Skip to content

DISPUTATIO SEPTIMA

SIVE

ANTICHRISTI DEMONSTRATIO.

Reſpondente MARCO WERDMYLLERO Tigurino.

LICET Eccleſiam in terris militantem varii ſemper exer- cuerint hoſtes, à quibus innumera paſſa eſt mala; Alii aperti & detecti, pro hoſtibus Chriſtiani nominis pa- lam ſe gerentes; Alii tecti & diſſimulati, Chriſtum ſub ipſius nomine oppugnantes: Nullum tamen Satan, ἀντι- δικος ille ſalutis noſtræ adverſarius, peſtilentiorem & diriorem unquam ipſo Antichriſto excitavit, qui cæterorum artes & fraudes conjungendo, Chri- ſti doctrinam & Regnum oppugnare, & infami Apoſtaſia ab ipſo deficere debuit. Hinc fit ut ex omnibus, quæ inter Nos & Pontificios agitan- tur Controverſiis, nulla majoris momenti ad Seceſſionis noſtræ juſtitiam & neceſſitatem compendioſiſſimâ viâ confirmandam, occurrat, eâ, quæ de Antichriſto agit. Cùm enim certò certiùs ſit, Chriſto è diametro ipſum opponi, nec ullam cum eo communionem dari poſſe; ſi ſemel conſtiterit, Pontificem, qui Catholicæ obtruditur Eccleſiæ, ut omnium Controverſiarum Judex, Conciliorum Præſes, Regnorum Diſpenſator, Eccleſiæ Sponſus, & Chriſti Vicarius, eſſe Antichriſtum illum magnum, quem delineat Scriptura, promptum erit cuilibet colligere, neceſſariò ab eo ejuſque ſocietate ſecedendum nobis fuiſſe, nullumque deinceps dari poſſe cum eo Syncretiſmum. II. Hoc eſt autem, quod probare nunc ſuſcipimus, & quod Quintæ & ultimæ Demonſtrationis locum obtinebit, in eo, quod verſamus argumento. Et eò diligentiùs hoc nobis eſt exequendum, quò majori ſtudio & conatu Adverſarii tenebras hîc nobis offundere, & Antichriſtum alienis coloribus depingere ſatagunt, ut longiſſimè abeant à Papæ ſui vultu. Hinc falſi chara- cteres ſunt afficti Antichriſto, quibus Chriſtiani in errorem inducantur. Ut Meſſiæ falſas notas Judæi apponunt, ut à ſalutari Chriſti cognitione nos

nos abducant. Verùm ſi penitiùs rem attendimus, nihil facilius eſt, quàm caliginem, quæ hîc obducitur, excutere, & ex Verbi divini luce hoc iniquitatis Myſterium propalare. Quod ut commodiùs fiat, duo nobis præſtanda eſſe cenſemus; Ut primò in theſi, Qualis debuerit eſſe Anti- chriſtus, quem quærimus, probemus; Secundò, Quis ille ſit in hypo- theſi, intento velut digito demonſtremus. Prius Characteres & notas ge- nuinas Antichriſti oculis ſubjiciet. Poſterius earum applicationem doce- bit, & in quo ſubjecto deprehendantur. Illud ex Scriptura petendum erit; Hoc verò ex eventu & experientia. III. Antequam verò ad rem ipſam accedamus; duo de Nomine præ- mittenda ſunt. Primò Antichriſti vocem, modò communiter ſumi, pro quovis Chriſti Adverſario, qui quacunque ratione Chriſto ſe opponit, vel quoad unum doctrinæ caput, vel quoad plura; Et in Scripturæ uſu, non tam quemlibet Chriſti hoſtem, quàm larvatum & domeſticum de- ſignare, quo ſenſu Joannes teſtatur ſuo tempore plures jam fuiſſe Anti- chriſtos, 1. Joan. 2. 18. hoc nomine hæreticos illos indigitando, qui vel Divinitatem Chriſti, vel illius Incarnationem negabant. Modò ſingula- riter & δεικτικῶς, ibidem pro inſigni quodam Chriſti Adverſario, cui κατ’ ἐξοχὴν hoc debetur nomen, & in quem characteres varii concurrunt, qui ſparſim tantùm reperiuntur in aliis. Et hoc ſenſu de eo nunc diſputa- mus. Secundò Antichriſti nomenclationem duo dicere. 1. Hoſtem & Æmu- lum Chriſti. 2. Ejus Vicarium; Utrumque enim vis præpoſitionis ἀντὶ importat, quæ in compoſitione nunc pro, nunc contra ſignificat; Modò vicem & ſubſtitutionem, ut ἀντι-ύπατος Proconſul, qui vicem Conſulis gerit, ἀντίδειπνος apud Lucianum Conviva quaſi vicarius, alterius nem- pe locum ſupplens, qui invitatus non venit, ἀντάδελφος qui eſt vice fratris, ἀντίψυχος, qui vice alterius mori cupit, & ſimilia. Modò Op- poſitionem & contrarietatem, ut ἀντικείμενος, ἀντίδικος, ἀντίπαλος &c. Utraque ſignificatio hîc locum habere debet. In eo enim Antichriſtus ſe prodit magnum Chriſti Adverſarium, quatenus ſe æquat Chriſto ut æmu- lum; & ſe locum Chriſti tenere in terris profitetur, ut Chriſti Vica- rium. Nec alia de cauſa Satan pro Chriſti Vicario eum obtrudit, quàm ut faciliùs ſub illo ſchemate & hiſtrionia Chriſtum oppugnet: Ita prior Vicariatûs expoſitio eſt fundamentum poſterioris, & poſterior Oppoſitio- nis, prioris finis & ſcopus. IV. Hujus Antichriſti propriè & ἀντονομαστικῶς ſic dicti adven- tum jam olim à Spiritu Sancto propheticè Eccleſiæ prædictum eſ- ſe, utrique agnoſcimus, idque tum à Paulo in 2. ad Theſſal. 2. tum à Joanne in Apoc. 13. 17. 18. ſub ſpecie modò Meretricis, modò Beſtiæ, imò & ab ipſo Daniele jam ſub Veteri Teſtamento, ſed

ſed ſub Typo Antiochi Epiphanis, cujus in Eccleſiam Judaicam Tyran- nidi, Antichriſti graſſatio in Eccleſiam Chriſtianam reſpondere debebat. Sed in eo diſſenſus eſt maximus; quòd Adverſarii Pontificem ſuum Anti- chriſtum à Viris Dei deſignatum & deſcriptum dici poſſe præfractè negent, Nos verò in nullum alium ejus notas aptiùs competere conſtanter ſtatuamus. Quod dum afferimus, non putandum hoc à nobis fieri ullo maledicendi ſtu- dio, prout qui illius partes ſequuntur, hæreticos nos æternùm damnatos quo- tidie criminantur, & ſexcentis impetunt calumniis; ſed merâ nos defenden- di neceſſitate, ut Conſcientiis, nobis id juxta Dei verbum dictantibus, ſatis- faciamus, & Seceſſionis noſtræ ab Eccleſia Romana juſtitiam & neceſſitatem evincamus; ne fruſtrà vel levi quadam de cauſa Majores noſtri communio- nem, in qua nati & educati fuerant, reliquiſſe videantur; Noſque omnem ad Romam reditum, vel cum ea Syncretiſmum reſpuere cenſeamur. V. Hæc eſt communis & conſtans Proteſtantium ſententia, pluribus ipſorum Confeſſionibus expreſſa; Helvetica Art. 17. Belgicâ Artic. 36. Scoticana in Comitiis Regni firmata anno 1581. cui Regia Majeſtas ejus- que Familia, aliique varii ad Dei gloriam, bonorumque omnium exem- plum ſubſcripſerunt. Bohemica edita anno 1535. art. 8. Anglicâ Ivelli, anno 1562. cui ſuffragantur Academiæ Oxonienſis & Cantabrigienſis, cum doctiſſimis Epiſcopis & Theologis, & qui unus poteſt eſſe inſtar omnium Jacobus VI. Rex in Apologia ſuâ pro Juramento Fidelitatis, & in alloquio ſuo ad Cæſarem, Reges, & Principes. Quid verò Eccleſiæ Gallicanæ hactenus crediderint, ſatis teſtatæ ſunt in Synodo Nationali Vapincenſi, anno 1604. ubi articulum huc ſpectantem unanimi conſen- ſu, qui Confeſſioni ſuæ adjiceretur, hiſce conceptum verbis condiderunt:

Cum Epiſcopus Romanus, erectâ ſibi in Orbe Chriſtiano Eccleſiæ Monar- chiâ, ſibi arroget Principatum in omnes Eccleſias & Paſtores, uſque adeò inflatus, ut Deum ſe ipſe appellet, Can. ſatiſ. Diſt. 96. L. 1. Sacr. cæ- rem. cap. de Bened. Enſis; velit adorari Concil. Lateran. ult. ſeſſ. 1. 3. 9. 10. ipſe ſibi tribuat omnem poteſtatem in cælo & in terra, res Eccleſia- ſticas ad libitum componat, condat articulos fidei, authoritatem Scripturæ velit pendere à ſua, eam ad libitum interpretetur, animarum mercaturam exerceat, liberos adſtrictos votis & juramentis exolvat, novos Dei cul- tus inſtituat, & quod ad Civilia attinet, legitimam Magiſtratuum autho- ritatem conculcet, dans, adimens, & transferens Regna; Credimus & aſſerimus eum eſſe verum & germanum Antichriſtum filium perditionis 2. Theſſ. 2. 3. prædictum in Dei Verbo Zach. 11. 16. 17. 1. Joan. 4. 3. Apoc. 13. 11. Meretricem purpuratam Apocal. 17. 1. inſidentem ſeptem montibus in magnâ Civitate Apoc. 17. 9. obtinentem regnum in Reges terræ Apocal. 17. 18. & exſpectamus, donec Deus, prout promiſit, & jam Y 2 cœpit

cœpit, eum fractum & victum Spiritu oris ſui, tandem deleat fulgore ad- ventus ſui 2. Theſſal. 2. 8. Non diverſam hinc abire Auguſtanam Con- feſſionem patere poteſt, vel ex eo, quod notas & ſigna Antichriſti Papæ tribuat præſertim abuſu 1. 2. 3. 5. 7. Quòd Apologia illius Confeſſionis in iiſdem Comitiis Auguſtanis Cæſari oblata communi nomine Confeſſo- rum, diſertè Papam Antichriſtum profiteatur loco de Eccleſia p. 149. de Conjugio Sacerdotum p. 240. 241. de Traditionibus humanis p. 208. 209. ut ſolidè probatum dedit Nicolaus Hunnius in depulſione Accuſa. Jeſuit. cap. 3. Bellarminus conſenſum omnium Proteſtantium in hac ſententia agnoſcit lib. 3. de P. R. cap. 1. Similia docent omnes hæretici hujus tempo- ris, ac præcipuè Lutherus, Magdeburgenſes, Illyricus, Muſculus, Beza, Bullingerus &c. VI. Ne verò gratis hoc aſſerere videamur, jam oſtendendum Chara- cteres omnes, quibus Antichriſtus in Scriptura deſcribitur, ita Romano Pontifici convenire, ut nemo poſſit ad eos attendere, quin facilè in illis tanquam in ſpeculo Papam ipſum intueatur. Licèt autem varii vulgò recen- ſeantur, poſſunt tamen ad hos tres præcipuos referri, qui non ſeorſim, ſed ſimul ſunt ſpectandi; Locum, Tempus, & Perſonam. In quibuſdam locis Spiritus Sanctus Locum ſeu ſedem, in quâ ſeſſurus fuit deſignat. In aliis Tempus, quô exeri debuit indicat. In cæteris varias Perſonæ qualitates & actiones, quibus inſignis eſſe debuit, deſcribit. Et ad Locum quidem quod attinet, deſignatur duplex, Communis & Singularis. Communis di- citur eſſe Templum Dei apud Paulum 2. Theſſ. 2. 4. quum homo peccati dicitur ſeſſurus in Templo Dei ut Deus. Quod non de alio, quàm de Templo myſtico, id eſt Eccleſiâ, quæ paſſim hoc nomine venit in Scri- ptura Ephef. 2. 21. 1. Corint. 3. 16. 2. Cor. 6. 16. 1. Tim. 3. 15. 16. intel- ligendum eſſe liquidò conſtat. Scio Templum Dei non rarò ſumi pro Tem- plo Hierofolymitano, Deo inter Judæos ſacro; Matth. 23. 16. & Luc. 1. 9. Sed non poteſt hoc ſenſu hîc uſurpari, quicquid Pontificii, ut faveant ficti- tio ſuo Antichriſto è Judæis oriundo, garriant, & poſt eos Grotius in hunc locum, qui peſſimâ fide verba Pauli aliò detorquere conatur, ut Pontifici Romano palpum obtrudat. Nam Paulus loquitur de illius Templi profa- natione, quæ & metuenda eſſet Chriſtianis & fugienda. Sed ad illos perti- nebat Templi Hierofolymitani deſolatio. Imò optanda erat potius Chriſtia- nis, quàm formidanda, ut ita Cæremoniæ legales penitùs abrogarentur, & Chriſti prædictio ſuum haberet complementum: Nec ullum mœrorem con- cipere poterant ex tali profanatione, utpote qui ſcirent & abominationem deſolationis juxta Danielem & Chriſtum Templo inferendam, & illud brevi diruendum; imò id avidè exſpectabant. Atque hinc ſecundò patet, non poſſe hîc Templum Hierofolymitanum intelligi, quia ex Chriſti vaticinio

vaticinio Matt. 24. 2. à Romanis funditùs fuit deſtruendum, ut ne lapis quidem ſuper lapidem eſſet relinquendus, ſed in perpetuam ſolitudinem eſſet redigendum, nec unquam deinceps inſtaurandum. Quod cùm Ju- lianus Apoſtata in odium Religionis Chriſtianæ tentâſſet cum Judæis, te- meritatis & impietatis ſuæ pœnas dederunt; Nam titanicum opus, quod nefario auſu inceperant, terræ motu, & ultricibus flammis deſerere coacti ſunt, ut referunt Socrates lib. 3. cap. 20. Sozomenus lib. 5. cap. ult. & alii. Tertiò licèt domus Hierofolymitana in Vet. Teſtamento ſæpiùs Templum Dei dicatur, tamen poſt mortem Chriſti, & Cæremonia- rum impletionem & abrogationem, nec Templi Dei veritatem, nec no- men retinere potuit. Quartò Antichriſtus, de quo hîc agi non negant Pontificii, non debuit Hierofolymis ſedere, ſed Romæ, ut jamjam vide- bitur, nec inter Judæos, ſed in Eccleſia Chriſtiana, utpote qui non aper- tè, ſed hypocriticè & tectè Chriſtum oppugnaturus erat. VII. Antichriſtus ergo dicitur ſeſſurus in Templo Dei, quia in Eccleſia dominationem & imperium uſurpaturus erat, ut Thomas no- tat, vel primam ſedem arrepturus, ut Theodoretus. Sedere enim Dei regnare eſt: ita innuit Apoſt. ipſum dominationem ſuam exerciturum, non quemadmodum Tyranni olim in Eccleſiam Dei, id eſt, contra eos qui fidem profitebantur, ipſi interea in infidelitate perſeverantes: ſed in Eccleſia regnaturum, id eſt, intra Eccleſiam, ut non exter- num ſit bellum, ſed inteſtinum potiùs, & quaſi civile. Neque negli- genda eſt Auguſtini obſervatio l. 20. c. 19. de Civ. Dei, qui vult dici ſeſſurum non tantùm in Templo, ſed ut Græcè habetur εἰς ναὸν Θεοῦ in Templum Dei, tanquam ipſe ſit Templum Dei, quod eſt Eccleſia, ſicut dicimus, ſedet in amicum, id eſt, velut amicus, &c. licèt enim præpo- ſitio εἰς pro ἐν poſſit aliquando poni, tamen nihil obſtat, quominus genuinam & primariam ejus ſignificationem retineamus, maximè cùm agatur de Antichriſti Tyrannide, quam non tantùm in Eccleſia, ſed & adverſùs Eccleſiam exerciturus erat. VIII. Hoc autem Pontifici Romano convenire, res ipſa clamat; Nam ut Chriſtianum ſe profitetur, imò ſuum Corpus, Eccleſiam Chri- ſtianam, Catholicam & Apoſtolicam vocat: Ita in Templo Dei bene ſedere dicitur; Tum quia in Eccleſia Chriſtiana ſedem ſuam fixit. Tum quia in omnem Eccleſiam Primatum ſibi arrogat; Et Eccleſiæ no- men, privilegia, & authoritatem omnem ad ſe trahit, quaſi ipſe ſolus cum ſuis eſſet Templum Dei, quod eſt Eccleſia; Reliqui autem Chri- ſtiani pro hæreticis & ſchiſmaticis eſſent habendi. Tum denique quia ita regnat in Eccleſia, ut Eccleſiam ipſam deſtruat & oppugnet. Et ut Oraculo eventus reſpondeat, verbum ipſum ſedendi retinuerunt, ad Y 3 dominium.

dominium ſuum deſignandum; Sedere enim in Eccleſia, proprium eſt Pontificum, quorum quiſque tamdiu ſediſſe dicitur, quamdiu illam obtinuit dignitatem, quæ etiam antonomaſticè Sancta Sedes dicitur. Licèt verò dicamus Pontificem ſedere in Eccleſia Dei, non inde ſequitur Eccleſiam Romanam eſſe veram Eccleſiam; Nam diſtin- guendus hîc eſt ſenſus compoſitus & diviſus, & denominatio an- tecedens & conſequens. Quuum Antichriſti ſedes dicitur eſſe Eccle- ſia, hoc non intelligendum in ſenſu compoſito, quaſi poſſet ſimul eſſe Eccleſia Chriſti & Antichriſti, quod ἀδύνατον: Sed in ſenſu di- viſo, ut innuatur eam, quæ antea fuerat Eccleſia Chriſti, factam fuiſſe ſedem Antichriſti. Quomodo apud Iſa. cap. 1. 21. Civitas fidelis di- citur meretrix, quia quæ olim fuerat fidelis, facta eſt meretrix per ſuam Apoſtaſiam. Ita cæci videre dicuntur, ſurdi audire, claudi am- bulare, non quà tales in ſenſu compoſito, ſed qui tales antea fue- rant in ſenſu diviſo. Sic Romana Eccleſia, quæ debuit eſſe ſedes Antichriſti, potuit eſſe vera antea, quuum ejus fides annuntiabatur in toto mundo, & aliquot ſeculis deinceps, quamdiu ſanam doctri- nam retinebat, & hæreſes oppugnabat, Et tum temporis negamus fuiſſe ſedem Antichriſti: Verùm quuum progreſſu temporis à veritate defecit, & alienam doctrinam induxit, tum deſiiſſe eſſe Chriſti Ec- cleſiam, & factam eſſe Antichriſti ſedem dicimus. IX. Locus ſingularis eſt Babylon, Urbis magnæ ἑπτάλοφος, quæ tempore Joannis imperium obtinebat in Reges terræ; & quæ poculô ſcortationum omnes populos debuit inebriare, & ebria eſſe ſanguine San- ctorum. Sed ſoli Romæ hoc convenire Diſputatione præcedente demon- ſtratum fuit, Et quidem non Paganæ vel ad Ethniciſmum relapſæ, ſed Chriſtianæ, & ad Apoſtaſiam delapſæ, ut nihil opus ſit ulteriùs in eo probando immorari. Unum tantùm ſupereſt dubium expediendum, quod hîc movetur à Bellarmino, Leſſio, & aliis, Sedem ſcilicet Antichriſti non fore Romam, ſed Hierofolymam, quia in Urbis magnæ plateis cor- pora duorum Teſtium dicuntur jacere, quæ vocatur ſpiritualiter Sodoma & Ægyptus, ubi & Dominus eorum crucifixus eſt. Apoc. 11. 8. At non Romæ, ſed Hierofolymis Chriſtus eſt crucifixus. Verùm gratis ſuppo- nitur, per magnam illam Civitatem intelligendam eſſe Hierofolymam, quæ nuſquam in Apocalypſi Civitas magna in ſequiorem ſenſum dicitur: Sed hoc aptiſſimè Civitati Romanæ convenit, quæ, ut alibi myſticè vocatur Babylon, urbs illa magna; Ita hîc ſpiritualiter dicitur Sodoma, propter nefandas fœditates ibi graſſantes, & Ægyptus, propter cæcita- tem, idolomaniam, & crudelitatem. Nec obſtat, quòd Dominus ibi crucifixus dicatur: Hoc enim trifariam poteſt intelligi. 1. Propriè de

de ipſo Chriſto, quia in Ditione Romana & auctoritate auſpiciiſque Romanæ civitatis crucifixus eſt; ſic enim civitas Romana Urbis Romæ mœnibus non includitur, ſed ad Provincias omnes illius imperio ſubjectas extenditur. 2. Myſticè in membris Chriſti, quorum paſſiones ſuas reputat Chriſtus. Act. 9. 4. 5. Coloſ. 1. 24. 3. Spiritualiter ratione peccatorum, quibus impii Apoſtatæ dicuntur ab Apoſtolo Hebr. 6. 6. ſibi crucifigere Filium Dei, id eſt, quantum in ſe eſt. Jam Roma magnæ illius Apoſtaſiæ caput eſt, ut poſtea dicemus; Ibi igitur imprimis Chriſtus ſpiritualiter crucifigitur. Ne jam dicamus, quotidie cruci quodammodo affigi ab ipſis in Miſſa, dum quotidie offerri in Sacrificium propitiatorium pro peccatis viventium & mortuorum contendunt. X. Sic inventa Sede Antichriſti, nunc Tempus ejus revelationis, quô in ea ſeſſurus erat, attendendum eſt, Circa quod non minùs acriter con- trovertitur. Pontificii enim Tempus ejus adventûs rejiciunt ad finem uſque mundi: Et quemadmodum Judæi nondum exhibitum Chriſtum eſſe contendunt; Ita iſti venturum adhuc Antichriſtum ſomniant, & demum ſub mundi finem graſſaturum. Nos verò Antichriſtum jam or- tum eſſe & manifeſtatum, non verò ſub finem tantùm mundi revelan- dum pertendimus. Quia Paulus jam ſuo tempore gliſcere cœpiſſe teſtatur. 2. Theſ. 2. 6. quuum ait, myſterium iniquitatis, ἤδη ἐνεργεῖσθαι jam opera- ri, & 1. Joan. 2. 18. jam tunc Antichriſtos eſſe in mundo; quod dici non poſſet, niſi jam tum horrendæ iſtius Apo. ſtaſiæ fundamenta jacta fuiſſent. Fateor quidem hoc clàm factum fuiſſe & opertè, ut non facile ſit primum ortûs momentum obſervare, Satanâ, hujus My- ſterii architectô, ſenſim per varios anteambulones, & doctrinæ cor- ruptelas ſternente fundamenta iſtius Tyrannidis. Ideo Myſterium dici- tur iniquitatis, oppoſitum pietatis Myſterio, quod Chriſti ortum & re- velationem docuit; Ut ortus ejus μυστηριώδης, atque adeò occultus & la- tens, non apertus & patens indicetur. Verùm hoc non impedit, quo- minus reipſa jam revelatus ſit, ut ex eventu patet, & clariſſimè ex in- frà dicendis conſtabit. Nec mirum videri debet, ſi quemadmodum re- rum variarum initia latent, incrementa patent; ut corruptionis Rerum- publicarum, ſcientiarum, linguarum, & ſimilium, principia ſunt exi- gua & operta, progreſſus verò & incrementa majora & aperta; Sic & corruptæ Eccleſiæ. Unde Antichriſti ortus obſcurior fuit, ex divina diſpenſatione, quia debuit eſſe μυστηριώδης, ut primò conciperetur filius perditionis, quàm naſceretur & revelaretur. XI. Tempus autem iſtius revelationis Scriptura refert ad pe- riodum ſublati è medio τοῦ κατέχοντος, ſcilicet diſſipati Imperii Ro- mani. Sic enim Paulus 2. Theſſal. 2. 7. 8. καὶ νῦν τὸ κατέχον οἴδατε, Et

Et nunc noſtis quid impediat, nam myſterium iniquitatis jam operatur, μόνον ὁ κατέχων ἄρτι ἕως ἐκ μέσου γένηται, καὶ τότε ἀποκαλυφθήσεται ὁ ἄ- νομος, Tantùm ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat, tunc revelabitur Impius &c. Hic ergo videndum imprimis quis ſit iſte ὁ κα- τέχων, qui Antichriſti manifeſtationem impediebat. Duobus modis exponi poteſt, vel quaſi ὁ ἐμποδίζων & κωλύων, ille qui impedit & obſtat, quomodo exponit Chryſoſt. & poſt illum Oecumenius, vel ὁ κρατῶν qui obtinet Imperium ſive imperat, ut vult Auguſtinus. Utraque ſignifica- tio locum hîc habet. Quippe Imperator tenendo imperium Romæ, de- tinuit ſive impedivit revelationem Antichriſti. Quomodo enim Romæ dominari potuit Antichriſtus, quamdiu Rerum potiebatur Imperator; Debuit ergo ὁ κατέχων ſive Romanus Imperator de medio auferri, an- tequam revelaretur Antichriſtus, & ut via illi ſterneretur. Hoc verò Paulus exprimit modò in genere neutro per τὸ κατέχον v. 6. ut notet Im- perium Romanum, modò in maſculino v. 7. μόνον ὁ κατέχων, ut de- ſignetur ipſe Imperator: Nec negligenda eſt vis vocis μόνον, tantùm qui nunc obſtat, donec è medio tollatur, quaſi hoc unicum eſſet obſtaculum, quô ſemel ſublato, Antichriſtus eſſet revelandus. Hanc autem & non aliam eſſe Pauli mentem, ut per τὸ κατέχοντα intelligatur Romanus Im- perator, colligimus ex Apo. 17. ubi Tempus revelati Antichriſti refer- tur ad tempus diſſipati Imperii in decem Reges deſignatos per decem cor- nua, qui Regnum cum Beſtia partituri erant, v. 12. 13. Quod ex eo confirmatur, quòd Antichriſtus ultimum Beſtiæ Caput ſtatuitur, quod niſi decedenti ſexto Capiti ſcilicet Imperatorum, quod tum erat, & è medio ſublato, ſuccedere non potuit. Nec alia fuit Veterum ſententia. XII. Quamvis enim nonnulli τὸ κατέχοντα referant ad Spiritum & gra- tiam, quæ impedire potuit iſtam Apoſtaſiam. Alii ad Decretum Dei, quod cuique ſua præfixit tempora: Tamen longè plures nobis hîc adſtipulan- tur. Scholia Græca exponunt per Romanorum Thronum, Imperium nunc impediens, τουτέστιν ἡ Ῥωμαίων Θρόνος καὶ βασιλεία νῦν ἐμποδίζουσα, ὅταν παύ- σεται φησὶ καὶ τέλος λάβῃ, τότε ἀποκαλυφθήσεται ὁ ἄνομος, τουτέστιν ὁ Ἀντίχρι- στος. Sic Tertullian. de reſurrect. carnis, cap. 24. Tantùm qui nunc tenet, te- neat, donec de medio fiat, Quis niſi Romanus Status, cujus abſciſſio in decem Reges diſperſa Antichriſtum ſuperducet, & tunc revelabitur iniquus. Atque eâdem de cauſâ Apolog. capite 32. Eſt & alia major neceſſitas, inquit, o- randi pro Imperatoribus, etiam pro omni ſtatu Imperii, rebuſque Romanis, quod vim maximam univerſo orbi imminentem, ipſamque clauſulam ſeculi acerbi- tates horrendas comminantem Romani Imperii commeatu ſcimus retardari. Itaque nolumus experiri & dum precamur differri, Romanæ diuturnitati favemus. Hinc alibi teſtatur, fideles orare pro mora finis, non pro dilatione finis mundi, quod

quod perperam quidam voluerunt, ſed pro mora finis Imperii Romani, cujus diſſipationem ſecutura erat Antichriſti Revelatio. Cyrillus Hierofol. Catech. 11. Ἔρχεται δὲ ὁ προειρημένος Ἀντίχριστος οὗτος, ὅταν πληρωθῶσιν οἱ καιροὶ τῆς Ῥωμαίων βασιλείas. Venit autem prædictus ille Antichriſtus, cùm completa fuerint tempora Romani Imperii. Chryſoſt. in hunc locum expreſsè hoc refert ad ἀρχὴν τῶν Ῥωμαίων, & vult ſic obſcurè Paulum loquutum fuiſſe, quia nollet fruſtrà inimicitias ſuſcipere, & inutilia pe- ricula: Chryſoſtomum ſequuntur in h. l. Oecumenius & Theophylactus, in ea verba, Tantùm ut qui tenet, teneat. Hoc eſt, inquit, Romanum Impe- rium tolletur è medio, tunc effecturus eſt ille, nempe Antichriſtus. Ambroſius in 2. Theſſ. 2. Et tum revelabitur iniquus, poſt defectum, inquit, Regni Romani, appariturum Antichriſtum dicit Apoſtolus. Hieron. ad Algaſi. quæſt. 11. ita exponit, Tantùm ut Romanum Imperium, quod nunc uni- verſas Gentes tenet, recedat, & de medio fiat, & tunc Antichriſtus veniet, quod confirmat in Jer. cap. 25. Et ad Gaudentium cùm intelligeret Româ raptâ, unôque, ut ipſe ait, hauſtô incendio, Imperium occidentale ad oc- caſum vergere, qui tenebat, inquit, de medio fit, & non intelligimus An- tichriſtum appropinquare? Auguſtinus lib. 20. de Civit. Dei cap. 16. licèt fateatur ſe neſcire quid illud ſit quod detinuit, tamen verba illa, tan- tùm qui modo tenet, teneat, rectè exponi poſſe exiſtimat de Imperio Ro- mano, tanquam dictum ſit, tantùm qui modo imperat, imperet, donec de me- dio fiat, id eſt, de medio tollatur, & tunc revelabitur iniquus, quem ſignifi- care Antichriſtum nullus ambigit. Sedulius in 2. Theſſ. 2. Qui nunc Rex Ro- manorum tenet Regnum, teneat Regnum ſuum, donec de medio fiat, id eſt, donec Regnum, quod nunc tenet, de medio auferatur, priuſquàm Antichri- ſtus reveletur. Hoc de Imperio Romano dictum eſt, & propterea Paulum non id apertè ſcribere voluiſſe dicunt, ne calumniam incurreret, quod Romano Imperio malè optaverit, cùm ſperaretur æternum. Idem agnoſcunt Anſel- mus, Gloſſa Interlinearis, Lyranus, Thomas, & alii non pauci ex Adverſariis. XIII. Hoc verò ſemel poſito, probandum ſupereſt, Oraculum hoc jamdiu impletum eſſe, hoc eſt, dominium Imperatorum, quod reve- lationem Antichriſti impediebat, è medio ſublatum fuiſſe, atque adeò Antichriſtum, eô ſublato, jam inde revelatum fuiſſe. Quanquam pro- batione opus eſſe haudquaquam videretur, cùm eventus ipſe, & re- rum experientia hoc, nobis etiam tacentibus, clamet. Scio reclamare hîc Adverſarios, & nondum ſublatum eſſe Romanum Imperium conten- dere, ac proinde adhuc expectandum eſſe Antichriſtum. Verùm facili negotio ſcrupulus tollitur, ſi diſtinguamus Vetus Imperium & Novum; ordinem ſcilicet Veterum Imperatorum, qui in Auguſtulo intercidit, ut jamjam videbimus, & ſeriem Novorum, quæ in Carolo Magno ini- tium

tium ſumpſit. Fateor quidem, Imperium novum adhuc ſupereſſe quod nomen prioris, & qualemcunque imaginem ejus retinet, ſed vetus Ro- manum jam diu deſiit. De hoc autem Paulum loqui multa probant; Primò, quia loquitur de eo Imperio, quod tunc ſtabat, quòdque Re- velationem Antichriſti impediebat, non de eo quod futurum erat, qui tenet, inquit, non qui tenebit; At novi Imperatores qui nondum fue- runt, neque tunc tenere potuerunt Imperium, nec detinere Antichri- ſtum, ſed Veteres, qui tum Rerum potiebantur. 2. Agit de illo Im- perio, quod impedire potuit manifeſtationem vel dominium Antichriſti; At quomodo nudus titulus & nomen Imperatoris in Germania potuit impe- dire dominationem & revelationem Antichriſti Romæ, vel Hierofolymis, ubi Pontificii eum collocant, & ubi Imperator nihil habet Juris? 3. Im- perium quod revelationem Antichriſti impedire debuit, fuit ſextum Ca- put Beſtiæ ſeu ſtatus Romani apud Joannem: At Imperatores novi, nec ſunt Capita Romani ſtatus, ſed Germanici, nec poſſunt dici ſextum Ca- put, ſed tantùm ejus imago quædam & umbra, quam ſecunda Beſtia, id eſt Antichriſtus faciendam curat, factam animat, animatam loqui facit. 4. Imperium de quo loquitur Paulus dividendum erat in decem cornua, ſeu decem Reges: At novum tantum non eſt, ut in decem ſegmenta, quæ Regna dicantur, dividi queat; nec unquam expectandum eſt, ut ex ejus diviſione decem Reges oriantur. 5. Imperatores, de quibus Apo- ſtolus, Antichriſtum præceſſerunt, ejuſque revelationem impediverunt, iiſque ſuccedit Antichriſtus ſecunda Beſtia Apoc. 13. omnem eorum pote- ſtatem exercens. Novum verò Imperium imago eſt prioris Beſtiæ ſive Im- perii & ſtatus Romani, quam Antichriſtus faciendam curat, & factam lo- qui facit. Ideo eô omnino debet eſſe antiquior, utpote ejus author. 6. Pon- tificii non pauci vi veritatis victi ad nos hîc accedunt; Faber Stapulenſis, ubi nunc quæſo Romana Monarchia? ubi quis in ea mundi regit habenas? Cùm videamus Monarchiæ caput ab ea deficere, & Salmero omnium clarif- ſimè, Imperium Romanum jam diu everſum eſt; nam qui nunc eſt Impera- tor Romanus, leviſſima eſt umbra Imperii antiqui, uſque adeò, ut ne quidem urbem Romæ poſſideat, & jam per multos annos Romani Imperatores defece- runt. Juſtinianus, Pridem Romanum Imperium in eas anguſtias redactum, ut vix tenuem quandam umbram Imperii teneat. Baronius ad an. 476. pa- rag. 1. cùm videret non tantùm Imperatorem eſſe Græcum, ſed ne Con- ſules quidem Romanos, Sic, inquit, Occidentale Imperium, quod erat Ro- manum, penitus collapſum eſt & devolutum ad Barbaros. Barradius in Con- cordiam Tom. 1. lib. 4. cap. 4. Judæis negantibus Chriſtum veniiſe, quia Imperium Romanum adhuc ſtet. Reſpondetur, inquit, non extare Roma- norum Monarchiam ut eſt compertum.

XIV. Cùm ergo vetus Imperium neceſſariò ſit intelligendum, inde manifeſtè colligitur, eô ſublato, Antichriſtum etiam revelandum fuiſſe: Et ſanè prædictioni ad amuſſim reſpondit eventus. Ex quo enim Imperium in Occidente labefactari cœpit, innotēſcere cœpit Rom. Pontificis Tyran- nis, & magis ac magis retegi; Et per quos gradus deſcenderunt Imperato- res, per eos aſcenderunt Pontifices Romani. Tres autem poſſumus præci- puos notare gradus ſublati è medio Imperii. Primus eſt quuum ſedes Imperii à veteri Roma ad novam ſeu Conſtantinopolim translata eſt à Conſtantino A. C. 331. quia tunc ſedem Pontifici vacuam reliquit, imò ſi ipſis Ponti- ficiis fides eſt habenda, Urbem Pontifici conceſſit, decernens in ipſa urbe utriuſque Poteſtatis Monarchiam Romanis Pontificibus Diſt. 96. c. Conſtantin. Secundus, quuum poſt diviſionem Imperii in Orientale & Occidentale, non modò Imperatores Occidentis, relictâ Româ, ſedem Ravennæ, vel Me- diolani poſuerunt, & ſic è medio ſeceſſerunt, vel diſceſſerunt, ſed etiam è mundo ſublati ſunt anno Chriſti 475. quando, everſô per Gothos Occi- dentali Imperio, ordo ipſe Imperatorum, qui revelationem Antichriſti potiſſimùm impediebat, in Auguſtulo II. planè intercidit, qui abdicare ſe coactus eſt ab Odoacro Rege Herulorum; Nec ullus Romæ, vel in to- to Occidente Imperator poſtea fuit per annos 325. donec novum Impe- rium tanquam veteris imaginem Romanus Pontifex in Occidente erexit. Quamvis enim Gothi per ſeptuaginta annos & ampliùs in Italia vi & ar- mis regnârint, non tamen Romani Reges audiverunt, nec inter Romani ſtatûs Capita, ſed inter Romani potiùs nominis & Imperii hoſtes nume- randi ſunt. Tertius, quuum Græci Imperatores, qui Romam cum reliqua Italia Bellifarii primùm, deinde Narſetis operâ è Gothorum manibus re- cuperârunt, illis ex Italia expulſis anno 552. quicquid juris habuerunt in Italia & Roma, Paparum artibus amiſerunt, A. C. 727. qui varia ἀξιώ- ματα Imperatoribus extorquendo, & titulum Oecumenici Pontificis à Phoca parricida tandem impetratum uſurpando, & ſummum in Eccleſia primatum ſibi arrogando, in Occidente tyrannidem ſuam exercuerunt, & auxerunt, ſucceſſivè per varios gradus ad ſupremæ illius poteſtatis, quod etiamnum hodie obtinent, culmen graſſati ſunt. XV. Nec enim Myſterium hoc ſimul & ſemel unico temporis momen- to vel perfici potuit, vel debuit revelari; ſed paulatim & ſucceſſivè, ita ut ſub variis gradibus Antichriſtum hîc ſpectare poſſimus; Vel ut Conceptum tantùm, jam ab Apoſtolorum tempore quô myſterium iniquitatis in- cipiebat operari; Satanâ ei præludente, tum Neronianis perſecutionibus, tum pluribus hæreſibus à falſis Doctoribus excitatis, tum contentionibus variis ſubnaſcentibus in Eccleſia per φιλοπρωτεύοντας, qualis erat Diotre- phes primatum ambiens 3. Joan. 9. Vel ut Naſcentem & revelatum, Z 2 qui

qui exeri cœpit circa an. 606. in Bonifacio III. qui à Phoca Cæſaricidâ, non modò Oecumenici Patriarchæ titulum, quem Mauritius Conſtanti- nopolitano conceſſerat, obtinuit, ſed etiam ut Sedes Romana omnium Ec- cleſiarum Caput eſſet, atque ita ſpiritualem Monarchiam invaſit; Vel ut Creſcentem & adultum jam factum, à Bonifacio III. uſque ad Benedictum IX. vel Gregorium VII. circa ſeculum decimum, qui Monarchiam tem- poralem ſibi arrogavit; Vel ut florentem & ἐν ἀκμῇ in teterrimis Papatûs tenebris à Gregorio VII. uſque ad Lutheri Reformationem; Vel ἐξ ἀνα- κωχῇ ut decreſcentem & cadentem ab illo tempore, quô viſa ſunt ejus fun- damenta paulatim ſubrui Euangelicæ tubæ ſonitu, donec penitùs conficia- tur in illuſtri Chriſti adventu. Duæ enim iſtæ periodi notantur deſtructio- nis ejus à Spiritu S. Prior inchoata per Spiritum oris Chriſti, id eſt, per Ver- bum Euangelii, quod à tempore Reformationis in mundo reſonare debuit. Poſterior conſummata & plena in illuſtri apparitione Chriſti, 2. Theſſal. 2. 8. ſic enim per ἐπιφανείᾳ τῆς παρουσίας deſignatur παρουσία ἐπιφανής; illuſtris nimirum adventus antonomaſticè, qualis illuſtrior dari nequit eô, qui ali- quando futurus eſt in decretorio illo die. Ut enim per varios gradus ad im- pietatis ſuæ faſtigium perventurus erat; Ita paulatim minuendus erat & at- terendus, reſtitutâ in integrum Veritate Euangelicâ, & quaſi miraculoſè excitatis è mortuis duobus Teſtibus Chriſti. Nec Oraculo eventus defuit: Quantum enim prædicatione Verbi divini acciſæ ſint ultimis iſtis tempori- bus vires Antichriſti, quantam cladem Imperium Papale ex Reformatione acceperit, & in dies accipiat, cuivis notum eſt, & de eo non ſemel queritur Bellarmin. præf. in 1. Tom. Controv. & lib. 3. de Rom. Pont. c. 21. Ab eo, inquit, tempore, quô per vos Papa Antichriſtus eſſe cœpit, non crevit ipſius imperium, ſed ſemper magis ac magis decrevit. XVI. Tertiò diximus Perſonam Antichriſti hîc eſſe attendendam, ut videamus, qualis eſſe debuerit, & quibus Characteribus à Spiritu Sancto deſcribatur. Plures commemorantur, ſed præcipuos & inſignio- res tantùm notamus. Primus eſt Apoſtaſia, quæ à Paulo ei tribuitur 2. Theſſ. 2. 3. ἐὰν μὴ ἔλθῃ ἡ ἀποστασία πρῶτον. Niſi venerit defectio priùs, ac revelatus fuerit homo peccati; Sive Apoſtaſia notet hîc ipſum Apoſtatam, abſtracto poſito pro concreto, ut ſcelus pro ſceleſto, quod volunt Chryſoſt. Theodor. Oecumen. Hier. & alii; Sive in concreto ſumatur, ut Auguſt. niſi venerit refuga primùm. Nec diffitentur Pontificii Bell. l. 3. de Pont. Rom. cap. 2. Per Apoſtaſiam, inquit, apud Paulum ipſe Antichriſtus intelligi po- teſt; Hoc enim docent communi conſenſu Interpretes Græci & Auguſtin. Sic Suarez, Malvenda, & alii. Defectio ergo hîc ſingularis, & inſignis quædam intelligitur, quæ non poteſt dici Politica, ut Pontificii vellent, ab Imperio Romano; tum quia hoc nihil faceret ad negotium Religionis, de quo hîc

hîc agitur, tum quia notatur Apoſtaſia talis antonomaſticè ἡ ἀποστασία, quæ non de alia, quàm de defectione à Deo ejuſque fide & Religione, quam ſe- mel quis profeſſus fuerat, intelligitur. Paulus ipſe ſe ipſum explicat 1. Tim. 4. 1. Spiritus, inquit, diſertè dicit, quòd poſterioribus temporibus ἀ- ποστήσονταί τινες τῆς πίστεως, deficient, ſeu Apoſtaſiam facient quidam à fide. Adſtipulantur nobis hîc Patres plerique, Chryſoſt. Theophyl. Oecumen. Theo- dor. quorum hic ἀποστασίαν vocat τὴν ἀπὸ Θεοῦ ἀναχώρησιν, Seceſſionem à Deo. Sic Aug. de Civit. Dei l. 20. cap. 19. Primaf. in hunc loc. Cyrillus Hierof. Catech. 11. Ex Pontificiis Thomas, Lyranus, Alcazar, Suarez tom. 2. q. 59. art. 6. diſt. 34. Licèt plerique Latini interpretentur de defectione Rom. Imperii, tamen propriùs intelligitur de defectione à Chriſto &c. Unde colligitur hîc agi à Paulo de defectione à fide antea receptâ, non autem de quavis; nam ſic omnes hæretici, qui in uno vel altero capite deficiunt à fide, ſunt Apoſtatæ; Sed de inſigni quadam quaſi Catholica, cujus Caput & Prin- ceps futurus erat Antichriſtus, ut ſi non omnia, ſaltèm quamplurima, eaque præcipua fidei capita evertantur. Ea enim vis & emphaſis articuli eſſe vide- tur, qui hîc adhibetur. XVII. Quamvis verò magna & inſignis intelligatur Apo. ſtaſia; non ſta- tim intelligenda eſt omnimoda defectio à fide, abnegatio publica Chriſtia- niſmi, & alterius cujuſlibet religionis, exceptâ illâ ipſâ Antichriſti, ut vellent Pontificii, ad vim argumenti noſtri retundendam, quia nulla talis ſit defectio in Papiſmo. Nam ſufficit ad Apoſtaſiam defectio à fide memorabilis, licèt non ſit totalis ejus abnegatio, quomodo vox ἀποστασία reſpondet verbo He- bræo מָרַד quod rebellare ſignificat, quo ſenſu Rubenitæ & Gaditæ propter erectum Altare prope ripam Jordanis dicuntur apoſtatâſſe vel rebellâſſe ad- verſùs Dominum, Joſu. 24. 18. 19. non quòd abſolutè ejerâſſe eos crederent Religionem, ſed quia alibi, quàm in loco conſtituto à Deo, ſacra facientes, ſe- parabant ſe à fratribus, & rebelles erant mandato Dei. Sic datur vera defe- ctio à fide, etiamſi non abnegetur abſolutè Chriſtianiſmus, ſi errores capitales, & idololatrici cultus maximè in eum inferuntur: Idololatria enim in Scriptu- ra ſæpiſſimè per apoſtaſiam & defectionem deſignatur. Deinde tantùm abeſt ut Apoſtaſia Antichriſti debeat eſſe abnegatio totalis Chriſtianiſmi, ut contra ſeſſurus dicatur in Templo Dei, id eſt, Eccleſia Chriſtiana, ut in ea exerceat tyrannidem ſuam, eoque nomine fucaturus deteſtandam ſuam Apoſtaſiam. XVIII. Hic autem Character, ſi quiſquam alius, in Ponti- ficem Romanum competit. Nec operoſâ probatione ad id opus eſt, quando res ipſa docet Catholicæ iſtius Apoſtaſiæ caput eſſe & Prin- cipem, & defecitſe eum veriſſimè à fide Chriſti, partim per Errores & hæreſes innumeras introductas in Dogmatibus, partim per ſuper- ſtitiones imperatas in Cæremoniis, partim per Idololatriam ſtabi- Z 3 litam

litam in cultu, ut antea viſum Diſput. I. II. III. IV. Bellarminus lib. 3. de Pontifice Romano cap. 2. hîc reclamat. Etſi, inquit, darem us Calvino generalem Apoſtaſiam à fide, & multis annis jam durantem eſſe Regnum Antichriſti, non continuò ſequeretur Papam eſſe Antichriſtum, nam adhuc quæſtio tractanda eſſet, quinam à fide & Religione Chriſti de- fecerint, Noſne, an illi; Nos verò conditionem lubentes accipimus, ut apud quos Apoſtaſia iſta invenietur, illi ad Antichriſtum pertinere cen- ſeantur. Expendatur ergo ſeriò utrinque quinam retinuerint fidem Chri- ſti, & quinam ab ea defecerint. Nam ſi demonſtrare poſſunt Adverſarii, Nos Chriſti fidem reliquiſſe & apoſtatâſſe à veritate, cauſam non diſci- mus, quominus hæc Antichriſti nobis impingatur nota. Sed ſi viciſſim luce meridianâ clarius oſtendere poſſumus, iſtius criminis ipſos reos eſſe, Ecquid queruntur injuriam ſibi fieri, quuum hoc illis exprobratur? Hoc autem collatio doctrinæ utrinque traditæ facile evincit. Chriſtus ſolam Scripturam Θεόπνευστον à nobis recipi vult in Regulam perfectam fidei & morum; Papa negat Scripturam ſolam eſſe adæquatam fidei regulam, niſi illi affuantur Traditiones ἄγραφοι, quæ pari pietatis affectu & reverentia cum Scriptura ſunt ſuſcipiendæ & venerandæ. Chriſtus Verbum ſuum vult eſſe αὐτόπιστον quod ab homine authoritatem non accipiat; Papa vult Verbi authoritatem quoad nos dependere ab Eccleſia. Chriſtus nullum alium agnoſci vult Controverſiarum Judicem ſummum, quàm Deum in Scri- ptura loquentem; Papa hoc munus ſacrilegè ſibi arrogat. Chriſtus unum ſe à Patre datum Mediatorem docet, qui ſolus ſit via, veritas & vita, ſine quo nemo ad Patrem venire queat; Papa innumeros nobis obtrudit Media- tores, qui viam nobis in cælum aperiant. Chriſtus nullum aliud ſacrificium quàm ſuum, nullum aliud meritum, nullam ſatisfactionem nobis remiſſio- nem peccati & ſalutem obtinere teſtatur; Papa merita & ſatiſfactiones huma- nas urget, & novum ſacrificium propitiatorium miſſaticum procudit. Chri- ſtus ſolâ fide & gratiâ ſalvari homines ſtatuit; Papa etiam operibus. Chriſtus duo tantùm Sacramenta inſtituit; Papa ſeptem. Chriſtus neminem niſi Deum ſolum, Objectum cultûs & adorationis eſſe ſancit; Papa etiam Creaturas. Chriſtus unicum Eccleſiæ Caput & Sponſum ſe profitetur; Papa hoc etiam ſibi tribuit. Chriſtus ſe Magiſtratui ſubjicit, & ſervos ſuos ſubjici jubet; Pa- pa ſibi Magiſtratus, Principes & Imperatores ſubjicit. Ne jam innumera alia obſervemus doctrinæ capita, in quibus diſſentiunt à nobis. An verò qui talia docent ac propugnant dogmata, poſſunt dici fidem Chriſti retinere; An non meritò defectionis & Apoſtaſiæ rei peraguntur? XIX. Ad hanc Apoſtaſiam inſignem confirmandam, facit in primis locus Apoſtoli 1. ad Tim. 4. 1. 2. 3. ubi loquens de Apoſtaſia noviſſimorum temporum, ait, *Spiritum expreſſè dicere, poſtremis

poſtremis temporibus quosdam à fide defecturos, attendentes ſpiritibus erro- neis, & doctrinis Dæmoniorum, per hypocriſim falſiloquorum, cauteriatam habentium conſcientiam, prohibentium inire matrimonium, & jubentium abſtinere à cibis &c. Verba ſunt memoratu digniſſima, quibus Paulus prophetiam tradit de magna quadam Eccleſiæ Chriſtianæ viſibilis noviſ- ſimis temporibus futurâ Apoſtaſiâ, defectione à fide, ſeu magno Pieta- tis myſterio, verſu ultimo capitis præcedentis deſcripto; Cujus primò generalem dat deſcriptionem, quuum ait quosdam defecturos à fide, at- tendentes ſpiritibus πλάνοις erroneis & ſeductoribus, vel ut alii legunt πλάνης erroris; Sive per ſpiritus intelligantur Dæmones ipſi, qui ſpiritus mendaces non ſemel vocantur 1. Reg. ult. Sive falſi Doctores & Prophe- tæ, à Dæmonibus ſeducti & impulſi, qui ſic etiam deſignari non rarò ſolent 1. Joan. 4. 1. & ſeq. Sive, quod non minùs commodum, do- ctrinæ ipſæ erroneæ & falſæ, quomodo vox ſpiritûs ſumitur 1. Cor. 14. 32. 1. Joan. 4. 1. 2. 3. Ne credite cuivis ſpiritui, id eſt, cuivis doctri- næ, & ibidem Spiritus Dei & Spiritus Antichriſti pro doctrinæ Dei vel Antichriſti ponitur. Mox in ſpecie deſignat cujus generis doctrinæ iſtæ ſint futuræ, nimirum διδασκαλίαι δαιμονίων doctrinæ Dæmoniorum, qui- bus certò certiùs eſt innui præ cæteris cultum Idololatricum, in quo ſci- licet eſſentia & anima ingentis iſtius Apoſtaſiæ meritò collocatur, & quæ præcipuus eſt character, quô ab omnibus aliis blaſphemiis, ſectis & hæ- reſibus cujuſcunque ætatis & temporis ſecernitur; Ut enim juxta Apoſto- lum, amplecti fidem Chriſtianam eſt convertere ſe ab Idolis ad Deum verum & vivum 1. Theſſ. 1. 9. Ita deficere à fide eſt convertere ſe ad Ido- la, relicto Deo vivo, & Filio ejus Jeſu Chriſto. Unde paſſim in Apo- calypſi Babylon myſtica, ſub charactere Meretricis, & Matris fornica- tionum, id eſt Idololatriarum deſcribitur. Porrò non ſine ratione tales Idololatriæ vocantur Doctrinæ Dæmoniorum, tum originaliter & activè, quia Diabolus earum eſt author & inventor, ab eo enim tanquam Spi- ritu erroris & Patre mendacii, omnes falſæ doctrinæ, idololatria imprimis, ortum ducunt; tum objectivè & paſſivè pro materia & objecto harum do- ctrinarum, quia doctrinæ iſtæ verſantur circa cultum Dæmonum ex mente Ethnicorum, ut non ſine ratione exponit Joſephus Medus in h. l. & poſt eum alii, quomodo doctrina Domini dicitur, id eſt, de Domino, & do- ctrina baptiſmatum, & impoſitionis manuum*, id eſt de illis Heb. 6. 2. Sic notabitur Idololatrica Gentilium Theologia de Dæmonibus apud Chri- ſtianos reſtituenda. Dæmones autem apud Ethnicos erant Deaſtri, ſive Dii inferiores, & inter ſummos Deos & mortales homines medii, ut ex- preſſè Plato in Sympoſio, & Plutarchus de defectu Oraculorum notant, qui cenſebantur Advocati ſeu Mediatores hominum, ſine quibus non licuit hominibus

hominibus ad deos ſummos accedere, ut Plato ibidem ait: qui ultro citroque portant, hinc hominum petitiones & merita, illinc Deorum dona atque ſup- petias. Neque enim pro Majeſtate Deum cæleſtium fuerit hæc curare, inquit Apulejus de Dæmonio Socratis. Et rurfus, Cuncta Cæleſtium voluntate, nu- mine & authoritate fiunt, ſed Dæmonum obſequio, operâ, & miniſterio. Plu- ra de iſta Theologia Gentilium vide apud Plutarchum de defectu Oraculo- rum, Apulejum loco citatô, Jamblichum de Myſteriis, & præcipuè Augu- ſtinum lib. 8. de C. D. Nec ſine ratione doctrina illa Dæmoniorum dicitur, non modò objectivè, quia Dæmones erant objectum iſtius cultûs; ſed etiam terminativè, quia ad Dæmonem ipſum, ſpiritum malum, totus ille cultus referebatur, quod Apoſtolus 1. Cor. 10. 20. clarè oſtendit, quuum ait: Quæ immolant Gentes, infideles ſcilicet in ſuis ſacrificiis, Dæmonibus immolare, id eſt, malis ſpiritibus, non quidem intentionaliter, putabant enim ſe ve- ros Deos colere, ſed reipſa & quoad eventum: quia omnis potentia quæ ſe exerebat in illo cultu, ſive in reddendis oraculis, ſive in præſtandis interdum beneficiis, exerebatur operâ Dæmonum, qui ſimulacris aſſidebant, & in iis colebantur Pſal. 96. 5. Unde Paulus ibidem mentionem facit calicis Dæ- moniorum oppoſiti poculo Domini, quod à Domino inſtitutum in honorem Domini bibebatur, ubi contrà calix Dæmoniorum in eorum honorem bibe- batur, quò vinum idolo, & per hoc Dæmoniis conſecratum erat. Hæc verò omnia quæ in Theologia Gentili locum habebant, in Sanctorum & Ange- lorum cultum cum aliis Idololatriæ partibus in Eccleſia Romana uſitatis, ap- primè quadrare, cæcus eſt qui non videat, ut fuſè à Doctiſſimo Medo eſt de- monſtratum, & noviſſimè à Celeberrimo Theologo D. Jurieu, in comple- mento Prophetiarum ſolidiſſimè eſt confirmatum. XX. Sed Paulo non ſatis eſt dare deſcriptionem iſtius Apoſtaſiæ, addit poſtea ad clariorem ejus cognitionem, deſcriptionem perſonarum & me- diorum, à quibus & per quæ defectio iſta erat introducenda, quuum ſubjicit, illos qui defecturi erant à fide, & ſpiritibus erroneis adhæſuri, hoc facturos ἐν ὑποκρίσει ψευδολόγων κεκαυτηριασμένων τὴν ἰδίαν συνείδη- σιν, κωλυόντων γαμεῖν, ἀπέχεσθαι βρωμάτων Per hypocriſim falſiloquorum, cauteriatam habentium conſcientiam, prohibentium inire matrimonium, & jubentium abſtinere à cibis, quæ verba intranſitivè quidem ſolent vulgò ex- poni cum relatione ad perſonas ſuperiore verſu expreſſas, nimirum eas fore falſiloquas per hypocriſim, cauteriatam habituras conſcientiam, pro- hibituras matrimonium contrahere, & præcepturas abſtinentiam à cibis. Sed ſyntaxi repugnat, quia perſonæ defecturæ v. 1. exprimuntur in caſu recto, at perſonæ deſignatæ hoc v. in genitivo; longè commodiùs er- go tranſitivè ſumuntur ut genitivi ille regantur à verbis ἐν ὑποκρίσει, ut exprimatur medium ſive modus, quô doctrinæ illæ Dæmoniorum in- tro-

troducendæ erant, & quô ſeducere debebant homines, ut iis attenderent, nimirum hypocryſi, & mendacio, ἐν ὑποκρίσει ψευδολόγων per hypocriſim vel fraudem falſiloquorum. Cum enim mirum videri meritò poſſet, quâ tan- dem ratione Chriſtiani non modò rationis, ſed & Verbi luce præditi, poſſent aſſenſum præbere doctrinis adeò falſis & exitialibus, quales erant doctrinæ Dæmoniorum, oſtendit Satanam duobus potiſſimùm uſurum mediis ad commendandas & perſuadendas per miniſtros ſuos tales doctri- nas, hypocriſi ſcilicet & mendacio ſeu fabulis; illa devotionem & pieta- tem præ ſe fert, iſtud miraculum, quibus duobus facilè capiuntur homi- nes. Utroque autem iſto medio doctrinas iſtas erroneas Dæmoniorum introductas & confirmatas fuiſſe in Eccleſiâ Chriſtianâ, hoſpitem planè eſſe oportet in hiſtoriâ Eccleſiaſticâ qui neſcit. Hinc enim fictô humilitatis & pietatis velo, cultus Idololatricus ſanctarum Reliquiarum, & Imaginum invaluit; Inde verò falſis miraculis & prodigiis mendacibus, Legendis fa- buloſis, Scriptis ementitis & ſuppoſititiis magis ac magis in cordibus ho- minum radicatus eſt, per artes & fraudes innumeras Impoſtorum ψευδολόγων, qui qualemcunque pietatis & humilitatis ſpeciem per hypocriſim ſuam præ ſe laturi ſunt, intus tamen nihil minus ſunt futuri, quàm quod videban- tur, cauteriatam quippe conſcientiam ſunt habituri, id eſt, parum ſanam, pollutam & contaminatam, & impuriſſimis criminum, quorum conſcii ſibi ſunt, notis veluti quodam cauterio inuſtam, atque adeò duram, callo- ſam & ἀναισθητόν. Quò ſpectat etiam quod apponitur, de prohibitione ma- trimonii, & interdictione ciborum, quæ fieri debuit ab iſtis ψευδολόγοις, ut preſſiùs deſignetur character eorum, qui tales doctrinas introducturi erant; Et ita oſtendatur non modò Legem Cœlibatûs & Jejuniorum, inter eas doctrinas meritò reponi, quæ dæmonem autorem habent, & divinæ inſti- tutioni repugnant. Sed à talibus hominibus potiſſimùm invectas eſſe in Ec- cleſiam Chriſtianam. Ut ſanè eventus vaticinio apprimè reſpondit. Notum quippe Idololatriam in Eccleſia ortam eſſe eodem tempore, quô Legem cœ- libatûs & vitæ monaſticæ, & iiſdem authoribus, Paulo ſcilicet & Anthonio, Monachorum Patriarchis in quarto ſeculo. XXI. Nihil autem opus eſt diu immorari in vaticinii iſtius comple- mento inveſtigando, cùm res ipſa clamet, quæcunque de apoſtaſia iſtâ no- viſſimorum temporum à Paulo dicuntur, in Eccleſia Romana deprehendi: Tam quoad defectionem à fide, ſpiritus erroneos, doctrinas Dæmoniorum in multiplici idolomania, quæ in ea obtinet, quàm quoad hypocriſim falſilo- quorum, qui cauteriatam habent conſcientiam, & qui Leges Cœlibatûs & Jejuniorum introduxerunt. Quæ omnia non in alium quàm in Pontificem, & Eccleſiam Romanam quadrare certum eſt. Nobis ſanè conſtat tribui non poſſé, qui nec à fide ſemel Sanctis traditâ defecimus, nec doctrinas A a erroneas

erroneas & idololatricas induximus, nec conjugium cuiquam interdiximus, nec uſum ciborum vetuimus. Sed de Adverſariis quis dubitet, quos iſta præſtare clarum eſt? Nec juvat eos, quòd alii etiam Hæretici, in quos Apoſtaſiæ iſtius invidiam derivare ſolent, putà, Tatiani, Encratitæ, Mar- cionitæ, & Manichæi, matrimonium & ciborum quorundam uſum da- mnârint. Nam accuſatio aliorum ipſos excuſare non poterit, niſi oſtendant ſe nec matrimonium, nec cibos vetare: præterquam quòd Textus Pauli aliò reſpicit, quàm ad veteres illos Hæreticos, quia loquitur de Apoſtaſiâ, quæ noviſſimis Temporibus demum oritura eſſet, non primis illis Eccleſiæ Chriſtianæ ſeculis. Deinde agit de iis, qui poteſtatem habituri erant juben- di abſtinentiam à cibis, & prohibendi matrimonium; At Hæretici iſti do- cere quidem poterant & damnare talia; ſed non poterant jubere, non co- gere, quod faciunt Pontificii. Nequicquam etiam hîc opponitur, Paulum loqui tantùm de quibuſdam, τινὲς, inquit, ἀποστήσονται. Nam præterquam quòd Apoſtolus potuit reſpicere ad initium & primam iſtius Apoſtaſiæ pe- riodum, in qua certum paucos adhuc iſtis falſis doctrinis fuiſſe imbutos: Conſtat pronomen hoc non excludere multitudinem, ſed tantùm univerſa- litatem, ut innuatur non omnes abſolutè & ſine exceptione iſtius apoſtaſiæ reos fuiſſe, quia Deus ſuos ſemper habet, quos ab errore immunes ſer- vat. Talem uſum eſſe in Scripturâ iſtius pronominis patet ex variis lo- cis, ubi τινὲς pro multis ponuntur, Jo. 6. 60. collato cum 64. Rom. 11. 17. colla. cum v. 32. 1. Cor. 10. 7. 8. 9. collato cnm Exo. 32. 3. Num. 14. 1. & 25. 4. XXII. Ex hac porrò Apoſtaſia oriuntur duo alii Characteres Antichriſti à Paulo notati: Oppugnatio Chriſti, & Elatio, quòd ſit ὁ ἀντικείμενος, καὶ ὁ ὑπεραιρόμενος, Hoſtis, & Æmulus. Hoſtis debuit eſſe Chriſti, qui ejus doctri- nam oppugnaret, ſed non apertus & patens, qui γυμνῇ κεφαλῇ, quod ajunt, Chriſtum impeteret; ſed diſſimulatus & latens, qui dum ſe ἀντίχριστον eſſe profitetur, revera Ἀντίχριστον ſe proderet, & ſub prætextu vicariatûs authori- tatem Domini ſui uſurparet, & eum de Solio deturbaret. Hinc Apoſtaſia iſta vocatur μυστήριον τῆς ἀνομίας, & in fronte Babylonicæ meretricis inſcri- ptum eſt nomen Myſterium Apoc. 16. 5. quia myſtica debuit eſſe Antichriſti impietas, id eſt, pietatis nomine palliata, ut bene habet Gloſſa; quia per cuni- culos in Eccleſiam irrepere debuit, & in ea ſpecioſo Religionis & pietatis obtentu, dominium ſuum ſtabilire. Quò ſpectat etiam aureum Babylonicæ meretricis poculum, quô homines ſuperſtitionibus, ſub ſpecioſo prætextu pietatis, mandatis, & myſteriorum nomine commendatis dementat. Propter- ea proponitur veniens, cum omni fraude injuſtitia ſive iniquitatis ſeductione 2. Th. 2. 10. Tanquam πλάνος Impoſtor & Seductor 2. Joan. 7. qui ocu- latiſſimis etiam poſſit imponere, qui incolas terræ debeat ſeducere. Apoc. 13.

  1. qui ſit ψευδολόγος ἐν ὑποκρίσει 1. Tim. 4. 1. Atque adeò qui callidâ pietatis ſimulatione & Chriſtianiſmi profeſſione faciliùs homines ſeduce- ret, & à Chrifto abduceret. Nam ſi aperto Marte Chriſtum oppugnaret, quis non ſtatim Chriſti hoſtem agnoſceret? Quodnam hîc eſſet myſte- rium, quænam ſapientia, agnoſcere Antichriſtum? Ita Antichriſtus, non manifeſtus Chriſti hoſtis eſſe debuit, ſed occultus & clandeſtinus, qui ſub nomine Chriſtiano Chriſtum oppugnaret, & ſub cornibus Agni Draconis blaſphemias eructaret. Quomodo proditoribus & Apoſtatis, qualis eſt Antichriſtus, in more poſitum eſt, Regis ſui nomen & autho- ritatem præ ſe ferre, ut ſubditos faciliùs decipiant, Pſeudoprophetis, qui lupi ſunt rapaces, ovium pelles inducere, & Satanæ in Angelum lu- cis, & miniſtris ejus in miniſtros juſtitiæ ſe transformare. XXIII. Pontificem autem talem eſſe Chriſti Adverſarium, quis ne- gare ſuſtineat, dum myſterium hoc iniquitatis διὰ πασῶν oppoſitum myſterio pietatis, attendit. Nec opus eſt multis hanc oppoſitionem de- monſtrare, quæ in antecedentibus tum quoad fidem, tum quoad cultum, tum quoad regimen abundè probata eſt; quod ulteriùs poſſet oſtendi ex recenſione innumerorum errorum tam veterum, quàm novorum, quibus ſe Apoſtatam eſſe luculenter teſtatur. Sed ſufficiat nunc obſervâſſe, quo- modo Chrifto adverſetur quoad ejus Officium Mediatorium, tum in genere per alios Mediatores & Interceſſores, quos illi adjungit, tum in ſpecie quo- ad Prophetiam per Traditiones ἄγραφοις, & authoritatem infallibilem, quam ſibi vendicat. Quoad Sacerdotium per Sacrificium Miſſaticum & Sa- tiſfactiones humanas. Quoad Regnum per poteſtatem & Imperium quod uſurpat in terris. Ita autem Chriſto adverſatur, ut non ſit aperta oppugna- tio, qualis eſt Judæorum aut Mahumetanorum; ſed μυστηριώδης & occulta, larvâ Chriſtianiſmi velata, & ſub prætextu Vicariatûs. Quod diffiteri non poſſunt Adverſarii, qui pertendunt, ideo Papam non poſſé Antichriſtum dici, eò quòd nomen & Religionem Chriſti, ſe autem ejus ſervum & vi- carium profiteatur; Quaſi non poſſit Chriſtum verbis profitendo reipſa ab- negare, & ſub pietatis velo, impietatis venenum propinare. XXIV. III. Antichriſtus debuit ita eſſe ἀντικείμενος Chriſtum op- pugnando, ut debuerit etiam eſſe ὑπεραιρόμενος ejus gloriam æmulando, & ei ſe conferendo, imò etiam præferendo, ſic enim Paulus 2. Theſſal. 2. 4. ὁ ἀντικείμενος καὶ ὑπεραιρόμενος ἐπὶ πάντα λεγόμενον Θεὸν ἢ σέβασμα ὥστε αὐτὸν εἰς τὸν ναὸν τοῦ Θεοῦ ὡς Θεὸν καθίσαι; Qui eſt contrarius & ſe extollens ſuper omnem qui dicitur Deus aut Numen, adeò ut in Templo Dei ſicut Deus ſedeat, præſeferens ſe eſſe Deum. Senſus eſt, Hominem illum peccati, Fi- lium perditionis, eò ſuperbiæ perventurum, ut terræ filius cùm ſit, ſe efferat ſuper id omne, quod dicitur Deus, id eſt, tum ſuper Reges & Principes, Aa 2 qui

qui in Scripturis Dii vocantur Pſal. 82. 1. 6. Joan. 10. 34. tum ſupra Au- guſtam illam Imperatorum Majeſtatem, qui σεβαστοὶ olim vocabantur, ut ſæpe in Numifmatibus Auguſti occurrit, quare autem dictus ſit σεβαστός, docet Dionis abbreviator; volebat, inquit, Romulus vocari, ſed invidiæ declinandæ cauſâ, ne Regis ullius nomen affictum videretur, maluit dici Auguſtus, ὡς πλεῖόν τι κατ’ ἀνθρώπους ὤν, πάντα γὰρ τὰ ἐντιμότατα καὶ ἱερώτατα αὐγουσῖα προσαγορεύεται ἐξ ὅπερ καὶ σεβαστὸν αὐτὸν ἑλληνίζοντες προσεῖπον ὥσπερ τινὰ σεπτόν, Tanquam aliquid eſſet ſupra hominum condi- tionem, nam quæ in honore & cultu ſunt, ea Auguſta vocantur, unde qui Græciſabant σεβαστὸν vocabant, quaſi ſanctum Dei. Dio. lib. 53. Nec ſuper eos tantùm Antichriſtus ſe efferre debuit, qui in terris vocantur Dii, ſed & ſuper eos, qui in cælis divi indigitantur, Angelos & San- ctos, imò eò uſque, ut in Templo Dei ſedeat tanquam Deus, ſupre- mam, univerſalem, ac planè divinam in Eccleſia poteſtatem ſibi vindi- cans; & ita ſe gerens, ac ſi Deus eſſet in terris. XXV. Quòd ſi à Theſi ad Hypotheſim deſcendimus, cui aptiùs iſta quadrant quàm Pontifici, in Primatu & Dominio tum temporali, tum ſpi- rituali, quod ſibi arrogavit? Quis neſcit, eum ſupra Reges & Principes, imò ipſos Imperatores ſe efferre, dum ſibi jus arrogat eos inſtituendi, & de- ſtituendi ad libitum, abſolvendi ſubditos illorum à Juramento fidelitatis, & ipſorum Regna ad alios transferendi? ut fuſè oſtenſum Diſp. V. Nonne ſe effert ſupra Angelos, quorum ſe judicem conſtitutum eſſe jactitat, qui habeat jus illis imperandi, cui ſubeſſe teneantur? Innocentius IV. in C. Canonum, Conditori Canonum & Vicario Creatoris ſubdita eſt omnis crea- tura, ejus poteſtas eſt major omni poteſtate creata, ſe extendens ad cæle- ſtia, terreſtria, infernalia, ut ei genua cuncta curventur &c. Anton. ſumm. p. 3. 1. 22. c. 5. Clemens VI. in Bulla ſuper Anno Jubilæo beatis Angelis mandat, ut animas eorum, qui poſtquam peregrinandi cauſâ Romam venire propoſuiſſent, in via fortè confeſſi morerentur, in cælum rectà transfer- rent, Prorſus mandamus Angelis Paradiſi, quatenus animam à Purgatorio penitus abſolutam in Paradiſi gloriam introducant, apud Balæum in vita Cle- mentis VI. Nonne ſe effert ſupra σεβάσματα, quando eorum ἀποθέωσιν à ſe pen- dere vult, ut quos velit vel catalogo Sanctorum adſcribere poſſit, vel ex hoc libro vitæ diſpungat? atque ita Papa Deus Pontificiorum Deificus, ut Ter- tulliani verbum uſurpem, pro arbitrio ſuo, non modò de veneratione & ho- nore, qui Sanctis debetur, ſed etiam de ſanctitate & divinitate ſtatuit, ut niſi homini Deus placuerit, Deus non ſit, ut ait Tertullianus Apol. c. 5. Quòd ſi cætera Eccleſiæ Romanæ σεβάσματα attendimus, Imagines Crucis, Reli- quias Sanctorum, Altaria, Sacramentum ipſum Altaris, quod vulgò Corpus Domini dicitur; Nonne ſe ſuper illa effert, quando eorum conſecra- tionem

tionem & cultum à ſe pendere contendit? Et ita ea conſecrat, ut honori ſuo inſerviant, atque ut ita dicam famulentur: Hinc Imago Crucis in Proceſſionibus, Pontifici, ut ejus Inſigne honoris, præfertur, & ipſe Deus miſſaticus jumento ante ipſum vehitur ex Carem. lib. 1. dum ipſe humeris Principum ſublimis effertur. XXVI. Verùm hæc levia ſunt, præ ſuperbia, quâ ſe gerit pro Deo, ſedens in Templo Dei ut Deus, & oftentans ſe eſſe Deum. Licèt enim vix credibile ſit dari poſſe hominem, qui eò uſque dementiæ proce- dat, ut ſe gerat pro Deo, & nomen & authoritatem Dei atque hono- rem ſibi arroget; Inventus tamen eſt, qui & nomine & re ſe pro Deo gerit, quatenus denominationes ſoli Deo proprias, & honores debitos, non tantùm tribui ſibi permittit, ſed & imperat. Et ad Nomina qui- dem quod attinet, negari non poteſt, paſſim in Pontificiorum Scri- ptis Papam Deum vocari: ut ſuprà jam viſum Diſput. III. Gloſſa Juris Canonici Extr. Joan. XXII. expreſſè Papam Dominum Deum no- ſtrum vocat; Nicolaus Papa, ut à Gratiano citatur Diſt. 96. cap. 7. Satis evidenter oſtenditur à ſeculari poteſtate, nec ligari prorſus, nec ſolvi poſſé Pontificem, cùm nec Deum poſſe ab hominibus judicari, manifeſtum ſit. Stapleto. in Præfat. ad Gregor. XIII. Princip. Doctrin. Papam opti- mum, maximum, & ſupremum Numen in Terris nominat. P. Blond. l. 3. Romæ inſtauratæ, Omnes Principes orbis terrarum, inquit, Pon- tificem ut Deum ſummum honorant & colunt. Unde apud Canoniſtas paſſim legas voces iſtas impias; Quòd ſententia Papæ, & ſententia Dei ſit una ſententia. Unumque tribunal inter Deum & Papam; Quòd nulla poſſit eſſe ab eo ad Deum appellatio, quia una ſit Curia Dei & Pa- pæ; Quia Pontifex tanquam Deus judicat, ideo nihil contra ejus ſenten- tiam opponi poſſit. Auguſtin. Triump. quæſt. 6. 1. Tiber. Deci. vol. 3. reſpon. 14. num. 57. Menoch. conf. 51. num. 13. Quòd divinam ha- beat dignitatem. Quod, quicquid vel approbat vel reprobat, id omnes vel approbare vel reprobare debeant. Gloſſ. diſt. 19. Quòd nemo ei de- beat dicere quid facis? Etiamſi innumerabiles populos unà ſecum in in- fernum præcipites abducat. Diſt. 40. Quòd omnes mortales ſibi habeat ſubditos, omniſque ei ſubſit humana creatura. Extra. De Major. C. Unam ſanctam, & innumera id genus, quæ referre longum nimis foret. Nec ad excuſandas impias iſtas blaſphemias dici poteſt, eſſe oratorias aut panegyricas ὑπερβολὰς, quæ pro dogmatibus non ſint ſumendæ. Nam præterquam quòd iſtæ à Doctoribus maximè ap- probatis ſunt profeſtæ, & ipſorum Conciliis, Juri Canonico, & li- bris uſualibus inſertæ, quis neſcit, talia Elogia Papis tributa fuiſſe ab eorum adulatoribus, illis non modò non invitis & recuſantibus, ſed apprc-

approbantibus, nec unquam ea curâſſe tanquam blaſphema & Chriſto contumelioſa ex libris ſuis deleri, cùm tam ſeduli ſint in bonis authori- bus per Indices ſuos Expurgatorios mutilandis. Ut verò Dei nomen ſibi vindicant, ita & Chriſti Domini titulos & attributa ſibi arrogant. Nec diffitetur Bellarminus de Concil. Authorit. l. 2. c. 17. Nomina omnia, inquit, quæ in Scripturis tribuuntur Chriſto, unde conſtat eum eſſe ſupra Eccleſiam, eadem omnia tribuuntur Pontifici. Hinc ſi Chriſtus dicitur Caput, Sponſus, Fundamentum, Supremus Paſtor Eccleſiæ, Principium fidei, Dominus Domûs Dei, Leo de Tribu Juda, Radix David &c. Apud omnes eſt in confeſſo, hæc Pontifici non minùs tribui. Fruſtrà hîc opponitur, Papam nihilominus ſe Servum ſervorum vocitare; Quid enim juvat fictâ humilitate ſe Servum Servorum dicere, ſi reipſa Domini Dominorum authoritatem intolerandâ ſuperbiâ ſibi arrogat? Quò ſpe- ctat Trevirenſis Præſulum querimonia de Nicolao apud Aventi. Annal. 4. Tu Pontificis quidem perſonam præ te fers, at tyrannidem agitas, ſub habitu Paſtoris lupum ſentimus. Titulus parentem mentitur, tu te factis Jovem oſtentas. Cum ſis Servus Servorum, Dominus Dominorum eſſe contendis &c. XXVII. Sed parum eſſet nomina tribui, niſi reipſa authoritatem & po- teſtatem ſoli Deo & Chriſto propriam ſibi vindicaret: Verùm quis ambi- gendi locus eſſe poteſt, poſt ea quæ præſtare ſolet, & quæ ipſi vulgò tribuun- tur? An non ille ſe gerit pro Deo, qui gloriatur ſe omnem poteſtatem con- ſequutum in cælo & in terra? Qui jus habeat condendarum legum & im- perandarum conſcientiis? Qui ſe infallibilem & ἀναμάρτητον jactet, Scri- pturæ Sacræ Interpretem ſummum, & ſupremum Controverſiarum Judi- cem, à quo non liceat provocare? Qui ex peccato poſſit facere non pecca- tum, & contrà, & abſolutâ poteſtate poſſit quicquid vult? An non ſe gerit pro Deo, qui ſe totius Orbis Dominum & Monarcham jactat, qui triplex Regnum obtinet, cæleſtium, terreſtrium, & ſubterraneorum, in cujus ſignum Tiara Papalis triplici Coronâ ornata eſt, quod Regnum appellatur? Qui ſummum habeat in Reges & Principes, & Imperatores ipfos Impe- rium, & in Spiritualibus & in Temporalibus, ut poſſit ipſos de Solio de- turbare quandocunque libuerit, & Regna transferre? An non ſe effert etiam ſupra Deum, Qui Scripturæ Authoritatem omnem à ſua ſuſpendit, Qui jus ſibi tribuit diſpenſandarum & abrogandarum Legum divinarum & humanarum, ut in juramentis & votis, in gradibus conſanguinitatis, & in pleriſque Legis præceptis, imò poſſit diſpenſare contra authoritatem Apoſtoli, quia ſit major Apoſtolo, imò contra Vetus Teſtamentum, eò quòd ſit major omnibus ejus authoribus? Qui mandata Chriſti varia abrogat, oppoſita illis introducit, & diſpenſandi de inſtitutis Chriſti facul-

facultatem ſibi tranſcribit? Qui denique peccata in ſe & Regimen ſuum admiſſa majoribus pœnis plectit, quàm admiſſa in Chriſtum? Quid eſt verò pro Deo ſe gerere, ſi hoc non eſt? XXVIII. Ita Pontifex verè ſe prodit, ἄνθρωπον ἁμαρτίας, υἱὸν ἀπωλείας & ἄνομον, Hominem peccati, filium perditionis, exlegem, quod Paulus An- tichriſto tribuit v. 3. Homo quidem peccati rectè dicitur, tum quia ipſe pecca- tor eſt inſignis, licèt Sanctitatis titulum uſurper; nec diſſimulant Pontificii Scriptores, dum graviſſima Paparum ſcelera deſcribunt, tum quia aliis eſt peccandi author. Filius etiam perditionis non modo paſſivè, quia perditio- ni devotus eſt inſtar Judæ, qui oſculo prodidit Dominum, Joan. 17. 12. ſed & activè, quia alios in idem perditionis barathrum ſecum abducit, adeo- que & אֲבַדּוֹן & Ἀπολλύων κατ’ ἐξοχὴν Apoc. 9. 11. Denique ὁ ἄνομος an- tonomaſticè qui Exlegem ſe oſtendit, omnibus ſcilicet legibus ſolutum, qui à nemine judicandus ſit, licèt de omnibus judicet, qui ſibi licere putat quic- quid libet, ut ſua illi pro lege ſit voluntas, ut nec in perſonam, nec in facta i- pſius omnino ſit inquirendum; ſed acta illius, qualiacunque, pro licitis, & i- pſe, qualiſcunque, non modò pro ſancto, ſed etiam pro ſanctiſſimo, imò i- pſâ ſanctitate habeatur, Papa legi non ſubjacet ulli, inter caſus Papales apud Hoſtienſem, Habet Poteſtatem eminentiſſimam, pleniſſimam, abſolutam & illimitatam, cui nihil reſiſtit, per quam omnia ſuper jus, extra jus, & contra jus poteſt, quia eſt quaſi Deus in terris &c. Tiber. Deci. l. 3. reſp. 14. Bertachi repert. dictione Papa, Gloſſator Gratiani Cauſa 9. Quæſt. 3. Ca- none Nemo. Concilium non poteſt Papam judicare: Unde ſi totus mundus negotiaret in aliquo negotio contra Papam, videtur quod ſententiâ Papæ ſtan- dum eſſet. Quia ut in illo Canone legitur, Neque ab Auguſto, neque ab omni Clero, neque à regibus, neque à Populo Iudex judicabitur. Unde impia illa quid- libet audendi libido. Diſt. 40. Canone. Si Papa. Hujus culpas iſtic re- darguere præſumit mortalium nullus, quia cunctos ipſe judicaturus, à nemi- ne eſt judicandus. XXIX. Ad iſtam Antichriſti ἀνομίαν, pertinet etiam fœda Idolola- tria, cujus reus eſſe debuit, & propter quam ejus ſedes nomine Meretri- cis, ſcortationum matris, indigitari ſolet apud Joannem. Quia verò hanc ſedi Romanæ juſtiſſimè impingi Diſp. II. III. & IV. probavimus, non eſt, quòd actum agamus. Pergimus ad Quintam notam, quæ Numerum & Characterem Beſtiæ ſpectat, de quo Apocal. 13. 16. 17. Et facit o- mnes, inquit Joannes de ſecunda Beſtia, parvos & magnos, divites & pau- peres, liberos & ſervos, ut det iis Characterem in manu ſua dextera, aut in frontibus ſuis, & ne quis poſſit emere aut vendere, niſi qui habeat Characte- rem, ſive nomen Beſtiæ, ſive numerum nominis ejus; Hic ſapientia eſt, qui intelligentiam habet, computet numerum Beſtiæ, numerus enim hominis eſt,

eſt, & numerus ejus 666. Nolo jam penitiùs inquirere, quid per prio- rem Beſtiam intelligendum ſit, An Imperium Romanum vetus ſub Impe- ratoribus Paganis, ut non paucis placet. An verò Imperium Antichriſti, quod poſtea pleniùs deſcribitur, ut aliis pleriſque videtur. Quod Bellar- minus agnoſcit lib. 3. de Ponti. cap. 15. Idem, inquit, Antichriſtus per duas beſtias exprimitur, per unam, ratione regiæ potentiæ & tyrannidis, quâ coget homines violenter; per alteram, ratione magicæ artis, quâ callidè homi- nes ſeducet. Hoc tantùm obſervâſſe ſufficiet, tanquam extra controverſi- am poſitum; Poſteriorem Beſtiam ex terrâ aſcendentem Antichriſtum de- ſignare, non tam reſpectu poteſtatis temporalis, & ut Monarcham & Prin- cipem terrenum, quàm ratione poteſtatis ſpiritualis, & ut Pſeudoprophe- tam & Seductorem, quod notat Bellarm. loco citato, qui debuit Characterem imprimere in fronte & dextera ſuis omnibus & ſingulis, nullo prorſus excepto, cujuſcunque fuerint gentis, conditionis, ſexûs, & ætatis, quo quaſi ſymbolo & teſſerâ ſolenni ſuæ in univerſos poteſtatis, adoratores omnes ſuos inſigniet. In quo Diabolus, ut Dei ſimia Chriſtum imitatur; Ut enim Chriſtus dicitur ſuos omnes fignare in frontibus ſigillo Dei cap. 7. ut hāc notâ à filiis ſeculi diſcernerentur; Ita Beſtia ſuos ſectatores, ali- quo etiam Charactere obſignare voluit. XXX. Quis autem ſit Character iſte diſſentiunt Interpretes, Certum eſt quidem Spiritum Sanctum hîc alludere ad Veterum morem, qui ſti- gmate notabant in manu, vel qui militiæ nomen dabant, Unde apud Veget. l. 2. c. 5. milites dicuntur ſcripti victuris in cute punctis; Vel qui ad publicas operas deſtinabantur, Vel qui ſervitio addicti erant, quibus ſtigmata in fronte inurebantur, non modò ad contumeliam & pœnam, ſed & ad diſtinctionem, ut ſervi dignoſcerentur ex Dominorum ſuorum ſtigmate ipſis impreſſo, & inſcripti vel literati & στιγμάτιαι dicebantur. Verùm non inde ſequitur quod vellent Pontificii, eſſe Characterem vi- ſibilem frontibus vel dexteris impreſſum, quod ænigmatico & Propheti- co ſtylo parum convenit. Sufficit ut teſſera aliqua detur illius communio- nis, ſive cum Dionyſio Carthuſiano & Alberto Magno intelligamus Vi- tæ & Doctrinæ Antichriſti Conformitatem, ſive cum Thoma profeſſionem illiciti cultûs, quâ Antichriſti ſequaces ab aliis diſtinguantur, & quâ ſe ei tanquam Sacramento militari & voluntariâ ſervitute ſubjiciant, ad i- pſius authoritatem ſubeundam & promovendam profeſſione & opere. Eò enim refertur, quod de Charactere impreſſo fronti & dexteræ dicitur, in fronte propter profeſſionem, in manu propter operationem. Ut Auguſtin. de Civit. Dei lib. 20. cap. 9. Primaſius in Apoc. c. 13. & alii notant: Quomodo Chriſtus ſuos obſignat; partim charactere interno, Spiritu ſci- licet & fide per charitatem efficaci 2. Tim. 2. 19. Ephef. 4. 30. partim externo,

externo in fronte Ezech. 9. 4. Apoc. 9. 4. per fidei profeſſionem, In manu per operationem, ut profitentes publicè veritatem, non pudeat ipſos Euangelii Rom. 1. 16. XXXI. Quo poſito, non difficile eſt Characterem iſtum apud Ponti- ficios invenire. Nam ut nihil dicamus de Signo Crucis, quô perperam Pon- tificii à Reformatis volunt jam dignoſci, quod manu dexterâ fronti ſolent imprimere. Nihil etiam de Confirmationis Chriſmate, quod omnes debent ab Epiſcopo ſuſcipere in fronte, & cujus tantam eſſe neceſſitatem dicunt, ut Chriſtianus nunquam eſſe poſſit, qui Confirmatione Epiſcopali non fuerit Chriſmatus, De Conſec. diſt. 5. A. Ut Jejun. Nihil etiam de Sacramento Ordinis, in quo Character dicitur imprimi per unctionem in capite & ma- nu dextrâ, qui vocatur indelebilis, abſque quo nullum poſſideri poteſt Beneficium. Quis neſcit neminem in communionem Rom. recipi poſſe, qui Papæ non ſubjiciatur, ita ut illi ſubeſſe ſit de neceſſitate ſalutis? Quò ſpectat profeſſio fidei Romanæ à Pio IV. edita, quâ novum Symbolum Romanum, quô tanquam Charactere inſigniuntur Romani, & per quod ſolemne obſequium tenentur Papæ vovere & promittere, ex Decreto Con- cilii Tridentini, continetur in Bulla Pii IV. ſuper forma Juramenti Pro- feſſionis fidei, de qua ſupra Diſp. I. Ego N. firma fide credo & profiteor &c. Qui ergo tali juramento ſe obſtringit? Qui expreſſè profitetur ſubjectio- nem & fidem Papæ & communionem cum eo; Qui Religionis cultum ob- ſervat juxta Traditiones Romanæ Sedis, quales ſunt Sanctorum, Imagi- num, Reliquiarum cultus, Adoratio Crucis & Euchariſtiæ, frequenta- tio Miſſarum, Peregrinationes ad loca ſancta &c. is Characterem Roma- num habet. Quo ſenſu Author 1. lib. Maccab. cap. 4. v. 10. obſervationem rituum Gentilium vocat τὸν ἑλληνικὸν χαρακτῆρα, Græcanicum Characte- rem, quô ſcil. Religio Græca ſeu Gentilis dignoſcebatur. Ita Profeſſio Pa- piſmi, ad quam ſuos omnes ſtipulatione communi, vel juramento ſingulari obſtringit Papa, bene Character Latinus dicitur. XXXII. Quod verò dicitur Antichriſtus prohibiturus, ne quis emat vel vendat, qui non habuerit characterem, ſuam etiam in Regno Pontificio veritatem ita clarè obtinet, ut non tam iſta prædictio rei futuræ, quàm hi- ſtoria jam geſtæ videri poſſit. Teſtis hîc nobis ſit Gregorius VII. qui au- thor Guliel. Conqueſtori fuit, ne aliquem in ſua poteſtate aliquid emere & vendere permitteret, quem Apoſtolicæ Sedi inobedientem deprehenderet, apud Bertold. append. ad Herm. Contr. anno 1084. Alexander III. qui in Synodo Turonenſi contra eos, qui ſe à ſubjectione Rom. Sedis ſub- duxerant, decernit, ne ubi cogniti fuerint, receptaculum quiſquam eis in terra ſua præbere, aut præſidium impertiri præſumat, ſed nec in Emptione, aliqua cum iis communio habeatur &c. apud Gulielm. Neubrig. re- rum

rum Anglic. l. 2. cap. 15. Item in Conc. Later. contra Albigenſes habitô, Eos & defenſores eorum & receptores anathemati decernimus ſubjacere, & ſub anathemate prohibemus, ne quis eos in domibus, vel in terra ſua tenere vel fovere, vel negotiationem cum iis exercere præſumat Decret. Greg. l. 5. t. 7. c. 8. Martinus V. optimus hujus oraculi interpres & πρακτὴς in Bulla Damnationis errorum Wicleffi & Huſſi annexâ Actis Concilii Conſtan- tienſis diſtrictè prohibet, ne hujuſmodi homines domicilia tenere, Larem fove- re, contractus inire, negotiationes & mercantias quaſlibet exercere, aut hu- manitatis ſolatia cum Chriſti fidelibus habere permittantur. Talis fuit Bulla Pauli III. adversùs Henricum VIII. Angliæ Regem, quòd Pon- tificis jugum excuſſerat, Chriſtianis omnibus interdicentis, ne cum Henrico ejuſque Subditis commercia haberent, aut contractus inirent &c. Sic comprobata eſt etiam ad literam veritas hujus Prophetiæ juxta Car- thuſiani expoſitionem, Chriſtiani, inquit in hunc locum, tunc, id eſt tempore Antichriſti, velut excommunicati vitabuntur, Et mutuò vendere ac emere non licebit apertè, niſi ſignatis Charactere Antichriſti. Notum quinetiam hæc apud Pontificios obtinere hodie, & factis ipſis nimis com- probari cruda dogmata. Licere hæreticum bonis ſuis ſpoliare, Cauſ. 15. quæſt. 4. Gloſſa, Patrem filium hæreticum teneri exhæredare. Propter hæreſim patris filios eſſe ſui juris. Uxorem viro hæretico benevolentiam red- dere non teneri, apud Simanchum, Subditis licere Domino hæretico negare obſequium. Non licere Chriſtianis tolerare Regem hæreticum, ſi conetur ille pertrahere ſubditos ad ſuam hæreſim. Apud Bellar. lib. 5. de R. P. cap. 7. Hæreticus autem illis eſt, quilibet vel maximè Orthodoxus, cujus fides cum Papæ, & Eccleſiæ Rom. fide non conſpirat. XXXIII. Characteri additur Nomen, & Numerus Beſtiæ, Quomodo- cunque autem intelligatur, ſive exegeticè & copulativè, ut tria iſta jungan- tur, tanquam tria nomina ejuſdem rei, ut poſterius ſit ἐξηγητικὸν prioris: ut non paucis placet, & videtur ſatis clarè inſinuari loco citato cap. 17. 13. ubi iſta conjunguntur, nemo poteſt emere vel vendere, niſi qui habuerit τὸ χάρα- γμα, ἢ τὸ ὄνομα τοῦ θηρίου, ἢ τὸν ἀριθμὸν τοῦ ὀνόματος αὐτοῦ, Characterem, aut no- men Beſtiæ, aut numerum nominis ejus, id eſt, nomen hunc numerum ha- bens; Unde alibi mentio fit ſimpliciter characteris cap. 14. 9. vel characteris nominis beſtiæ v. 11. vel characteris & numeri nominis cap. 15. 3. Sive diſtinctè, quaſi res diverſæ, ut aliis magis probatur, & Character quidem in genere notet profeſſionem cultûs Antichriſtiani; Nomen verò propriam Be- ſtiæ appellationem, quâ Beſtia ab aliis beſtiis diſtinguatur, Numerus verò Nominis nomen tali numero expreſſum. Certum eſt rem eodem redire, ni- mirum ut proponatur nota ſingularis Antichriſtianiſmi, prout profeſſione, nomine, & numero iſto deſignatur. Nomen autem hoc non proprium & per- ſonale

ſonale notat, ſed myſticum ſeu Gentilitium & commune, quod non aliud eſt quàm nomen Romani ſeu Latini ſtatûs, cujus ultimum Caput debuiſſet eſſe Antichriſtus; de quo dubitari non poteſt, ſi Nomen iſtud numerum Beſtiæ comprehendat; Numerus dicitur numerus Nominis, quia literæ, ex qui- bus nomen conſtat, numerum illum complectuntur, juxta Hebræos & Græcos, qui literis ſuis, pro numerorum notis ſæpe utuntur. Dicitur etiam numerus hominis, vel quia ejus computatio hominibus eſt nota, & inter eos non rarò uſitata, quam humani ingenii vis aſſequi poſſit, quomodo menſu- ra hominis, Apoc. 21. 17. eſt quæ hominibus uſitata eſt & obvia, & calamus hominis Iſa. 8. 1. qui ab hominibus uſurpatur & intelligitur. Vel quia hominis intellectum habentis proprium eſt numerare. Exprimi- tur autem Nomen hoc, & Numerus, vel tribus vocibus integris, ἑξακό- σιοι ἑξήκοντα ἕξ, ut habet Regium exemplar Montani, vel tribus numera- libus χ, ξ, ϛ, quarum χ Græcis notat 600. ξ 60. ϛ 6. ut numerus totalis ſit 666. Quam computandi rationem non modò Noſtri ſequuntur, ſed & Pontificii fere omnes, Unde Suarez lib. 5. cap. 19. num. 11. De nomine Beſtiæ omnes docent tale futurum eſſe, ut ex literis conflat, quæ ad rationem numerorum juxta Græcæ linguæ conſuetudinem redactæ numerum 666. conti- neant. Nec recens eſt iſte computus, quando Irenæus ipſe Polycarpi diſci- pulus, teſtatur lib. 5. c. penult. eos, qui Ioannem de facie ad faciem viderant, docuiſſe, quòd numerus nominis Beſtiæ ſecundum Græcorum computationem, per literas, quæ in eo ſunt, ſexcentos habebat & ſexaginta ſex. XXXIV. Licèt autem difficile fuerit ante adventum Antichriſti my- ſterium Numeri iſtius aſſequi, ut Irenæus fatebatur rem arduam eſſe an- te Prophetiæ complementum certò ſtatuere quod illud nomen ſit, certius & ſine periculo eſſe affirmando ſuſtinere adimpletionem Prophetiæ, quàm ſuſpicari & divinare nomina qualibet. Interim non obſcurè colligi poteſt ex rerum eventu, ſi receptam & communem computandi rationem per literas numerales ſequamur. Nolumus hîc immorari in recenſendis & re- fellendis variis Interpretum ſententiis, qui numeri iſtius myſterium cona- ti ſunt aperire. Obiter tantùm notamus parum appoſitam & planè alie- nam videri nobis eorum ſententiam, qui volunt iſtud nomen & nume- rum Beſtiæ non tam in literis, quàm in doctrinis conſiſtere, nec tam literalem computandi rationem reſpici, quàm res, Doctrinas & praxes Antichriſtianas, ex quibus Beſtiæ ſive Antichriſti ſequaces dignoſcuntur, numerumque finitum poni pro indefinito, eoque magno, ut ſignificetur errores & blaſphemias Antichriſti nec leves nec paucas eſſe. Sed longè alienius eſt Grotii commentum, qui pertendit hoc loco deſignati Traja- num cujus nomen notiſſimum erat Ulpius, ΟΥΛΠΙΟΣ, quod nomen facit numerum 666. Si in fine ſcribas non Σ quod valet ducentos, ſed ϛ Bb 2 quod

quod pro numero ſenario ſemper ponitur. Cur enim Trajanus hîc deſi- gnaretur potiùs, quàm multi alii Cæſares, qui Trajano pejores fuerunt, & Eccleſiæ nocentiores? Rurfus cur tertia potiùs perſecutio hîc notaretur, quàm alia aliqua? Tertiò ejuſdem eſt numerus & nomen & character. At character non eſt Trajani, ut Grotius ipſe fatetur, & res ipſa docet. Deni- que cur numerus hîc quæritur non in nomine Trajanus, ſed in prænomine Ulpius, quod multis commune erat? eoque magis quòd ΟΥΛΠΙΟΣ non valet 666. nam ſigma finale quocunque modo ſcribatur, ſive Σ ſive ϛ ſive ς ſive C ſemper valet 200. Sic Ο notat 70. Υ 400. Λ 30. Π 80. Ι 10. Ο 70. ς 200. quæ ſummam faciunt 860. XXXV. Miſſis ergo iſtis ſententiis, communiorem & vulgò receptam retinemus, quæ Pontificem & ſtatum ac Imperium ejus tectè deſcribi vult. Hoc verò quomodocunque computetur ſive græcè ſive hebraicè, ut duæ ſunt linguæ, quibus dedit Deus Oracula ſua & Prophetias, ac Myſteria ſua incluſit, res eodem redibit. Nam ſi græcis literis computatio fieri debeat, quod ſit valde verifimile, quia græcè ſcripta eſt Apocalypſis, & ad Græcos; non aliud convenientius occurrit, quàm nomen Λατεῖνος, ut conjiciebat Irenæus; Si verò Hebraicis Characteribus nomen iſtud numerari debuit, erit vel רוֹמִית Romana ſcilicet Sedes, vel רוֹמָנוּס Romanus, ut Joh. Foxus arbitratus eſt. Quæcunque enim de nomine illo dicuntur, iſtis nominibus propriè conveniunt. Nam Romanus vel Latinus, nomen eſt prioris Be- ſtiæ, & tale, quod Papa, cui omnes aliæ notæ Beſtiæ ibidem additæ conve- niunt (nimir. quòd tota penè terra eam ſecuta ſit mirabunda, quòd ſupra capita ſua habeat nomen blaſphemiæ, quòd loquatur grandia & blaſphe- ma, quòd poteſtatem habeat in omnem gentem & linguam &c.) omnibus imponit, quod denique continet numerum 666. ut ex ſequenti ſchemate patet.

| | | | | | |---|---|---|---|---|---| | λ | 30 | ר | 200 | ר | 200 | | α | 1 | ו | 6 | מ | 40 | | τ | 300 | מ | 40 | נ | 50 | | ε | 5 | י | 10 | ו | 6 | | ι | 10 | ת | 400 | ש | 300 | | ν | 50 | | | | | | ο | 70 | | | | | | ς | 200 | | | | | | | 666 | | 666 | | 666 |

Sic optimè Pontifex Romanus, ejuſque Sedes deſignatur. Is enim verè Latinus eſt, qui Latini Imperii Reliquias & Sedem antiquam obtinet,

obtinet, Cultumque publicum, non alio ſermone quàm Latino peragi patitur; nec alio Diplomata & Decreta ſua emittit. Imò Eccleſia Romana Græcis appellatur Latina, & hæc diſtinctio adeò inſignis erat, ut in Ge- neralibus Conciliis Occidentales Patres ſeu Epiſcopi, Latini, reliqui verò Græci diſcriminatim appellarentur; tam accuratè eventus cum Vati- cinio conſentit. Sedem etiam ejus Romam eſſe, res eſt in propatulo. Ex qua interpretatione commodus oritur ſenſus, nihil ut opus ſit recurrere ad ſubtile quidem & ingenioſum ac abſtruſum Clariffimi Potteri inventum, ſed neſcio an æquè ſit ſolidum, & ex mente Spiritûs Sancti, quô perten- dit computum iſtum fieri debere & numerum inveniri poſſe per extractio- nem radicis quadratæ numeri 666. qui ſit numeri 25. per ſe multiplicati cum fractionibus 41. quomodo numerus 144. qui numerus eſt Cœtûs vir- ginum & novæ Jeruſalem derivatur ex radice quadrata 12. per ſe multipli- catâ; qui numerus paſſim recurrit in deſcriptione Jerofolymæ cæleſtis, cui 12. fundamenta, 12. Portæ, 12. Angeli, 12. Tribus &c. tribuun- tur in Apo. ut numerus 25. in Papatu paſſim obtinet. Relictâ ergo ſuo loco ſententia iſtâ, ſufficit ad inſtitutum noſtrum, numerum Beſtiæ præcisè inve- niri in nominibus prædictis. XXXVI. Fruſtrà Bellarm. & alii hîc reponunt, nomen Latinus ut ſigni- ficat Romanum, non ſcribi per ει, ſed per ſimplex Iota, & tunc non reddere illum numerum. Nam præterquam quòd Irenæus, qui Græcè procul du- bio meliùs novit, & Græcè etiam ſcripſit, hoc habet, Λατεῖνος nomen, inquit, valde veriſimile eſt, quoniam veriſſimum Regnum hoc habet vocabulum, Latini enim ſunt qui nunc regnant; jamdiu obſervatum eſt, Græcos literam ι. in Diph- thongum ει convertere ſolitos fuiſſe, quuum eam ante ι producebant, ut Ἀντω- νεῖνος, Σαβεῖνος, Λατεῖνος, Antoninus, Sabinus, Latinus, ut Celeb. Scaliger notat animadv. in Euſeb. Chron. p. 106. Et notum eſt Veteres Romanos, pro ι. longo quô nunc utimur, Diphthongum ει uſurpâſſe, ut queis, preimus, capteivei, apud Plautum, &c. ſic in Ennio, Quamprimùm Caſeei, populei tenuēre Lateinei. Non meliori cum ratione additur, multa alia nomina da- ri, quæ eundem numerum exhibent, ut Τεῖταν, Λαμπέτης, Εὐάντας, ὁ Νικητής & ſim. Nam nos non ex ſolo nomine Beſtiæ argumentamur, ſed ex nomine aliis Beſtiæ notis conjuncto, quod de aliis nominibus dici non poteſt. Adde quòd ſolum hoc nomen Latinus vel Romanus eſt nomen prioris Beſtiæ: fruſtrà verò quæritur aliud quodvis nomen continens nume- rum 666. niſi etiam Beſtiæ illius nomen ſit. Denique malè pertendit etiam Bellarmin. ſi Latinus ſit nomen Antichriſti, debere ei eſſe proprium, & uſita- tum maximè, At neque proprium eſſe nomen Papæ, ſed commune, nec uſi- tatum, quia nunquam ſe Papæ Latinos vocant. Quia ſupponit nomen hoc eſſe debere proprium Antichriſti, cùm ſit nomen prioris Beſtiæ, quæ Bb 3 Romanum

Romanum ſtatum deſignat, ideóque nomen gentile & commune, non proprium. XXXVII. VI. Antichriſti nota reſpicit ejus effecta & opera, qualia ſunt imprimis Miracula & Signa, quæ illi tribuuntur, cujus Adventus, inquit Paulus, 2. Theſſ. 2. 9. erit in omni virtute, & ſignis & prodi- giis. Ita Apocal. 13. 13. Et faciet Signa magna, confirmatur ex Matth. 24. 24. Exorientur Pſeudo-Chriſti & Pſeudo-Prophetæ, edentque magna ſigna & prodigia &c. quod Bellarminus, Malvenda, & alii ad Anti- chriſtum referunt. Qualia autem futura ſint Paulus explicat, quando ea vocat τέρατα ψεύδους prodigia mendacii, quod poteſt intelligi, ut be- ne obſervat Bellarmin. lib. 3. de Pontifice Rom. cap. 15, Vel originaliter, ratione efficientis, quia ſunt à Satana mendacii Patre, qui nulla poteſt vera miracula edere, quod Paulus ibidem notat, dum ait adventum An- tichriſti fore cum efficacia Satanæ in omni virtute & ſignis mendacii: Vel formaliter, ratione naturæ, quia vel fabuloſa erunt & præſtigioſa, vel figmenta mendacium hominum, vel portenta fallacium ſpirituum, unde dicuntur fieri in conſpectu hominum, Apoc. 13. id eſt, ut apparen- tia & oculos hominum perſtringentia, non ſolida & vera, ut vera mi- racula. Vel denique terminativè, ratione finis, quia ad ſtabiliendum mendacium tendunt, & ſunt comparata, ὅτι πρὸς ψεῦδος ἄγοι. Non alia enim de cauſâ Antichriſtus ſigna iſta patraturus eſt, quàm ut men- daciis ſuis fidem conciliet, & à Veritate ad Errorem homines abducat, ut Chryſoſt. & Auguſt. interpretantur. XXXVIII. Non difficile verò eſt complementum apud Pontificios deprehendere. Quis enim ignorat Miraculorum oſtentationem ab aliquot ſeculis propriam eſſe Latinorum; nec ulli jam Religioni præter Papiſticam competere? Judæi enim miraculis deſtituuntur, Turcæ religionem ſuam, non virtute miraculorum, ſed vi & armis propagandam eſſe profitentur; Orthodoxi ſolis miraculis Chriſti & Apoſtolorum contenti, alia nulla quærunt. Et quamvis naſcenti Eccleſiæ neceſſarium fuiſſe uſum miracu- lorum cenſeant, ut per ea infideles ad fidem converterentur; converſis tamen, & fidem in Eccleſia confirmatâ profitentibus, miraculis non eſſe opus credunt, ut qui adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum ſit ipſe prodigium, qui mundo credente non credit, ut ait Auguſtin. de Civit. Dei lib. 22. cap. 8. Et qui propter miracula jam facta non credit, multo minus cre- deret, etſi alia nova miracula illi proponerentur: ut bene Stella in Luc. 2. v. 9. obſervat. At Pontificii de miraculis ſuis gloriantur, imò ea inter præ- cipuas Eccleſiæ notas reponere ſolent. Hinc nullus Sanctus apud illos ha- betur, qui miraculis non inclaruiſſe dicatur: Nullæ reliquiæ, nullæ inſi- gniora ſimulachra ad quæ peregrinationes fieri ſolent, quæ miraculorum famâ

famâ non celebrentur. Sed qualiacunque hîc miracula obtrudantur, dici- mus eſſe τέρατα ψεύδους, 1. quia ad erroris & mendacii confirmationem adhibentur, ita ut vel hoc ſolum falſitatem ipſorum ſatis poſſit arguere, li- cèt de cætero aliquid veri haberent, quia nos abducunt à Chriſti veritate ad mendacium. 2. Quia maximâ ex parte meræ ſunt illuſiones, impoſturæ & præſtigiæ vel malorum ſpirituum, vel impiorum hominum, ad quæſtum adornatæ, ut multis exemplis probari poſſet. 3. Quia ſi veri aliquid ſubeſt, hoc non ſuperat totius naturæ vires, ſed referendum eſt vel ad portenta Dæmonum, vel ad Prodigia Magorum, ut facillimum eſſet impoſturas & vanitatem talium Miraculorum retegere, ut à variis factum eſt. Sed præſtat audire Teſtes domeſticos, qui de graviſſima hac fraude conque- runtur. Aliquando fit in Eccleſia, inquit Lyranus in Dan. 14. deceptio populi maxima in miraculis fictis à Sacerdotibus, vel eis adhærentibus, pro- pter lucrum temporale. Sic Biel in Can. Miſſ. C. 49. dicit, Miracula fieri hominibus ad imagines confluentibus, nonnunquam operatione Dæmo- num, ad fallendum inordinatos cultores, Deo permittente, exigente talium infidelitate. In Sacramento, inquit Alex. de Hales in 4. ſent. q. 53. apparet Caro interdum humanâ procuratione, interdum operatione diabolica. Huc pertinet Melchioris Cani ingenua confeſſio, qui lib. 2. Loc. Theol. pro- lixè queritur, res geſtas Sanctorum, falſis & commentitiis fabulis con- taminari; Noſtri, inquit, Plerique vel affectibus inſerviunt, vel de indu- ſtria quoque ita multa confingunt, ut eorum non ſolùm pudeat, ſed etiam tæ- deat; addit, tales rationes inventas eſſe, aut ad quæſtum, aut ad errorem, Et poſt alia multa huc pertinentia ſubjicit de Legenda Aurea: In illa, in- quit, miraculorum monſtra ſæpius legas, quam vera miracula, hanc homo ſcripſit ferrei oris, plumbei cordis, animi certè parùm ſeveri & prudentis. Hujuſmodi multa ſuppeditant libri Legendarum, Speculum Hiſtoriale Vincentii, Antonii, Conformitates Franciſci &c. Eò pertinent Statua- rum in Eccleſiis progreſſiones, ſtationes, riſus & varii motus, Anima- rum etiam Lachrymæ, Suſpiria, Confeſſiones, Chriſti, Mariæ, Apo- ſtolorum crebræ viſiones, morborumque fictæ ſanationes, & mille mendacia & ludibria hujus generis, quibus ad Regnum ſuum ſtabiliendum uſus eſt Pontifex. Hinc enim Idololatria multiplex in Eccleſiam irrepſit; hinc Statuarum adoratio, hinc Miſſarum celebratio, & vota pro mortuis, Purgatorii flammæ, & Indulgentiarum nundinatio; hinc denique innu- merabilium fallacium inventio manavit; Et niſi in Pontificiis implenda fuiſſet Prophetia Pauli, quòd Deus miſſurus ſit in eos efficaciam erroris, ut credant mendacio 2. Theſſ. 2. 11. planè incredibile videretur homines ra- tione pollentes, & luce Euangelii illuſtratos, ita dementari potuiſ- ſe, ut in errores tam fœdos, miraculis tam craſſis & putidis abduci ſe pate-

paterentur. Huc pertinent Impoſturæ & fraudes, quibus Pontifices Impe- rium ſuum promovere, & confirmare ſategerunt, ſive in falſandis & corrumpendis Authoribus, ſive in Revelationum figmentis, ſive in Im- poſturis circa Sanctos & Reliquias, ſive in fabulis innumeris, quibus to- tus Papatus nititur, ut fuſè à Noſtris eſt probatum. Chamiero imprimis lib. 16. de Antichriſto à cap. 9. uſque ad 14. & Celeb. Jurieu in Præjudiciis p. 12. 13. 14. & ſeq. XXXIX. Fraudulentiam & Deceptionem Antichriſti in Signis & Mi- raculis, Excipit Crudelitas & Violentia, quæ ſe exerere debuit in Tyran- nico imperio, & verorum fidelium Perſecutione, ſecundum quam deſcri- bitur per Beſtiam, cui data eſt poteſtas bellum faciendi Sanctis, & eos vin- cendi Apoc. 14. per Mulierem ebriam ſanguine Martyrum Apoc. 17. de qua dictum Diſp. V. & VI. His adde Luxum & Divitias, quando per Mulie- rem amictam purpurâ & cocco, & inauratam auro & margaritis deſcri- bitur Apoc. 17. 4. in qua omnes qui habebant naves in mari dicuntur facti divites ex ejus copiis 18. 16. 19. Hæc verò ubi meliùs impleta reperias, etiam quoad literam, quàm in Rom. Pontifice & ejus Curia? Quis po- teſt Petri patrimonium attendere, quô & Petro illuditur, & toti Orbi, & Luxum ingentem Aulæ & Curiæ Pontificiæ, Theſauros omni divitiarum genere fœtos, Reditus immenſos, & alia id genus, qui non fateri coga- tur, non alios meliùs Mulierem illam purpurâ & cocco amictam, quæ ſe jactat Reginam luctûs omnis expertem, nobis exhibere? Ne jam loquamur de venalitate Officiorum Eccleſiaſticorum, de Annatarum, Pallii Epiſco- palis, Diſpenſationum, Jubilæorum, Indulgentiarum nundinationibus, de Taxa Cancell. ubi omnia venum exponuntur: aliiſque artibus innume- ris, quibus opes undiquaque per fas & nefas corradere ſolet, & totum pe- nè orbem terrarum ſibi obnoxium & tributarium facit. XL. Poſſent alia plura adhuc addi argumenta ad ſententiæ noſtræ confirmationem, imprimis quæ ex collatione Antiochi & Antichriſti ex Daniele peti poſſunt; Sed de his alibi dicendi erit locus, & quæ hactenus allata ſunt ſufficere poſſunt, ſi ritè expendantur, ad evincendum notas eas, quibus Antichriſtus ejuſque Imperium & ſtatus nobis à Spiritu Sancto deſcribitur in Scriptura, non alii cuipiam meliùs quàm Pontifici Romano convenire. Qui plura voluerit, conſulere poteſt magna ex Noſtris Nomina, & Viros undequaque doctiſſimos, qui Quæſtionem hanc ex profeſſo tractârunt, & uno ore idem pronuntiârunt; quales ſunt inter cæ- teros Sereniſſ. M. Rex Britanniæ Jacobus, in Opere ſuo Regio & Apologiâ ad Principes. III. Pleſſæus in Hiſtoria Papatûs, Whitakerus, Junius, Danæus, Chamierus, Molinæus, Vignerius, Powelius, Downanus, Mareſius, Medus, aliique non pauci, & noviſſimè Eruditiſſimus Theologus & de Eccleſia Dei

Dei in bonâ cauſâ tuendâ optimè meritus, Frater in Chriſto conjunctiſſi- mus D. Jurieu in lib. Præjudiciorum contra Papatum, & in Complemento Prophetiarum ante annum evulgatô part. 1. ubi hoc argumentum ea accura- tione & ſoliditate exequitur, ut poſt ejus meſſem vix ulli ſpecilegio locus detur. XLI. Sed ut preſſiùs urgeamus Adverſarios, libet hîc nonnulla ex ipſis Pontificiis in medium afferre teſtimonia, qui ingenuè agnoverunt Anti- chriftum in Papa, & ejus Sedem in Sede Romana inveniri. Gregorius I. Pontifex ipſe circa annum 600. non obſcurè hoc inſinuavit adversùs Joan- nem Conſtantinopolitanum, qui titulum Oecumenici quem Papa proprium ſibi eſſe voluit, uſurpabat, in Epiſtola ad Mauritium Imperatorem lib. 4. epiſt. 30. Ego autem fidenter dico, quod quiſquis ſe Univerſalem Sacerdotem vocat, vel vocari deſiderat, in ſua elatione Antichriſtum præcurrit, quia ſu- perbiendo cæteris ſe præponit, &c. Et epiſt. 36. Rex ſuperbiæ prope eſt, & quod dici nefas eſt, Sacerdotum præparatus eſt ei exercitus, quia cervici militant elationis, qui ad hoc poſiti fuerunt, ut ducatum præberent humilitatis. Circa finem ſeculi decimi luculentum extat teſtimonium Arnulphi Epiſcopi Au- relianenſis in Synodo Rhemenſi, qui miſerrimum Eccleſiæ ſui temporis ſtatum deflens, O lugenda, inquit, Roma, quæ noſtris Majoribus clara Pa- trum lumina portaviſti, noſtris temporibus monſtroſas tenebras futuro ſeculo fumoſas effudiſti. Et poſt mentionem factam variorum Pontificum corru- ptiſſimorum, quales fuerunt Octaviani, Bonifacii, aliaque id genus mon- ſtra hominum, ut vocat, qui Sedem à centum annis occupabant, conclu- dit tandem, Quid hunc, Reverendi Patres, in ſublimi Solio reſidentem, veſte purpureâ & aureâ radiantem, quid hunc, inquam, eſſe cenſetis? Nimirum ſi charitate deſtituitur, ſolâque ſcientiâ inflatur & extollitur, Antichriſtus eſt in Templo Dei ſedens & ſe oſtendens tanquam ſit Deus. Hæc erant ſecula ferrea & plumbea, de quibus Baronius ad annum 900. queritur, in quibus impotentiſſimæ dominabantur meretrices Theodora & Marozia, & monſtra in Sedem intrudebant, & Genebr. in lib. 5. Chroni. fatetur, Per annos fere 150. Pontifices circiter quinquaginta à Joanne ſcilicet VIII. uſque ad Leonem IX. à virtute Majorum pror- ſus defecciſſe, Apotacticos, Apoſtaticóſque potiùs quàm Apoſtolicos. Gre- gorii VII. tempore, quô Imperium Antichriſtianum ad ἀκμὴν per- venit, quod contigit ſeculi undecimi initio, non pauci illorum tempo- rum idem apertè teſtati ſunt, referente Aventino Annal. lib. 5. Pleri- que pro concione, inquit, *Gregorio maledicunt, Hildebrando malè pre- cantur, ipſum Antichriſtum eſſe prædicant, pietatis ſub ſpecie, inquie- bant, debacchatur, honeſtis nominibus bonum publicum ſimulat, Ti- tulo Chriſti, negotium Antichriſti agitat; In Babylonia in Templo Cc Dei

Dei ſedet, ſuper omne id, quod colitur, extollitur, quaſi Deus ſit, ſe er- rare non poſſe gloriatur &c. Fridericus II. Imperator de Pontifice non ali- ter loquitur ſeculo decimo tertio apud Petrum de Vineis lib. 1. Epiſt. ubi aſſerit, Papam eſſe Beſtiam è mari egredientem, magnum Draconem mundum ſeducentem, & Antichriſtum &c. quod confirmat in Epiſtolâ ad Germa- niæ Principes apud Aventinum lib. 7. Memorabile imprimis eſt teſtimo- nium Eberardi Salisburgenſis Epiſcopi, qui in Conventu Ratisbonenſi multis probat omnes characteres Antichriſti in Papa inveniri, apud eun- dem lib. 7. Præfatus Chriſtum teſſeram nobis, quâ à cæteris dignoſcere- mur, ſtudium pacis reliquiſſe, Summo opere, inquit, admonuit quoque, uti falſos Chriſtos, falſos Prophetas vitaremus, qui tecti pelle ovium, nimi- rum Chriſtiano nomine, atque Pontificio titulo, nobis dominari atque illudere cuperent. Quos ex ſpinis atque operibus nimirum avaritiâ, luxu, contentione, odio, invidiâ, bellis, dominandi libidine, ambitione cognoſci oportere. Quid- nam apertius hiſce verbis, quàm Babylonis Phariſæos atque Scribas cæleſtis Imperator indicavit? ſub Pontificis maximi titulo, Paſtoris pelle lupum ſæviſſimum, niſi cæci ſumus, ſentimus &c. Hildebrandus ante annos cen- tum & ſeptuaginta primus ſpecie Religionis Antichriſti Imperii fundamenta jecit, hoc bellum nefandum primus auſpicatus, quod per ſucceſſores uſque con- tinuatur &c. Qui Servus Servorum eſt, Dominus Dominorum, ac ſi Deus foret, eſſe cupit, ſacros cœtus, atque Concilia fratrum, imò Dominorum ſuo- rum aſpernatur &c. Ingentia loquitur, quaſi Deus eſſet, nova conſilia ſub pe- ctore volutat; ut proprium ſibi conſtituat Imperium, Leges commutat, ſuas ſancit, contaminat, diripit, fraudat, occidit, perditus homo ille, quem Anti- chriſtum vocare ſolent, in cujus fronte contumeliæ nomen ſcriptum, Deus ſum, Errare non poſſum, in Templo Dei ſedet, longè latéque dominatur, & alia plura id genus habet, quæ ibidem legi poſſunt. Longum foret referre o- mnia teſtimonia, quæ ſequentibus ſeculis de hac veritate prodierunt, ſive apud Petrarcham, Marſilium Patavinum in defenſore Pacis part. 2. Nico- laum de Clemangis de corrupto Eccleſiæ ſtatu, Alvarem Pelagium, Theo- doricum à Niem, Mantuanum, Veſſelum, Groningenſem*, & alios non pau- cos, quæ ut ab aliis collecta jam omittimus; hoc unum nobis ſufficiat hinc obſervâſſe, non novitiam, & inauditam eſſe Noſtrorum de Anti- chriſto ſententiam, ſed à multis ſeculis in ipſius Eccleſiæ Romanæ ſinu cognitam & ſæpius propoſitam. XLII. Non deſinunt tamen Adverſarii in contrarium niti, & ni- hil non moliri ad veritatem iſtam clariſſimam obſcurandam, his potiſſi- mùm rationibus fulti. Primò Antichriſtum hominem, ſingularem & unicum futurum, qui ſub finem mundi demum revelandus ſit, poſt prædicationem Euangelii per totum orbem, Matt. 24. 2. & Imperii Ro-

Romani deſolationem, & per tres annos cum dimidio ſit duraturus. Se- cundò futurum origine Judæum, qui inſtauraturus ſit Templum, & reſtituturus Circumciſionem, Sabbathum, & alias Cæremonias Lega- les. Tertiò Henochum & Eliam venturos, qui ſe ipſi opponant, qui per duos Teſtes deſignentur de quibus Apoc. 11. Quartò abnegaturum Chriſtum ejuſque Incarnationem 1. Joan. 2. 19. & oppugnaturum omnia Salvatoris noſtri inſtituta. Quæ cùm de Papa dici nequeant, non de- bere etiam ipſum Antichriſtum cenſeri. Quintò Patres hîc procul à nobis abire; Et non paucos eſſe, qui locum Pauli de Caligula & Simone Mago, & Apocalypſim de Trajano, Apollonio, & Domitiano intelli- gendum cenſeant. XLIII. Nam ad primum quod attinet, falſò ſupponitur Antichriſtum debuiſſe eſſe unam Perſonam ſingularem, Cùm ſucceſſivè tantùm & repræ- ſentativè una, non numericè unica dici poſſit: Quomodo ὁ κατέχων apud Paulum Rom. Imperatorem in communi denotat, ſeu ſtatum Imperii, non unum aliquem Imperatorem in ſingulari. Sic unus aliquando ſignificat unum certum individuum, ſive unicum hominem ſingularem, aliquando unam in Corporis Civili vel Eccleſiaſtico perſonam nunquam morientem, quæ non eſt homo unicus ſingularis, ſed ſingularium hominum continuata in eodem ſtatu ſibi invicem ſuccedentium ſeries. Quo poſteriori ſenſu tantùm non priori dicimus Antichriſtum eſſe unum. I. Quia myſterium Antichriſti jam tempore Apoſtoli operabatur 2. Theſſal. 2. quod oportuit retinere ne revelaretur, quod dici non potuiſſet, ſi unica demum futura erat perſona. II. Quia debuit eſſe Author & Caput inſignis & quaſi catho- licæ Apoſtaſiæ ex 2. Theſſ. 2. 3. Apoc. 13. 16. quod non eſt opus unius hominis, aut unius ſeculi, ſed plurium. III. Quia quæ in Scripturis ſub typis Beſtiarum myſticè deſcribuntur, non ſunt ſingularia individua, ſed ſinguli beſtialium hominum ſtatus; Sic quatuor Beſtiæ, Dani. 7. ſunt quatuor Regna, Aſſyrium, quod per Leonem, Perſicum, quod per Ur- ſum, Macedonicum, quod per pardum, & Romanum, quod per beſtiam terribilem notatur. Sic c. 8. Aries notat Reges Medorum & Perſarum. Hir- cus Reges Græcorum. IV. Septem capita Beſtiæ ſepticipitis, non ſunt ſeptem Principes ſingulares Rom. ſtatûs, ſed totidem Principatus, ſeu præcipuæ Regiminis formæ quæ obtinuerunt. Antichriſtus verò debuit eſſe ultimum iſtius Beſtiæ caput, non ergo unicus & ſingularis Princeps, ſed Principatus & Imperium. V. Quia ſtatus ejus vocatur Babylon, & Civitas magna, quæ à pluribus, ſibi ſuccedentibus regi debuit, quorum geſta non cadunt in unius hominis vitam, ut Spiritus Antichriſti non in uno clauditur Indivi- duo, ſed in multa extenditur 1. Joan. 2. & 4. Denique quia revelandus fuit ſublato Romano Imperio, & abolendus tantùm illuſtri adventu Chri- ſti,

ſti, quod durationem non unius hominis, ſed plurium neceſſariò po- ſtulat. XLIV. Nec contrarium evincitur, Vel ex loco Joan. c. 5. 43. ubi An- tichriſtum volunt deſignari per ἄλλον, qui venit nomine ſuo. Quia hoc notat indefinitè quemlibet, qui ſuo nomine, non miſſus à Deo, venit, ut- cunque miſſionem divinam prætendat, non unum ſingularem. Maldo- natus quisquis alius, Salmero, De quocunque poteſt intelligi. Janſe- nius ſæpius hoc impletum fuiſſe ait. Vox ἄλλος nunquam individuum certum notat, niſi addito articulo, vel ex diſerta circumſcriptione Mat. 5. 39. obverte illi καὶ τὴν ἄλλην, id eſt alteram Joan. 20. 8. ὁ ἄλλος μαθητὴς alius ille diſcipulus Matt. 4. 21. vidit ἄλλους δύο ἀδελφοὺς alios duos fra- tres. Antitheſis verò nihil concludit; etſi enim ego & alius opponan- tur, & ego ſignificet unam certam & individuam perſonam, non eſt ne- ceſſe per alium intelligi pariter unum definitè, Joan. 21. 18 Alius te cinget, hîc alius non unum definitè, ſed indefinitè notat 1. Cor. 3. 10. Ego ut peritus architectus fundamentum poſui, alius vero ſuperædificat, id eſt quivis indefinitè. Unus etiam multis opponitur, Paſtor bonus, fu- ribus, lupis. Nec ſi Chriſtus unicus eſt, unicus propterea debet eſſe Antichriſtus illi oppoſitus. Quia Chriſtus Caput Eccleſiæ ſuæ unicus eſt, quia immortalis, ac proinde ſacerdotium habet ἀδιάδοχον; Anti- chriſtus caput ſuæ Eccleſiæ, non eſt unicus aliquis homo inmortalis, ſed ſingulorum quorundam mortalium in eadem Sede ſucceſſio. Nequic- quam etiam unitas numerica & individualis Antichriſti colligitur ex arti- culo præpoſitivo qui apponitur ab Apoſtolo 2. Theſſ. 2. 3. & 8. ὁ ἄνθρω- πος ἁμαρτίας, ὁ ἄνομος; Quia ſæpe articulus indefinito ſubjecto præpo- nitur, non minùs ac definito; Matt. 12. 35. ὁ ἀγαθὸς ἄνθρωπος, ὁ πονη- ρὸς ἄνθρωπος indefinitè de quolibet homine bono aut malo, non de- finitè de unico Marc. 2. 27. ὁ ἄνθρωπος homo non eſt propter ſabba- thum, ſic ſæpe alibi. Rurfus ſi articulus aliquid certi & definiti ſi- gnificat, non eſt ſtatim unicum individuum, ſed id de quo expreſsè & determinatè eſt ſermo, ne aberret animus & vagetur oratio, ſive ſit ſingularis perſona, ſive genus quoddam aut ſpecies, quomodo ὁ κατέχων non unicum Imperatorem, ſed Imperium Romanum in genere notat, & ὁ βασιλεὺς in Regno, non individuum, ſed certæ alicujus regionis Re- gem notat. Denique articulus ſæpe non tam apponitur διακριτικῶς, quàm δεικτικῶς & ἐξαιρέτως ad ſignificandum id quod in unoquoque eſt magis in- ſigne & notabile, ſive in bono ſive in malo, quod de eo κατ’ ἐξοχὴν dici- tur, ut ὁ πειράζων, ὁ πονηρὸς, Diabolus vocatur, licèt homines etiam mali & tentatores dentur. Hoc ſenſu rectè ὁ ἄνομος & ὁ ἄνθρωπος ἁμαρτίας dicitur Antichriſtus.

XLV. Gratis etiam fingitur, Antichriſtum ſub finem tantùm mundi revelandum; Cùm jam Pauli tempore nefandi iſtius myſterii tela texere- tur, & eventus doceat jam impleta eſſe quæ de ipſo prædicta fuerant. Ne- que hoc vel ex prædicatione Euangelii per totum orbem, de qua Matth. 24. colligi poteſt, quia non agitur de adventu Antichriſti, ſed vel de fine ſe- culi, vel de excidio Jerofolymitano, ante quod debuit Euangelium præ- dicari per totum orbem, quod ſuo tempore jam contigiſſe Paulus teſtatur Col. 1. 5. Vel de deſolatione Imperii Romani, quam jam ante multa ſe- cula contigiſſe ſuprà probatum eſt. Vel ex eo quòd noviſſimis temporibus excitandus dicitur. Quia notum eſt diverſimodè noviſſima tempora in Scripturâ uſurpari, aliquando pro fine temporis, quo ſenſu ἐσχάτῃ ἡμέρᾳ ultima dies notat diem reſurrectionis & finem mundi. Joann. 6. 39. & 11. 24. 1. Pet. 1. 5. aliquando pro tractu aliquo & duratione temporis, quo- modo tempus Novi Teſtamenti à primo Chriſti adventu uſque ad ſecun- dum ſolet deſignari per tempora noviſſima abfolutè, paſſim in Novo Te- ſtamento Act. 2. 17. Hebr. 1. 1. 1. Pet. 1. 20. quia eſt ultima Dei diſpen- ſatio, poſt quam nulla alia expectanda eſt, ſed ſola æternitas. Sed quia duratio illa varias debuit habere periodos; ideo ultima periodus ſpecialiter & comparatè vocatur noviſſimum tempus, id eſt, temporum ultimorum noviſſimum, quo ſenſu Paulus 1. Tim. 4. 1. dicit apoſtaſiam fore noviſſi- mis temporibus ἐν ὑστέροις καιροῖς, & 2. Pet. 3. 3. ἐπ’ ἐσχάτων τῶν ἡμερῶν extre- mis diebus venturos irriſores. Sed iſta noviſſima tempora non ſtatim im- mediatè & paucis tantùm annis ultimum judicium ſunt præceſſura, ſed de- ſignant memorabile aliquod temporis intervallum, quod finem mundi præcedere debuit: Unde licèt Antichriſtus oriturus diceretur tantùm no- viſſimis diebus, non ſtatim inde colligi poteſt, quòd paucis demum annis finem mundi præceſſurus ſit, ut vellent Pontificii; ſed tantùm quòd in pe- riodo temporis ultima ſit manifeſtandus. XLVI. Hoc verò certiùs confirmabitur, cùm reſponſum fuerit ad ob- jectionem Adverſariorum de duratione Antichriſti, quam tribus annis cum dimidio circumſcribunt ex Apo. 12. 6. ubi mulier dicitur manſura in deſerto per mille ducentos & ſexaginta dies, & c. 13. 5. ubi beſtiæ dicitur data po- teſtas bellum faciendi Sanctis per 42. menſes. Sed perperam iſta exponun- tur, quaſi hiſtoricè de diebus naturalibus ageretur ſecundùm literam, cùm certum ſit iſta intelligenda eſſe myſticè ex ſtylo Prophetarum de diebus pro- pheticis, qui totidem ſunt anni, quo ſenſu 70. ſeptimanæ Danielis ponun- tur pro ſeptimanis, non dierum, ſed annorum. Nec res obſcura eſt, ſi ea quæ Antichriſtus peragere debuit, attendantur, quæ tantillo temporis ſpa- tio perfici non potuerunt. Debuit ſcilicet ex ſententia Pontificiorum totum orbem ſubigere, Chriſtianos omnes profligare, Cultum omnem Religionis Cc 3 Chri-

Chriſtianæ abolere, Jerofolymam cum Templo denuo extruere, Gog & Magog ſecum jungere, & alia id genus, quæ tam brevi intervallo poſſe per- agi nemo dixerit. Et cùm ex rei veritate teſtetur Spiritus Sanctus, quòd Regna decem eodem tempore oritura ſint cum beſtia, 2. Populi & nationes innumeræ eam ſint adoraturæ. 3. quòd bellum gerere cum Sanctis debeat, & eos vincere. 4. quòd omnes terræ incolas ad ſui cultum compellere de- beat, non armorum vi, ſed ſeductionis artibus. 5. quòd Meretrix tam diu inſidere debeat beſtiæ, donec vinô ſcortationis ejus inebriatis omnibus ter- ræ incolis cum ea ſcortentur Reges, & Mercatores opibus deliciarum ejus diteſcant, quis non videt hæc omnia opus eſſe non duorum vel trium anno- rum, ſed longè majoris ſpatii? quomodocunque tempus hoc intelligatur, vel indefinitè, ut quibuſdam videtur, vel definitè, ut aliis placet. XLVII. Quod ulteriùs affertur de origine Antichriſti, quòd ſit futu- rus Judæus, ex Tribu Dan oriundus, merum eſt figmentum à nonnullis Veterum ſine ulla ratione excogitatum, cui ne ipſe quidem Bellarminus multùm tribuit. Nam ſi Judæus debuit eſſe, quomodo diceretur per Apoſtaſiam defeciſſe à fide, quam nunquam habuit, & ſedere in Eccleſia, in qua nunquam fuit? Quàm autem ſit futile & infirmum, quod dicitur ex Tribu Dan oriundus, quia Apo. 7. 4. non fiat mentio iſtius Tribûs in- ter 144. mille ſignatos, res ipſa docet; nec diffitetur Emanuel Sà, quuum ait non poſſé dici cur omiſſa ſit. Quod verò pertendunt Antichriſtum Hie- roſolymis ſedem ſuam habiturum, & ibi inſtauraturum Templum, & re- ſtituturum Cæremonias legales; Repugnat verbis Chriſti, qui Templum Hierofolymitanum nunquam eſſe denuo ædificandum docet Mat. 23. 38. & 24. 2. Lu. 19. 44. & Scripturæ, quæ cultûs Levitici abrogati ſemel per Euangelium, reſtitutionem nuſpiam tradit. Templum ergo, in quo ſeſſu- rus dicitur Antichriſtus, non poteſt eſſe Templum Jerofolymitanum æter- næ deſolationi devotum, ſed Eccleſia Dei, quæ paſſim hoc nomine venit in Scriptura, quam erat invaſurus, & facerrimam ſuam ſedem in illa collo- caturus, ut ſuprà probatum eſt. XLVIII. Non melioris eſt commatis fabula de Enocho & Elia, qui è Paradiſo in orbem redituri ſint ſub finem mundi ex Gen. 5. 24. & Malach. 4. 5. & publicè ſe oppoſituri Antichriſto, & ab eo interficiendi, ſed tri- duo poſt cunctis videntibus refurrecturi, & in cælum aſſumendi Apoc. 11. 3. meram enim fabulam eſſe, vel ex eo conſtat, quòd altum de eo ſit in Scriptura ſilentium, quæ de eorum translatione in Paradiſum planè ta- cet. De Enocho quidem dicit, quòd poſtquam ambulavit cum Deo, id eſt, piè & ſanctè in mundo vixit, non viſus ſit ampliùs, quia Deus eum ad ſe recepit, nimi. in cælum, ne videret mortem. Nec locus Eccleſiaſtici 44. 26. aliud docet, Vulgata quidem Verſio habet, quòd

quòd translatus ſit in paradiſum, ut det Gentibus pœnitentiam; ſed Græ- ca aliter ſonant, dicitur tantùm quòd μετετέθη ὑπόδειγμα μετανοίας ταῖς γενεαῖς, ut eſſet exemplum pœnitentiæ generationibus poſteris, ut hoc ex- emplo ſapere diſcerent, & pari gloriâ fruerentur. Elias verò expreſsè dicitur in Cælum translatus 2. Reg 11. 11. ubi mortalitate exutâ, im- mortalitatem induit, nec ulteriùs morti obnoxius eſſe potuit, ut vel neci poſſit tradi ab Antichriſto, vel reſurrectione opus habeat. Nec hoc commentum poteſt ex Apoc. 11. 3. elici, ubi mentio fit duorum Teſtium occiſorum, & poſtea vivificatorum: Quia Teſtes iſti non alii ſunt, quàm pauci illi pii Euangelicæ veritatis aſſertores, ante tempora Refor- mationis divinitus excitati ad reſiſtendum Antichriſto, qui in primis Re- formatoribus reviviſcere viſi ſunt. Nec Elias perſonalis, ſed myſticus, apud Malachiam intelligitur, qui jamdudum venit in perſona Joannis Baptiſtæ ex Chriſti declaratione Matt. 11. XLIX. Ad quartum ℞. Abnegationem Chriſti & ejus oppugnationem eſſe vel apertam & explicitam, quoad externam profeſſionem, vel im- plicitam & occultam, quoad rei veritatem. Antichriſtus debuit abnegare Chriſtum non primo, ſed ſecundo modo, diſſimulatus Chriſti hoſtis eſſe debuit, qui prætenſo Chriſti nomine, dominaretur in Eccleſiam i- pſius, & Chriſti Perſonam, Officia, & Beneficia reipſa oppugnaret. Non ergo hîc expectandum, ut Antichriſtus ſe Chriſti hoſtem profitea- tur, ſed ut talem ſe reipſa exhibeat, nec ut ſe Chriſtum jactet, quod faciebant Pſeudochriſti, ſed ut revera quæ Chriſti ſunt ſibi vindicet, quod Papam facere ſuprà probatum eſt. Quod Auguſtinus in hunc lo- cum bene obſervat, Non attendamus ad linguam, ſed ad facta. Item magis mendax eſt Antichriflus, qui ore profitetur Jeſum Chriſtum, & fa- ctis negat. Cùm ergo Papa triplex Officium Chriſti ad ſe rapiat, ejus Euangelium ſuis Traditionibus, & ejus Redemptionem ſuis Indulgentiis, Purgatorio, Miſſis, Meritis peſſundet, etſi ore profiteatur adhuc Je- ſum eſſe Chriſtum, tamen illum unà cum Patre factis & operibus ne- gâſſe cenſendus eſt. Porrò quod addunt Pontificii Antichriſtum abolitu- rum Sacrificium Miſſaticum, & baptiſmi abnegationem introducturum, nuſpiam dicitur. De Antiocho quidem prædicitur apud Danielem c. 11. 31. quòd ſacrificium juge, quod ſub Lege quotidie offerebatur, eſſet ab- oliturus, quod re ipſa etiam præſtitit. Cui hac in parte optimè reſpon- det Antichriſtus, non quidem Sacrificium Miſſaticum abolendo, ſed per ejus inſtitutionem & obſervationem idololatricam, tollendo juge ſacrifi- cium Eccleſiæ, infringendo ſcil. vim & efficaciam ſacrificii à Chriſto pro nobis ſemel oblati, & ſpiritualem & rationalem Novi Teſtamenti cul- tum à Deo inſtitutum evertendo, ad introducendum cultum idololatri- cum

cum Dei Maozim, de quo Angelus loquitur apud Danielem c. 11. 38. quod ut à pleriſque intelligitur reſpectu Antiochi de Jove Olympio, qui Deorum princeps & potentiſſimus habebatur, quem in Templo Jero- ſolymitano poſuit, ut populum ad illius cultum cogeret 2. Macab. 6. 2. Ita reſpectu Antichriſti non incommodè refertur ad Idololatriam Romæ, tum erga Deum Miſſaticum, qui revera ignotus erat Patribus, tum erga Angelos & Sanctos, quos tanquam Protectores & Auxiliatores, ac ὑπερ- ασπιστὰς colunt, & honorant, auro, argento, & rebus pretioſis, id eſt, magnificè & cum externa pompa ac donariis ampliffimis, ut ſolenne eſt apud Pontificios, quomodo vox מָעוּז quæ hîc occurrit vertitur à 70. per ὑπερασπιστὴν, & à Vulgato per protectorem, Pſalm. 27. 1. & 28. 8. & 31. 3. L. Ad quintum de Patribus ℞. non fuiſſe Prophetas, ſed Interpretes, propoſuiſſe tantùm quid ſuſpicabantur, non quid certò eſſet ſtatuendum, ut Aug. lib. 20. de Civitate Dei cap. 19. obſervat: Nec mirum, ſi rerum eventu facem vaticiniis nondum præferente ſæpe fluctuârint, & multa hîc à veritate aliena conjectârint; cùm conſtet omnibus, longè facilius eſſe impleta obſervare, quàm implenda prædicere, quia hoc eſt revelatio- nis divinæ, quæ paucis competit, illud verò experientiæ in medio poſitæ. Unde ſi nuſpiam Patres in controverſiis debent ſedere Judices, multò mi- nùs in hac, quàm in aliis quibuſvis, quæ non illorum, ſed noſtrorum fuit temporum. Quòd ſi qui ſint inter Doctos, qui loca Pauli & Joannis alio detorquere conati ſint in gratiam Pontificis, quod præ cæteris Hugo Grotius, vir eruditione conſpicuus, ſed dubiæ ſemper in Religione fidei, novo & hactenus inaudito commento tentavit; Præterquam quòd ab ipſis Pontificiis non recipitur, qui loca nobiſcum de Antichriſto intelligunt: Talis figmenti vanitas abundè à Noſtris demonſtrata eſt, & præ cæteris ſolidiſſimè à Celeb. Mareſio, ut non opus ſit in eo refellendo nunc im- morari. Cùm verò ex dictis liqueat, Nobiſque ſit perſuaſum, Papam eſſe Antichriſtum, ſummè neceſſariam fuiſſe noſtram ab ejus communione Seceſſionem, & impoſſibilem planè, rebus ſic ſtantibus, noſtrum cum ea Syncretiſmum eſſe meritò concludimus.

F I N I S.