſtro Reformatas Eccleſias cum Romanâ conſociare ſtuduerunt, cæcus eſt qui non videat. Nam dum illi vel Controverſias noſtras imminuere & elevare ſubdolè, diſſimulatâ ſententiâ ſuâ, vel fucatâ & incruſtatâ ſpecioſis pigmentis ſunt conati; Vel ſimpliciter noſtrum ad ſuos reditum urſerunt ad pacem & unionem colendam, promiſsâ & oblatâ a parte ſuâ, non abolitione eorum quæ nos offendunt, & à Communione ſuâ hactenus abſterrent; ſed evidentiori tantùm explicatione & excuſatione. Vel ſi Deo placet, aliqualem in ritibus externis nonnullis Reformationem ſunt polliciti; nihil interim remittentes de præcipuis auctoritatis Pontificiæ fundamentis, quibus ſalvis manentibus, nulla vel reformatio vera, vel ſolida reconciliatio expectari poteſt aut debet. Facilè colligere eſt quid illi artibus ſuis moliti ſint, & etiamnum moliantur, nihil ſcilicet aliud, quàm ut fucato pacis prætextu nos in priſtinum ſervitutis jugum reducant, & eundem magnæ meretricis craterem, quô virus ſuum terrarum incolis propinat, auro quidem & melle illitum, ſed venenatum ſemper æterno animarum diſpendio bibendum porrigant. Abſit ut nos tam inauſpicatæ pacis amor unquam inceſſat, non ſi totus mundus lucrandus foret; Quid enim juvat mundum lucrari, ſi animam perdas? Marc. 8. 36. Pacem quidem cum omnibus colendam docuit Paulus, ſed εἰ δυνατὸν Rom. 12. 18. Quàm autem fieri hoc non poſſit, quantumvis optari debeat, certiſſimus magiſter eventus jam ſatis docuit, & Nos paucis demonſtraturi ſumus.

VII. Ut ergo faciliùs rem totam perſequi valeamus, antequam in hypotheſi de Seceſſione noſtrâ ab Eccleſiâ Romanâ diſputemus, Quædam de Seceſſione in Theſi præmittenda ſunt, ex quibus de illius vel neceſſitate vel temeritate judicare promptum erit. Seceſſio duplex, alia juſta & laudabilis, alia injuſta & culpabilis. Hoc autem ante omnia præſtruendum eſt fundamentum; Quemadmodum Martyrem cauſa facit, non ſupplicium; Sic non quavis statim ſeparatio crimen inducit, & Schiſma facit, ſed cauſa, ut bene olim notabat Caſſander de Offic. viri pii. Ut ergo duplex ſeceſſionis cauſa dari poteſt, vel juſta, vel iniqua; ita duplex occurrit ſeceſſio, alia bona & laudabilis, alia mala & culpabilis. Bona eſt à falſo & malo ad bonum & verum, quæ ex bono principio, zelo ſcilicet Dei gloriæ, & odio non hominum, ſed erroris & idololatriæ ad bonum finem tendit, ſcilicet liberam confeſſionem veritatis, & puri cultûs divini exercitium. Mala contrà, quæ ex malis principiis oritur, & ad malum finem fertur, quæ eſt a vero & bono ad falſum & malum. Illius exemplum extat in Setho ejuſque poſteris à Caïni propagine ſe ſegregantibus Gen. 4. 26. in Abrahamo è Chaldæâ & patriâ ſuâ divino mandato ſecedente Geneſ. 12. 1. 2. 3. Joſ. 24. 3. In Proſelytis ex Ethniciſmo ad populum Dei accedentibus. In Apoſtolis aliiſque fidelibus a Judaiſmo ad Chriſtianiſmum tranſeuntibus. In verè fidelibus ex Babel exeuntibus; ad quam ſeceſſionem nos vocat Dominus Iſa. 52. 11. 2. Cor. 6. 17. Apoc. 18. 4. Iſtius verò in ſeceſſione decem Tribuum ſub Jeroboamo vitulos aureos in Dan & Bethel colentium, 1. Reg. 12. 28. Samaritanorum in Templo Garizim, Judæorum in Templo Heliopolitano adorantium, hæreticorum ex Eccleſiâ Apoſtolicâ tempore Johannis exeuntium 1. Johan. 2. 19. Carnalium illorum de quibus Judas verf. 19. qui ſe ipſos ſegregant, Spiritum non habentes. Utriuſque meminit Paulus 2. Timot. 2. 18. 19. cùm hinc quidem impiam notat apoſtaſiam Hymenæi & Phileti, qui à veritate recedebant, reſurrectionem jam factam dicentes; Inde verò juſtam & ſanctam virorum Chriſtianorum ἀποστασίαν ſigillo Dei expreſſam innuit, quorum eſt ἀποστῆναι ἀπὸ τῆς ἀδικίας, quicunque nomen Chriſti nominat, ἀποστήτω recedat ab iniquitate. Illa eſt à veritate & fide ad mendacium, Iſta ab errore & impietate ad veritatem & ſanctitatem: Hoc demum ſenſu Apoſtaſiam & abſceſſionem Sanctorum ἀποστασίαν agnoſcimus, & nos Apoſtatas eſſe libenter fatemur, & de eo gloriamur.

VIII. Unde colligitur omne quidem Schiſma ſeparationem eſſe; Sed non ſtatim omnem ſeparationem eſſe Schiſma. Nam licèt ex vi vocis σχίσμα, Græcis & Latinis ſciſſura, quamlibet ſeceſſionem videatur importare, cùm partes inter ſe cohærentes vi quadam vel diſſiliunt vel divelluntur, ſive de Corpore naturali, ſive de myſtico & politico agatur, quo ſenſu dixit Poëta,

Scinditur incertum ſtudia in contraria Vulgus. tamen ut in cæteris bene multis vocabulis occurrit, quæ jure quodam Eccleſiæ facta ſunt Eccleſiaſtica, in uſu Scriptorum Eccleſiaſticorum ſtrictiori paulò ſignificatu, non tantùm pro ſeceſſione in Religionis negotio; Sed in malam partem pro ſeceſſione, vel injuſtâ vel temerariâ uſurpatur, quo ſenſu Paulus 1. Corinth. 1. 11. Corinthios arguit, quòd inter ipſos audiat eſſe ſchiſmata: Planè ut vox idolum, quæ quamlibet imaginem in notatione nominis deſignat, peculiariter in Eccleſiâ reſtricta eſt ad imaginem ſignificandam, cui defertur honos religioſus. Et ut hæreſis primariò quamlibet opinionem innuit, quam quis eligit ut veriſſimam, mox ſpecialiter applicatur ſingulari opinioni, quam pro genio & arbitrio aliquis amplectitur & retinet, cum abhorreat tamen a normâ veritatis. Sic & ſchiſma quod ſeceſſionem in genere dicit, ſeceſſioni vitioſæ & illicitæ vulgò ſolet tribui. Verum eſt, ſtrictiùs adhuc uſurpari aliquando contradiſtinctè ad hæreſin, quatenus hæc eſt contra fidem, illud verò contra mores propriè, & vinculum charitatis, ut loquitur Bonaventura in IV. ſent. diſt. 11. quo ſenſu διχοστασία quæ ſchiſmati æquipollet, hæreſi contradiſtinguitur Gal. 5. 20. Hoc ſenſu ſæpe de eo Patres, & Auguſtinus in primis, quamvis ex ſchiſmate ferè poſtea fieri hæreſin doceat contra Donatiſtas, unum tamen ab altero diſtinguit, de fide & ſymbolo. Quemadmodum hæretici de Deo falſa ſentiendo, fidem ipſam violant, ita ſchiſmatici ſeceſſionibus iniquis à fraternâ charitate diſſiliunt, quamvis ea credunt quæ credimus. Sed laxiori ſenſu ambitu ſuo comprehendit ſeparationem quamcunque Eccleſiaſticam per doctrinæ, aut vitæ, aut utriuſque corruptelas, quomodo hîc a nobis uſurpatur.

IX. Quid autem ſeceſſionem vitioſam & illicitam faciat quam Schiſma vocamus, operæ pretium eſt cognoſcere. Sanè ſi Adverſarios Schiſma non facit ſeparatio à Pontifice Romano. conſulimus, ut Unitatem Eccleſiæ ex Unione membrorum ſub uno Capite viſibili & externo, Pontifice ſcilicet Romano, eique debitâ ſubjectione metiuntur, ut Bellarm. lib. 3. de Eccleſia cap. 5. obſervat; Ita Schiſma ex diſceſſione ab ejus obſequio & juriſdictione ſtatim colligunt. Thomas 2. 2. q. 39. art. 1. Schiſmatici dicuntur, qui ſubeſſe renuunt ſummo Pontifici, & qui membris Eccleſiæ ei ſubjectis communicare recuſant. Emanuel Sà, Schiſma eſt nolle obedire Papæ, ut Chriſti Vicario, aliiſque ut ejus ſubditis communicare. Quò pertinet impium decretum Bonifacii VIII. in Extravagante de majoritate & obedientia Cap. 1. Unam ſanctam &c. ubi ſub finem concludit, Porro ſubeſſe Romano Pontifici, omni humanæ Creaturæ, declaramus, dicimus, definimus & pronunciamus eſſe omnino de neceſſitate ſalutis. Sed cùm Paulus, qui ſollicitè omnes unitatis Eccleſiæ rationes perſequitur, Eph. 4. 3. 4. 5. nuſpiam talis communionis cum Papa meminerit; Cùm nuſpiam glorioſa hæc prærogativa Capitis, cuiquam excepto Chriſto, tribuatur, ut nec tribui poteſt ſine immani ſacrilegio; Mirum videri non debet, ſi πρῶτον illud ψεῦδος, quod ὑπ’ ὑποθέσει δουλεύοντες excogitârunt, eâdem facilitate rejiciamus quâ proponitur. Imò quod magis eſt præfidenter aſſerimus, ut in ſequentibus ſumus demonſtraturi; tantùm abeſſe ut diſceſſio ab obſequio Pontificis ſit ſchiſma, ut ſubjectio & unio ſub ipfo ſit verum & propriè dictum ſchiſma, quando nemo poteſt uniri ſub Papa, & ipſi ſubjici ut Capiti, quin eo ipſo diſcedat a Chriſto.

X. Ut ergo vera Unitas Eccleſiæ à Chriſto demum unicè petenda eſt, in quo fideles uniuntur ſancto fidei & charitatis vinculo Ephef. 4. 3. 13. 15. Coloſſ. 3. 11. Ita Schiſma non meliùs poteſt dignoſci, quàm ex Unionis iſtius abruptione, quum ſcilicet a Chriſto, & verâ ejus Eccleſiâ diſceditur. Porrò diſceſſio duplex debet diſtingui, ut Unio duplex poteſt obſervari inter Eccleſias, alia interna & formalis, alia externa & materialis. Illa Eccleſiæ inviſibili Electorum & vocationi efficaci reſpondet, Iſta viſibilem Eccleſiam conſtituit & vocationis externæ fructus eſt. Per illam fideles tanquam verum corpus cum Chriſto Capite ſuo per veram fidem conjunguntur, & ut membra inter ſe mutuo charitatis vinculo copulantur. Iſta verò in externâ ejusdem fidei & cultûs profeſſione, corundemque Sacramentorum participatione poſita eſt. Et ad primam quidem quod attinet; Cùm conſtet ex Scripturâ eos, qui ſemel verè uniti ſunt Chriſto & inſiti Corpori ejus myſtico, nunquam ne per mortem quidem ab eo divelli & ſeparari poſſe, cùm fundamentum Dei firmum maneat, & dona Dei ſint ἀμεταμέλητα, 2. Timot. 2. 19. Rom. 11. 29. Certum eſt etiam nullam talem dari poſſe ſeparationem, quæ nos ab Eccleſiâ inviſibili disjungat & revellat; Neque de iſtâ ſeceſſione quæritur nunc, de qua in loco de Perſeverantiâ Sanctorum diſputatur. Quæritur ergo unicè de Seceſſione externâ à viſibili Eccleſiâ, quâ ſacrorum communio & vinculum abrumpitur, ita ut una pars cum alterâ communionem nec colere velit ampliùs, nec putet ſe ſalvâ conſcientiâ poſſe.

XI. Quia autem talis Seceſſio, vel levem cauſam & occaſionem habet, vel nullam, vel juſtam & neceſſariam; Ita diverſimode de eâ judicandum: Quodnam ſchiſma temerarium & injuſtum? Nam ſi nullam habet aut exiguam, & non valde momentoſam, Schiſma meritò dicetur, vel injuſtum planè, vel ſaltem temerarium; Sin verò graves ſubſunt & neceſſariæ cauſæ, Seceſſio quidem erit, ſed non Schiſma. Quando cauſa nulla occurrit legitima cur ſeceſſio fiat, vel in Doctrinâ, vel in Cultu, vel in Regimine; Tunc injuſtum eſt Schiſma & meritò culpandum, tanquam vulnus graviſſimum Eccleſiæ illatum, quô unitas Corporis ſolvitur, & ſalus eorum qui ſecedunt in præſentiſſimum diſcrimen adducitur; ſiquidem Deum in cælo non poteſt habere Patrem, qui Eccleſiam in terra Matrem non agnoſcit; nec cum Capite uniri, qui membrorum communionem ſpernit & deſerit. Cùm vero cauſa quidem & occaſio videtur aliqua dari, ſed levis & exigua, quæ tali remedio nondum egeat, tum ſi ſeceſſio ſit, Schiſma dicetur temerarium, v. g. Si error quidam in aliquo cœtu foveatur in doctrinâ, ſed qui non ſit fundamentalis, qui hæreſim facit. Si ritus occurrat in cultu ſuperſtitioſus & vanus, ſed tolerabilis tamen, qui conſcientiam non omnino inficiat. Si morum deformatio & corruptelæ quædam dentur. Si in regimine ſeu in diſciplinæ adminiſtratione peccatum aliquod aut defectus notetur, non ſtatim eſt ſecedendum. Ut in Corpore naturali etſi ulcus partem aliquam occupavit, puta, vel manum vel pedem, non ſtatim dixeris reſcindendam eſſe eam partem, ſed vel remediis curanda erit, vel tolerandum erit malum, donec viribus naturæ expugnetur. Sic in Corpore hoc ſacro, etſi aliquando opinionum oritur divortium aliquod, non ſtatim ferrum adhibendum eſt aut ignis; ſed fraternâ charitate vel ſanandum & refarciendum, vel ſaltem tolerantiâ Chriſtianâ ferendum, donec Deus ipſe pleniùs illuminando ad ſanctam unitatem fidei diſſentientes reducat, juxta præſcriptum Pauli Phil. 3. 15. 16. Quotquot ſumus perfecti idem ſentiamus; Et ſi quid aliter ſentitis, Deus hoc etiam vobis revelabit; Attamen in eo ad quod uſque pervenimus, eâdem incedamus regulâ. Uno verbo, niſi morbus ſit lethalis & contagiofus, non eſt deſerendus æger, imò ne tunc quidem, niſi ægrè admodum. Ita injuſtitiæ & temeritatis vulgò arguitur Seceſſio Donatiſtarum in Africa, qui non propter dogma aliquod periculoſum, cujus incuſarent omnes Eccleſias, ſed propter factum perſonale Felicis & Cæciliani ſe ſegregarunt, quod nec verum erat, nec ſi verum fuiſſet poterat juſtam ſeceſſioni dare cauſam. Talis ſeceſſio fuit Victoris ab Eccleſiis Aſiaticis, cùm quæſtio de Paſchate non eſſet fundamentalis. Talis Latinorum à Græcis propter errorem eorum de proceſſione Spiritûs Sancti; Talis Browniſtarum & Separatiſtarum, & id genus fanaticorum, qui hodie ſeſe à puriori Eccleſiâ ſegregant.

XII. Verùm ubi graves & momentoſiſſimæ occurrunt ſecedendi Cauſæ, tum non modò Quænam Seceſſio ſit juſta & neceſſaria. licita & juſta, ſed & neceſſaria cenſenda eſt Seceſſio. Cujuſmodi autem ſint graves iſtæ cauſæ, meliùs aliunde innoteſcere non poteſt, quàm ex principiis veræ illius Communionis, quibus Eccleſia inſtituitur & conſervatur. Cùm verò tria ſint præcipua, Doctrina, Cultus, Regimen; Illa, quæ fidem inſtruit credenda proponendo, Iſte, qui mores informat facienda exigendo. Hoc, quod εὐταξίαν conſervat, circa utriuſque legitimam adminiſtrationem verſando; Tres etiam primariæ cauſæ Seceſſionis iſtius eſſe poſſunt, Hæreſis in Doctrina, Idololatria in Cultu, Tyrannis in Regimine. Cùm enim Hæreſis fundamentum fidei evertat, Idololatria puritatem cultûs penitus corrumpat, & Tyrannis verum Chriſti regnum deſtruat: Nemo ſanus ibit inficias veram Eccleſiam non poſſe cum his corruptelis ſubſiſtere, adeòque neminem in Cœtu tali ſine certiſſimo ſalutis diſpendio morari poſſe. Si ergo vel in Doctrina, non modo ſit error quidam levis, ſed plures exitiales & capitales, qui cor ſalutis & fidei fundamentum petant. Vel in Cultu, non ſuperſtitio duntaxat, ſed infamis etiam idololatria. Vel in Regimine non aliqua demum ἀταξία, ſed Tyrannis duriſſima, & intolerabilis perſecutio tum corporalis tum ſpiritualis, Ex eo Cœtu ſecedendum eſſe nemo negare poteſt. 1. Quia communionem colere nec poſſumus nec debemus cum hominibus, niſi quatenus poteſt ſubſiſtere cum communione Dei, qui à nobis ſupra cætera omnia diligendus eſt & colendus. At Communio Dei non poteſt haberi, ubi hæreſes capitales cum Verbo Dei pugnantes graſſantur, vel ubi obtinet Idololatria, quæ adulterium eſt ſpirituale, vel Tyrannis in conſcientias uſurpatur, quæ crimen eſt læſæ Majeſtatis in Deum, & Chriſtum unicum Eccleſiæ Regem, ἀσύνδετον cum obſequio illi debito. 2. Cùm Communio iſta cum hominibus non alium in finem quæratur, quàm ad ſalutem obtinendam, ubi ſalus in diſcrimen adducitur, quod ſit ex cauſis prædictis, ratio ſalutis poſtulat, ut talis communio deſeritur. 3. Quia talis ſeceſſio veram Eccleſiæ unitatem conſervat, quum Communio cum Eccleſiâ hæreticâ & idololatricâ deſtruit. 4. Quia ubicunque communio non poteſt haberi niſi injuſta; juſtiſſima cenſenda eſt ab ea ſeparatio: Sed communio cum ſocietate, quæ fovet errores & cultus exitiales injuſta eſt; quia nemo debet errori & idololatriæ adhærere. Ergo ſeceſſio ab ea juſtè poteſt fieri.

XIII. Sed non tantùm juſta cenſenda eſt talis ſeceſſio; Sed etiam neceſſaria & indiſpenſabilis. Primò propter periculum præſentiſſimum, cui fideles exponerentur corrumpendi fidem ſuam & cultum, manendo in iſtiuſmodi hæreticâ & idololatricâ ſocietate: fieri enim vix ac ne vix quidem poteſt, ut qui cum Errantibus & Idololatris manet, ſe purum ab omni corruptelâ præſtet, nec quicquam labis contrahit, quantacunque utatur cautelâ. Secundò, propter liberos, qui eidem diſcrimini expoſiti manerent, imò longè majori, qualiſcunque cura eorum educationis poſſet haberi. Cùm ergo unuſquiſque non modo de ſalute ſuâ Deo rationem reddere teneatur, ſed etiam de ſalute liberorum, debet illis maturè proſpicere, ne proſtituantur & ſalutis jacturam faciant, manendo in tali ſocietate. Tertiò, nemo ſine crimine poteſt habere pro fratribus, quos credimus Deum non habere pro filiis, quales ſunt hæretici & idololatræ. Quartò, obligatio colendi communionem cum Chriſtianis non eſt illimitata, ſed certis legibus adſtricta; nimirum veræ fidei profeſſionis, quæ ſaltem immunis ſit ab erroribus capitalibus, cultûs puri & ab omni idololatriâ repurgati, & regiminis legitimi & bene ordinati: Dum iſtæ leges & conditiones manent, perſtat etiam communio, ſed ubi ceſſant, ceſſat etiam de jure communio, & locus datur juſtæ ſeceſſioni. Perronius non poteſt juſtitiam talis ſeceſſionis negare in Repli. lib. 1. c. 53. Quando corruptio, inquit, eſt in doctrina, vel ſacramentis, vel in ritibus univerſalibus Eccleſiæ, nemo poteſt in ea communione illius Eccleſiæ manere, quin participet ejus contagio.

XIV. Eò autem juſtior & magis neceſſaria eſt iſta ſeceſſio; quando malum non modò eſt grave & periculoſum, ſed abſolutè lethale, quod non debilitat tantùm, ſed mortem & exitium neceſſariò poſt ſe trahit. 1. contagioſum, quod inſtar gangrænæ ſerpit, & facilè totum corpus poteſt inficere. 3. publicum & commune, quod non in uno vel altero tantùm deprehenditur, ſed in pluribus, & in ipfâ Communitate. 4. inſanabile, quod nullis remediis poteſt curari; quando omnis cura, & ſecundùm curam remedia omnia ſunt adhibita, ſed fruſtra: Imò æger non modò noluit curari, ſed in Medicos ipfos inſurgit & ſævit, & pios monitores ferro & flammis perſequitur. Quum illi ad quos Reformationis cura ſpectat, quales ſunt Rectores Eccleſiæ, non modò de ea non cogitant; ſed illi modis omnibus ſe opponunt, corruptelarum autores & fautores acerrimi, qui alios ad eas recipiendas & profitendas cogunt, etiam ſub anathematis pœnâ. Tunc ſanè quiſquis de ſalute ſuâ & vitâ eſt ſollicitus, ut omnes eſſe debent, ſibi proſpicere debet ſine mora, ab eo cœtu ſecedendo, ne morbo iſto lethali & inſanabili correptus pereat.

XV. Fortiùs verò neceſſitatis iſtius vinculum adſtringitur ex Dei mandato, qui talem ſeceſſionem non ſemel imperat Iſa. 52. 11. Iſa. 52. 11. Propheta Judæos Babylone degentes hortatur ad ſeceſſionem, ne ejus impietatibus & ſordibus inficiantur, Recedite de medio ejus, pollutum ne attingite, purificate vos, qui fertis vaſa Domini. Quod Paulus applicans Eccleſiæ Chriſtianæ 2. Cor. 6. 16. 17. 2. Cor. 6. 16. 17. Quænam communio, inquit, juſtitiæ & iniquitatis, luci cum tenebris? Quis conſenſus Chriſti cum Belial, Templi Dei cum Idolis? Itaque exite è medio ipſorum, & ab ipſis ſecedite, pollutum ne attingite, Et ego vos recipiam, id eſt, ab omni inquinamento tam erroris quàm idololatriæ, & vitii infidelium, puros vos præſtate, & ego vos in meam amicitiam & ſocietatem recipiam. Sic Johannes in 2a verſ. 9. 10. 11. vult fidelem recedere a communione & ſocietate hæreticorum, quâ errores eorum probentur, vel diſſimulando foveantur. 2. Joh. 9. 10. 11. Si quis venit ad vos, & doctrinam iſtam non affert, ne recipite eum in ædes veſtras, nec ſalutate ipſum, quia qui illum ſalutat, communicat ejus malis operibus. Sic Apocal. 18. 4. populus Dei Apo. 18. 4. jubetur exire Babylone, ne erroribus & idololatriis ejus participet. Exite ex ea, popule mi, ne participando ejus peccatis, participetis ejus plagis. Hujuſmodi autem extitiſſe nobis ſecedendi ab Eccleſiâ Romanâ cauſas, non ſeorſim tantùm quaſdam, (quod tamen jam ſufficere poterat) ſed conjunctim omnes in ſequentibus probaturi ſumus.

XVI. Priuſquam verò illud faciamus, notandæ ſunt adhuc aliquot diſtinctiones, quæ ad Statum Quæſtionis rectè percipiendum apprimè ſunt neceſſariæ, tum ex parte Subjecti, quod eſt Seceſſio, tum Prædicati, quod eſt Eccleſia Romana. I. Seceſſio alia eſt Eccleſiaſtica & ſacra à doctrinâ & cultu. Alia Seceſſio alia Politica, alia Eccleſiaſtica. Politica & civilis ab hominibus & perſonis. De iſtâ non loquimur, ſed de illâ. Poſſunt pii cohabitare heterodoxis & idololatris ut concivibus ſuis; Sed non poſſunt nec debent cum illis communionem colere in ſacris, ut cum fratribus. Rurſus ſeceſſio alia eſt quoad fidem, altera quoad charitatem, illa licita eſt & neceſſaria, quia nulla eſt communio Chriſti cum Belial, luci cum tenebris: Iſta verò nequaquam, quandoquidem charitas ex præſcripto Legis ad omnes homines extendi debet, modò ne quid detrimenti veritas, aut fides per id patiatur. Hic namque ſemper illud obtinere debet, uſque ad Aras. Sic poſſunt fœdera pangi cum iis etiam, qui à veri Dei cognitione & cultu ſunt alieni, ut Davidis, Solomonis, Macchabæorum exempla docent. Sic humanitatis & charitatis officia nemini mortalium denegari poſſunt aut debent.

XVII. II. Seceſſio ſacra & Eccleſiaſtica, Vel eſt Seceſſio ſacra, alia latens, alia patens. Occulta & latens, Vel Aperta & patens. Illa quâ fideles ſive multi ſive pauci, qui in cœtu aliquo impuro & idololatrico degunt, ita vivunt hominibus obſcuri, & ſoli Deo cogniti, ut puros ſe & immunes ab erroribus illis & ſuperſtitionibus tueantur; quales fuere ſeptem mille homines illi, qui Eliæ tempore genua Baali non flexerunt; quales illi omnes pii, qui ante ſublatum Euangelii vexillum per Reformationem in Papatu morabantur & gemebant. Aperta eſt eorum, qui palàm profitentur ſe ab illius Cœtûs doctrinâ, & cultu alienos, ut Elias, Daniel, & ſocii ejus, qui apertè cum idololatris communicare renuebant; in quorum ordinem referre debemus ſanctos illos Veritatis Teſtes, qui ante Reformationem non tantùm in corde clàm Eccleſiæ Romanæ errores & corruptelas deteſtabantur, ſed & publicè eas incuſârunt & oppugnârunt, & fidem ſuam etiam proprio ſanguine obſignârunt, ut conſtat ex Catalogo Teſtium Veritatis.

XVIII. III. Rurfus Seceſſio alia eſt negativa, alia poſitiva. Alia poſitiva, alia negativa. Negativa, quando cum aliquo Cœtu non communicamus, & ſive clàm, ſive palàm nos ab ejus fide & cultu avertimus; ſed ita tamen ut nondum propterea novum cœtum conſtituamus, & altare altari opponamus. Qualis fuit Patrum noſtrorum, qui in Eccleſiâ Romanâ corruptâ olim latuerunt, non adhærendo tamen illius erroribus. Poſitiva, quando non modò nos alienos ab aliquo cœtu teſtamur, ſed etiam cœtus ab illo ſeparatos habemus, priorem Eccleſiam deſerendo, & novam inſtituendo, quæ legibus Eccleſiaſticis, Dei Verbo, Sacramentorum adminiſtratione & ſacris iſtiuſmodi ſeparatim utatur. Cujuſmodi putabatur eſſe ſeceſſio Rubenitarum & Gaditarum, extructo prope ripam Jordanis altari præter altare Dei: Joſ. 22. Quæſtio vero noſtra eſt, non de primâ, ſed de ſecundâ. Neque enim diſputamus tantùm, an licita fuerit ſeceſſio illa negativa fidelium; quâ pertendimus pios omnes ſeſe à Papatu ſeparaſſe, ſic enim nunquam exiviſſemus ex eo; Sed An Poſitiva, qua Patres noſtri egreſſi ſunt ex Papatu & novas Eccleſias paſſim extruxerunt, neceſſaria fuerit & juſta.

XIX. Ut vero Subjectum diſtinguendum eſt: Ita & Prædicatum, ſcilicet Eccleſia Romana, qui eſt terminus a quo facta eſt ſeceſſio. Eccleſia autem Romana nomine primò intelligitur ea, quæ tempore Apoſtoli viguit, Eccleſia Reſpectatur hic non ut vetus & Apoſtolica, ſed ut nova & Papalis. cujuſque fides ab eo celebratur Rom. 1. & quæ aliquamdiu poſtea in doctrinæ integritate perſtitit, quo ſenſu de ea non diſputamus. 2. Deſignatur ea, quæ ſequioribus ſeculis extitit, & etiamnum extat, ab illa puritate & integritate planè degenerans, & hoc modo ſumitur peculiariter, Vel pro Cœtu qui concluditur mœnibus Romanis, Vel pro Eccleſiâ repræſentativâ, Papâ ſcilicet & Conciliis, Vel pro ipſo Pontifice ut Capite, Vel denique pro iis omnibus Cœtibus, qui Romano Pontifici adhærent & ab eo pendent ubicunque locorum ſint, quæ Eccleſia collectiva dicitur. Quo reſpectu potiſſimum, non excluſis tamen aliis, Eccleſiam Romanam attendimus.

XX. Sed in hac rurfus Eccl. Rom. conſideratione, diftinguendum eſt τὸ Materiale, & τὸ Formale. Non ſecundum materiale, ſed quoad formale. Materiale ſunt homines ipſi quà tales, qui Eccleſiam iſtam conſtituunt. Formale verò poſitum eſt in vocatione, ſecundum quam in eam ſocietatem Eccleſiaſticam convenerunt. Ut verò illa duplex poteſt eſſe, Vel quà eſt à Chriſto, qui ſupremus eſt Eccleſiæ Paſtor & Dominus, Vel quà à Papa, qui ſe Vicarium ejus eſſe falſò gloriatur. Ita duplex eſt iſtius σχέσις Eccleſiæ, Vel quà ad Chriſtum refertur, Chriſtiani nominis & Veritatis aliquid adhuc retinendo, Vel quà Papam reſpicit, illius dominio & jugo ſeſe ſubjiciendo. Unde colligimus in Eccleſiâ Romanâ tria hæc imprimis eſſe diſtinctè attendenda. 1. Subjectum. 2. Accidens quoddam adnatum Subjecto. 3. Compoſitum ex utroque. 1. Subjectum ſunt homines Chriſtiani, in quibus nonnihil eſt adhuc vocationis & gratiæ divinæ, potiùs quàm in Turcis & Judæis; ut liquet ex eo quòd ſymbola & ſigilla fœderis non plane abſtulerit Deus, quòd retineantur adhuc principia Theologiæ, tum Eſſendi, Deus unus eſſentiâ, trinus Perſonis, utraque Chriſti natura in Unitate perſonæ, tum Cognoſcendi, Verbum ſcilicet Dei, quamvis multiplici adjectione & ſubſtractione poſtea corruptum, quæ argumento ſunt aliquid adhuc ex parte Dei remanere in illo cœtu, licèt ex parte hominum nil niſi infidelitas ſuperſit.

XXI. Secundò Accidens ſive Adjunctum adnatum, eſt Papatus, qui in Eccleſiam multiplices corruptelas tam quoad fidem, quàm quoad cultum invexit, & meritò cenſetur tanquam ulcus peſtilentiſſimum, gangræna, & carcinoma in Corpore Eccleſiæ, & totâ eſſentiâ differt ab Eccleſiâ: Eccleſia enim eſt Cœtus Vocatorum in unam fidem ſub uno Chriſto. At Papatus relationem habet ad Pontificem, & ἀποστασίαν à Chriſto eatenus facit. Unde etſi Chriſtianum nomen adhuc retinet, ſub ſpecioſo tamen illo nomine Antichriſti tyrannidem exercet, & virus ac venenum per totum Corpus diffundit.

XXII. Tertiò Compoſitum ex utroque eujuſmodi eſt, ut quædam ex Chriſtianiſmo ſuperſint, quæ ſunt inſtitutionis Chriſti, multò plura verò ex Antichriſtianiſmo irrepſerint, quæ ſunt corruptelarum Antichriſti. Quoniam enim Satan myſterium hoc iniquitatis formare non potuiſſet, ſi Chriſtianiſmum directè & γυμνῇ τῇ κεφαλῇ oppugnaſſet & extinguere ſuſcepiſſet: Ideo os Draconis cornubus & exuviis Agni operire ſategit, ut faciliùs incautos deciperet. Sic ex doctrinâ Chriſtianâ, aliquid quidem à Pontificiis retentum eſt, ſed ſimul innumera alia huic doctrinæ addita ſunt, quibus ita adulteratur & corrumpitur, ut omnis ejus efficacia enervetur, planè ut olim idololatræ in Judaicâ Eccleſiâ Baalis cultum cum divino conjungebant, ut jurarent per Deum & Sophon. 1. 5. Milchom Ammonitarum idolum Sophon. 1. 5. & ut Achaz altare Damaſcenum in Templo juxta altare Dei collocavit 2. Reg. 16. 11. 12. 2 Reg. 16. 11. 12. Ita in Papatu ad principia Chriſtianiſmi tot adjunxerunt depravationes & corruptelas, ut verè Templum Dei cum Idolis, lux cum tenebris, & veritas cum mendacio conſociata dicantur, & ita conjuncta, ut quod malum eſt & exitiale, quod reliquum eſt boni ſuffocet & extinguat. Atque hoc eſt diſcrimen quod inter hanc, & alias falſas religiones, hæreſes, & ſchiſmata obſervari poteſt: Quòd Helleniſmus, Mahumediſmus, Judaiſmus, & ſi quæ ſunt aliæ infidelium religiones Chriſtianiſmi fundamenta negent. Hæreſes articulos ſingulares fidei lædant & pervertant: Schiſmata charitatis vinculum ſolvant: Sed hoc Antichriſtianiſmi proprium, ut ſubjectum retineat, ſine quo ipſe conſtare non poteſt; Ut enim gangræna tollitur Corporis nece, & veneni nulla eſt propinatio crudi, ſed in cibo vel potu; Sic nulla eſſet Antichriſti vis, niſi Templum Dei clamaret, hac ſpecie populo illudendo, & hoc vinculo conſcientias illaqueando.

XXIII. Ex quibus colligere licet, quid de Eccleſiâ Romanâ judicandum ſit. Nam quà vocationis & veritatis divinæ reſiduum adhuc aliquid eſt in ea, Eccleſiæ nomen, ſed latè ſumptum non putamus ei abſolutè denegandum. Quà verò Papatus ſpectatur, quod eſt accidens & adjunctum adnatum & adhærens illi Eccleſiæ, veram Eccleſiam eſſe negamus, ſed Eccleſiæ peſtem, corruptelam, exitium, Eccleſiam ex Apoſtolicâ & Chriſtianâ Apoſtaticam & Antichriſtianam faciens. Quà Eccleſiam ex utroque compoſitam & compactam attendimus, eam moribundam, tabeſcentem, peſte infectam & intereuntem eſſe dicimus. Sic quum Eccleſiæ titulum concedere nolumus Pontificiis, non ideo aliquod ejus veſtigium apud eos manere inficiamur, ſed ut bene Calvinus l. 4. Inſtit. 2. ſ. 11. obſervat, tantum litigamus de vera & legitima Eccleſiæ conſtitutione, quæ in communione tum ſacrorum, quæ ſigna ſunt profeſſionis, tum verè potiſſimum doctrinæ requiritur. Hic autem quando de ſeceſſione ab Eccleſiâ Romanâ agitur; Certum eſt non intelligi ſeceſſionem ab Eccleſiâ Romanâ, quà Chriſtianâ, ſed quà Papali; Non quà aliquid veri & boni adhuc retinet a parte Chriſti, Sed quatenus mirum in modum corrupta eſt & adulterata per Antichriſtum. Non eſt deſertio Eccleſiæ aut Communionis ſacræ. Sed deſertio tantùm corruptionis, errorum, Apoſtaſiæ & diſceſſionis factæ a vera antiqua Apoſtolicâ & Catholicâ fide & Eccleſiâ, ejuſque Capite Chriſto.

XXIV. Hinc patet longum latumque diſcrimen intercedere inter hæc duo, quæ tamen ſubinde turpiſſimo errore confunduntur ab Adverſariis, Aliud eſt ſecedere ab Eccleſia, Aliud ab Eccleſia Romana. Diſcedere ab Eccleſia, & Diſcedere ab Eccleſia Romana: Nam cùm Eccleſia propriè ita dicta ſit ſocietas omnium fidelium per Verbum & Spiritum ad communionem Chriſti vocatorum, procul dubio nemo poteſt ſine graviſſimo, imò certiſſimo ſalutis periculo ab ea diſcedere, quandoquidem extra eam non poteſt dari ſalus. Sed Eccleſia Romana cùm ſit Cœtus particularis viſibilis, non modo poteſt ſine periculo deſeri, ſed & debet, ſi ita corrupta eſt, ut fundamenta ſalutis in ea illibata non maneant ampliùs, nec ullus ſalvâ conſcientiâ illius ſacris intereſſe poſſit. Quod ergo Adverſarii ſubinde vociferantur, ſalutem noſtram conclamatam eſſe, quia Eccleſiam deſeruimus, abſurdiſſimè petunt principium, & confundunt diſtinguenda, quaſi Eccleſia & Eccleſia Romana identificarentur, ita ut nemo poſſit ab iſtâ ſecedere, quin illam ſimul & ſemel deſerat. Cùm contrà, ut antea dictum, contendamus, Eccleſiam Romanam per ſuam Apoſtaſiam Eccleſiæ veræ & propriè ita dictæ nomine excidiſſe. Ita ſeceſſimus quidem ab Eccleſiâ Romanâ, ut particulari cœtu viſibili, quia non potuit conſcientia ejus abominationes ferre: Sed ab Eccleſiâ nunquam, nunquam à Catholicâ illâ ſocietate, quæ Corpus Chriſti conſtituit, & in qua ſola obtinetur ſalus, nunquam a Chriſtianiſmo ſeu veris Eccleſiis Chriſtianis, quæ tum temporis fuerunt in mundo. Imò tantùm abeſt ut ab iis ſit diſceſſum, ut propiùs ſit ad eas acceſſum: Ita ut ſeparatio iſta ſit terminus ſeparationis & Apoſtaſiæ, in qua Noſtri cum reliquis ambulabant, atque adeò Regreſſus ad Vnionem, & communionem ſacram in & cum unico Capite Chriſto & myſtico ejus Corpore: propterea enim ab errore & ſuperſtitione diſceſſum eſt, ut propiùs ad veritatem & pietatem accederetur, & ut à corruptionibus Antichriſti, ad veram fidei Chriſti profeſſionem rediretur.

XXV. Sanè ſi nunquam à Chriſto ſeceſſiſſet Eccleſia Romana, ſi ſemper ut Sponſa Chriſti intemeratam fidem Sponſo ſuo ſervaſſet, nec paſſa fuiſſet Adulterum Sponſi ſui thalamum ſubire, & Servum ſolium Regis & Domini impiè occupare: Si doctrinam & cultum ſemel traditum purum & illibatum retinuiſſet: Utique ab ea ſecedendum nunquam fuiſſet, ſed eadem, quam cum aliis Eccleſiis particularibus communionem fovere debemus, cum ipſa etiam colenda fuiſſet. Sed ubi ipſa prior turpiter à Chriſto deſcivit, poſtquam adultera facta eſt & mater fornicationum, poſtquam ipſa ſalutis fundamenta ſubruere conata eſt, & cœlum terræ miſcere; Quis jure queri poſſit, ſi turpiter à Chriſto deficientem deſeruimus, & adulteræ nuncium remittentes, verum & unicum Sponſum noftrum ſequi voluimus, & illis æterno & indiſſolubili vinculo copulari? An culpa Schifmatis aut divortii in eos transferetur, qui deſertores deſerunt. An non potiùs in ipſos deſertores, qui priùs Chriſtum, antiquam fidem, & Eccleſiam in tam multis deſeruerant? Ut in cauſâ divortii, culpa non in maritum infontem, ſed in uxorem adulteram confertur, ille quidem libellum repudii mittit, ſed hæc prior jura & vinculum conjugii violavit; ille uxorem deſerit, ſed hæc prior maritum deſeruit & Conjugium adulterio rupit.

XXVI. Ex quibus ita poſitis, non obſcurè colligitur verus Status Quæſtionis. Quæſtionis Status. Non enim ſimpliciter quæritur; An quævis ſeceſſio ab Eccleſiâ Romanâ licita fuerit & neceſſaria: Non diſceptatur etiam, An quovis tempore ſeceſſio fieri potuerit legitimè. Sed Controverſia ad hoſce redigitur terminos: An licitum fuerit & neceſſarium Patribus noſtris ſuperiori ſæculo ſegregare ſe ſeceſſione, non politicâ & civili, quoad charitatem & ejus officia, ſed ſacrâ & Eccleſiaſticâ, quoad fidem ejuſque profeſſionem, non latente tantùm & negativâ, ſed patente & poſitivâ, ab Eccleſiâ Romanâ, non quà Eccleſia ſimpliciter, vel qua Eccleſia Romana veteri & pura: ſed quà Eccleſia Romana novitia, corrupta & impura, id eſt quà Papali & hæretica, quæ & ipſa ſeceſſionem primò fecit à Chriſto. Vel An exitus Patrum noſtrorum ab Eccleſiâ Romanâ quà tali legitimus ſit, an infami ſchiſmatis nomine ſit traducendus, noſque adeò qui eorum premimus veſtigia, cum ipſis pro ſchiſmaticis jure haberi debeamus, quia nolumus ad ejus communionem redire, & cum ea συγκρητίζειν. Poſterius affirmant Pontificii. Nos verò prius tuemur.

XXVII. Aſſertionis autem noſtræ, ut ab hoc Capite exordium ducamus, cauſas & rationes habemus complures graviſſimas, quas quia operoſum eſſet ſigillatim referre, præcipuas tantùm notamus. Primò Seceſſionem noſtram non factam eſſe temerè & ſine neceſſitate. Seceſſionem noſtram non temerè, & ſine neceſſitate, ſed gravi aliquâ de cauſâ factam fuiſſe, Vel hoc unum jam luculenter probat, Quòd ſi unam conſcientiæ vocem excipias, cætera omnia non modò eam non ſuadere nt, ſed & apertè illi repugnare viderentur. Nam cùm nihil ex ea lucri & commodi ſecundùm mundum ſperare poſſent Patres noſtri, nihil non contrà damni & incommodi expectare, utique ſi carnem & ſanguinem conſuluiſſent, nunquam ſecedere debuiſſent. Prævidebant quippe, imò reipſâ jam ſatis ſuo damno experiebantur, non poſſe ſe ab ea ſocietate diſceſſionem facere, quin eo ipſo Magnatum & Principum indignationem, popularium & concivium malevolentiam, & omnium odium incurrerent, quin bonorum, dignitatum, amicorum, patriæ & eorum omnium, quæ dulciſſima & cariſſima nobis in hac vita eſſe ſolent, jacturam facerent, quin denique paupertati, ignominiæ, exiliis, perſecutionibus, tormentis, morti, & rebus quibuſque diriſſimis ſe ipſos exponerent. Certò perſuaſi erant contrà, ſe, ſi in Romanâ communione manere voluiſſent, nihil tale paſſuros fuiſſe, imò proſpera omnia & felicia fuiſſe habituros. Quid ergo cauſæ fuit cur ſecedendo vitam in ſpeciem miſerrimam, & innumeris incommodis obnoxiam, jucundiſſimæ & florentiſſimæ prætulerint? Sanè vel eos plane mente captos, & inſanos fuiſſe dicendum eſt, quod de tot præſtantibus & doctiſſimis Viris, de tot hominum myriadibus, non ex compacto, ſed ſeorſim variis temporibus & locis in unum conſentientibus, quis niſi amens ipſe dixerit? Vel graviſſimas aliquas fuiſſe cauſas, & rationibus omnibus mundanis longè potentiores, quæ eos adegerint ad ea ſpernenda, & tanquam damna refugienda, quæ natura in deliciis habere ſolet, ad ea verò ſponte eligenda & conſtantiſſimè patienda, à quibus quàm maximè abhorremus.

XXVIII. II. Tales autem cauſas non inanes fuiſſe & ludicras, vel pro cujuſque arbitrio confictas; Sed veras & reales, quæ conſcientiam ipſam urgerent, ex eo rurſus liquidò conſtare poteſt: Quòd non Nobis tantùm deformis & corrupta viſa ſit Eccleſia Romana, ſed & quamplurimis Pontificiis, qui hanc Matris ſuæ turpitudinem diffiteri non potuerunt, quique propterea reformationem aliquam ſummè neceſſariam eſſe agnoverunt. Clamant hoc querelæ & gravamina Maximiliani Imperatoris, Germanorum, Gallorum, &c. in Faſciculum rerum expetendarum ab Orthuino Gratio congeſta. Clamant Scripta Nic. de Clemangis, Alvari Pelagii, Theod. à Niem, Wiceliï, Weſſelii Groningensis, Caſſandri, Rayneri, & aliorum plurium, quos vide in Catalogo Teſtium Veritatis, & Pleſſæi myſterio iniquit. quibus Vivem, Eraſmum, Ferum addimus, qui multa in Eccleſiâ Romanâ jam deſiderari apertè ſunt faſſi, & graviſſimos ejus errores & corruptelas diſſimulare non potuerunt. Notum eſt etiam celebre Fr. Petrarchæ viri docti & diſerti teſtimonium, qui ante annos ducentos ita Papatum & Arcem ejus graphicè depingit, & alibi ſæpe, & præſertim lib. epiſt. ſine titulo, epiſt. 16. ut nominet eam Impiam Babylonem, proditionum nidum, in quo totum terrarum orbis venenum fovetur, crapulis & ebrietatibus obſtrictum, meretricem execrabilem, in qua luxuria undiquaque vagatur & viget, hæreſium errorumque aſylum, carcerem ubi bonum extinguitur & quodvis malum ſceleſtumque alitur, Chriſto ejuſque Apoſtolis rebellem, ut Venerem Bacchumque Deos colat. Et alibi, Roma non jam civitas, ſed larvarum ac lemurum domus eſt, & ut breviter dicam ſcelerum & dedecorum omnium ſentina, atque ille viventium infernus tanto antè Davidico ore notatus quàm fundatus aut cognitus. Notæ ſunt etiam Mantuani Monachi Itali querelæ, laudati etiam Eſpenſæo Sorboniſtæ in epiſt. ad Tit.

Quiſquis opes ſacras nummo reperire profano Quærit, eat Romam, ſacra ſunt venalia Romæ. Et cùm alia vendant alii, inquit ex eodem Eſpenſæo, venalia nobis Templa, Sacerdotes, Altaria, ſacra, coronæ, Ignes, thura, preces, cælum eſt venale Deuſque. Nec ſolùm moderatiores illi & mitiores Pontificii, ſed & acerrimi Papatûs defenſores agnoverunt, vide Contareni, Sadolcti, Poli, aliorum ad emendandam Eccleſiam à Papa electorum conſilium Paulo III. exhibitum apud Onuphrium in quo ſcribunt, ferè in præceps collapſam eſſe Eccleſiam Chriſti, abuſus & graviſſimos morbos, quibus jampridem Eccleſia Dei laborat, & præſertim Romana Curia, effeciſſe, ut ingraveſcentibus peſtiferis morbis magnam hanc ruinam traxerit: Item, Eccleſiam ad deſperationem ſere ſalutis laborare. Hoc viderat Marcellus II. qui de Controverſiis religionis componendis ac de reformatione cogitans, aliam quàm deceſſoribus ab emendationis nomine, ut autoritati Pontificiæ ominoſo, abhorrentibus ſibi eſſe mentem palàm profitebatur. Et hic eſt qui poſt lectionem Scripturæ & Patrum ab Anagnoſte in prandio factam, poſt longum ſilentium recordatus Adriani Papæ verba, Romano Pontifice nemo eſt miſerior, inquit, &c. & manu menſam percutiens: non video quomodo, qui locum hunc altiſſimum tenent, ſalvari poſſint. Onuph. in Marcello II. Ferus non uno in loco de hiſce Eccleſiæ Romanæ corruptelis loquitur, nominatim verò in cap. 8. Judic. Quàm multa inſtituerunt ſancti bonâ intentione, quæ tamen nunc videmus partim in abuſum, partim in ſuperſtitionem verſa? Exemplo ſunt Feſta, Cæremoniæ, Imagines, Miſſa, Monaſteria, nihil horum ea intentione inſtitutum fuit quà nunc habentur, & tamen Gedeones noſtri tacent, non abolent abuſus, non auferunt ſuperſtitiones, &c. Cùm verò ex hiſce, ut innumera alia omittamus iſtius generis, ipſis Adverſariis teſtibus, ſatis conſtet varios abuſus & corruptelas & in fide & moribus in Eccleſiam Romanam irrepſiſſe, quæ ſtatum ejus & puritatem deformarent, facilè eſt colligere, quàm non temerè & ſine gravi ratione Majores noſtri opus hoc Reformationis ſuſceperint, & ad iſtud peragendum ſeceſſionem ſibi faciendam eſſe duxerint.

XXIX. Reponent hîc forſan Adverſarii, Quamvis daretur corruptam fuiſſe Eccleſiam diverſimodè, non tamen propterea locum fuiſſe juſtæ ſeceſſioni; ſanandam fuiſſe & corrigendam, non verò deſerendam, non denudandam fuiſſe turpitudinem matris, ſi qua fuit, ſed pro virili obtegendam. Reformationem quidem neceſſariam fuiſſe & potuiſſe poſtulari, ſed ab iis expectandam fuiſſe, penes quos jus & poteſtas erat reformandi, non temerè à quovis ſuſcipiendam. R. Sed facili negotio hoc quicquid eſt ratiocinii ſolvi poteſt. 1. fateor lubens & concedo, non ſtatim propter quamvis corruptionem & ægritudinem deſerendam eſſe Eccleſiam, corrigendam eſſe, & mediis appoſitis, ſi poteſt, curandam. Sed ubi malum eò uſque excrevit, ut factum ſit penitus immedicabile; Ubi omnis cura facta eſt inanis, & omnia remedia fruſtra tentata ſunt; Ubi ipſa non modò medicinam admittere recuſat, ſed & Medicos ſuos fugat, & ferro ac flammis perſequitur; quid ulteriùs curæ & ſollicitudinis impendi poteſt? Hunc autem fuiſſe Eccleſiæ Romanæ ſtatum, res ipſa, nobis etiam tacentibus, clamat. Notum eſt, quantas querelas boni omnes diu fuderint ſuper graviſſimis ejus corruptelis, quàm ardentibus votis & publicè & privatim Reformationem aliquam ſæpius poſtulaverint, & quàm ſæpè promiſſam, fruſtra tamen & in caſſum expectaverint. Notum quantâ ſollicitudine id incubuerint, ut malis medelam aliquam afferendo, unionem ſemel ſacram conſervarent, eatenus ut nullam ferè pacis conditionem recuſarent, præter eas, unde ſecutus foret omnis religionis interitus: Sed tantùm abeſt, ut pio zelo ſuo ſummâ charitate temperato quicquam profecerint; ut contrà magis ac magis in maio ſuo obfirmata in Medicos ſuos inſurrexerit, & omnem remediorum apparatum procul à ſe rejecerit. Ubi ergo monita nihili fieri, & viâ manſuetudinis ſe nihil proficere animadverterunt Noſtri, quid faciendum ipſis fuit ampliùs, niſi ut mandato divino olim adversùs Eccleſiam Iſraëliticam idololatriæ ream tradito Hof. 2. 2. Hof. 2. 2. Litigate, litigate cum matre veſtrâ, neque enim uxor mea eſt, dicite ei ut tollat ſcortationes de facie ſuâ & ex uberibus ſuis, in ſimili caſu obſequentes, cum ea litigare inciperent, vitia ei ob oculos ſubjicientes, & exprobrantes, ut pudore ſuffuſa ad Deum ſe converteret? Sed quia nedum ut viâ iſtâ etiam ad correctionem adducta ſit, ut ex adverſo rabies ejus magis ſit exaſperata, eatenus ut pios monitores omni perſecutionum genere ſit inſectata: Quid antiquius ipſis eſſe debuit, ſi ſalutis ſuæ deſiderio tenerentur, quàm ut eam deſererent, atque ita certiſſimo ejus exitio ſe ſubducerent? juxta illud Jerem. 51. 9. Jer. 51. 9. Curavimus Babylonem, ſed noluit ſanari, eam deſerite, & revertatur unuſquiſque in terram ſuam, Judicium enim ejus ad cœlos uſque pervenit.

XXX. 2. Falſò ſupponitur tanquam ſimpliciter & abſolutè verum, Eccleſiam nunquam eſſe deſerendam: Nam etſi ſponte hoc largimur reſpectu Eccleſiæ Catholicæ & Inviſibilis, quia extra eam nulla eſt ſalus: Item, reſpectu Eccleſiæ viſibilis veræ & puræ, quæ genuinas Eccleſiæ Chriſti notas retinet: Nemo tamen dixerit hoc locum habere debere reſpectu Eccleſiæ cujuſlibet particularis viſibilis falſæ & corruptæ, quæ & ipſa prior deſcivit à Chriſto. Aliàs nec Paulus ſecedendum eſſe à falſis fratribus, qui diverſam docent doctrinam, bene præſcriberet, 1. Timot. 6. 3. 4. 5. nec Judæi a Samaritanis, nec Orthodoxi ab Arianis juſtè ſeceſſiſſent, nec Propheta fideles ſic hortari potuiſſet, Hoſ. 4. 15. Ne aſcendatis Bethaven Hof. 4. 15. Hæc enim Bethaven, ſi locum ſpectamus, nihil aliud fuit quàm Bethel, ſed cùm nomine eſſet Bethel, idola colendo facta eſt Bethaven. Si Roma, quæ olim fuit Bethel, id eſt Domus Dei, fit Bethaven, id eſt, Domus vanitatis, quis ſine crimine eò aſcenderet? Cùm ergo Eccleſia Romana non aliter hîc conſideranda veniat, quàm ut Cœtus particularis viſibilis corruptus, patet cauſam nullam fuiſſe cur ab ea ſeceſſio fieri non potuerit. Unde malè hîc arguitur a non diſtributo ad diſtributum, ab Eccleſiâ ſimpliciter & in genere, ad Eccleſiam Romanam in ſpecie; quaſi nemo poſſit deficere ab Eccleſiâ Romanâ, quin deficiat ab Eccleſiâ, & ab Eccleſiâ Univerſali. Cùm contrà quo magis ab Eccleſiâ Romanâ quà tali recedimus, eò propiùs ad veram Chriſti Eccleſiam accedamus. 3. Damus obtegendos eſſe nævos & defectus Eccleſiæ alicujus, cùm adhuc ſunt tolerabiles & emendabiles, ſed quum facti ſunt exitiales & capitales, atque ita invaluerunt, ut eorum corrigendorum nulla ſpes ampliùs affulgeat, tum cauſam Chriſti proderet, qui illos diſſimularet, & iis conniveret.

XXXI. 4. Reformatio poſtulanda fuit quidem primò & expectanda ab iis, qui in autoritate erant conſtituti, & hoc non ſemel, ſed ſæpiſſimè præſtitum: Sed cùm ſpes ſuas deluſas viderent Noſtri, & illi penes quos poteſtas tum fuit, omnium maximè reformatione indigerent, nec modò de ea cogitare nollent, ſed & totis viribus illi reluctarentur, An quia non potuit ab iis obtineri, miſerè in errore pereundum fuit? Nonne neceſſitatis lex, & vocationis generalis ratio unumquemque obligabat, etiam nullo alio accedente mandato, huic operi manum admovere? Ubi paſſim graſſatur incendium, nonne quiſque tenetur, ceſſantibus præſertim iis, qui ad id publicè ſunt conſtituti, aquam undique comportare, & pro virili illud reſtinguere? In Republicâ ſi νομοφύλακες ſtertunt, ſi Janitores ipſi portas adventanti hoſti aperiunt; An non licebit civi claves è manu proditoris eripere, & hoſtem irruentem repellere? Si milites vident urbem à ſuo Duce prodi; An fidelitatis laudem merebuntur, ſi taceant & quieſcant? an non perfidiæ & proditionis meritò inſimulabuntur, niſi protinus a Duce illo ſecedant, & ſupremi Principis autoritatem adversùs ipſum tueantur, ſceleſtiſſimis ejus conatibns obſiſtendo? Ea fuit piorum conditio, ſtertebant Rectores Eccleſiæ, imò ipſi gregem Chriſti miſerè ſeducebant & hoſti tradebant; Quid mirum ergo, ſi fideles divinitus excitati in præſentiſſimo hoc periculo & ſummæ neceſſitatis caſu, ſibi ſalutique ſuæ proſpicere ante omnia conati ſint, deſertores & perduelles deſerendo, ut fidem intemeratam ſupremo Principi & Duci Chriſto conſervarent? Sed de his poſtea fuſiùs, cùm de Vocatione Reformatorum diſputandum erit; nunc obiter noiïſſe ſufficiat, non potuiſſe Reformationem ab iis expectari, qui deformitatum & corruptelarum maximarum vel autores erant, vel approbatores. 5. Denique gratis ſemper ſupponitur tales abuſus & corruptelas non fuiſſe, propter quas ſecedendum fuerit. Hoc ipſum enim eſt τὸ κρινόμενον, cujus contrarium rationibus variis jamjam ſumus probaturi, ex quibus conſtabit cauſas ſecedendi nobis non fuiſſe tantùm, vel mores Cleri corruptiſſimos, qui tamen multis ingens ſcandalum præbebant, vel diſciplinæ laxatæ varios abuſus, vel errores tantùm quoſdam leves & tolerabiles, ſed graviſſimos & teterrimos complures, quos amplecti vel profiteri ſine ſalutis diſpendio non poteramus.

XXXII. Hoc ipſum verò ut demonſtremus, I. De Erroribus circa fidem dicendum, antequam ad Cultum & Regimen deſcendamus. Tale autem nobis eſto principale argumentum. Ab Eccleſiâ hæreticâ, & quæ multiplices errores capitales & fundamentales fovet, neceſſariò ſecedere tenemur; At Eccleſia Romana talis eſt. Ergo ab ea ſecedendum nobis fuit. Major extra controverſiam eſt poſita, quandoquidem nulla poteſt eſſe communio luci cum tenebris, veritati cum mendacio, Chriſto cum Belial 2. Cor. 6. 14. 15. 16. & res ipſa loquitur, ſalutem conſiſtere non poſſe ſubruto ejus fundamento. Unde Paulus hominem hæreticum, & qui ſanos ſermones Domini noſtri Jeſu Chriſti & doctrinam ſecundùm pietatem non retinet, fugere jubet 1. Timoth. 6. 3. 4. 5. & 2. Theſſalon. 3. 14. 1. Tim. 6. 3. 4. 5. 2. Theſſ. 3. 14. Ergo totalis eſt de Minore, ut probemus tales eſſe Romanæ Eccleſiæ errores, qui fundamentum ipſum ſalutis oppugnent, & hæreſin faciant. Hoc autem facilè evinci poterit, ſi & fundamentum ipſum reſpicimus, & Pontificiorum circa illud doctrinam. Quid ſit fundamentum fidei. Fundamentum Religionis quum dicimus, intelligimus doctrinam omnem, quæ ita ad ſalutem creditu & factu neceſſaria eſt, ut abſque ea nemo adultus ſervari poſſit. Quæ vox à Judæis primò eſt uſurpata, qui præcipua Religionis dogmata hoc nomine deſignare ſolebant, ut Maimonides initio nobiliſſimi operis, quod יד dicitur, eo uſus eſt, יסוד היסודות id eſt fundamentum fundamenti, & columna ſapientiæ hac eſt, ut ſciamus, quòd ſit Ens primum &c. mox ab Apoſtolis ad myſteria Euangelica tranſlata eſt 1. Cor. 3. 11. Eph. 2. 20. Heb. 6. 1. Ea verò, ut notum, metaphorica eſt & ab ædificiis petita; Sicut enim iſta abſque fundamento ſtare non poſſunt, ſed corruunt illicò, ita fideles, qui ſunt domus Dei, 1. Corint. 3. 6. ſtare nequeunt, niſi Doctrinæ iſti ſalutari Matt. 7. 24. tanquam Petræ immobili innitantur, ab eaque ſuſtententur, Matth. 7. 24. 25. Quemadmodum verò Religio Chriſtiana duabus partibus potiſſimum abſolvitur, Fide & Cultu, Veritate & Pietate; hinc duæ partes iſtius Fundamenti vulgò recenſentur: Altera quæ fidei dogmata complectitur, & quæ Euangelio continetur. Altera quæ morum præcepta tradit, & Lege deſcribitur: illa τὰ θεωρητικὰ & credenda, iſta verò τὰ πρακτικὰ & facienda proponit. Quæ ergo in unam vel alteram, vel utramque fundamenti iſtius partem doctrina impingit, fundamentalis error dicitur, cum quo ſalus conſiſtere nequit.

XXXIII. Verùm & hîc diſtinctio quædam notanda: Datur enim Quis Error fundamentalis. Error, qui fundamentum tantùm tangit, datur alius, qui fundamentum ipſum evertit. Ille circa ipſum verſatur. Iſte verò contra: Eſt qui primò, directè, & immediatè ipſum oppugnat & convellit: Eſt qui indirectè tantùm & ſecundariò illud impetit. Denique occurrit talis error, qui mediatè quidem & per conſequentiam, ſed neceſſariam, proximam, evidentem & ἔμφυτον, ſeu innatam in fundamentum fertur, Et talis, qui per Conſequentiam tantùm remotam, contortam, & παρεισακτον ſeu illatam ad illius ruinam tendit. Ut autem hæc duo longè inter ſe differunt, Ita pari loco non debent haberi; Sicut enim non quælibet rima in fundamento ædificium ipſum ſubvertit, Ita nec quilibet error circa fundamentum ſtatim eſt propriè fundamentalis; Sed ille demum, qui ipſum ita impugnat, ut eo ipſo evertat & diruat.

XXXIV. Tales autem errores eſſe Pontificiorum in utramque fundamenti iſtius Theoretici & Practici partem aſſerimus. Et ut de Theoretico, Tres partes fundamenti Theoretici: Scriptura, Chriſtus, Gratia. quod ad fidem pertinet, primò dicamus, de quo nunc diſputamus, mox de altero, quod ad mores ſive cultum ſpectat, diſputaturi. Quia longum eſſet ire per omnia, pauca ſpeciminis ergo ex multis aliis dogmata eorum notabimus erronea, quæ in ipſum fundamentum manifeſtè incurrunt. Cùm verò variæ conſtitui poſſint fundamenti iſtius partes, nemo negabit tres haſce inter primarias & præcipuas meritò reponi, Scripturam, Chriſtum, & Gratiam. Scriptura eſt fundamentum doctrinæ & Inſtitutionis, quatenus norma & baſis eſt invariabilis fidei, quo ſenſu Eccleſia dicitur ſuperſtrui fundamenta Prophetarum & Apoſtolorum, Epheſ. 2. 20. non ra- Eph. 2. 20. tione perſonæ ipſorum, quæ fundamento & ipſa egebat, quô niteretur, ſed doctrinæ, quæ ab ipſis tum in Veteri tum in Novo Teſtamento tradita eſt. Chriſtus eſt fundamentum ſalutis tum acquirendæ per meritum mortis, tum conſervandæ per efficaciam vitæ, ſiquidem teſte Petro non datur in alio ſalus, Act. 4. 12. & fundamentum aliud nemo ponere poteſt præter id quod poſitum eſt, quod eſt Chriſtus Jeſus, 1. Cor. 3. 11. 1. Pet. 2. 4. 5. Unus 1. Cor. 3. 11. 1. Pet. 2. 4. 5. enim eſt Princeps vitæ & Autor ſalutis, qui eam in Decretis ab æterno deſtinatam, in Verbo ſæpius promiſſam, in Cruce ſemel acquiſitam, in Corde ſubinde obſignat, donec in Gloria tandem impleat. Gratia eſt fundamentum applicationis, quatenus eâ nituntur omnia Dei erga nos beneficia, tam, quæ pro nobis à Chriſto, ut Vade parata ſunt, quàm quæ in nobis ab ipſo ut Capite per Spiritum producuntur, cujuſmodi ſunt, Juſtificatio, Sanctificatio, Perſeverantia, &c. quo ſenſu gratiæ omnia tribuuntur in Euangelio Rom. 4. 16. & 11. 6. 2. Tim. 1. 9. & 1. Pet. 5. 10. Deus autor omnis gratiæ dicitur fundare fideles, peculiariter verò Heb. 13. 9. Cor dicitur firmari gratiâ, &c. In tria autem iſta fundamenta gravitèr impingere Adverſarios luce meridianâ clarius eſt.

XXXV. Nam ad primum quod attinet, quod Eccleſia Romana impingit in Verbum Dei. Verbum Dei eſſe diximus, Patet quàm turpiter hîc labantur, dum omnia iſtius Scripturæ θεοπνεύστια adjuncta, vel directè vel indirectè eunt everſum; Originem certam, quum Occaſionaliter tantùm, non ex profeſſo traditam eſſe volunt: Autoritatem & Αὐτοπιστίαν divinam, quum illam ſuſpendant ſaltem quoad nos à Teſtimonio Eccleſiæ, & ipſi Judicium Controverſiarum fidei abrogant. Perfectionem omnimodam, quum Traditionum ἀγράφων neceſſitatem urgent, quas non modo ipſi pari pietatis affectu & reverentiâ ſuſcipiendas cum Scripturis decernunt, ut Conc. Trid. Seſſ. 4. ſed & ſæpius præferunt, adeò ut Baronio ad an. 53. tanti ponderis ſit Traditio, ut fundamentum exiſtat ipſarum Scripturarum. Perſpicuitatem & certitudinem evidentem, obſcuritatis & incertitudinis eam impiè arguendo, ut ipſis ſit naſus cereus & regula lesbia, quæ pro libitu huc illuc inflecti poſſit. Puritatem & integritatem, corruptionis fontes ipſos inſimulando. Finem primarium, negando eſſe ſolam normam, ſed commonitorium tantùm aliquod fidei & morum. Uſum denique, lectionem ejus ſeverè interdicendo, & lucernam reponendo ſub modio, ne ſcilicet ad illius lucem detegatur myſterium iniquitatis. Atque eò uſque furor ille graſſatus eſt, ut etiamnum hodie, ubi pleniùs Pontifex dominatur, capitale ſit S. Scripturam, aut ullam ejus partem quacunque vulgari lingua expreſſam domi habere vel legere, juxta impiam Regulam Indicis Expurgatorii, qui Madriti excuſus eſt an. 1612. his verbis expreſſam, quam nemo pius ſine horrore legere vel audire poteſt: Cùm experimento manifeſtum ſit, ſi S. Biblia vulgari linguâ permittantur, plus inde ob hominum temeritatem detrimenti, quàm utilitatis oriri, prohibentur Biblia cum omnibus eorum partibus ſive excuſa, ſive manuſcripta, in quacunque vulgari lingua extent, &c. Quia verò Pius IV. videbatur conſilio Ordinarii permittere, ut Bibliorum verſorum lectio quibuſdam concederetur, Clementis VIII. ſecuta obſervatio ſpem iſtam planè illuſoriam eſſe docuit, dum negat ullam de novo tribui Epiſcopis, vel aliis facultatem, licentiam talem concedendi, quæ ipſis hactenus ſublata fuit mandato S. R. univerſ. Inquiſitionis, &c. Quæ omnia, Ne quid jam, vel de Canone, vel de ſenſu & interpretatione Scripturæ, Verſionis vulgatæ authentiâ, &c. dicamus, ſatis oſtendunt, quàm gravitèr impegerint in primum Caput. Quid opponant Adverſarii circa ſingula hæc capita, ad crimen ſibi impactum diluendum, Vide in Inſtitutionis noſtræ Elenct. Part. I.

XXXVI. Sed non minùs peccârunt circa ſecundum Caput. Quamvis In Chriſtum. enim Chriſtum ore profiteantur, & duas ejus Naturas in una Perſona agnoſcant: Nonne reipſâ eum abnegant, dum Officium Mediatorium ita pervertunt, ut non poſſit ampliùs dici, quod eſt tamen revera, Unus Mediator noſter apud Deum, 1. Timoth. 2. 5. Nam quo pacto illum retinere cenſendi ſunt, qui alios Mediatores etiam Redemptionis excogitârunt, quàm Chriſtum, Aliud purgatorium quàm ejus ſanguinem, qui purificat nos ab omni peccato: 1. Johan. 1. 7. Aliud ſacrificium Propitiatorium, quàm ejus paſſionem, in qua ſemel oblatus ut auferret multorum peccata, æternam redemptionem nobis eſt adeptus, Heb. 9. 12. 28. Aliud meritum coram Deo, quàm ipſius Obedientiam, per quam tamen multi conſtituuntur juſti: Rom. 5. 19. Aliam ſalutis regulam, quàm ejus Verbum, licèt ſolus ſit Doctor audiendus in Eccleſiâ: Matth. 23. 10. & anathema nobis debeat eſſe, qui ſupra Euangelium aliquid docet, Galat. 1. 8. Aliud Orationum fulcrum, quàm ejus meritum & interceſſionem, quamvis hoc officium uni illi demandatum legatur: 1. Johan. 2. 1. Aliud denique Univerſalis Eccleſiæ Caput, quàm ipſius perſonam, utut conſtanter hæc prærogativa illi ſoli excluſivè ad omnes alios tribuatur, Epheſ. 1. 22. 23. & 2. 20. & 4. 15. 16. Alia mittimus bene multa, quæ congeri poſſent. Sed hæc ſatis ſuperque probare poſſunt quod intendimus, graviſſimos errores eſſe in ſecundum fundamentum.

XXXVII. In Tertiò non major eſt difficultas. In Gratiam. Gratiam enim baſim eſſe & fundamentum totius Chriſtianiſmi, quo poſito ponitur, & quo ſublato tollitur, nemo ignorare poteſt, qui Scripturam novit. Sive eam in Decreto reſpicias rationc Prædeſtinationis Dei, in qua gratia nobis data eſſe dicitur in Chriſto ante tempora ſecularia: 2. Timot. 1. 9. ſive in executione ratione Redemptionis Chriſti, Gratia quippe ſervamur, Eph. 2. 8. Tit. 3. 4. 5. ſive in applicatione ratione Vocationis & Regenerationis Spiritûs, quia Deus dat velle & perficere, omnis ἱκανότης noſtra ab eo eſt, & gratiâ ipſius ſumus quod ſumus, Philip. 2. 13. 1. Cor. 15. 10. 2. Corint. 3. 5. Hanc autem gratiam non modò obſcurari ab Adverſariis, ſed & everti & de ſolio deturbari, quis ire poſſit inficias, qui dogmata ipſorum hac in parte cognoverit? Nam ut nihil jam dicamus de præviſione operum & meritorum propriorum, cui electionem fidelium inniti plurimi ex ipſis ſtatuunt, quod revera liberrimam & gratuitam Dei prædeſtinationem evertit. Nihil etiam de Operibus ſatisfactoriis, quæ Satiſfactioni Chriſti perfectiſſimæ aſſuunt, quod etiam gratuitam Redemptionem tollit. Cui obſcurum eſſe poteſt Gratiam juſtificationis, & Gratiam ſanctificationis, apud ipſos enervari, & tantùm non abrogari, dum merita & opera noſtra ad illam concurrere neceſſariò debere ſtatuunt, cum iſta verò liberum Arbitrium tanquam cauſam ſociam ad minimum cooperari, ita ut præcipua diſcretionis & converſionis ratio ab illo pendeat, directè contra Paulum 1. Corint. 4. 7. Quo pacto tum in Phariſæorum & Pseudoapoſtolorum caſtra tranſeunt, qui vel Juſtitiam propriam ſtabilire conabantnr, vel opera cum fide exitiali mixturâ confundere fatagebant, tum Pelagianorum & Semipelagianorum hæreſim pridem damnatam renovant, qui ſub ſpecioſo gratiæ nomine Idolo liberi Arbitrii litantes, ut facerent homines liberos, faciebant ſacrilegos.

XXXVIII. Hæc verò quanti in Religione Chriſtianâ ſint momenti nôrunt omnes, qui veram Chriſtianiſmi naturam tenent. Cùm enim eò tota dirigatur, ut homo proprii peccati & miſeriæ ſenſu dejectus, de ſe ipſo viribuſque ſuis plane deſperans in uno Chriſto ſalutem ſuam quærat, quâ tandem ratione principium hoc retinere cenſendi ſunt, qui non patiuntur hunc honorem Chriſto tribui, ut tota ſalus noſtra in ſolidum ab ipfo pendeat, niſi in partem veniant ſimul & Operum merita & liberi Arbitrii molimina? Sanè vel hoc unum, etſi nihil aliud extitiſſet, plus quàm ſufficere potuit ad ſeceſſionem inſtituendam. Nam ut de Juſtificatione tantùm dicamus, quis ambigat eam & Chriſtianiſmi baſim eſſe præcipuam, & Chriſtianorum peculium, in qua cardo conſolationis & ſalutis noſtræ unicè vertitur, diſcrimen Legis & Euangelii continetur, veræ εὐθανασίας fundamentum proponitur, & quod omnium maximum eſt, Conſcientiæ coram judicio Dei tranquillandæ certiſſima ratio habetur: Sed quis non videat pariter, ex quo Pontificiorum ſententia de Juſtificatione operum obtinuit, & ſub anathematis pœnâ in Concil. Trid. Seſſ. 6. ſancita eſt, præcipuum hunc & fundamentalum articulum ita deformatum fuiſſe & corruptum, ut Chriſto & Euangelio nuncium remittere teneatur, qui illum amplecti & retinere fatagit. Sic enim mors Chriſti vana & inutilis redditur, Si ex Lege juſtitia, Chriſtus fruſtra mortuus, Galat. 2. 20. Abolctur Gratia, & irrita ſit promiſſio, Rom. 4. 14. Rom. 11. 6. Euangelium in Legem commutatur, & quod ἀδύνατον ſemper judicavit Paulus, Fœdus Novum cum Veteri confunditur, Gal. 5. 3. 4. quia non extra nos in alio juſtitiam & ſalutem quærere jubemur per fidem, quod gratia docuerat, Phil. 3. 9. Rom. 10. 3. ſed in nobis per propriam obedientiam, quod lex poſtulabat. Sic conditio fœderis Gratiæ tollitur, ſic fiducia omnis ſalutis & conſolatio perit, ſic hæſitatio & tremor conſcientiam peccati ſui & judicii divini metu anxiam ita premit, ut inſtar arundinis fluctuet ſemper, nihilque habeat niſi vaniſſimum & incertiſſimum, quô nitatur. Quid enim in operibus ſuis reperiet homo niſi dubitandi & tandem deſperandi materiam? Quæ cùm ita ſint, ut ſanè ſunt veriſſima, ipſis etiam Adverſariis teſtibus, qui incertitudinem propriæ ſalutis & perpetuam dubitationem de gratiâ Dei inter præcipua fidei capita reponere ſolent; Quis jam facilè non judicet, quàm gravitèr hîc impegerit Eccleſia Romana, & quàm juſtè Lutherus, Zwinglius, & alii propter hunc etiam articulum Reformationis opus ſint aggreſſi, & de Seceſſione cogitârint?

XXXIX. Quòd ſi ulteriùs inquirere in ejus doctrinam eſſet animus, Quanta hîc errorum colluvies eſſet detegenda? Quid non de abſurdiſſimo Tranſſubſtantiationis & Sacrificii Miſſatici commento dicendum eſſet? De ſacrilegâ Calicis Euchariſtici detractione, De ſuperbâ perfectionis & impeccantiæ fidelium præſumptione, De falſiſſimâ Papæ infallibilitate, & aliis innumeris, quæ apud eos paulatim invaluerunt, & omnibus credenda proponuntur? Sed ne plura congeram, unicum tantùm præcedentibus attexere non pigebit, ex quo conſtabit Religionem totam Pontificiam ita dubiam eſſe & incertam, ut non tantùm de ſalute ſuâ quiſque hæſitare poſſit & debeat, ut jam antè obſervatum, ſed & quotidianæ Idololatriæ objiciatur periculo; imò nec ullus in ea perſuaderi unquam poſſit ſe eſſe Chriſtianum. Mira ſanè res & incredibilis, ſed tamen veriſſima quam nemo poteſt diffiteri, ſi memineris hoc vulgò receptum eſſe dogma apud Pontificios, Intentionem Miniſtri eſſe de eſſentia Sacramenti, ita ut niſi hæc adſit, nulla ſit Sacramenti conſecratio. Verba ſunt Concilii Tridentini, Seſſ. 7. Canon. 11. Si quis dixerit in Miniſtris, dum ſacramenta conficiunt & conferunt, non requiri intentionem ſaltem faciendi, quod facit Eccleſia, Anathema ſit. At ſi hoc verum eſt, cùm intentio ſit arcana & occulta, de qua nemini conſtare poteſt extra hominem ipſum, nullus mortalium etiam de veritate Sacramenti perſuaderi poterit. Putat ille ſe bonum eſſe Chriſtianum & Catholicum, ſed nequidem ſcire poteſt, an reverà ſit baptizatus, cùm hoc pependerit ex intentione Miniſtri, quam ignorat. Iſte arbitratur ſe legitimo matrimonio copulatum eſſe; ſed adulterium fortè committit, ſi intentio defuit in Sacerdote. Credit hic ſe devotè adorare Chriſtum in hoſtiâ conſecratâ; Sed nec ſcire certò poteſt, an ibi ſit verè Chriſtus, quia neſcit an intentionem habuerit conſecrandi Sacerdos; Vel an Sacerdos iſte habeat reverà conſecrandi poteſtatem; An Epiſcopus a quo fuit ordinatus habuerit intentionem id ipſum, & non aliud quid præſtandi. Ita in ancipiti hæreant ſemper neceſſe eſt, nec unquam immunes eſſe poterunt a periculo craſſiſſimæ idololatriæ. Non abſimili argumento olim Donatiſtas urgebat Auguſt. Epiſt. 166. qui peccatum perſonale miniſtri ſacramentum irritum reddere ſtatuebant. Quis dixerit verò Religionem tam vanis & ruinoſis fundamentis nixam ab homine pio retineri poſſe ſine gravi ſalutis diſpendio? Ut ergo ſemel primum hoc argumentum concludamus. Cùm tam gravitèr & fœdè impegerint in Verbum, in Chriſtum, & in Gratiam, illius autoritatem negando, iſtius meritum interpolando, hujus efficaciam enervando, jure colligimus fundamentales & capitales errores foviſſe, atque adeo cùm pertinaciter eos tuerentur, & quibuſvis credendos imponerent, neceſſariò deſerendos fuiſſe, ſi ſaluti conſultum voluimus.

XL. Quid ad hoc argumentum excipient Adverſarii? An reſpondebunt iſta dogmata, etſi erronea fortè, non eſſe tamen fundamentalia & capitalia, quæ juſtam Seceſſioni cauſam præbere potuerint; ſed talia quæ tolerari potuerint, & quibus non obſtantibus, charitas inter nos integra potuerit manere? Sic ſanè cenſet M. Ant. de Dominis Spalatenſis Archiepiſc. lib. 7. de Repub. Eccleſ. cap. 11. ubi operoſè conatur probare, dogmata iſta, licèt falſa & erronea, non eſſe tamen fundamentalia. Nec multùm abludere videtur Cardinalis Richelius in tract. Gall. de Converſione eorum qui ab Eccleſia Romana ſeceſſionem fecerunt, qui lib. 3. c. 1. multus eſt in probando pleroſque articulos, quos tanquam præcipuas ſeceſſionis cauſas obtrudimus, non eſſe fundamentales, ut Sacrificium Miſſaticum, Tranſubſtantiationem, Liberum Arbitrium, Invocationem Sanctorum, Cultum Imaginum, Papæ Primatum, &c. Sed non difficile eſt reſpondere. 1. Petitur principium & ſupponitur quod eſt in quæſtione, damus diſtinguenda eſſe fundamentalia à non fundamentalibus, ut Paulus inter fundamentum diſtinguit, & ea quæ illi inædificantur, 1. Cor. 3. 11. 12. In iſtis tolerantiæ alicui & charitati locum eſſe poſſe non inficiamur; Sed quoad illa negamus, quia ſublato & everſo fundamento, corruere totum ædificium neceſſc eit; ſed falſiſſimè ſupponitur errores Papatûs non eſſe fundamentales; quaſi verò Traditionum neceſſitas, Juſtificatio ex operibus, Satiſfactiones & merita hominum, Sacrificium Miſſaticum, Papæ ὑπεροχὴ, Indulgentiarum Papalium nundinatio, & ſimilia, de quibus antea, quæ tam aperte in Verbum Dei, Chriſti Perſonam & Officia, Gratiæ efficaciam & beneficia incurrunt, ad fundamentum non ſpectent, nec in ipſum impingant. Quaſi aliam normam fidei proponere quàm Scripturam, alios Mediatores agnoſcere quàm Chriſtum, aliud Sacrificium quàm Cruentum Crucis, aliam cauſam juſtificationis & ſanctificationis quàm ſolam gratiam, non ſit fundamentum aliud ponere præter id quod poſitum eſt? 2. Etſi daremus quoſdam ex erroribus iſtis ſeorſim conſideratos, non eſſe propriè & directè fundamentales, eatenus ut unuſquiſque eorum potuerit quadantenus tolerari, ſi Eccleſia in cæteris omnibus pura fuiſſet & ſana; Certum eſt tamen eos ſimul ſumptos, & in concatenatione & dependentia, quam habent ad ſe invicem, morbum facere complicatum & capitalem, qui verè lethalis ſit. 3. Denique aliud eſt dogma aliquod non eſſe fundamentale reipſa, aliud pro fundamentali obtrudi; fatemur quidem multa in Eccleſiâ Romanâ proponi, quæ de ratione fundamenti nequaquam cenſeri poſſunt aut debent, ſed quia neceſſitatem ipſa imponit conſcientiis ſub graviſſimis pœnis ea admittendi & fidei articulis annumerandi; hoc reſpectu fundamentalia ipſi fiunt; Sic ne quidem ex ejus hypotheſi leviter poteſt errare, qui in talibus impingit.

XLI. II. Excip. Aliud eſſe addere fundamento, aliud fundamentum evertere, potuiſſe quidem Eccleſiam Romanam addere nonnulla, ſed non propterea tamen ab ipſa everſum eſſe fundamentum, retinuiſſe ſemper & retinere adhuc Verbum, ut Normam fidei, Chriſtum ut Autorem ſalutis, Gratiam ut principium regenerationis. R. 1. Addi poteſt aliquid fundamento bifariam, vel ut pars ædificii, quæ illi ſuperſtruitur, Vel ut pars fundamenti, quæ cum illo pro fundamento teneatur; priori ſenſu non ſtatim quicquid additur fundamento illud evertit; ut qui fœnum & ſtipulam addit fundamento, id eſt, doctrinam, non quidem hæreticam & perniciofam, ſed minùs ſinceram & ſolidam, curioſam magis quàm utilem, retinet quidem fundamentum, & propterea ſervandus eſt, ſed veluti per ignem, id eſt, ægrè, operâ, & mercede ſperatâ, licèt non vitâ, mulctatus, 1. Cor. 3. 11. 15. Sed poſteriori ſenſu, qui addit fundamentum ut ſit pars fundamenti, addendo deſtruit, quia aliud fundamentum præter poſitum dari non poteſt. Talia ſunt autem Eccleſiæ Romanæ additamenta, quæ non tantùm fundamento ſuperſtruuntur, ſed & quæ pro fundamento obtruduntur. 2. Qui addit fundamento, quæ ſunt illi homogenea & conformia, non evertit fundamentum; Sed qui addit contraria & ἀσύστατα, addendo evertit; hujus criminis autem reos eſſe adverſarios quis dubitet? Spiritus Sanctus docet Scripturam talem eſſe normam fidei, cui nihil addendum nec detrahendum ſit, & præter quam nihil ſub graviſſimi anathematis pœnâ ſit admittendum Galat. 1. 8. Volunt tamen iſti Traditiones ἀγράφους pari affectu & reverentiâ ſuſcipi. Docet idem Chriſtum unicum eſſe Mediatorcm noſtrum 1. Tim. 2. 5. & Caput Eccleſiæ Epheſ. 1. 20. Juſtitiam ejus unicum meritum, quô juſti conſtituimur, Roman. 5. 18. 19. ejus Interceſſionem unicum medium accedendi ad Patrem. Johan. 14. 6. 1. Joh. 2. 1. & Epheſ. 2. 18. At Pontificii his non contenti, Mediatores alios, aliud ſacrificium propitiatorium, alia merita, aliud Caput commenti ſunt. Quid eſt fundamentum evertere, ſi hoc non eſt?

XLII. Fruſtra regeres, palàm tamen eos profiteri ſe iſtud retinere, nihilque minùs quàm de eo convellendo cogitare; Quid enim juvat retinere, ſi cum eo conjungas corruptelas exitiales quibus pervertitur? Quid juvabit adulteram clamare ſe virum, cui matrimonio juncta eſt, pro legitimo marito ſuo habere, ſi adulterum in ſinum recipit, & corporis ſui illi copiam facit? An minùs ideo adulterii rea peragetur, cùm conſtet proteſtationem eſſe facto contrariam? Aliud itaque eſt ore tenus profiteri, aliud corde credere, aliud nomen tenere, aliud rem ipſam & myſterium agnoſcere. Damus eos profiteri Chriſtum, & nomen ejus conſtanter obtrudere; ſed ſincerè recipere, & illi verè adhærere, negamus, quia verbis gloriam ejus prædicando, reipſâ abnegant, dum inter ſe & ipſum ſalutis opus dimidiant, & quod unius Chriſti eſt ad homines transferunt. Ut ergo fundamentum ritè teneatur, tres conditiones potiſſimùm requiruntur. 1. Ut non ore tantùm, ſed corde, non in verborum cortice, ſed in rerum & myſteriorum veritate recipiatur, fundamentalia enim, non in verbis conſiſtunt, ut bene Hiero. ſed in ſententia. 2. Ut non pars tantùm quædam, ſed totum in ſolidum retineatur, quia Religionis doctrina eſt una copulativa, quæ facit unam ac individuam veritatis regulam, quæ nec additionem, nec detractionem ullam patitur. 3. Ut ſolum ſine aliis ullis aſſumentis poſſideatur, aliud enim fundamentum nemo ponere poteſt præter poſitum, 1. Corint. 3. 11. Unde qui unicum non habet, plane non habet, Chriſtus non μεμέρισται 1. Cor. 1. 13. vel ſolus adeſt, vel abeſt, impatiens conſortis, nec priorem, nec parem ferre poteſt. Sic additio omnis non minùs ac detractio in materia fidei & cultus ita prohibetur, ut quod eſt præter, ſit etiam contra, Deutero. 4. 2. & 5. 32. Unde Paulus non jubet tantùm fugere eos, qui contrarias doctrinas tradunt, ſed qui diverſas, & alias εἰ τις ἑτεροδιδασκαλεῖ, 1. Tim. 6. 3. 4. Vetat ſapere non modò contra, ſed ὑπὲρ ἃ γέγραπται ſupra id quod ſcriptum eſt, 1. Cor. 4. 6. & anathemati ſubjicit, quiſquis tentaverit Euangelizare παρ’ ὃ præter id quod Euangelizatum fuerat ab ipſo, Galat. 1. 8. Cùm ergo fundamentum ſive doctrinæ, ſive ſalutis, unicum tantùm ſit, ultra & præter quod nihil admitti poteſt, quicunque ſolum non retinet, omnino non retinet, ſed evertit.

XLIII. Dices non tolli veritatem excluſivarum, nec per conſequentiam fundamentum everti, quia ſubordinata non pugnant, Talia autem eſſe dogmata iſta, de quibus agitur, quæ ſuam Chriſto gloriam & ὑπεροχὴν ſemper relinquant: Papam quidem eſſe caput Eccleſiæ, ſed viſibile tantùm, ſecundarium & miniſteriale, ſed Chriſtum eſſe ſolum Caput primarium, inviſibile. Mediatores Sanctos credi, ſed Interceſſionis tantùm, Chriſtum ſolum propriè dictum Redemptionis: Opera & merita propria induci, ſed quæ omnem vim ſuam, & efficaciam à Chriſto mutuentur, qui fidelibus virtutem merendi acquiſivit. Sacrificium Miſſaticum urgeri, ſed Sacrificium Crucis manere ſemper ſolum propitiatorium, quia illud nihil aliud ſit, quàm iſtius commemoratio & applicatio, & ſic in cæteris, tantùm abeſſe ut injuria fiat Chriſto, & gloria ejus imminuatur, ut magis gratia ejus commendetur & illuſtretur. R. Sed hæ ſunt inanes offuciæ, quæ nequicquam obtenduntur commento iſti ſtabiliendo. 1. Quod hîc de ſubordinatione notatur merum eſt figmentum, quaſi ulla concipi poſſit ſubordinatio inter ea, quæ planè ſunt oppoſita & adverſa, nam ſi gloria Capitis & functio Mediatoris ſoli Chriſto ſit propria & ἀκοινώνητος, ut omnino fateri coguntur, qui nôrunt opus eſſe virtutis infinitæ, quod in Creaturam finitam cadere nequit, quomodo dividi poterit ſine manifeſto ſacrilegio & aperta contradictione? Nec valet σοφὸν φάρμακον diſtinctionum poſitarum, quia ut natura rei eas non patitur, ita ἄτερ γραφῆς finguntur, quæ nuſquam vel Capitis ſecundarii & viſibilis, vel Sacrificii commemorativi & applicativi, vel Mediatoris Interceſſionis & non Redemptionis meminit. 2. Licèt Chriſtus hominibus utatur tanquam miniſtris ad regimen externum Eccleſiæ, nunquam tamen Capitis dignitatem in unum quempiam contuliſſe dici poteſt, niſi caput monſtroſum & biceps tribuere velimus Eccleſiæ, quæ non modò Chriſti, ſed & Papæ vocetur Corpus. Sancti non tantùm Mediatores ſunt Interceſſionis, ſed & Redemptionis ex ſententia Pontificiorum, quia eorum precibus & meritis nixi remiſſionem peccatorum & vitam æternam petunt, vide Breviarium Romanum paſſim; & Hortul. anim. editum per Plant. an. 1557. in officio B. Mariæ precibus & meritis B. Mariæ ſemper Virginis & omnium Sanctorum perducat nos Dominus ad regnum cælorum, &c. Sic modò, ut ſocia Chriſto adjungitur, modò ut ſuperior præficitur, quum orant, ut Matrem eſſe ſe monſtret, & jure matris Redemptori imperet. An hoc eſt ſubordinari Chriſto, an non potiùs in ejus Officium involare? 3. Falſò ſupponitur Chriſtum meritum nobis eſſe virtutem merendi, cùm in Creaturam finitam & peccatricem non cadat, meruit ſalutem, & remiſſionem peccatorum, ſed merendi facultatem nuſquam, quid enim opus eſt merito noſtro, ubi meritum Chriſti pleniſſimè ſufficit? Quod ergo merita noſtra non opponi meritis Chriſti, ſed componi & ſubordinari volunt, abſurdum eſt; nam eo ipſo quo componuntur, opponuntur, gloriam capitis propriam in membra transferendo. 5. Ridicula eſt diſtinctio Sacrificii commemorativi & applicativi, nam commemorare rem geſtam eſt agnoſcere nos non facere quod eſt factum, ſed tantùm recolere & repetere, ne excidat illud quod fuit factum; nec applicatio poteſt eſſe oblatio, cùm hæc applicatio facienda, illam oblationem præſupponat factam. Præterquam quod applicatio fieri debet homini, ſacrificium autem offerri debet Deo. Unde, ne ulteriùs pergamus, ſatis liquet Adverſarios ἀσύστατα velle conjungere, nec poſſe, quicquid profiteantur, Chriſtum cum hiſce commentis ſuis retinere. Paulum ipſum audiamus in ſimili planè negotio: Pseudo-Apoſtoli Chriſtum ſanè profitebantur, & dicit tamen eos pervertere Euangelium, & καταργεῖσθαι ἀπὸ τοῦ Χριστοῦ, quia cum fide & meritis Chriſti Legis opera & merita propria, plane ut hodie Pontificii, in juſtificatione urgebant, Galat. 1. 7. & 5. 4. Angelici veteres, qui cultum Angelorum à Platonicis hauſtum introducere ſatagebant, Chriſtianum quidem nomen retinebant, ſed tamen quia adjungebant Chriſto vero cultûs objecto falſum, & adulterinum, dicuntur non retinere Caput, Coloſſ. 2. 19. Idololatræ qui claudicabant in utrumque latus, Jehovae nomen retinebant: Hof. 4. 15. ſed non minùs deſeruiſſe Deum dicuntur verſ. 11. Adeò verum eſt nihil componi poſſe hac in parte cum Verbo, vel cum Chrifto, & Gratia, quod non illis opponatur.

XLIV. III. Excip. In Eccleſiis Galatarum & Corinthiorum fuiſſe errores capitales in doctrina de Juſtificatione, de obſervatione Legis cæremonialis, de reſurrectione mortuorum, nec tamen propterea communionem earum deſerere jubere Paulum. Ergo licet errores eſſent in Eccleſia Romana capitales, non tamen ſtatim ſecedendum fuiſſe. R. 1. Diſt. Eccleſiam à Seductoribus, qui ſunt in Eccleſia, fateor quoſdam fuiſſe in illis Eccleſiis, qui tales errores foverent; ſed Eccleſiam ipſam hoc errore infectam fuiſſe totam negamus, cùm Apoſtolus apertè eos diitinguat, 1. Cor. 15. 12. quomodo dicunt quidam ex vobis, non eſſe reſurrectionem mortuorum? & Gal. 1. 7. ſunt quidam qui vos turbant. 2. Diſtingue errores privatorum paucorum, qui diſſeminari incipiunt in Eccleſia, nec approbantur tamen ab Eccleſia, ab erroribus publicis Eccleſiæ, qui ſunt in ἀκμῇ, & qui autoritate publicâ ſanciuntur, & ita ſunt confirmati, ut in leges abierint. Illi ſanè exitiales quidem ſunt eos foventibus & cæteris periculoſi, ſed non tamen fideles qui in illo cœtu verſantur ad ſeceſſionem ſtatim obligantur, quum immunes ſe ab iis tutari poſſunt. Imò Paulus teſtatur oportere hæreſes eſſe inter fideles, ut probati noſcantur 1. Cor. 11. 19. At alia ratio eſt iſtorum, quia cùm publici ſint, ſingulos inficiunt. Jam primi generis fuiſſe errores illos Galatarum & Corinthiorum antea viſum ex diſtinctione Apoſtoli, qui ſeductores à fidelibus ſecernit: Quòd ſi fideles compellare, vel de iis loqui videtur, non tam loquitur de iis, ut jam lapſis, quàm ut vacillantibus, ut eos confirmet, & adversùs ſeductores præmuniat; Non enim ſimpliciter dicit tranſlati eſtis, ſed μετατίθεσθε transferimini, tacitè culpam ab ipſis in impoſtores removendo, & bene adhuc de iis ſperando, ut infra cap. 5. 10. dicit, confido vos nihil aliter ſapere. Sed errores Papales non fuerunt tantùm quorundam in Eccleſia; ſed Eccleſiæ totius, in qua publicè docebantur & defendebantur; Non fuerunt in initio, quos admittere, vel rejicere liberum fuerit; ſed in ἀκμῇ & faſtigio, qui autoritate publica vim legis obtinuerunt, maximè ex quo Concilium Tridentinum eos ſub pœna anathematis ſingulis credendos obtruſit. Hactenus ergo diſcrimen eſt longè maximum inter Eccleſias illas & Romanam, ut ab illis ad hanc argumentari ſit diſparia planè conjungere.

XLV. Ut verò clariùs pateant errores capitales Eccl. Rom. libet hîc apponere novum Symbolum, quod a Pio IV. traditur in Bulla ſuper forma Juramenti profeſſionis fidei, quam juxta hanc & non aliam formam fieri, Apoſtolicâ autoritate diſtrictè mandat; Ut extat in Catech. Trident.

Ego N. firmâ fide credo & profiteor omnia & ſingula, quæ continentur in Symbolo fidei, quô S. Romana Eccleſia utitur: videlicet Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem cæli & terræ, viſibilium omnium & inviſibilium. Et in unum Dominum Jeſum Chriſtum, Filium Dei unigenitum, & ex Patre natum ante omnia ſecula, Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, conſubſtantialem Patri, per quem omnia facta ſunt, Qui propter nos homines, & propter noſtram ſalutem deſcendit de cælis, Et incarnatus eſt de Spiritu Sancto ex Maria Virgine. Et homo factus eſt, Crucifixus etiam pro nobis ſub Pontio Pilato, paſſus & ſepultus eſt, reſurrexit tertiâ die ſecundum Scripturas, & aſcendit in cælum, ſedet ad dextram Patris, & iterum venturus eſt cum gloria judicare vivos & mortuos. Et in Spiritum Sanctum Dominum & vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit, qui cum Patre & Filio ſimul adoratur, & conglorificatur. Qui loquutus eſt per Prophetas. Et in unam ſanctam Catholicam & Apoſtolicam Eccleſiam; Confiteor unum Baptiſmum in remiſſionem peccatorum, Et expecto reſurrectionem mortuorum & vitam æternam. Amen.

Apoſtolicas & Eccleſiaſticas Traditiones, reliquaſque ejuſdem Eccleſiæ obſervationes & conſtitutiones firmiſſimè admitto & amplector.

Item S. Scripturam juxta eum ſenſum, quem tenuit & tenet ſancta mater Eccleſia, cujus eſt indicare de vero ſenſu & interpretatione S. Scripturarum, admitto, nec eam unquam niſi juxta unanimem conſenſum Patrum accipiam & interpretabor.

Profiteor quoque ſeptem eſſe verè & propriè Sacramenta novæ Legis à Jeſu Chriſto D. Noſtro inſtituta, atque ad ſalutem humani generis, licèt non omnia ſingulis neceſſaria, ſcilicet Baptiſmum, Confirmationem, Euchariſtiam, Pœnitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem & Matrimonium, Illaque gratiam conferre, & ex his Baptiſmum, Confirmationem & Ordinem, ſine ſacrilegio reiterari non poſſe, Præceptos quoque & approbatos Eccleſiæ Catholicæ ritus, in ſupradictorum omnium Sacramentorum ſolemni adminiſtratione recipio & admitto.

Omnia & ſingula, quæ de Peccato originali, & de Juſtificatione in S. S. Tridentina Synodo definita & declarata fuerunt, amplector & recipio.

Profiteor pariter in Miſſa offerri proprium & propitiatorium Sacrificium, pro vivis & defunctis, Atque in ſanctiſſimo Euchariſtiæ Sacramento, eſſe verè, realiter, & ſubſtantialiter Corpus & Sanguinem, unâ cum anima & divinitate D. N. J. Chriſti, fierique converſionem totius ſubſtantiæ panis in corpus, & totius ſubſtantiæ vini in ſanguinem, quam converſionem Catholica Eccleſia Tranſſubſtantiationem appellat. Fateor etiam ſub alterâ tantùm ſpecie, totum atque integrum Chriſtum, verumque Sacramentum ſumi.

Conſtanter teneo, Purgatorium eſſe, animafque ibi detentas fidelium ſuffragiis juvari.

Similiter & Sanctos unà cum Chriſto regnantes, venerandos atque invocandos eſſe, eoſque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias eſſe venerandas.

Firmiſſimè aſſero Imagines Chriſti, & Deiparæ ſemper Virginis, nec non aliorum Sanctorum, habendas & retinendas eſſe atque eis debitum honorem & venerationem impertiendam.

Indulgentiarum etiam poteſtatem à Chriſto in Eccleſia relictam fuiſſe, illarumque uſum Chriſtiano populo maximè ſalutarem eſſe, affirmo.

Sanctam Catholicam & Apoſtolicam Romanam Eccleſiam omnium Eccleſiarum matrem & magiſtram agnoſco; Romanoque Pontifici, beati Petri, Apoſtolorum Principis, Succeſſoris, ac Jeſu Chriſti Vicario veram obedientiam ſpondeo, ac juro.

Cætera item omnia à ſacris Canonibus, & Oecumenicis Conciliis, ac præcipuè à Sacroſanctâ Tridentinâ Synodo tradita, definita, & declarata indubitanter recipio & profiteor, ſimulque contraria omnia, atque hæreſes quaſcunque ab Eccleſiâ damnatas, & rejectas atque anathematizatas, ego pariter damno, rejicio, & anathematizo. Hanc veram Catholicam fidem, ſine quâ nemo ſalvus eſſe poteſt, quam in præſenti ſponte profiteor, & veraciter teneo, eandem integram & inviolatam uſque ad extremum vitæ ſpiritum conſtantiſſimè, Deo adjuvante, retinere & confiteri, atque à meis ſubditis, vel illis, quorum cura ad me in meo munere ſpectabit, teneri, doceri, & prædicari, quantum in me erit, curaturum. Ego idem N. ſpondeo, voveo, ac juro. Sic me Deus adjuvet, & hæc ſancta Dei Euangelia.

XLVI. Ex quibus proclivè eſt colligere, quantùm non modò diverſa ſit a Scripturâ Eccleſiæ Romanæ fides, innumera recipiendo præter ea quæ in ea continentur; ſed & ei adverſa & διαμέτρως oppoſita, plurima ſanciendo, & tanquam neceſſaria ad ſalutem obtrudendo, quæ apertè ei repugnant; nec aliud fundamentum habent, quàm in Traditionibus ἀγράφοις; quarum nulla poteſt aut debet apud nos eſſe autoritas; quaſque ideo recipere & amplecti ſine præſentiſſimo ſalutis periculo non poſſumus, diro anathemati, quod Paulus denunciat, nos ſubjiciendo. Non nos latet equidem varias noviſſimis iſtis temporibus Expoſitiones Doctrinæ, ut vocant Catholicæ in medium prodiïſſe ad errorum fœdorum, quibus inquinatur, turpitudinem abſtergendam, vel ſaltem utcunque tegendam; quaſi fides ejus probè hactenus perſpecta non fuerit. Verùm qualecunque colores & pigmenta quærantur ad cruda iſta dogmata incruſtanda, ſi penitiùs in rei veritatem inquirimus, facilè patebit, merum eſſe fucum, ad fallendum compoſitum, quo ſimplicioribus imponere ſatagunt, quod certiùs conſtat vel ex eo, quòd quicquid Methodiſtæ & Elucidatores iſti in medium afferant ad emolliendam falſiſſimorum dogmatum duritiem, non deſinunt tamen obtrudere Concilium Tridentinum tanquam fidei regulam, & pro Eccleſiæ ſuæ infallibilitate, quæ errorum omnium fons eſt & mater, tanquam pro aris & focis decertare. Quod dum urgebitur neceſſariam Seceſſionem noſtram ab Eccleſiâ Romanâ reddet ſemper, & impoſſibilem cum ea Syncretiſmum, ὅπερ ἔδει δεῖξαι.

F I N I S.