Skip to content

DISPUTATIO QUARTA

Quæ Tertia eſt

DE IDOLOLATRIA ROMANA.

Reſpondente STEPHANO DUMAS Cologniacenſi.

QUAMVIS ea ſit Controverſiarum, quæ Nobis cum Pontificiis intercedunt, ratio, ut nulla ſit quæ ſuum pondus non habeat ad Veritatis illuſtrationem, quæque adeò diligenti examine non indigeat; Nemo tamen, ut opinor, inficias iverit, iſtam, quam præ manibus nunc habemus, De Seceſſionis noſtræ ab Eccleſia Romana neceſſitate, & impoſſibili cum ea Syncretiſmo, Quæſtionem, graviſſimi eſſe præ cæteris omnibus momenti, eò vel maximè, quòd in aliis de unico tantùm agatur Doctrinæ Capite; Hic verò de omnibus ſimul, quæ juſtam ſecedendi nobis cauſam præbuerunt. Unde cùm magnopere interſit, cùm aliorum, tum Juventutis noſtræ Sacris initiatæ, quid de re totâ ſecundum Verbum Dei tenendum ſequendumque ſit, mirum videri non debet, ſi ad ejus Tractationem iterum nos accingimus, ut ſententiæ noſtræ fundamenta pleniùs aperiantur, & ab Adverſariorum cavillis vindicentur.

II. Accedit etiam temporis, in quo verſamur, ratio, quod ſi unquam non utilem modò, ſed neceſſariam planè facit Argumenti iſtius Tractationem. Nam præter gravia quæ quotidie videmus ſcandala ab iis data, qui non ſatis perſpectâ Seceſſionis noſtræ neceſſitate, vel metu territi, vel promiſſis illecti, triſtiſſimo caſu μοιχωμένην περὶ τὴν πίστιν, & infami apoſtaſia ad Papiſmum deficiunt. Notum eſt quàm varii ubique de Religionis Syncretiſmo etiam hodie miſceantur ſermones, & quanto molimine renoventur à plurimis periculoſæ Syncretiſtarum artes, & malè ſana conſilia, ut quædam vel inter Chriſtianos omnes ſi fieri poſſet; vel inter Nos & Pontificios ſaltem fidei inſtituatur conciliatio. Unde nihil frequentius ſolent ingerere, quàm temerariam & injuſtam fuiſſe noſtram ab Eccleſia Romana Separationem, & facilem cum ea Syncretiſmum, ſi animi vero pacis Chriſtianæ, quam unicè commendavit nobis Chriſtus, & modis omnibus procurandam injunxit, ſtudio incenderentur.

III. Atque ea de cauſa Emiſſarii, & Sinones Romani, Proſelytis juxtà cum Phariſæis terrâ marique faciendis unicè intenti, ut Controverſiarum pondus faciliùs imminuant & elevent, quaſi non tantum eſſet inter Nos diſſidium, quod commodè componi non poſſet, fidei Romanæ non tam Defenſores, quàm Mangones & interpolatores agunt, propudioſa dogmata ſua ſubdolè velando, & excuſando, & fœdam Papiſmi novitatem, novis quotidie, ſed verè veteratoriis artibus incruſtando; Imò ad inſtar Principis tenebrarum ſe in Angelum lucis transformantis nobiſcum loqui, & nobiſcum ferè ſentire ſimulant, gravemque ſibi injuriam fieri queruntur, quod ſibi errores varii præter rei veritatem in dogmatibus & cultu affingantur. Planè ſicut Hyænæ humanas æmulantur voces homines illecturæ, quos illectos & attractos devorent; Ita Seductores iſti Sanctorum linguam conantur mutuari, ut ſimplices & incautos ad caſtra ſua pelliciant, & pellectos tandem gehennæ filios reddant, & miſerè perdant. Ne ergo per τὴν μεθοδείαν τῆς πλάνης imponi nobis ſinamus, & omni vento doctrinæ circumferamur per κυβείᾳ & πανουργίᾳ ἀνθρώπων, larva illis ſemel detrahenda, ut conſtet falſiſſimè nobis impingi Schiſmatis & diſſidiorum, quibus laborat hodie Chriſtianus Orbis, crimen, & inſidioſiſſimè Pacis nomen obtrudi, ubi mera quæritur Errorum incruſtatio, & impia ac damnabilis Religionum σύγκρασις & confuſio.

IV. Graviſſimo ſanè ſe obſtrinxiiſſe crimine eos non diffitemur, qui ſacris iſtis diſſidiis occaſionem primi præbuerunt, quibus ſacrum ut ſimplex & ἀπρόσιτος ut olim Chriſti, ſic Veritatis tunica diſcerperetur: Sed quod nobis impingunt Adverſarii crimen, id jure merito in Accuſatores retorquemus, quomodo Elias qui ab Achabo reus conturbati Iſraëlis peragebatur, impium Regem hoc ipſo crimine teneri certiſſimè evincebat, utpote qui veram abjeciſſet Religionem, & nefandos Bahalis cultus induxiſſet 1. Reg. 18. 17. 18. Ita quid proclivius quàm demonſtrare, nequaquam à nobis malum hoc profectum eſſe, qui Chriſti doctrinam intemeratam retinemus & ſequimur; ſed ab iis ortum, qui cœleſtem & divinam hanc doctrinam impiis hominum commentis multifariam depravarunt, & abjecto vero Dei cultu impuros & idololatricos in Eccleſiam Chriſtianam introduxerunt. Quòd ſi præjudiciis non excæcarentur illi cum quibus negotium nobis eſt, facilè de re totâ judicium fieri poſſet, ſi ſedulò inquireremus, quinam à Religione Chriſtiana & Apoſtolica defecerrint, quod per collationem doctrinæ ab utriſque traditæ cum doctrinâ Apoſtolicâ facilè deprehendi poſſet. Verùm quia ſatis intelligunt Adverſarii, ſic malè rebus ſuis conſultum fore, & luce meridianâ clariùs evaſurum, abjeciſſe ſe fidem ſemel Sanctis traditam, & deflexiſſe à vero Chriſtianiſmo, Compendium hoc ipſis non placet; & aliâ rem aggrediuntur viâ, quum relicto Doctrinæ examine, ad Eccleſiæ authoritatem nos abducere ſatagunt, & quaſi hoc illis privilegium proprium eſſet, Schiſmatis reos paragere non dubitant, quotquot ab Eccleſia Romana, quacunque tandem de cauſa Seceſſionem faciunt.

V. Hac arte uſi ſunt præ cæteris Perronius & Richelieu Cardinales, ut legitimum fugerent congreſſum, & jugulum cauſæ declinarent. Nec aliò reſpicit Tractatus Gallicus noviſſimè editus Pariſiis, de Præjudiciis legitimis adverſùs Calviniſtas; In quo Author aliorum veſtigia premens, & crambem ſæpius reco&tam nobis reponens, magno molimine duo præ cæteris demonſtrare conatur. Primò, tutiſſimum & compendioſiſſimum veram Religionem à falſa ſecernendi medium eſſe, non Viam rationis & diſcuſſionis, quam urgere ſolemus, ut dogmata, quæ in hoc vel illo Cœtu proponuntur, expendantur & diſcutiantur ex Scripturæ Sacræ normâ: Sed Viam ſubmiſſionis & Authoritatis, ut vocant, ut in ſupremâ Eccleſiæ authoritate acquieſcamus, fidemque noſtram illi tanquam normæ certæ & infallibili ſubjiciamus, quam non alibi quàm apud Eccleſiam ſuam reperiri pertendit. Secundò, tot præjudiciis Religionem & fidem noſtram gravari, ut, ſi nullum aliud à doctrinæ falſitate ſuppeteret argumentum, ſufficerent tamen ad eam rejiciendam, & nos etiam inauditos condemnandos; qualia ſunt Vocationis & Miſſionis defectus, Seceſſio ſchiſmatica à vera Eccleſia, Mores corrupti Reformatorum, & Tumultus ac bella hac occaſione exorta, Diſſidium quod inter Nos & Lutheranos natum, & alia id genus, quæ injuſtitiam cauſæ noſtræ tam apertè videntur prodere, ut non opus ſit penitiori doctrinæ indagine.

VI. Verùm, ut aliquid obiter & ὡς ἐν παρόδῳ de tali conſilio dicamus, Nec enim noſtri nunc eſt inſtituti hoc argumentum fuſiùs exequi, vel ſaltem in alienam meſſem immittere. Quicquid ab Authore iſto ſpecioſè & ſubdolè obtendatur ad nobis invidiam conflandam, & ſuſpectam ac exoſam omnibus reddendam fidem noſtram; Si penitiùs methodus iſta expendatur, patebit clariſſimè nihil abſurdius eâ dari poſſe & iniquius, nihil quod certiùs malæ & periclitantis cauſæ præbeat argumentum. Quis enim, niſi qui ſponte excæcutire voluerit, non facilè animadvertet, hæc omnia eò tendere, ut omiſſo Doctrinæ examine, ad quod ſemper provocavimus, & à quo certum eſt Religionis veritatem unicè pendere, in aliis quæſtionibus hæreamus, quæ & minùs ſunt neceſſariæ, & longè intricatiores; At ſi ſeriò perſuaſi ſunt de fidei, quam profitentur veritate; Cur declinant ejus examen? Cur tot diverticula & ambages quærunt? Cur non deveniunt ſtatim ad cauſæ jugulum, & momentiſſimæ quæſtionis cardinem, quo ſemel diſcuſſo cætera omnia facilia ſunt & expedita; Nam ſi demonſtrare poſſint, ſe doctrinam Chriſti & Apoſtolorum mordicus retinere, quis denegare illis poterit veræ Eccleſiæ nomen; At ſi contrà conſtare poteſt eos miſerè illam corrupiſſe, quis hunc illis titulum, niſi perperam tribuat; Sed alia ſedet ſententia menti, credunt ſibi ſufficere ſolum Eccleſiæ quô gloriantur nomen, ut hanc fraudibus ſuis nubem objiciant: Planè ut hoſtes, qui in aperto campo conſiſtere nequeunt, in ſilvas & dumeta ſe condunt, ut ſalebris, quarum nullus exitus, arceant perſequentes, & excitato pulvere, & objectis impedimentis ſui conſpectum furentur, & aciem pro libitu commutent: Ita iſti Eccleſiæ Authoritatis ſpecioſum nomen obtendentes, putant ſe faciliùs poſſe latere, & tela omnia declinare. Nec abs re, qui in aliis liberaliores videntur, in hoc tamen pertinaces ſunt, Crede, inquiunt, ut libet, modò te Eccleſiæ committas & ſubjicias, fidemque captivam dedas: norunt enim Viri ſagaces, ea quæ antea videbantur conceſſiſſe, ſtatim ſe recepturos, quando ipſos animos Eccleſiæ faſcibus ſubmiſerint.

VII. Dum verò Viam Authoritatis hic ſequendam neceſſariò præſcribit Author, quis audacem & temerariam iſtam diſputandi rationem ferre queat? ubi gratis ſupponuntur varia tanquam ἀναμφισβήτητα quæ tamen inter Nos maximè controvertuntur. Primò, dari ſupremam aliquam Authoritatem in Eccleſia, cui fideles teneantur ſine ulteriori examine ſe ſubmittere. Atqui potuit Author ignorare, hoc ipſum eſſe τὸ κρινόμενον, de quo inter Nos diſceptatur, quod probandum fuit, non ita præſidenter ſupponendum; quaſi ex quo loquutus eſt acclamandum eſſet αὐτὸς ἔφα, & ne mutire quidem liceret: At ſolidè tamen Noſtri hactenus juſtitiam eſſe ſupremam illam authoritatem Eccleſiæ demonſtrarunt, & neminem niſi Deum in Scriptura loquentem ut judicem ſummum & infallibilem in Eccleſia eſſe audiendum; Eccleſiæ autem aliquam non denegandam Authoritatem, ſed Doctoris, non Judicis, conſilii, non imperii, & Miniſterialem, non abſolutam, quæ non ulteriùs obliget, quàm quatenus Verbo conformis deprehenditur. Secundò Eccleſiam, penès quam ſuprema illa Authoritas reſidet, non aliam eſſe quàm Rom. ut ita ſedeant in propria cauſâ Judices, cùm tamen de hoc ipſo tota lis noſtra ſit, & conſtanter à nobis ſemper negatum ſit, poſſe eam Eccleſiam Chriſti veram vocari, quæ doctrinam Chriſti non habet, qualiacunque obtendantur ejus alia prærogativa. Tertiò ſupponitur inſuper, fideles poſſfe & debere in authoritate illa ſuprema acquieſcere, non inquirentes ulteriùs in ejus fidem & doctrinam. Verum quis neſcit hoc etiam eſſe πρῶτον ψεῦδος ipforum, & fidem illam cæcam & implicitam Carbonarii pridem profligatam, ut Scripturæ adverſam, & conditioni fidelium injuriam; Nam ſi ſine ulteriori examine doctrinæ fideles ſeſe authoritati Eccleſiæ ſubjicere tenentur, Cur Iſaias ad Legem & Teſtimonium fideles amandat cap. 8. 20. ut falſitatem ariolorum cum veritate Oraculorum cœleſtium conferant? Cur Chriſtus Judæos ad Scripturas inveſtigandas revocat, Joh. 5. 39. ut de veritate Vocationis & Doctrinæ ſuæ perſuaderentur? Cur Berœenſes authoritati Pauli non acquieſcunt, ſed ſermones ejus cum Scripturis conferunt, ut viderent an res ita ſe haberent? Act. 17. 11. Cur Paulus provocat ad fidelium Judicium, Judicate vos ipſi quod dico? 1. Cor. 10. 15. Cur Johannes vult explorari ſpiritus, an ſint ex Deo? 1. Johan. 4. 1. Fruſtrà ſanè & abſque ratione, ſi via iſta Authoritatis ſufficit ad fidem ſtabiliendam. Sed alia eſt mens fidelium, ut enim ſunt oves Chriſti λογικαὶ, non bruto & cæco debent ferri inſtinctu ad id omne recipiendum quod obtruditur, ſed ut fide ſuâ vivere debent, ita lumine Spiritûs pollent, ut omnia dijudicent, 1. Cor. 2. 15. & cibos ſalutares à venenatis, aquas corruptas à puris, & Verbum Dei à traditionibus hominum ſecernant. Non quòd Judicium deciſionis ipſis tribuamus, quod eorum eſt, qui publicâ authoritate ſunt inſtructi, ſed quòd Judicium privatæ diſcretionis illis ex dono fidei competat.

VIII. Sed non in eo tantùm commenti iſtius abſurditas patet, quòd gratis ſupponat ea, quæ in controverſiam veniunt; Ex eo etiam non obſcurè colligitur, quòd dum compendioſiſſimam viam ſe putat Author inveniſſe, non aliam intricatiorem & magis difficilem, ne dicam planè impoſſibilem obtrudere potuit. Nam cùm Via Authoritatis neceſſariò ſupponat, nobis debere eſſe perſuaſum, Authoritatem talem eſſe legitimam & ſupremam, veræ Eccleſiæ, non falſæ, ut aliquem apud nos obtineat locum, debet mens noſtra in eam inquiſitionem primò incumbere, ut hoc habeat perſpectum, hoc autem intricatiſſimum & difficillimum eſſe nemo poteſt diffiteri, qui noverit Pontificios veritatem Eccleſiæ ab Antiquitate & Succeſſione non interruptâ perſonarum metiri, quod non modò accuratam hiſtoriæ omnium ſeculorum à Chriſto nato notitiam poſtulat, ſed & tot difficultatibus involvitur, ut mens nihil certi inveniat, ubi tutò quieſcere poſſit. Adde quòd cùm tota authoritas Eccleſiæ Verbo ipſo nitatur, ut ipſe Author agnoſcit p. 16. dum eam à Scriptura arceſſit; Quis non videt primò veritatem & αὐθεντίαν Verbi tenendam eſſe, antequam de authoritate Eccleſiæ perſuadeamur, & ſic viam diſcuſſionis ſemper præmittendam eſſe, viæ authoritatis? Atque eò magis hoc neceſſarium eſt, quòd cùm nemo diffiteri poſſit Verbum eſſe Eccleſiæ fundamentum, à quo formam ſuam & eſſe ſpecificum obtinet Eph. 2. 20. ordo naturalis poſtulat, ut de Doctrina primò inquiramus, quàm de Eccleſia, cùm non aliud certiùs Eccleſiæ γνώρισμα peti poſſit, quàm à doctrinâ quam profitetur. Hoc vidit Hieronymus in Pſ. 133. Eccleſia ibi eſt, ubi fides vera eſt; Sed Auguſtinus inprimis, qui paſſim adverſùs Donatiſtas diſputans, Eccleſiam non aliunde quàm ex Scriptura cognoſci poſſe non ſemel profitetur, lib. de Unitate Eccleſiæ c. 11. Inter nos & Donatiſtas quæſtio eſt ubi ſit Eccleſia, quid ergo facturi ſumus, in verbis noſtris quæſituri, an in verbis Capitis ſui Domini Jeſu Chriſti, puto, quod in illius verbis potiùs quærere debemus, qui Veritas eſt & optimè novit Corpus ſuum, & cap. 3. Non audiamus hæc dico, ſed audiamus hæc dicit Dominus, ſunt certè Libri Dominici, quorum authoritati utrique credimus, utrique ſervimus, ibi quæramus Eccleſiam, ibi diſcutiamus cauſam noſtram, & paulò poſt, in Scripturis Canonicis quæramus Eccleſiam, c. 16. utrum iſti Eccleſiam teneant non niſi Divinarum Scripturarum Canonicis Libris oſtendant.

IX. Neque hîc reponendum cum Authore, Capite 14. Viam diſcuſſionis longam eſſe, & difficilem, quæ accuratam omnium controverſiarum diſquiſitionem & examen, & linguarum originalium cognitionem poſtulat, quamque ideo pauciſſimi poſſunt inſiſtere. Sed Viam authoritatis brevem & expeditam, quæ omnibus etiam maximè rudibus & imperitis patet. Nam ſi bene calculos ponimus, contraria hîc eſſe omnia, & nihil facilius & tutius noſtrâ, nihil verò periculoſius & impeditius eâ, quam Adverſarius ſequitur viâ, nullo negotio deprehendemus. Ut enim de noſtrâ dicamus primùm, falſò ſupponit Author à ſingulis fidelibus controverſiarum omnium examen vel linguarum originalium notitiam requiri, ut perſuadeantur de fidei veritate. Cùm enim Scriptura perſpicua ſit in rebus ad ſalutem neceſſariis, & poſſit ab unoquoque fideli, qui oculos mentis illuſtratos habet, & legit cum ſtudio, & intelligi cum fructu, quid obſtat quominus ad eam normam componentes præcipuas, quæ inter Nos & Adverſarios agitantur, controverſias, dijudicent facilè à quorum partibus ſtet Scriptura? v. g. Quæritur inter nos, An Sancti ſint invocandi, & an Imaginibus cultus aliquis ſit exhibendus? Si Scripturam conſulimus, facilè tota lis componetur, quando non ſemel Deum ſolum adorandum & invocandum præſcribit Pſal. 50. 12. Matt. 4. 10. Iſa. 42. 8. & in Lege expreſſè omnem Imaginum cultum prohibet Exod. 20. Quæritur, An præter Sacrificium Chriſti, neceſſarium adhuc ſit Sacrificium Miſſaticum? Quid facilius erit fideli, quàm ex Scriptura reſpondere, non modò inutile, ſed & injurium Chriſto eſſe aliud omne ſacrificium ἀνεκτὸν? ſiquidem Chriſtus unicâ oblatione ἐφάπαξ factâ ſanctificatos perfectè conſummavit, & peccata omnia eorum expiavit Heb. 9. 28. & 10. 12. 14. Quæritur de Juſtificatione noſtrâ, An ſit ex operibus, An ex fide? Sed uno verbo res expeditur, ſi Paulum audias, qui toties fidei juſtificationem tribuit & operibus denegat, Rom. 3. 27. Galat. 2. 16. Quæritur, An opera mereantur vel ex condigno vel ex congruo? Quid opus magnâ diſquiſitione poſt verba Pauli, Si ex gratia, non ex operibus, alias gratia non eſt ampliùs gratia, &c. Rom. 11. 6. & alibi donum Dei vita æterna Rom. 6. 23. &c. Quæritur de Communione ſub utraque ſpecie, Quis locus ambigendi poſt vocem Chriſti, Bibite ex hoc omnes? Quæritur de Viribus liberi arbitrii, An ſuperſint adhuc quædam in homine poſt peccatum, quibus ſe præparet ad gratiam? Sed verbo Paulus rem expedit, quum nos mortuos in peccatis vocat, Eph. 2. 1. qui ne cogitare quidem quicquam boni poſſumus 2. Cor. 3. 5. Ita ſi per alia Controverſiarum capita, quæ fundamentum fidei ſpectant, ire volumus, facilè demonſtrari poſſet, ea ita clarè proponi, ut nullo negotio à fideli agnoſci queat veritas, nihil ut opus ſit vel linguas originales conſulere, vel operoſam de Scripturæ integritate, & de Libris Canonicis quæſtionem diſcutere; Cùm in hoc ſaltem negotio conſenſus ſit inter Nos & Adverſarios, Libros ex quibus ſimilia loca petimus eſſe Canonicos, & nullam hic inter fontes & verſiones quibus utimur eſſe diſcrepantiam. Verùm ſi de Via authoritatis loquimur, quid difficilius & magis intricatum occurrere poteſt? quando nemo illi ſe ſubjicere poteſt, qui non habeat perſpectum eam legitimam eſſe & in Verbo fundatam; & Eccleſiam, quâ illa gloriatur, veram; quod non modò ipſius Scripturæ, ſed & totius Antiquitatis, ex hypotheſi Adverſariorum, diſcuſſionem & cognitionem poſtulat, atque ita non compendioſam, ſed longiſſimam omnium viam præſcribit.

X. Sed ſi in hoc Capite fraudulenter agit Author, ut ſimplicioribus imponat; Non æquiorem ſe præbet in altero, quod tanto apparatu urget, dum Præjudicia varia conquirit, quibus Religionis noſtræ innocentiam, ſi poteſt, obruat, quod non modò à juſtitia, ſed & à ſinceritate alieniſſimum eſt; Nam ſi ipſi Philoſophi præjudiciis ante omnia liberandam eſſe mentem ſanciunt, ut clara rei cognitio habeatur, & de ea judicium rectum & ſanum ferri queat, Quis credat in Religionis delectu, quæ res omnium eſt maxima & graviſſima, præjudiciis agendum eſſe, potiùs quàm rationibus ab ipſius rei naturâ petitis? cùm iſtæ argumenta neceſſaria certa nobis ſuppeditent, quibus mens tutò poſſit acquieſcere; illa verò tantùm topica & probabilia, quorum non alia vis eſt, quàm cauſæ, propter quam afferuntur, gratiam aliquam conciliare, adverſam verò ſuſpectam & exoſam reddere: Quis verò neſcit cauſas magis ſpecioſas non ſemper eſſe meliores? & hanc eſſe Veritatis ſortem, ut non rarò præconceptis opinionibus obſcuretur & opprimatur? Maximè ſi, quod intendit Author, ex præjudiciis de Cauſæ veritate fieret judicium, & inauditi, qui eam ſuſtinent, condemnarentur; quo quid iniquius dari poſſit, vix dici poteſt. Nam ſi in foro civili inauditus nemo damnatur, quantæcunque ſint adverſùs ipſum præjudicia, quæ malùm iniquitas eſt, ut cauſam dicere prohibeamur, & vel ex ſolo nomine inauditi condemnemur? Graviſſima nobis intentatur accuſatio Schiſmatis, quòd ab Eccleſia ſeceſſionem fecerimus; Nec minus crimen ἀποστασία nobis Adverſariis impingitur, quòd à veritate Chriſti defecerint: Quis tandem poteſt eſſe legitimus modus componendæ iſtius litis momentiſſimæ? niſi ut utraque pars audiatur, vel ad ſuſtinendam accuſationem, vel ad ſui defenſionem: hoc tamen non poteſt ferre Author, qui nullum non movet lapidem, ut nos etiam inauditos præjudiciis obruat; & indignos oſtendat quorum ulla habeatur ratio, vel ad purgandum crimen nobis impactum, vel ad accuſationis capita probanda. Utrùm innocentia, an mala conſcientia poſtulat ne accuſatio audiatur, neve defenſioni detur locus? An Veritas lucem fugit & tenebras quærit? imò omnibus ſe conſpiciendam præbet, & nihil impenſiùs optat quàm videri, quia novit ſe non poſſe videri quin diligatur. Erroris eſt & malæ fidei, ſe in tenebras abdere, nec Adverſarii vel accuſationem vel purgationem audire velle, ne hinc accuſationis veritas, inde verò defenſionis pateat innocentia.

XI. Sic equidem Ethnicos olim cum Chriſtianis egiſſe legimus, ut vel ex ſolo nominis præjudicio inauditos damnarent, quod Tertullianus Apol. c. 1. & 2. graviſſimè in ipſis perſtringit. Reſpondendi, altercandi facultas aliis patet, quando nec licet indefenſos & inauditos damnari; ſed Chriſtianis ſolis nihil permittitur loqui, quod cauſam purget, quod veritatem defendat, quod judicem non faciat injuſtum, ſed illud ſolum expectatur quod odio publico neceſſarium eſt, confeſſio nominis, & non examinatio criminis. Et ibidem, malunt neſcire, quia jam oderunt, adeò quod neſciunt præjudicant id eſſe, quod ſi ſciant odiſſe non poterant. Quid verò hîc veritas? nihil de ſua cauſa deprecatur, inquit c. 1. quia nec de conditione miratur, ſcit ſe peregrinam in terris agere, intra extraneos facilè inimicos invenire. Cæterùm genus, ſpem, ſedem, gratiam in cœlis habere, unum geſtit interdum ne ignorata damnetur, Quid hîc deperit legibus in regno ſuo dominantibus, ſi audiatur? An hoc magis gloriabitur poteſtas earum, quò etiam inauditam damnabunt veritatem? Cæterùm inauditam ſi damnent, præter invidiam iniquitatis, etiam ſuſpicionem merebuntur alicujus conſcientiæ, nolentes audire, quod auditum damnare non poſſent. Quis verò dixerit Chriſtianos cum Chriſtianis adeò injuſtam agendi rationem ſequi, ut ex præconceptis opinionibus ſine ulteriori Doctrinæ examine damnare eos ſuſtineant; Vix hoc in animum ſuum inducere quis potuiſſet, præſertim de iis qui hactenus moderatiores cæteris videri voluerunt, niſi expreſſè hoc non ſemel Author repetiſſet.

XII. Quòd ſi in Præjudiciorum iſtorum, quæ tanto cum apparatu urgentur, Examen deſcendere vellemus, quàm facilè demonſtrari poſſet, ea vel falſiſſima eſſe, & per meram calumniam nobis afficta, vel ſiquid veritatis habent, ad cauſæ momentum non pertinere. Nam quod de Vocationis defectu dicitur, ſuo loco, cum bono Deo, à vero procul eſſe oſtendemus. Si verò diſſidium aliquod inter Nos & Lutheranos ortum eſt. Si bella & tumultus occaſione Reformationis variis in locis nati ſunt, quod Adverſariorum furori, non ipſi Religioni tribuendum eſt. Si Reformatores humani aliquid ſunt paſſi, ut ab ipſis humani nihil alienum fuit, (quamvis ea quæ ipſis impinguntur crimina, jam ſæpius à Noſtris nullum niſi in Calumniatorum mentibus fundamentum habere demonſtratum ſit) quid hæc omnia ad cauſam noſtram pertinent? An propterea certò concludi poteſt, vel falſam eſſe quam prædicamus Doctrinam, vel veram quâ gloriantur ipſi Eccleſiam? Unum, fateor, ab Authore præjudicium affertur, quod ſi verum eſſet, cauſam non dicimus, quin meritò rei peragamur: Quum Schiſmaticos nos eſſe pertendit, quod ab Eccleſia Seceſſionem fecerimus cap. 7. Hactenus ſanè non recuſamus herbam porrigere, & crimen fateri, ſi verum ſit nos à vera Eccleſia ſeceſſiſſe, cùm extra eam non detur ſalus. Sed ſi Eccleſiam impuram & idololatricam reliquimus, ut in vera maneremus, ſi Papatum tantùm & errores ejus abjecimus, ne participes peccatorum ejus, conſortes eſſemus pœnarum. An vitio nobis verti debet, quòd ſaluti noſtræ proſpectum voluerimus, & voci divinæ morem geſſerimus? Hoc verò eſt quod inter Nos quæritur, ad quod unum Controverſiæ noſtræ omnes revocandæ eſſent, ſi candidè agere vellent Adverſarii. Nam ſi evincere poſſunt, ſe doctrinam Chriſti puram & intemeratam ſemper ſervaſſe & etiamnum ſervare, nullamque niſi Chriſti vocem apud ſe audiri, agnoſcimus ultrò, veræ Eccleſiæ nomine poſſe ipſos gloriari, & non niſi injuſtè ab illis ſecedere quemquam poſſe. Sed ſi ex adverſo demonſtramus clariſſimè ipſos à Chriſto defeciſſe, cur ægrè ferunt nos ab ipſis ſecedere velle, ut Chrifto Capiti & Sponſo noſtro indivulſè adhæreamus?

XIII. Scio hîc Authorem reponere c. 7. licèt hoc daretur, Eccleſiam Romanam & erroneam & impuram fuiſſe, non neceſſe tamen fuiſſe propterea ab ea recedere, ſuffeciſſe ſeceſſionem negativam, ut abſtineremus à cultu, quem idololatricum credebamus; ſed non neceſſariam fuiſſe ſeceſſionem poſitivam, quæ novam Eccleſiam novumque Miniſterium ſine vocatione inſtitueret. Verùm in eo graviter fallitur, & fallit Adverſarius, quaſi ſola ſeceſſio negativa potuerit hîc ſufficere. Nam cùm Deus nobis colendus ſit non negativè tantùm, abſtinendo à falſo cultu, ſed & poſitivè, verum cultum ab ipſo præſcriptum illi exhibendo, nec cultus debeat tantùm internus eſſe, ſed & externus, ut cum glorificemus & animo & corpore utriuſque & Creator & Redemptor eſt, quis non videt impoſſibile nobis fuiſſe hoc defungi officio in Eccleſiæ Romanæ communione manentibus? maximè ex quo Romana Eccleſia ſub anathematis pœna, non vult modò credi quod docet, ſed & præſtari quæ jubet. Fateor olim Patrum noſtrorum temporibus ante Reformationem, quoſdam primâ illâ ſeceſſione contentos fuiſſe; tum quia nondum cogebantur ſub Anathematis pœna ſubſcribere omnibus erroribus Papalibus, tum quia nulla dum patebat ad egrediendum via. Sed poſtquam erectum fuit vexillum Euangelii variis in locis, & populus ad libertatem vocatus, poſtquam patuit latiſſima ad exeundum porta, & Roma ipſa toties de Reformatione interpellata, non modò errores & abominationes ſuas non abjecit, ſed auxit, & jugum tyrannidis non uno modo aggravavit, ferro flammaque in nos ſæviendo: Nonne ingratiſſimi fuiſſemus mortalium, niſi hoc Dei beneficium nobis oblatum amplexi fuiſſemus, & Romam nos fugantem Anathematiſmis, Excommunicationibus, & perſecutionibus ſuis fugiſſemus, ut Deum alibi poſſemus purè ut jubet colere, & ſic ſaluti noſtræ proſpicere?

XIV. Atque ex his, ut è diverticulo redeamus in viam, niſi fallor, facilè colligitur neceſſariam fuiſſe Seceſſionem noftram, & vanum eſſe & impoſſibilem, qui urgetur à variis cum Pontificiis Syncretiſmum, nec alium finem habere, qualiſcunque obtendatur prætextus, quàm ut Nos antiquo ſervitutis jugo ſubjiciat, & Romæ mancipia reddat. Nam cùm pertendamus errores, quos Eccleſia Romana fovet quamplurimos, non eſſe leves & minoris momenti, circa quos poteſt tolerantia inter diſſentientes locum habere Philip. 3. 15. ſed graviſſimos & capitales, qui fundamentum ipſum Veritatis & Salutis petunt, nemo non videt neceſſariò nobis ab ea ſecedendum fuiſſe, ſi ſaluti noſtræ proſpectum vellemus, ex præſcripto Apoſtoli 2. Cor. 6. 17. Exite è medio ipſorum & ſeparate vos, immundum ne attingite, ego recipiam vos, & ex mandato Dei Apocal. 18. 4. Exi Babylone, popule mi: Et reditum ad eam non modò difficilem, ſed & planè impoſſibilem eſſe, niſi ipſa, abjectis erroribus, & ſuperſtitionibus impuris, quibus à puriori doctrinâ defecit, in gratiam cum Chriſto redeat, & Religionem Chriſtianam priſtino Apoſtolicorum temporum nitori reſtituat.

XV. Hoc autem non ſine ratione à Nobis aſſeri, & jam antè in Diſputationibus præcedentibus luculenter demonſtravimus, & ulteriùs adhuc demonſtraturi ſumus. Cùm enim ad tria potiſſimum Capita corruptelæ omnes Eccleſiæ Romanæ referri poſſint, Hæreſim in doctrinâ, Idololatridm in cultu, & Tyrannidem in regimine: De hæreſibus diximus jam Diſputatione primâ. De Idololatriâ etiam in ſequentibus verba facere cœpimus. Verùm quia tanti momenti res eſt, ut vel ex hoc uno articulo, licèt in cæteris omnibus conſenſus eſſet, Seceſſionis noſtræ neceſſitas, & Syncretiſmi ἀδυναμία penderet, paulò fuſiùs de eo dicendum, ut conſtet veriſſimè idololatriam à nobis ipſis impingi, & quicquid comminiſcantur ad diluendum hoc crimen, non poſſe eos purgare.

XVI. Cùm verò duplex Idololatria diſtinguatur vulgò, alia reſpectu Objecti, quum aliud quid præter Deum colitur; Alia reſpectu Modi, quum verus Deus quidem, ſed alio, quàm quo præſcribit modo, colitur. De primâ jam diximus, & demonſtratum dedimus, Eccleſiam Romanam reſpectu cultus quem defert Angelis, Sanctis demortuis, Pontifici, pani Euchariſtico, & Cruci, non poſſe ab idololatria liberari. Nunc ad aliud Caput deveniendum, quod εἰκονολατρείαν ſpectat, ex quo conſtare poterit hac etiam ratione ream meritò à nobis peragi. Ne verò queri poſſint, quicquam à nobis ipſis impingi præter ipforum mentem, oſtendemus, Primò nihil à nobis falſò ipſis affringi, & imponi, quod monumentis authenticis & ipsâ praxi apud ipſos receptâ liquido non conſtet. Deinde vanitatem demonſtrabimus ſubterfugiorum, & ſubtilium diſtinctionum, quas propudio ſuo velando vel excuſando obtendunt.

XVII. In Eccleſia Romana vigere εἰκονολατρείαν, quicquid privati quidam Doctores proteſtentur, ut turpitudinem hanc à ſe amoliantur, vel ſubdolè diſſimulent, multa probant. Primò Concilii II. Nicæni inter Œcumenica à Pontificiis relati, ſanctio: quod ab Irene Leonis IV. viduâ, & Conſtantino ejus filio, adverſùs Synodum Conſtantinopolitanam anno 754. ſub Conſtantino antea congregatam, in qua Imaginum cultus damnatus fuerat; primò Conſtantinopoli indictum, mox Nicæam translatum fuit; In quo decretum, referente Zonara, τὰς σεπτὰς εἰκόνας προσκυνεῖσθαι καὶ σέβεσθαι, venerabiles imagines adorandas & colendas eſſe. Sic ſicilicet ambitioſiſſima fœmina Imaginum cultrix, promovendæ idololatriæ, ſimul & aſſerendo ſibi imperio ex devinctis ſibi idololatris, non aliud medium aptius invenit, quàm indictionem Synodi. in qua ut faciliùs voti compos fieret, Taraſium Laicum Secretarium ſibi addictiſſimum & magnum Iconolatram, in locum Pauli Patriarchæ inſignis Præſulis Iconomachi, ſubſtituit. Fateor huic Pſeudoſynodo maſculè ſe oppoſuiſſe Carolum Magnum in Occidente, tum in Capitulari ſuo, quod triennio poſt quatuor libris adornavit, ubi nervosè & ſolidè refellit quæcunque à Nicænis Patribus ad Cultum Imaginum adducta erant. Quod tantopere urit Adverſarios, ut auſi ſint illud in crimen falſi accerſere, tanquam ſcriptum aliquod ὑποβολιμαῖον ab aliquo Noſtratium obtruſum; Verùm impudentem calumniam Viri docti jam diu detexerunt, indicato ſimul & evicto editore Pontificio Johanne Tilleto Epiſcopo Meldenſi. Tum etiam in Concilio Francof. 300. Epiſcoporum, quod congregavit an. 794. in quo Patres Synodi Nicænæ quoad cultum Imaginum expreſſè damnant, & ſolius Dei adorationem ſanciunt: Quod confirmatum fuit in Synodo Pariſienſi ſub Ludovico Pio Caroli M. filio, anno 825. cui aſſenſum præbuerunt Jonas Aurelianenſis Epiſcopus, Agobardus, Walafridus Strabo, Hincmarus Rhemenſis Epiſcopus, aliique plures. Sed hæc omnia non obſtiterunt, quo minus Eccleſia Romana Synodum Pſeudo-Nicænam receperit, & Concilium Tridentinum poſtea eam approbaverit & confirmaverit.

XVIII. II. Concilium Conſtantinopolitanum IV. anno 869. quod cenſetur à Romanis Œcum. VIII. In quo Adrianus II. cultum Imaginum curavit denuò approbari, & reſtitui. Memoranda imprimis ſunt, quæ Canone III. extant verba, Sacram Imaginem Domini noſtri Jeſu Chriſti adorari decrevimus æquo honore cum libro ſanctorum Euangeliorum. Paulò poſt imprecatio concipitur in eum, qui non adorat imaginem Chriſti, Qui non adorat Imaginem Chriſti Salvatoris, non videat faciem Chriſti in ſecundo ejus adventu, & ibidem, Veneramur & adoramus Imaginem Matris ipſius impollutæ, & S. Angelorum & omnium Sanctorum, qui aliter ſanciunt, ſint Anathema. III. Concilium Tridentinum, quamvis enim inſtar Apollinis λοξὸν, hîc, ut alibi ambiguis & obliquis ſtuduerit in hoc articulo verbis, ut utramque diſſentientium opinionem, tam eorum qui tantùm relativum cultum urgebant, quàm eorum, qui adorationem objectivam ad Imagines ipſas directam tuebantur. Canon tamen, quem de honore, & veneratione Imaginum Seſſio. XXV. edidit, exertè ut jam dixi, confirmando Concilium Nicænum II. cujus Decretum profitetur ſe amplecti, ſatis teſtatur non aliam fuiſſse ipſi ſententiam, Imagines Chriſti, Deiparæ Virginis, & aliorum Sanctorum in Templis præſertim habendas, & retinendas, eiſque debitum honorem, & venerationem impertiendam, non quòd credatur ineſſe aliqua in iis divinitas, &c. Sed quoniam honos qui eis exhibetur refertur ad prototypa quæ illa repræſentant, ut per imagines quas oſculamur, & coram quibus caput aperimus Chriſtum adoremus, & Sanctos quorum illa ſimilitudinem gerunt veneremur; Id quod Conciliorum, præſertim verò ſecundæ Nicænæ Synodi Decretis contra oppugnatores Imaginum eſt ſancitum. IV. Thomas, qui cultum latriæ ligno Crucis deberi ex celebri hymno, qui Sabhatho ante Dominicam paſſionis cantillatur, probat p. 3. q. 25. art. 4. quod confirmatur ex Breviariis & Miſſalibus, quæ hunc cultum paſſim præſcribunt: Ubi non omittendum quod in magno die Veneris præſtari ſolet, quod infamem hanc εἰκονολατρείαν clariſſimè demonſtrat; Dum Sacerdos Crucem velatam è manu Diaconi accipiens, eandemque paulatim detegens, ſic effatur: Ecce lignum Crucis, & choro accinente & reſpondente, Venite adoremus, confeſtim quotquot ibi adſunt in genua proſternuntur, donec planè denudata & ad locum certum propè altare delata, Sacerdos cum reliquâ turbâ populi, flexis genubus, trina vice adorant Crucem, ut loquitur Miſſale. Memorabilis eſt conſecratio Imaginis B. Virginis in Cæremoniali Rom. ita ſonans. Sanctifica Deus hanc formulam B. Virginis, ut tuis fidelibus ſalutaris auxilii opem ferat, tonitrua aut fulmina, ſi invaluerint nocentia, celeriùs expellantur, pluviarum quoque inundatio, aut civilium bellorum commotio, ſeu Paganorum devaſtatio, ad præſentiam ejus comprimantur: Eadem eſt ratio conſecrationis Agni Dei, quæ ibidem legitur, Sicut Agnus innocens J. Chriſtus in ara crucis immolatus protoplaſtum noſtrum de diabolica poteſtate eripuit: Sic iſti Agni immaculati virtutem iſtam accipiant, quos conſecrandos offerimus in conſpectu divinæ Majeſtatis. Tu eis benedicere, ſanctificare & conſecrare digneris, ut tuâ largâ benedictione ſanctificati eandem virtutem accipiant, contra omnes diabolicas verſutias, & fraudes maligni Spiritûs, ut illas devotè ſuper ſe ferentibus nulla tempeſtas eiſdem prævaleat, nulla adverſitas dominetur, nulla aëris peſtilens, nulla aëris corruptio, nullus morbus caducus, nulla maris procella, nullum incendium, neque ulla iniquitas dominentur iis &c. Nec obſcurum eſt, vulgò tanquam præſentiſſimum adversùs varia mala remedium eos geſtari.

XIX. Quamvis verò multiplex ſit diſſenſus inter Doctores de modo adorationis, & cultûs Imaginum, & Babelis iſtius myſticæ operarii diverſis magis linguis loquantur, quàm priſcæ Babelis ædificatores; Quorum diſſidia noſtrum non eſt nunc referre vel expendere, dum alii volunt Imagines adorari per ſe & propriè, ut terminent ipſam adorationem; Alii tantùm analogicè & reductivè ob exemplar & prototypum; Alii adorari cultu diverſo, & inferiori à cultu Prototypi, Alii eodem, ut Trinitatis quidem Imagines latriâ, Sanctorum duliâ, B. Virginis hyperduliâ colantur, quæ receptiſſima eſt apud Adverſarios ſententia, pro quâ Bellarmnus lib. 2. c. 20. citat totam ferè Scholaſticorum familiam, Alexandrum, Thomam, Cajetanum, Bonaventuram, Marſilium, Almaynum, Carthuſianum, Capreolum, & alios plures; Certum eſt tamen in eo omnes convenire, quòd adorandæ ſint Imagines: Et hoc ipſum, ſi nihil aliud evinceret, quotidiana praxis apud ipſos recepta ſatis comprobat. Quis enim neſcit cultum & venerationem, quæ illis paſſim exhibetur? Dum populus coram Imaginibus procumbit adorabundus; Dum eaſdem oſculatur, illis thura adolet, & Templa erigit, illas ſolemni & religioſâ Proceſſionum pompâ circumferre ſolet, & coram iis circumlatis, in genua ſubſidere.

XX. Ad hunc Errorem jugulandum poſſent afferi omnia illa Scripturæ loca, quæ in Religionis negotio vetant Imagines non modò adorare, ſed & facere & habere. Sed ſola Dei Lex nobis eſt inſtar omnium, quæ diſertiſſimè loquitur Præcepto ſecundo Exod. 20. 4. Non facies tibi ſculptile, neque ullam ſimilitudinem eorum quæ ſunt in Cœlo deſuper, & quæ in terra deorſum, & quæ in aquis ſub terra, non adorabis ea, neque coles, cui reſpondent verba Levit. 26. 1. Non facietis vobis Idolum neque ſculptile, neque vobis erigetis Statuam, vel lapidem figuratum in terra veſtra, ut proſternatis vos ante eum. Ubi clarum eſt ſummum Legiſlatorem, qui in primo mandato Cultûs objectum ſanciverat, ut nullus præter Deum ſolum adoraretur; in hoc modum Cultûs ipſius præſcribere, ne ſcilicet colatur in imagine vel ſimilitudine ulla, ideoque duo vetat, imagines facere, & factas colere vel adorare: Quia verò ſub variis imaginibus ſolebant Gentiles Numen repræſentare, modò rerum terrenarum, modò etiam aquatilium, omnes quæcunque tandem illæ ſint prohibet, ne quis putet unam magis quàm alteram Deo convenire. Quàm malè habeat Pontificios iſtud mandatum, vel ex hoc uno colligi poteſt, quod commodiorem non putarint viam elabendi dari poſſe, quàm ſi totum ſacrilegâ audaciâ expungerent, tertium loco ſecundi reponentes, & decimum de concupiſcentia in duo perperam diſpeſcentes, ut factum in Breviariis, Officiis, horiſque precatoriis, quæ populi manibus teruntur, in quibus Legis hæc verba non leguntur, quod utique nunquam auſi fuiſſent, niſi præceptum hoc ſibi vehementer adverſari cognoviſſent.

XXI. Quia verò non poſſunt verba ipſa à Lege delere, varia captare ſolent effugia, quibus teli iſtius vim quacunque ratione declinare conantur. Primò non pauci facilè ſe expedire poſſe putant, negando ullum à ſe cultum Imaginibus deferri, neque in Templis, vel uſpiam alibi proponi ad cultum, ſed ad hiſtoriam tantùm & monumentum rerum præteritarum, adeoque non adorari ipſam imaginem, ſed tantùm coram imagine colendum eſſe ipſum exemplar, quò pertinet Diſtichum relatum Sabellico:

Nam Deus eſt quod imago docet, ſed non Deus ipſa, Hanc videas, ſed mente colas quod cernis in ipſa.

Hanc fuiſſse ſententiam Gregorii Magni patet ex epiſtola ad Serenum Maſſilienſem Epiſcopum, qui Imagines in Eccleſia confregerat, eò quòd quoſdam eas adorare conſpexiſſet, ubi laudat eum quod cultum damnaverit, ſed reprehendit quòd Imagines fregerit, l. 9. ep. 9. Quod eas adorari vetuiſſes omnino laudavimus, fregiſſse verò reprehendimus, aliud eſt picturam adorare, aliud per picturam hiſtoriam, quid ſit adorandum addiſcere. Eadem fuit mens Durandi in 3. ſent. diſtin. 9. q. 2. Gerſonis, Holchoti & aliorum: Sic moderatiores ex Pontificiis negant à ſe coli, & adorari Imagines, ſed tantùm exemplar quod repræſentant. Crediderim ego erubeſcere eorum Doctores apud Diſcipulos, nec audere profiteri id quod in Scriptis non verentur aſſerere; & hoc Bellarm. non obſcurè inſinuat, quum agnoſcit poſſe imagines adorari cultu latriæ, modò ſit cultus latriæ per accidens, & improprius; Sed idem in modo loquendi non vult efferri in vulgus & in concione ad populum lib. 2. c. 22. Nempe ſic loqui amant quos pudet ſuæ ſententiæ: At vir bonus nunquam abſcondet mentem ſuam, vel erubeſcet vera loqui, maximè quum agitur de informandis fidelibus, in iis, quæ ad cultum Dei pertinent, alias nefas eſſet dicere quod facere tamen licebit. Verùm ut mittamus nunc quod iſta ſententia de Imaginibus retinendis habet ſaltem ad uſum hiſtoricum, non modò ſine Dei Verbo, ſed & contra ipſum Legis præceptum, Contra praxim Veteris Eccleſiæ, ut fuſè docet Caſſander ConſuJ. art. 21. Contra Antiquorum Conciliorum decreta, Elibertini nominatim Can. 36. Placuit picturas in Eccleſia eſſe non debere, ne quod colitur, aut adoratur, in parietibus depingatur: Certum eſt, utut placeat nonnullis apud Pontificios, non eſſe tamen communem & receptam in Eccl. Romanâ, quod non modò patet ex Bellarmino & aliis Scholaſticis, qui eam conſtanter rejiciunt, tanquam temerariam & hæreticam, adeo ut Baronius inſaniiſſse eos dicat qui ſic cenſuerunt. ad a. 794. & Sirmundus to. 2. Conci. Galli. vocet hanc hæreſim Gallorum. Sed præcipuè ex Canone Concilii Tridentini ſupracitato, qui cultum Imaginum expreſſè ſancit. Ne jam de praxi loquar; quam nemo, niſi cui periit frons, poteſt aſſerere eſſe immunem ab Imaginum cultu.

XXII. Miſſâ ergo hac Exceptione, quam falſo niti fundamento oculatiores ſatis cernunt, ad ſecundam pergimus, quæ ab aliis obtenditur. Præceptum ſcilicet de Imaginibus non colendis eſſe poſitivum, non naturale, Legem quippe poſitam eſſe ad tempus Judæis ad idololatriam pronis, quibus Deus anſam Idololatriæ Gentium, cum quibus habitabant, imitandæ amputare volebat, non item nobis Chriſtianis. Sic Vaſquezius, Lorinus, & poſt eos Hugo Grotius papizans. Sed hoc eſt deſperatæ cauſæ argumentum, cui opponimus; Primo communem inter Primarios Doctores Pontificios ſententiam, qua ſtatuunt omnia præcepta Decalogi eſſe juris moralis perpetui & indiſpenſabilis. Secundo, ſi eſſet præceptum merè poſitivum, oſtendi deberet illud abrogatum fuiſſe ſub Novo Teſtamento; ſed tantùm abeſt ut illius mutationis vel tenuiſſimum extet veſtigium, ut multa occurrant quæ illius perpetuitatem probent, quando non ſemel ab Apoſtolis repetitum eſt, & Eccleſiis Gentilium datum Act. 15. 20. 1 Cor. 10. 7. 1. Joan. 5. 20. & alibi ſæpius. Tertiò, tantùm abeſt ut Judæos ſolos ex illa obligaſſe cenſenda ſit, ut ex Paganis prudentiſſimi quique faſſi ſint cultum, qui Numini per Imagines exhibetur, minùs caſtum eſſe, & primos, qui ſimulachra Deo poſuerunt, Civitatibus ſuis & metum demiſſe, & errorem addidiſſe, ut habet Varro apud Auguſtin. lib. 4. de Civit. Dei cap. 31. Sic Romæ olim Templa ſimulachris caruiſſse per annos 170. Varro ibidem docet, & apud Clementem Alexandr. in Protreptico videre eſt, Lycurgum Spartiatis prohibuiſſe imagines notat Alexan. ab Alexan. lib. 2. cap. 22. & Perſas ac Lydios imaginibus caruiſſse obſervat Origenes lib. 8. contra Celſum; Unde Gentiles redarguit Paulus, qui Imaginibus utebantur contra τὸ γνωστὸν τοῦ θεοῦ Rom. 1. Act. 14. & 17. Cùm ergo præceptum hoc lumine naturæ notum ſit, ex eo liquet non eſſe Cæremoniale, ſed Morale. Quartò denique, ratio addita ipſi præcepto hoc evincit, cùm enim ſit moralis & perpetua, petita à Majeſtate immenſâ & inviſibili Dei Deuter. 4. 16. Iſa. 40. 18. Act. 17. 29. Cui talis cultus nequaquam convenit Joan. 4. 24. Rom. 1. 23. Et ipſum morale debet eſſe & perpetuum, quod non minùs Chriſtianos quàm Judæos ſpectat. Imò tantò propiùs illos, quò purior & magis abſtractus à rebus corporeis & ſenſibilibus debet eſſe ſub Euangelio cultus noſter, & remotior ab Ethnicorum ritibus, ne idololatriam paganam per Euangelium profligatam per poſticum revocare videamur. Non eſt dubium, inquit Lact. lib. 2. cap. 18. quin Religio nulla ſit, ubicunque ſimulachrum eſt.

XXIII. III. Exceptio communior eſt Legem prohibuiſſse Idola, ſed non Imagines. Idola eſſe rerum non exiſtentium, qualia erant ſola Gentium Numina; Imagines verò rerum exiſtentium, ſic Bellarminus & Vaſquez. Sed futiliſſima tamen eſt, licèt à pleriſque vulgò aſſeratur, reſponſio. Nam quod obtruditur diſcrimen inter Idolum & Imaginem vanum eſt & fictitium, ſive nomenclatio rei, ſive natura & uſus attendatur. Et ad nomenclationem quidem quod attinet, nec apud Hebræos, nec apud Græcos, nec apud Latinos diſcrimen tale occurrit? Nam voces פסל תמונה quæ occurrunt in hoc mandato, promiſcuè de quavis effigie ſculpta, vel Imagine ſeu ſimilitudine uſurpantur, Chaldæ. reddit צלם & דמות quod non poteſt aliter verti quàm per Imaginem & Similitudinem. LXX. modo vertunt פסל per εἴδωλον ut hîc, modo per γλυπτὸν ut Lev. 26. 8. & Deut. 5. 8. per γλυπτὸν καὶ ὁμοίωμα Deut 4. 16. modo etiam per εἰκόνα, ita Iſa. 40. 18. & 20. μὴ εἴδωλα ἐποίησε τέκτων. Joſephus Antiquit. lib. 3. c. 4. ὁ δεύτερος κελεύει μηδὲν εἰκόνα ζώου ποιοῦντας προσκυνεῖν, imò etſi daremus פסל per εἴδωλον contradiſtinctè ad imaginem poſſfe verti; At vox תמונה generaliter omnem Imaginem, & Similitudinem damnaret. Græcis εἴδωλον & εἰκὼν pro eodem ſumuntur Gloſſ. εἰκὼν εἴδωλον, ſic Diod. lib. 16. Philippi εἴδωλον, vocat ejus Statuam, Plutarchus in Antonio Cleopatra Idolum vocat, & Idolum Alexandri apud Ælianum lib. 12. cap. 64. Lucian. dialog. Diogenis & Herculis: ἐγώ δὲ εἴδωλον εἰμί ἀντὶ quod repetit poſtea per εἰκόνα: Sic Patres Græci τὰ εἴδωλα & τὰς εἰκόνας de Simulachris Gentilium, quæ ad idololatriam proſtabant, indifferenter uſurparunt: Latini verò Idola & Imagines promiſcuè ponunt, Cicero lib. 1. de finib. Imaginem & Idolum eo tantùm vult diſferre, quòd alterum Græcum, alterum Latinum ſit, Atomi, Inane, Imagines, quæ Idola nominant: Ita ſi originatio vocum attendatur, nullum poteſt inde exſculpi tale diſcrimen.

XXIV. Sed non meliùs id poteſt elici ex rei naturâ & ufu; Quamvis enim fatendum ſit plerumque Imaginem latiùs patere Idolô, & in bonam partem non raro ſumi, ita ut omne quidem Idolum ſit Imago; Sed non omnis Imago viciſſim Idolum, niſi quuum illi aliqua Divinitatis relatio accedit, ſive quoad repræſentationem, ſive quoad cultum: Tamen certum eſt nuſquam ita inter ſe diſtingui, quaſi Idolum ſit tantùm τῶν οὐκ ὑφεστηκότων ſeu non exiſtentium, Imago verò τῶν ὑφεστηκότων rerum exiſtentium. Primò quia non modò Imagines, ſed res quælibet creatæ Idola fiunt, quando religioſus cultus illis exhibetur: Sic Imago Serpentis ænei, quæ Chriſtum repræſentabat, facta eſt Idolum quando Judæi illi incenſum adolebant. Sic Statua Nebucadnezaris Idolum fuit, licèt eſſet rei veræ, quando poſita eſt ad adorationem. Secundò pleraque Gentium Idola non rerum falſarum, ſed verè exiſtentium Imagines fuerunt, vel Aſtrorum, vel Hominum. Tertiò Deus in ſecundo præcepto damnat non tantùm Imagines rerum falſarum, ſed etiam rerum omnium exiſtentium ſive in cœlo, ſive in terra, ſive in aquis, unde expreſſè dicit rerum quæ ſunt in Cœlis, non verò quæ non ſunt, ut dicendum erat ex mente Adverſariorum. Quartò Scriptura Idola vocat Imagines in eum finem effictas, ut verus Deus per eas repræſentaretur & coleretur, patet clariſſimè, Primò ex Vitulo Aureo qui Idolum vocatur Act. 7. 41. & ejus Cultores Idololatræ; Quia tamen factus eſt ad veri Dei repræſentationem, unde Aaron Exod. 32. 5. vocat ejus feſtum, Jehovæ, Cras erit feſtum Jehovæ, & dicitur Deus qui eduxit ipſos ex Ægypto v. 4. Quis vero credat tam vecordes fuiſſe, ut putarint Vitulum ex inauribus ſuis recens conflatum poſt exitum ex Ægypto, ipſos ex Ægypto eduxiſſe? Secundò Idolum Micæ Jud. 17. 5. erat Imago veri Dei, quia dicit ſe conſecraſſe hoc argentum Jehovæ, ſperat Jehovam ſibi benefacturum quòd ſit ipſi Levita, pro Sacerdote v. 12. 13. Tertiò Vituli Jeroboami 1. Reg. 12. 28. non ad falſos Deos, ſed verum Deum Iſraëlis repræſentandum deſtinabantur; Nec enim in animo habuit abſtrahere à vero Dei cultu populum, ſed tantùm à loco cultûs, ne Hieroſolymam aſcenderet Populus ad Templum Dei, ubi erat Arca, atque ita ad Regem Judæ reverſus à ſe deficeret: Atque hoc inter idololatriam Achabi, & Jeroboami cæterorumque Regum Iſraëlis diſcrimen interceſſit, quòd ille contra primum præceptum, quod eſt de objecto cultûs divini, alienum Deum, Baalem ſcilicet colendum propoſuit, Jeroboam verò & alii contra ſecundum præceptum, quod eſt de modo cultûs, Jehovam Deum verum per Imagines coluerint, Ille abſtraxit à veri Dei cultu, alii verò à vero cultu Dei; Unde dicitur feciſſe Achab quod malum videbatur in oculis Jehovæ, plusquam omnes qui fuerant ante ipſum; Nam cùm leve ei viſum eſſet ambulare in peccatis Jeroboami, Baalem Sidoniorum Deum tum ipſe coluit, tum aliis colendum propoſuit 2. Reg. 16. 27. Ex quibus conſtat manifèſtò, Idolum non de re falſa tantùm, ſed de reverà etiam dici.

XXV. Nec obſtat quod Apoſt. 1. Cor. 8. 4. Idolum dicit nihil eſſe in mundo, Hoc enim non abſolutè & ſimpliciter debet intelligi ſubjectivè ratione exiſtentiæ vel objectivè ratione repræſentationis, quod vel non ſit res quædam ſubſiſtens, vel rem falſam repræſentet: Nam plerique Gentium Dii homines erant, vel aliæ creaturæ. Sed ratione efficaciæ, quod nihil habeat Divinitatis, nihil virtutis ad faciendum aliquid boni, vel mali, atque adeo nihil effcicaciæ ad ſanctificandos vel polluendos homines, quo videtur potiſſimum Paulus reſpicere; Eodem ſenſu 1. Cor. 7. 19. Circumciſio nihil eſſe dicitur, id eſt nullam habere virtutem ad ſalutem, ut exponitur Gal. 5. 6. Ita quum in Veteri Teſtamento Idola Gentium dicuntur אלילים vel אונים id eſt vanitates, hoc intelligendum tantùm reſpectu naturæ & virtutis divinæ, quæ fallunt expectationem ſuorum Cultorum, nec quicquam illis prodeſſe poſſunt.

XXVI. IV. Exceptio eſt Bellar. & aliorum, qui pertendunt prohiberi Imagines, non quaſvis, ſed tantùm quæ habeantur pro Diis, ſe autem Imagines nec pro Diis habere, nec pro Diis colere. Sed quocunque modo crimen ſuum diſſimulare conentur, excuſare non poſſunt tamen. Primo verba Legis non poſſunt pati hoc gloſſema, Lex enim prohibet imagines colere, & ſe coram illis incurvare. At aliquid colere, & coram eo ſe proſternere, non eſt ſtatim illud habere pro Deo; nam & Pontificii Sanctos & Angelos colunt, coram illis procumbunt, nec tamen eos volunt habere pro Diis. 2. Si valeret exceptio de non colendis Imaginibus pro Diis, ageretur hîc tantùm de objecto cultûs, & ſic confunderetur præceptum primum cum ſecundo, cùm tamen certum ſit ea inter ſe differre, quod in primo agatur de objecto cultûs, ſeu de non colendis Diis alienis, in ſecundo vero de ejus modo, id eſt de non colendo vero Deo in Imagine vel per Imaginem. 3. Si hoc admittitur, plurimi Idololatræ facilè excuſari poſſent; Nec Idololatræ fuiſſent Iſraëlitæ in Vitulo Aureo, quem non putabant Deum eſſe, ſed ejus tantùm ſimulachrum; Nec Jeroboam Vitulos conſlando in Dan, & Bethel; Nec cultores Serpentis ænei, quem non habebant pro Deo, licèt incenſum ei adolerent; Nec Chriſtiani ipſi dicendi fuiſſent Idololatræ, qui coacti Idolis vel ſacrificabant vel adolebant, licèt Idola pro Diis non haberent. Nec Ethnicis ipſis, ſi non omnibus, ſaltem plurimis hoc crimen impingi poſſet, qui ſæpe profitentur ſe non habere Idola ſua pro Diis, Celſus apud Origen. lib. 7. p. 384. τίς γὰρ ἄλλ’ ἢ τιμὴ πάντα νήπιος ταῦτα ἡγεῖται θεούς, quis niſi plane infans hæc ſcil. Simulachra putat eſſe Deos? Arnob. lib. 6. Ethnicos loquentes inducit, Erras & laberis, nam neque nos æra neque auri argentique materias eſſe per ſe Deos, & religioſa cenſemus Numina, ſed Deos ex his colimus. Eodem modo loquuntur Ethnici apud Lactantium lib. 2. c. 2. Quæ amentia eſt antea fingere, quæ ipſi poſtmodum timeant, aut timere quæ finxerunt. Non ipſa, inquiunt Ethnici, timemus, ſed eos ad quorum imaginem ficta, & quorum nominibus conſecrata ſunt. Auguſt. in Pſ. 113. hoc Ethnicorum commentum refert & refellit, videntur, inquit, ſibi purgatioris eſſe religionis, qui dicunt nec Simulachrum, nec Dæmonia colo, ſed per effigiem corporalem ejus rei ſignum intueor, quam colere debeo. Item, non hoc viſibile colo, ſed Numen quod illic inviſibiliter habitat. Qui ipſiſſimus eſt Pontificiorum ſermo: An minus tamen propterea Idololatræ cenſendi ſunt Ethnici? Ita licèt Pontificii imagines non pro Diis colerent, non haberent tamen, quo ſeſe ab Idololatriæ crimine purgarent.

XXVII. Nec meliùs poſſunt elabi per quintam Exceptionem, quæ diſtinguit Cultum abſolutum, & relativum ſeu reſpectivum, Idololatras eſſe, qui Imaginibus cultum deferunt abſolutum & propter ſe; non verò qui reſpectivum tantùm & propter aliud ſcilicet prototypum. Nam primò falſò ſupponunt, ſe cultum relativum tantùm Imaginibus tribuere, cùm contraria ſententia vulgò recepta ſit, Imagines ſcilicet Chriſti & Sanctorum venerandas eſſe, non ſolùm per accidens vel impropriè, ſed etiam per ſe & propriè, ita ut ipſæ terminent venerationem, ut in ſe conſiderantur, & non ſolùm ut vicem gerunt exemplaris, ut Bellarm. fuſè docet lib. 2. de Imag. cap. 20. & 22. & probat ex Concilio Nicæno. Secundò, jam viſum Idololatras veteres tam Gentiles quàm Iſraëlitas reos peragi non ob cultum tantùm abſolutum, ſed etiam propter relativum & analogicum, nec Simulachra fuiſſe illis proprium adorationis objectum, ſed Deum quem in Simulachris colere ſe profitebantur, ut demonſtratum fuit tum in idololatria vituli aurei, tum Vitulorum Jeroboami, & plerorumque apud Ethnicos. Tertiò diſtinctiones illæ inanes ad deludendam plebem excogitatæ, ſunt folia ficulnea, quæ pudenda Romæ tegere nequeunt, imò captum non modò miſeri & rudis vulgi, ſed & doctiorum ſuperant, quod ingenuè confitetur Bellarminus reſpectu diſtinctionis latriæ abſolutæ & relativæ, dum ait, qui defendunt Imagines adorari latriâ, coguntur uti ſubtiliſſimis diſtinctionibus, quas vix ipſimet intelligunt, nedum populus imperitus, lib. 2. cap. 22. Et ſi nemo quotuſquiſque tales diſtinctiones in ipſa praxi obſervare poteſt, ut partiatur ſuam mentis intentionem, & quidem abſolutum & proprium tribuat prototypo, relativum autem tantùm improprium & analogicum Imagini, huic cultum latriæ, illi cultum duliæ, alteri cultum hyperduliæ? Quis contrà non videt, Pontificios coram Imagine proſtratos eundem cultum illi exhibere, quem prototypo redderent? Nec aliter intelligunt, qui cum Thoma Imagines eodem cultu cum prototypo colendas cenſent, quam fuiſſe Concilii Tridentini mentem, Andradius, Naclantus, Soto, qui & ipſi pars Concilii fuerunt, teſtantur.

XXVIII. Cùm ergo liqueat vanas eſſe & falſas quæcunque captant effugia, ad vim fulminis Legalis declinandam, Quid ſupereſt, niſi ut concludamus, Eccleſiam Romanam & quoad dogma & quoad praxim benè à nobis Idololatriæ ream peragi, adeoque Seceſſionem ab ea ita eſſe neceſſariam, ut nemo, ſalvâ conſcientiâ, vel in ejus communione manere & ejus ſacris intereſſse, vel ad eam redire queat. Quod ſi locus eſſet de Patrum & purioris Antiquitatis ſententiâ ſuper hoc argumento diſſerendi; Quam proclive eſſet oſtendere Imaginum cultum, vel incognitum fuiſſe in primis Chriſtianiſmi ſeculis, vel apertè damnatum? Nam ſi hoc apud ipſos receptum fuit, Cur toties perſtringunt, & falſò irrident Simulachra & Imagines Gentilium earumque cultum? ut videre eſt apud Tertull. Apol. cap. 22. Minutium Felicem in Octavio, Lactant. lib. 2. cap. 2. 14. 17. 18. Athanaſium contra Gentes, & alios paſſim. Cur Gentiles hiſce Chriſtianorum ſarcaſmis reſpondentes, nunquam regerunt ipſis ſuum Imaginum cultum? Quod non omiſiſſent procul dubio, ſi tale quid apud ipſos obſervaſſent. Cur contrà, Carentiam Altarium, Templorum & Imaginum illis ut crimen objiciunt? Cur nullas Aras habent, inquit Cæcilius apud Minutium Felicem pag. 6. Templa nulla, nulla nota Simulachra; & apud Orig. lib. 8. Celſus ait nos Altarium, Templorum, & Statuarum Dedicationes fugere, & apud Arnob. lib. 6. Conſueſtis crimen nobis maximum impietatis affingere, quod neque Ædes ſacras venerationis ad officia conſtruamus, non Deorum alicujus Simulachrum conſtituamus, &c. Cur vero Chriſtiani ut ſe ab illo crimine purgent, nunquam reponunt falſò hoc ſibi impingi, ſiquidem & ipſi habeant Altaria & Simulachra. Sed ex adverſo reſpuentes omnem Altarium & Imaginum corporearum uſum & cultum, alia ſibi Altaria eſſe, mentes ſcilicet fidelium, unde εὐσέβεια ad Deum aſcendit, Alias Imagines, virtutes nempe Chriſtianas, ſic Orig. contra Celſum lib. 8. pag. 400. Pro Aris nobis eſt mens ſua cuique, ex qua ſurſum feruntur verè ac ſpiritualiter ſuffitus ſuaveolentes, preces cum purâ conſcientiâ; Simulachra autem Deo dicanda ſunt, non fabrorum opera, ſed à Verbo Dei dedolata formataque in nobis, videlicet virtutes ad imitationem Primogeniti totius creaturæ, &c. Sic Minutius Felix, Quod ſimulachrum Deo fingam, cùm ſi rectè exiſtimes, ſit homo ipſe Dei ſimulachrum, &c. Cur Patres Hæreticis variis ut Gnoſticis & Carpocratianis hunc tanquam errorem craſſiſſimum exprobrant, quod venerarentur Imagines Chriſti, Apoſtolorum, Moſis, &c. Ut Irenæus adverſùs Gnoſticos lib. 1. c. 24. Epiphanius contra Carpocratianos in Panario lib. 1. Tom. 2. Hæreſ. 27. Perperam ſanè, ſi & ipſi imagines coluiſſent.

XXIX. Sed tantùm abeſt ut eas coluerint, quin potiùs damnarunt expreſſè, ut colligere licet ex ipforum Scriptis; loca referre non patitur Theſium brevitas, ſed conſuli poſſunt Origenes contra Celſum lib. 3. pag. 135. & 139. & lib. 7. pag. 333. 386. 387. Arnob. contra Gentes lib. 6. pag. 671. Lactan. lib. 2. c. 18. 19. Epipha. in Epiſt. ad Joh. Hieroſolym. quam Hieronym. Latinitate donavit tom. 2. pag. 161. Auguſt. Epiſt. 119. ad Janu. c. 11. de fide & Symbolo c. 7. in Pſal. 113. conc. 2. de Conſenſu Euangeliſt. lib. 1. cap. 10. de Civ. Dei lib. 4. cap. 31. Quibus addi poſſunt Concilia varia, ut Elibertinum in Hiſpania, quod juxta Baronium incidit in annum 305. quod expreſſè Imaginum Uſum & Cultum prohibet Can. 36. de quo antea Th. XXI. Conſtantinopolitanum 338. Epiſcoporum ſub Conſtantino Copronymo & Leone, anno 757. Ubi decretum, juxta ſecundum divinæ Legis præceptum, nec faciendas eſſe Imagines, ſcilicet ad Cultum religionis, nec adorandas, aut ſi adorationi proſtitutæ fuerint, demoliendas eſſe & confringendas; Francofurtenſe & Pariſienſe de quibus ſuprà. Decreta quin etiam varia ab Imperatoribus & Principibus adverſùs Imaginum cultum facta, imprimis à Valente & Theodoſio, aliiſque qui pium ipforum zelum ſequuti ſunt, reclamantibus licèt Rom. Pontificibus acerrimis Imaginum Patronis: Quot vero quantæque ab 8. ſeculo rixæ ſuper Imaginum erectione & cultu excitatæ fuerint inter Iconoclaſtas, & Iconolatras, tum in Oriente, tum in Occidente, fuſè referunt Pleſſæus in Hiſtoria Papat. Chamiarus, Forbeſius Inſtruict. Hiſt. Theol. Chemnicius, Molinaus, Dallæus, & noviſſimè Spanhemius, qui hoc argumentum pleniſſimè eſt executus in hiſtoria Imaginum reſtitutâ, paucis à menſibus editâ.

XXX. Cùm ergo ex dictis pateat Imaginum cultum, non modò in Scriptura, vel puriori Antiquitate locum nullum habuiſſse, ſed & expreſſè damnari tanquam Idololatricum: Non poſſe fidelem illi adhærere ſine certiſſimo ſalutis diſcrimine, adeoque vel ſolam hanc rationem Seceſſionis neceſſitatem nobis impoſuiſſe, proclive eſt colligere. Nec movere Nos debent quæ à Pontificiis hîc in ſubſidium laborantis cauſæ afferuntur, quæ nullam vim habent ad Erroris confirmationem: Non Imagines Cherubinorum ad Arcam poſitæ; nam præterquam quòd remotæ erant à populi conſpectu, adeoque non ad cultum, ſed ad ornatum & ſymbolum tantùm poſitæ; Non fuerunt Imagines perſonales, alicujus ſuppoſiti repræſentativæ, ſed figuræ Symbolicæ, & Emblematicæ officii & usûs Objecti quod adumbrabant. Non Adoratio quæ fiebat ad Arcam: Quia nec Arca Imago fuit, ſed ſymbolum tantùm Dei præſentis, Nec coram Arca procumbebat populus, quaſi ipſa per ſe eſſet veneratione digna, ſed coram Deo quem præſentem adeſſe Arca illa teſtabatur; Nec Pſal. 99. 5. dicitur adorandum ſcabellum pedum Dei, ſed ad ſcabellum, ut notetur locus cultûs, non verò objectum: Non Viſiones Dei variæ ſub ſpecie corporeâ, & locutiones Anthropopathicæ quæ in Scripturâ occurrunt. Quia aliud eſt metaphoricè de Deo loqui ad captûs noſtri modulum; Aliud verò ſpeciem ejus viſibilem quaſi veram & propriam pingere & omnium oculis ſubjicere. Aliud eſſentiam ipſam Dei aut Perſonas propriè repræſentare, Aliud opera & externam gloriam, ſeu præſentiam aliquo ſymbolo ad momentum quadantenus adumbrare. Adde quod Deus potuit in Verbo quibuſcunque ſignis placuit, ſui præſentiam deſignare, ſed nefas eſt contra ejus mandatum expreſſum eum in ſimulachro repræſentare, multò minus colere. Non Serpens æneus, qui fuit typus Chriſti, ſed non imago, & qui tantùm abeſt, ut religioſè coli debuerit, ut contra ipſum juſſerit comminui Ezechius, licèt Dei juſſu formatus fuiſſset, & multa miracula per ipſum eſſent præſtita, ſtatim atque populus cœpit ei adolere 2. Reg. 14. Nec elevatio ejus Erectionem ad cultum notabat, ſed typicam paſſionis Chriſti repræſentationem Jo. 3. 14. Non denique Dei recordatio, quaſi Imagines ſint libri Idiotarum, qui ipſis in memoriam Deum revocent, eoſque officii ſui moneant: Nam longè alia mens eſt Spiritûs Sancti, qui Lignum vanitatis Doctorem pronunciat apud Jeremiam cap. 10. 3. & conflatile Doctorem mendacii apud Habac. 2. 18. Alii ſunt libri, Aliæ Imagines quas ſine periculo intueri poſſumus; Liber Naturæ, in quo expreſſæ ſunt virtutum Dei veſtigia, ubi quot ſunt Creaturæ, tot Doctores, qui nos monent officii noſtri. Liber Scripturæ, in quo contemplari licet Chriſtum vivam Patris Imaginem, & Sanctorum exempla nobis ad Imitationem propoſita. Quid opus aliis libris mutis, qui non modò inutiles, ſed & noxii & periculoſi? per quos, ut obſervat Polydorus Virgilius de Invent. rerum lib. 6. cap. 13. Eò inſaniæ deventum eſt, ut hæc pars pietatis parum differat ab impietate. Sic Gerſon in Regulis moralibus, Niſi pia intentio, inquit, excuſaret multos ſimplices, Idololatræ cenſerentur; Bellarminus ipſe periculum eſſe non diffitetur, niſi adſit inſtitutio lib. 2. cap. 8. Abſit verò à nobis ut mutos iſtos Doctores unquam ſequamur, qui non alia de cauſa populo obtruduntur, quàm ad eum à Scriptura abducendum, quam meritò Eccleſia Romana fugit, & exhorreſcit ut fures lucem, & fontes Legem. Abſit ut ſummâ in Deum injuriâ, ſummo Religionis Chriſtianæ dedecore, & Judæorum ac reliquorum infidelium ſcandalo per μοιχωμένην διάνοιαν mentem ſcortantem, ut loquitur Epipha. Idola ulla zelotypiæ in Templum ejus inducamus: Quin potiùs unico Doctore Chriſto contenti, eum in Verbo audiamus, & cùm non aliter legitimè ſe coli poſſe doceat, quàm in ſpiritu & veritate, hunc illi Cultum præ cæteris omnibus acceptum ſemper exhibeamus, nec unquam patiamur fidem vel praxim ullâ erroris vel Idololatriæ labe infici. Γένοιτο.

1. JOH. V. 20. Τεκνία φυλάξατε ἑαυτὰ ἀπὸ τῶν εἰδώλων.

F I N I S.