Skip to content

DISPUTATIO OCTAVA

ET ULTIMA,

In qua Objectiones ſolvuntur.

Reſpondente EMANUELE WURSTEMBERGERO Bernenſi.

VERSATI fuimus hactenus in Examine præcipuorum Argumentorum, quibus noſtræ ab Eccleſia Romana Seceſſionis Neceſſitas, & Syncretiſmi cum ea ἀδυναμίᾳ adſtruitur, & juſtiffimas ac graviſſimas cauſas Majores noſtros habuiſſe ab illa exeundi; Nos verò nullas ad eam redeundi habere poſſe probatum dedimus. Ordo jam poſtulat, ut ἀνασκευὴν etiam inſtituamus Rationum præcipuarum, quibus οἱ ἐξ ἐναντίας contra Seceſſionem & pro Syncretiſmo pugnant. Nec enim defuerunt ſuperiori ſeculo, vel deſunt hoc noſtro tam Theologi quàm Politici, qui Seceſſioni noſtræ temeritatis & injuſtitiæ crimen impingunt, quique ſub ſpecioſo pacis prætextu, ſed revera ut rebus ſuis & commodis conſulant, noſtrum ad Romam reditum urgere non deſinunt, & honeſtum in ſpeciem, ſed reipſa turpiſſimum & exitiale Syncretiſmi conſilium ſuadere conantur.

II. Quia verò multiplici Argumentorum genere utuntur, Ea in duos ordines diſpeſcemus. Primò expendemus illa, quibus Seceſſionem noſtram injuſtam, & temerariam, atque adeò verè Schiſmaticam fuiſſe probare contendunt. Secundò excutiemus alia, quæ Syncretiſmum, ut juſtum & poſſibilem commendant. Et ut de prioribus dicamus primùm; Ex eo potiſſimùm Schiſmaticam eſſe Seceſſionem noſtram evincere ſatagunt. Primò, Quòd ab Eccleſia verâ defecerimus. Si à verâ Eccleſiâ, inquiunt, nemo poteſt ſecedere ſine Schiſmatis notâ, non potuimus ab Eccleſia Romana ſecedere, quin in Schiſmatis crimen incideremus, quia vera fuit Chriſti Eccleſia: Veram autem fuiſſe probant 1. Quia retinet præcipua veræ Religionis fundamenta, quibus fides noſtra ſuperſtruitur, & ſalus conſtat, putà Verbum Dei & publicam ejus prædicationem, Symbolum Apoſtolicum, Decalogum, Orationem Dominicam, quibus continetur ſumma credendorum & faciendorum. 2. Retinet Sacramentorum, & Baptiſmi imprimis uſum, qui quoad ſubſtantiam ſaltèm integer ſervatur, ex noſtra etiam hypotheſi. 3. Quia fuit olim vera Eccleſia, Ergo & nunc eſſe debet, aliàs evanuiſſet promiſſio Chriſti, firmitatem Eccleſiæ adversùs Inferorum portas ſpondentis. 4. Si Eccleſia Romana defecciſſet à priſtina Majorum fide, oſtendi poſſent Authores, & tempora ac momenta, quibus introductæ ſunt tales corruptelæ & factæ mutationes, quod cùm fieri nequeat, non poſſe dici ullam talem factam eſſe mutationem.

1. Objectio de Schiſmate.

III. Sed non difficile eſt nodos iſtos ſolvere. Primò damus libenter Adverſariis, ab Eccleſiâ verâ nunquam eſſe ſecedendum, & meritò in Schiſmatis crimen incurrere, qui veram Eccleſiam quocunque demum prætextu deſerunt. Cùm enim unica ſit Eccleſia, extra quam nulla eſt ſalus, ut nulla fuit extra Arcam, quæ illius fuit ſymbolum; Nec poſſit Deum habere Patrem in Cœlis, qui Matrem Eccleſiam in terris non habeat; Nemo poteſt ab ejus communione recedere, quin eo ipſo à Communione Dei & Chriſti ſeſe ſeparet, atque adeò ab omni ſalutis participatione excluſus maneat. Sed negamus propterea ab Eccleſia Romana non fuiſſe ſecedendum, quia ſupponitur πρῶτον hoc ψεῦδος, quod in tota hac Diſputatione ſubinde recurrit, Eccleſiam Romanam unam, eſſe veram illam Eccleſiam, quæ nunquam debet deſeri. Cùm verò hoc falſiſſimum eſſe in præcedentibus variis rationibus ſit demonſtratum; Ex eo etiam liquet nec injuſtam, nec temerariam fuiſſe aut ſchiſmaticam noſtram ab ea ſeparationem; Schiſma enim non facit ſeparatio, ſed cauſa, ut benè monet Caſſander l. de offi. viri pii, Et ut vera Eccleſia deſeri non poteſt ſine ſchiſmate; Ita in falſa & apoſtatica nemo poteſt manere ſine crimine: Ut non quævis Seceſſio in Religionis negotio eſt vitioſa & culpanda, & quædam non modò licita eſt, ſed & neceſſaria & indiſpenſabilis. Ita non quævis communio Eccleſiæ eſt probanda, ſed ea demum, quæ poteſt conſiſtere cum communione Chriſti & fundamento ſalutis. Si ergo nobis ſit perſuaſum, ut eſt perſuaſiſſimum, talem eſſe communionem Eccleſiæ Romanæ hodiernæ; Nemo non videt, neceſſariò nobis ab ea ſecedendum fuiſſe, ut ſaluti noſtræ iremus proſpectum.

IV. Verùm ut faciliùs cavillationes Adverſariorum, quas hoc in negotio nectere ſolent, diſcutiamus; Obſervandum Eccleſiam poſſe ſpectari, Vel reſpectu fidei, & quoad ſtatum internum & inviſibilem, quatenus eſt Corpus Chriſti myſticum, & Cœtus verorum Fidelium & Electorum, ſine ulla hypocritarum & profanorum mixtura. Vel quoad ſtatum externum & viſibilem & reſpectu profeſſionis, quatenus eſt Cœtus vocatorum, qui eandem Fidem & Religionem profitentur. Priori reſpectu certum eſt, Seceſſionem omnem ab Eccleſia illa, quæ eſt Corpus myſticum Chriſti, eſſe injuſtam & illicitam, quia neceſſariò poſt ſe traheret Seceſſionem omnem à Chriſto, & ſalutis privationem. Sed poſteriori damus non eſſe abrumpendum temerè vinculum Communionis externæ cum Cœtu aliquo viſibili vocatorum, dum fundamentum ſalutis, ſive quoad fidem, ſive quoad cultum retinet. At ſi contingat, ut Cœtus ille quoad majorem ſui partem, relictâ puriori fide, Errores capitales foveat, & Idololatriam in cultu præcipiat; Nec modò Monitores ſpernat, ſed ferro & flammis eos perſequatur, & ad eoſdem errores profitendos & cultum Idololatricum præſtandum per vim adigat: Separatio non modò licita eſt, ſed juſta, neceſſaria & indiſpenſabilis, quia non poſſemus in communione talis Eccleſiæ Apoſtaticæ manere, niſi nuncium remittendo Chriſto, & ejus veritati, quo nullum gravius crimen dari poteſt. Hunc autem fuiſſe ſtatum Eccleſiæ Romanæ, è qua Majores noſtri exierunt, hactenus pluribus argumentis confirmavimus. Unde ſi ab ea facta fuit ſeceſſio, non tam fuit ſeceſſio ab Eccleſia, quàm Seceſſionis terminus, & ad veram Eccleſiam Chriſtianam, imò antiquam illam Romanam, cujus fides toto orbe celebrabatur, à qua hodierna defecit, regreſſio.

V. Nec huic veriſſimæ ſententiæ intercedere poſſunt, quæ pro veritate Eccleſiæ Romanæ afferuntur rationes. Non prima, quòd retineat veræ Religionis fundamenta. Nam 1. Non ſtatim qui retinent utcunque veræ Religionis fundamenta, vera ſunt Eccleſia; Jeroboam non evertit omnia Religionis fundamenta, qui tamen Iſraëli Defectionis fuit Author. Phariſæi retinebant plurima Religionis fundamenta; nec tamen poterant dici vera Eccleſia. Pſeudapoſtoli profitebantur ſe Chriſtianos & ſe doctrinam Chriſti obſervare gloriabantur, qui dicuntur tamen non retinere caput Col. 2. 19. & excidiſſe à Chriſto Gal. 5. 3. Ita licèt Eccleſia Romana retineat varia Religionis fundamenta, non propterea veræ Eccleſiæ nomen poteſt ſibi arrogare. Nec mirum, quia cornua Agni debuit retinere Antichriſtus, ut faciliùs ſimplicioribus imponeret. Nec Satan iniquitatis Myſterium concipere & edere potuiſſet, niſi myſterii pietatis fucô palliatum; Nec homo peccati ſe Apoſtatam & Filium Perditionis, ac verum Antichriſtum prodidiſſet, niſi in Templo Dei, Eccleſia ſcilicet Chriſtiana, quæ doctrinam Chriſti retinere ſe profitetur, ſedem ſuam locaſſet. Ideo Eccleſia Romana ſub duplici σχέσει poteſt ſpectari, vel quà Chriſtiana, vel quà Papalis, vel quà aliquid adhuc veri retinet ex parte Chriſti, vel quà recepit errores & corruptelas Antichriſti. Seceſſio non facta eſt ab ea ut Chriſtiana, hactenus enim cum ipſa ſentire & credere nos profitemur quod ex Verbo Dei retinet, ſed quà Papali, quia nolumus admittere errores & idololatrias veræ doctrinæ ſuperinductas.

VI. 2. Aliud eſt fundamentum retinere ore tenus & quoad profeſſionem. Aliud corde & quoad veritatem, Aliud retinere utcunque, Aliud purum & illibatum ſervare abſque ulla contrarii mixtura. Aliud retinere ex parte; Aliud integrum & ſolum, ſine ulla additione vel detractione. Damus Eccleſiam Romanam retinere fundamentum priori ſenſu, ſed negamus poſteriori. Quid verò juvat ſubſtantiam Religionis & fundamentum nomine tenus profiteri, ſi reipſa adulteres & corrumpas erroribus variis capitalibus? ut licèt aurum & argentum in improba & adulterina moneta remaneant; non minùs tamen illa rejicitur, quia cupro & ſtanno miſcentur. Quid juvat fundamentum habere, ſi illud vel alio fundamento ſubvertas, aut illi idolum imponas? Veritas fundamenti ex unitate ejus & integritate pendet, ubi unicum & totum non habetur, ibi omnino non habetur. Ut Chriſtus non dividitur 1. Cor. 1. 13. Ita nec Euangelium ejus, nullum aliud fundamentum poni poteſt præter poſitum, Chriſtum Jeſum 1. Cor. 3. 11. Unde evertitur non modò detractione & oppoſitione directâ, ſed & additione, maximè ſi additio illa ſit corruptiva fundamenti, tunc enim quod additur, & apponitur, opponitur, & quod videtur tantùm præter, eſt etiam contra: hinc Paulus vetat nos ſapere παρ’ ὃ γέγραπται, præter id quod ſcriptum eſt, 1. Cor. 4. 6. & anathemate percutit eum, qui voluerit euangelizare παρ’ ὃ præter id, quod euangelizatum eſt Gal. 1. 8. Hoc autem in Eccleſia Romana locum habere quis non videt? quæ hîc peccat non modò detractione, negatâ ſufficientiâ & integritate Scripturæ, inducto ſecundo Decalogi præcepto, ablato laïcis calice Euchariſtico &c. Sed etiam additione, Articulos fidei multiplicando pro lubitu, & ea dogmata proponendo, quæ cum articulis fundamentalibus planè ſunt ἀσύστατα. Sic fundamentum fidei eſt Scriptura Sacra: ſed quàm miſerè illam corrumpunt, ſenſum ejus pervertendo, Auctoritatem, Perfectionem, Perſpicuitatem, Integritatem &c. vellicando, & Traditiones ἀγράφους, quæ pari pietatis affectu ſint cum ea recipiendæ, addendo? Fundamentum eſt Chriſtus, Mediator noſter unicus apud Deum: Sed quomodo illum retinent, qui alios Mediatores cum ipſo nobis obtrudunt, aliud caput & fundamentum Eccleſiæ, alia merita, aliud ſacrificium propitiatorium, aliam interceſſionem, aliud purgatorium &c. Quid eſt evertere fundamentum, ſi hoc non eſt? Ita ſi de Cultu Dei agitur, licèt fateantur Pontificii Deum eſſe colendum, quia tamen huic fundamento multiplex imponunt idolum in variis objectis cultus religioſi, quæ hîc proponuntur, meritò cenſentur hac in parte etiam addendo illud evertere. Fruſtrà etiam dicitur apud ipſos remanere Symbolum Apoſtolicum, Oratio Dominica, & Decalogus, ſi verba profitendo genericè, genuinum ſenſum tamen & veritatem ſpecificè non retinent; quod facilè ex ſingularum partium inductione colligi poſſet, ſi id nunc ageremus.

VII. 3. Si nomen veræ Eccleſiæ non eſt denegandum illi Cœtui, qui retinet veræ Religionis fundamenta, non poſſunt negare Adverſarii, Eccleſiam noſtram veram eſſe, utpote quæ ex ipforum etiam confeſſione talia fundamenta retinet. Nihil enim à nobis creditur quod ad articulos affirmativos, quod ab ipſis Pontificiis non recipiatur, licèt non aſſentiamur illis omnibus, quæ credenda nobis imponunt. Unde Controverſiæ, quæ nobis cum illis de Religione intercedunt, non verſantur circa ea quæ credimus, talia enim ſunt, ut de illis omnes veri Chriſtiani tum veteres tum recentiores conſentiant, & quæ nobiſcum unâ fide ſuſcipiunt & confitentur, (quod ſatis demonſtrat, ut hoc obiter dicam, quàm falſa ſit & impudens eorum accuſatio, qui Religionem noſtram vel novam ac recentem, vel privatam ac ſingularem eſſe criminantur) ſed tantùm circa alia doctrinæ capita, quæ illi ſtatuunt, nobiſque invitis credenda obtrudunt. Sic non quæritur inter nos, An Chriſtus Jeſus ſit noſter apud Deum Mediator, vel, An ejus mors ſit ſacrificium pro peccatis noſtris, quæ noſtra eſt fides: Sed, An præter Chriſtum dentur alii Mediatores, & præter ſacrificium Crucis, detur aliud ſacrificium propitiatorium incruentum, quod ſtatuunt, Nos negamus. Non quæritur, An Deus ſit adorandus, quod agnoſco: Sed An adoranda ſit hoſtia, quod nego. Non quæritur, An Chriſtus ſit Caput Eccleſiæ, quod utrinque eſt in confeſſo: Sed, An præter Caput iſtud primarium, Pontifex poſſit eſſe Caput ſecundarium, quod fanciunt Adverſarii. Ita ſi cæteras controverſiæ Capita perſequimur, facilè eſt demonſtrare; Non agi de articulis poſitivis & affirmativis, quibus quid nos credamus definitum eſt & expoſitum. Sed de articulis negativis & excluſivis, quibus non quid credamus, ſed quid non credamus explicatur, quodque ab Adverſariis eſt additum. Cùm ergo tota lis noſtra cum Pontificiis, non ſit de ullis fidei noſtræ Capitibus, quæ nobiſcum omnia confitentur, ſed de ipſorum tantùm placitis, quæ Nos non poſſumus admittere, quia cum Verbo Dei pugnare cenſemus: Ex eo colligitur clariſſimè, Argumentum quo utuntur, ad veritatem Eccleſiæ ſuæ demonſtrandam, non minori, ſed potiori jure Noſtræ veritatem ſuadere, atque adeò Adverſarios hac in parte non poſſe juvare.

VIII. Quod verò de fundamentis Religionis dictum eſt, Idem etiam applicandum eſt Sacramentorum adminiſtrationi, quæ ſecunda eſt Adverſariorum ratio. Fateor veram Eccleſiam eam eſſe, quæ cum purâ Verbi Dei prædicatione habet conjunctam legitimam & incorruptam Sacramentorum adminiſtrationem; Et ſi hoc apud Romanos obtineret, nemo negare poſſet ipſis veræ Eccleſiæ nomen. Sed quia Sacramenta iſta miſerè corrumpunt, non modò quinque ſpuria addendo, ſed ea quæ à Chriſto ſunt inſtituta, Baptiſmum, & S. Cœnam variis modis vel ſubſtantialiter vel accidentaliter adulterando: Ideo ex hoc etiam crimine defectionem eorum colligimus. Ad Baptiſmum verò quod attinet, licèt plures corruptelæ in eum inductæ ſint, quia tamen ejus ſubſtantia illæſa manſit in Papatu per Dei gratiam, non rebaptizamus quotquot ad nos à Pontificiis accedunt. Sed verus Baptiſmus non ſtatim facit veram & puram Eccleſiam. Vera Circumciſio & ſacrificia Uni Deo conſecrata erant in Eccleſia decem Tribuum, non ideo erat vera. Eccleſia hæretica verum poteſt habere Baptiſmum, ut agnoſcunt Patres, nec tamen minus propterea falſa eſt Eccleſia. Nec hoc poſſunt diffiteri Pontificii, etiam ex ſua hypotheſi, dum Baptiſmum noſtrum agnoſcunt eſſe verum, ſemel adminiſtratum non iterando, qui tamen Eccleſiæ veræ nomen nobis tribuendum eſſe acritèr negant.

IX. Ad Tertium ℞. licèt Eccleſia Romana fuerit olim vera Eccleſia, quum ad eam ſcripfit Apoſtolus, & fides ejus toto celebrabatur orbe; Non ſequitur eam veram eſſe etiamnum hodie; Quaſi privilegium infallibilitatis illi competat, ut nec erraverit unquam, nec errare potuerit, quod falſiſſimè hîc ſemper ſupponunt. Neque hîc reponendum, ſic inanes fore promiſſiones Eccleſiæ factas, Quòd ſupra petram ſit ædificata, quodque portæ Inferorum adversùs ipſam non ſint prævalituræ. Hæc enim & ſimilia elogia Eccleſiæ Catholicæ & inviſibili Electorum competunt, quæ nec deficit unquam, nec deficere poteſt totaliter. Sed malè ad Cœtum aliquem viſibilem particularem applicantur, cùm nullus talis detur, qui deficere non poſſit, & non paucos defeciſſe exemplis variis probari poſſit, & in Veteri & in Novo Teſtamento. Non quòd veri fideles & electi unquam poſſint deficere vel totaliter vel finaliter: Sed quia Cœtus viſibiles, in quibus degunt electi, poſſunt corrumpi eatenus, ut nec pura ampliùs obtineat Verbi prædicatio, nec legitima retineatur Sacramentorum adminiſtratio. Aliàs ſi ratio allata valeret, ſequeretur, neque Eccleſiam Iſraëliticam potuiſſe unquam deficere, & fieri meretricem, quia fuerat antea vera Eccleſia; & Eccleſias Aſiaticas, quæ olim fuerunt veræ Eccleſiæ Chriſti, eſſe etiamnum hodie tales, quod nemo non videt eſſe abſurdiſſimum.

X. Verùm dices, Si aliqua hîc mutatio contigit, debent ergo deſignari Auctores, per quos, & temporum momenta, quibus facta eſt. Sed nulla eſt ratio quæ nos eò adigat; Quaſi in infelici ſeculi hujus conditione, in quo quotidie omnia in pejus ruere videmus, ac retro ſublapſa referri, variæ non occurrant ſubinde mutationes, quarum neque tempus, neque locus, neque primi Auctores accuratè obſervari poſſunt? Quis enim ignorat Satanæ hunc eſſe aſtum, ut non interdiu ſed noctu dormientibus hominibus & non advertentibus Zizania ſua ſerat? Quis neſcit hanc eſſe Novatorum artem, ut faciliùs venenum ſuum & errores inſinuent, ut non apertè & palàm, ſed clàm & ſubdolè agant? ut difficile ſit, ne dicam impoſſibile, prima momenta notare, quibus Corruptio aliqua cœpit, licèt tam ſit aperta ut negari nequeat. Verùm quid opus Auctores, vel tempora indicare, modò de rei veritate conſtet? An ut probem te peſte correptum eſſe, vel aliquo alio morbo, neceſſe eſt ut doceam, quo momento exitialis illa lues cœperit graſſari? nonne ſufficit ut oſtendam indubitatis argumentis, te gravi hoc & lethali morbo laborare? & nonne ludibrium deberet, qui de principio morbi potiùs cogitaret, quàm de remedio ſalutari, quod adhiberi debet ad ejus curationem? An ut demonſtrem te ſenem eſſe, opus eſt ut doceam, quo momento cœperint primæ apparere rugæ in facie, aut vires tuæ inclinari & temperamentum corrumpi? Nonne hîc ſatis eſt, ut conferam corpuſculum tuum jam exangue & humicernuum cum corpore tuo olim vegeto & florenti, ut evincam magnam in te factam fuiſſe mutationem? Licèt ergo talium corruptelarum originis momentum indicari præcisè non poſſet, non propterea ſequeretur eas nullas eſſe, vel falſò à nobis Eccleſiæ Romanæ tribui; quia non quæritur hîc, quando talis facta fuerit corruptio: Sed an revera talis deprehendatur, quod non ex hiſtoriæ veteris monumentis, ſed ex ſtatus præſentis conſideratione colligi poteſt. Nec alia fuit Chriſti Domini noſtri in redarguendis erroribus Scribarum & Phariſæorum agendi ratio. An ille vel Auctores, vel locos, vel tempora, quibus tales errores invecti erant in Eccleſiam, recenſet, quo tamen nemo melius hoc præſtare potuit, qui omnia mutationum momenta noverat accuratiſſimè? Nihil minus, imò ſolâ Scripturâ contentus ad primum principium provocat, Ab initio non fuit ſic, Matt. 19. 8. vel erratis neſcientes Scripturas Matt. 22. 29. Cur ergo ad ſcrupuloſam iſtam temporis & cæterarum circumſtantiarum notationem, quæ nihil ad rem faciunt adſtringeremur, ſufficit nobis ut oſtendamns doctrinam Apoſtolorum à doctrina, quæ nunc obtinet in Papatu δὶς διὰ πασῶν diſſidere, & ſtatum hodiernæ Eccleſiæ Romanæ multùm differre ab antiqua, atque adeò ab initio non fuiſſe ſic.

XI. Regeres fortè, facilem eſſe iſtam Temporis & Auctorum mutationum deſignationem, quia ejuſmodi mutationes in re tanti momenti fieri nequeunt ſine magnis motibus; Quando agitur de mutanda veteri fide, pro qua ut aris & focis diſceptatur, & de nova & contraria introducenda. Sed neque hoc majoris eſt ponderis. Quis neſcit mutationes iſtiuſmodi non ſemper magno cum apparatu & γυμνῇ τῇ κεφαλῇ, ſed ſæpius & ordinariè paulatim & ſenſim fieri, ita ut vix ac ne vix quidem præcisè ſinguli earum gradus diſtinctè obſervari queant, maximè quum tales mutationes non fiunt ſtatim per veteris Doctrinæ abrogationem, quod poſſet hominum animos commovere; Sed per novæ nondum creditæ introductionem. Non per Errorum craſſiorum, qui in ſenſus facilè poſſunt incurrere, propoſitionem; ſed per occulti & à ſenſibus remoti dogmatis alicujus inſinuationem. Non per publicam profeſſionem inter omnes; ſed per clanculariam & privatam intra paucos diſſeminationem. Non per cognitionem claram & diſtinctam; ſed per cognitionem obſcuram & confuſam, quod hîc contigiſſe conſtat: Tunc enim facilè imponitur hominibus, & inſenſibilis poteſt fieri mutatio. Hîc itaque diſtinguenda ſunt Errorum initia & primi gradus ab eorum incrementis & ἀκμῇ, tacita eorum & ſubdola inter paucos communicatio, & publica ac aperta eorum profeſſio. Fateor poſteriori ſenſu poſſé varios animorum motus excitare in Eccleſia, & diſſidia ac contentiones parere; quod nimis contigiſſe omnium ſeculorum experientia teſtatur. Sed non par eſt ratio initii & primorum graduum eorum; Ita enim ſenſim ac ſine ſenſu fieri ſolent, ut non poſſint facilè obſervari; Satanâ hac arte ſubdolè utendo, ut incautos decipiat, & feliciùs ac commodiùs venenum ſuum exitiale inſtillet, & infelix lolium ferat, dum homines citiùs immedicabile vulnus ſentiunt, quàm ut ſciant ſe accepiſſe.

II. Objectio petita à defectu Succeſſionis & Vocationis.

XII. II. Contra Seceſſionem noſtram ſic pugnant. Ab ea Eccleſia ſine crimine non poſſumus ſecedere, quæ perpetuam & non interruptam habet ſucceſſionem, ut ad eam nos recipiamus, quæ omni deſtituitur Vocatione legitima: Nam ſi aliquam habuiſſent primi noſtri Reformatores, vel fuiſſet Ordinaria vel Extraordinaria; Ordinariam non fuiſſe res ipſa clamat, quia nullum adhuc Miniſterium inter nos erectum erat; Nec extraordinariam, quia miraculis debuiſſent eam confirmare, quod non fecerunt tamen; Cùm E. nullam miſſionem habuerint, nullam etiam Eccleſiæ reformandæ authoritatem habuiſſe; atque adeò nullas Vocationis ſuæ notas dare poſſe, quod tenentur tamen ut audiantur; veram enim eam Eccleſiam eſſe non poſſé, quæ falſam miſſionem habet. Ut reſponſio clariùs pateat, quia duplex difficultas hîc attingitur, prima de perpetua Succeſſione, altera de Reformatorum noſtrorum Vocatione, quas ad ravim uſque ſolent nobis objicere, paulò diſtinctiùs de utraque nobis eſt agendum. Et ut de Succeſſione perpetua dicamus primò. Cùm multiplex poſſit eſſe Succeſſio, Vel Perſonarum & locorum, Vel Doctrinæ & Rerum, Vel naturalis ratione carnis, Vel politica ratione munerum, Vel ſpiritualis ratione fidei; Videndum quænam hîc Succeſſio debeat obtinere. Et naturalem quidem ac politicam nemo dixerit locum hîc habere debere, ut nec perſonalem & localem. Nam ita Judæi increduli & profani ſuccedebant piis Patribus, dum ab ipſis oriundi erant. Scribæ & Phariſæi ſuccedebant veris Doctoribus, qui tamen ſeductores erant & veritatis hoſtes acerrimi. Sic Arriani ſuccedebant Orthodoxis; ſic tenebræ luci, morbus ſanitati, Tyrannus pio Principi ſuccedit. Sola ergo hîc Succeſſio fidei & doctrinæ attendenda eſt, abſque qua cæteræ omnes ſucceſſiones vanæ ſunt & exitiales. Cathedræ ſucceſſio nihil ſucceſſionis præter nomen habet, ſed idem ſentiendi ſucceſſio veritatem, inquit Gregor. Nazianz. in Matt. 23. Illi demum in Cathedra Moſis ſedent, qui doctrinam Moſis docent; Nec habent hæreditatem Petri, qui fidem ejus non tenent. Quamvis ergo Eccleſia Romana ſucceſſionem vel perſonalem, vel localem haberet, fruſtrà eſſet, niſi ſucceſſionem doctrinæ & veritatis, quâ ipſam deſtitui pertendimus, haberet. Ne jam dicamus Succeſſionem etiam perſonalem ſæpiſſimè in Papatu interruptam eſſe per ſchiſmata & diſſidia horrenda, quibus laboravit, & per ſimoniacam variorum Pontificum in Sedem illam peſtilentiæ intruſionem, quæ inanem eſſe ipſorum de Succeſſione non interrupta gloriationem evincunt. Sed ſi apud nos Apoſtolica doctrina retinetur illibata; cur Succeſſionis præjudicio gravare nos volunt, cùm penès nos vera & legitima, non penès ipſos ſit Succeſſio. Quod ſi negare velint Adverſarii, ad examen Doctrinæ veniendum erit, quod tanto molimine refugiunt.

Quanta ſit neceſſitas quæſtionis de Vocatione Paſtorum.

XIII. Ad Vocationem verò noſtram quod attinet, varia ſunt, quæ hîc reponi debent. Primò perperam & ſine ratione notæ Vocationis noſtræ petuntur: Nec enim multùm refert, ut populus de ea inquirat, modò illi conſtet de veritate Doctrinæ, quam proponimus. Sanè ſi fidem noſtram vellemus pendere à vocatione Paſtorum, neceſſe eſſet de illius veritate perſuaderi; ſed alia longè eſt mens noſtra. Nec enim ſic procedimus, Vocatio noſtra eſt legitima, ergo Doctrina noſtra vera eſt; & audiendi ſumus. Sed contrà, Doctrina noſtra vera eſt; ergo audiendi ſunt, qui eam docent, ut veritas Miſſionis & Eccleſiæ pendeat à veritate Doctrinæ, non contrà. Nec enim falſa poteſt eſſe Eccleſia, quæ veram & ſalutarem Chriſti doctrinam retinet, licèt de cætero vocatio Paſtorum aliquid minùs ordinati haberet. Et ut Miniſterium eſt propter doctrinam, non doctrina propter miniſterium; Ita inquiſitionem Miniſterii præcedere debet inquiſitio doctrinæ. Quod non ideo à nobis dicitur, quaſi quæſtionem hanc planè fidelibus inutilem & non neceſſariam cenſeamus. Fatemur enim hoc non parum conducere ad boni ordinis conſervationem, & legitimorum Paſtorum à falſis & adulterinis diſcretionem. Sed tantùm ut oſtendamus, primariam aut præcipuam eſſe non debere, quæ nos ſollicitos habeat; ſed ſecundariam tantùm & minùs principalem, quæ ſupponat ſemper veræ doctrinæ inquiſitionem; Illa enim eſt tantùm Neceſſitas ordinis, ſine quo ſalus poteſt obtineri; ſed iſta eſt Neceſſitas medii, ſine quo non pervenimus ad ſalutem. Secundò meritò ſuſpecta nobis eſſe debet hæc agendi ratio, cùm auctores habeat Phariſæos, qui ita cum Chriſto agere ſolebant, ut in ejus Vocationem non ſemel inquirerent. Quâ auctoritate, inquiunt, Matt. 21. 33. facis iſta, & quis tibi dedit iſtam auctoritatem? Tertiò Pontificios minimè omnium decebat hanc Quæſtionem nobis movere, quam longè potiori jure in ipſos poſſumus retorquere; oſtendant enim & ipſi viciſſim Vocationis ſuæ veritatem, quâ auctoritate Pontifices, Cardinales, Sacerdotes &c. talia munera uſurpârint & exerceant, quorum nulla inſtitutio, nullum exemplum in Scriptura poteſt deprehendi?

Reformatores noſtros non caruiſſe Vocatione, probatur.

XIV. Sed ut preſſiùs Quæſtionem propoſitam attingamus, quatenus primos noſtros Reformatores ſpectat; Dicimus quartò diſtinguendos eſſe Eos, qui publico in Eccleſia Romana Miniſterio fungebantur, ab aliis qui merè privati fuerunt. Et ad illos quidem quod attinet, ut quamplurimi fuerunt, qui ad hoc opus ſe accinxerunt Archiepiſcopi, Epiſcopi, & Presbyteri, in Anglia, Germania, Gallia, Helvetia, & alibi, non poteſt de eorum Vocatione dubitari, quando ipſam ab Eccleſia Romana habuerant; Aliàs fateri cogentur, vel ſuam Vocationem nullam eſſe & falſam; Vel ſi vera eſt, Noſtros, qui eâ inſtructi opus Reformationis ſunt aggreſſi, non ſine vocatione hoc feciſſe. Neque hîc reponendum 1. Si veram vocationem habuerunt, eo ipſo veram fuiſſe Eccleſiam, quæ illis eam contulit, nec enim falſam Eccleſiam poſſé dare veram vocationem. Nam ſi Baptiſmus verus poteſt eſſe in Eccleſia falſa & hæretica, ut ſuprà viſum, quidni etiam Vocatio? Nam ubi eſt baptiſmus verus, ibi debet eſſe legitima adminiſtrandi poteſtas, ubi eſt illa poteſtas, ibi eſt etiam vera vocatio. Nemo ſigilla tractare poteſt, niſi ſigillorum Cuſtos. Nemo Cuſtos, niſi vocatus; Ita nemo Sacramenta, quæ ſigilla ſunt fœderis, poteſt adminiſtrare, niſi cui tabulæ fœderis ſunt commiſſæ. Nec ſemper verum, Vocationem veram, ſupponere Eccleſiam veram. Certum quidem eſt, ubi nulla eſt vocatio, ibi nullam eſſe veram Eccleſiam; Sed non continuò ſequitur, ibi eſſe veram Eccleſiam, ubi eſt aliqua vocatio. Nam Eccleſia Judaica tempore Regum Idololatrarum, non erat vera Eccleſia, ſed non deſtituebatur tamen vocatione ordinariâ. Eccleſia Arriana & Neſtoriana non erat vera Eccleſia, & vocationem tamen veram habuit; Novatianis & Catharis converſis idem ſervabatur locus, in quo fuerant antequam ad Orthodoxos accederent. Unde Canon ſextus Eccleſiæ Africanæ fancit, τοὺς κληρικοὺς τῶν Δονατιστῶν ἐν τῷ κλήρῳ τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας ἀναδέχεσθαι ἢ ἐν ταῖς ἰδίαις τιμαῖς μένειν, Ut recipiantur Clerici Donatiſtæ in Clero Eccleſiæ Catholicæ, aut maneant in propriis dignitatibus. Quod fuſè perſequitur Hieronymus in Dialogo adversùs Luciferianos. Miſſio ergo inter eos eſſe poteſt, qui tamen vera Eccleſia non ſunt, ſed Eccleſiæ aliquid retinent, vel Eccleſiæ ſerviunt; per quos ut doctrinæ pars, ita etiam vocationis nonnihil ad eam doctrinam prædicandam derivatur. Miſſio non oritur ab Eccleſia ut fonte & principio, ſed à Deo per homines etiam malos; Ut diplomata Regia per eum etiam feruntur, qui nihil regium in ſe habet. Sic ab Eccleſiæ Rom. auctoritate non pendet vocatio, etſi per manus Eccleſiæ Romanæ tranſmiſſa; Nec Eccleſiæ, ſed Chriſto, quod in vocatione ſupererat boni, acceptum ferri debuit, ut aqua per canalem delata, non à tubulo, ſed à fonte eſt derivanda.

XV. 2. Dices, Noſtros quidem Vocationem habuiſſe ab Eccleſia Romana, ſed omni illo jure excidiſſe, quia ab Eccleſiæ Romanæ doctrinâ, ad cujus defenſionem vocati erant, defecerunt. Sed tantùm abeſt, ut illos excidiſſe vocationis ſuæ jure dici debeat; ut contrà certum ſit, eos vocationem ſuam ad proprium & legitimum ſuum finem retuliſſe, & ſic ritè officio ſuo defunctos fuiſſe. Nimirum hîc diſtinguendus eſt accuratè finis primarius Dei & Chriſti vocantis, & finis ſecundarius hominum, quorum miniſterio Deus uſus eſt ad vocationem illam conferendam. Fateor non fuiſſe finem & intentionem eorum, qui ipſos ordinaverant, ut doctrinæ receptæ ſe opponerent, ſed potiùs ut eam docerent & defenderent, ſed reſpexerunt illi, quod facere omnino tenebantur, ad finem primarium Dei vocantis, Chriſti inſtitutionem, & muneris ſui primævam obligationem & naturam; nimirum ut Euangelium purum prædicarent, & doctrinam à Chriſto & Apoſtolis traditam illibatam retinerent & populo traderent. Nec aliter ſeſe gerere potuerunt, niſi hominibus potiùs quàm Deo obedire vellent, & juramentum, quô ſe Deo vocanti obſtrinxerant ad propugnandam & prædicandam veritatem, violarent & reſcinderent, ut fidem datam hominibus de propagando mendacio ſervarent, quod impium eſt vel cogitare. Si ergo à fine ordinantium aliquo modo deflexerunt, non fuit Vocationis abuſus & corruptio; ſed potiùs correctio. Etſi aliter feciſſent, in Deum, in proximum, in populi Chriſtiani ſalutem, atque adeò in ſe ipſos, officiumque ſuum graviter peccaſſent. Nec culpandi veniunt, ſed laudandi, qui reſectis fordibus & corruptelis ab hominibus additis, retinent bonum quod à Chriſto eſt inſtitutum, & ad legitimum ordinem omnia revocant.

XVI. Quò verò res clarior evadat, Vocatio iterum eſt diſtinguenda, Alia quæ ſuâ inſtitutione falſa eſt, ut Vocatio Judæorum, Mahumedanorum, & aliorum infidelium, quæ directè tendit ad propagationem Idololatriæ & Impietatis. Alia, quæ inſtitutione ſuâ quidem ſancta eſt & legitima, ſed quæ abuſu hominum corrupta degeneravit, qualis eſt Vocatio Pontificiorum. Illa penitus exſcindenda eſt & abjicienda, quia nihil boni in ea deprehenditur. Sed iſta corrigenda & reformanda juxta intentionem primarii Auctoris, ut ſublatis corruptelis ſola Chriſti inſtitutio & uſus maneat. Quod dum facere conati ſunt Noſtri, non repugnaſſe Vocationi, ſed illi potiùs reſpondiſſe cenſendi ſunt: Ita enim ad hoc tenebantur, ut niſi præſtitiaſſent, perjurii crimine adversùs Deum ſeſe obſtrinxiſſent. Fateor quidem Vocationem iſtiuſmodi, quæcunque tandem ſit, etiam corruptiſſimam, ſi ad Dei Verbum docendum tendat, inutilem eſſe ad conciliandam Errori auctoritatem, vel homini in errore manenti gratiam, vel Eccleſiæ per illam prædicationem ſalutem; Adſtringit tamen Vocatum, ut munus ſuum religioſè & ſanctè obeat, & licèt paſſim omnes aliò munus illud convertant; ille tamen ſi conſcientiam ſuam audit, tenetur ad veritatem indagandam, agnitam amplectendam, peſtem arcendam, & ſalutem gregis procurandam. Quia ipſa Eccleſiæ prima intentio & ſcopus hoc poſtulat, hoc ipſa rerum neceſſitas exigit; hoc Deus ipſe, cui magis obediendum quàm hominibus, præcipit; hoc Vocationis ratio petit. Nam ſi omnes & ſinguli Chriſtiani, quà tales, oblatâ occaſione, urgente neceſſitatis caſu, Verbum Dei fratribus annunciare tenentur; multò magis, qui ad id hominum conſenſu vocati ſunt. Nec hujus agendi modi exempla varia deſunt, ſive in Repub. ſive in Eccleſia, ſive in familia. Si quis Tyranni auctoritate in Senatum cooptatur, eo procul dubio fine ut tyrannidem magis magiſque confirmet & illi inſerviat, Et pœnitentiâ poſtea ducitur; Nonne agnitum Tyrannum ex ratione muneris tenebitur deſerere, imò etiam perſequi? In Eccleſia Iſraëlitica Sacerdotes Levitici, qui ad idola deflexerant, non opus habebant nova vocatione, ut ad reformationem Eccleſiæ ſe accingerent, ſed legitimo tantùm vocationis exercitio: Ita ſi qui inter Arrianos, Neſtorianos, & Donatiſtas, Epiſcopi fuerant, poterant legitimè, imò tenebantur ex vi muneris errorem abjicere & veritatem profiteri. Si ſervi cum fure, vel Oeconomi cum Adverſario colludunt ad Dominum prædandum; nonne licebit ipſis ſuum errorem caſtigare, & ad meliorem frugem redire, ut Domino ſuo fideliter inſerviant? Sic neque cenſendi ſunt vocatione ſua excidiſſe, vel nova opus habere vocatione, qui ad ſacrum munus vocati erant, ut mendacio obniterentur & profiterentur veritatem. Regeres, Sed obſtrinxerunt ſe Romano Pontifici, cui fidem datam frangunt. ℞. Obſtrinxerunt ſe Pontifici, fateor, ſed priùs Deo, & propter Deum illi: Ita ſi fidem datam Pontifici deprehendunt ἀσύστατον eſſe cum fide Deo data, illam abrumpere debent, ut iſtam inviolatam ſervent. Ita Centuriones in caſtris fidem Regi & Duci pollicentur, ſed primò Regi, dein Duci propter Regem; ſi verò agnoſcant Ducem proditionis reum eſſe, & res novas moliri contra Regem, eodem illo, etſi implicito juramento Ducem non tantùm deſerere, ſed & oppugnare tenentur. In malè promiſſis reſcindenda fides; Quæ impia ſunt, nec promitti debuêre, nec, ſi promiſſa ſunt, ſine impietatis crimine præſtari queunt.

XVII. Non poteſt etiam eorum Vocationem irritam reddere, Vel quòd Excommunicati fuerint: Nam Excommunicatio injuſta ut brutum fulmen, non eos feriit, nec ſuum illis potuit auferre Miniſterium: Non magis quàm Apoſtolis nocuit excommunicatio Synedrii Judaïci, & Athanaſio aliiſque Orthodoxis excommunicatio Arrianorum, quod Canones ipſi Pontificii fanciunt. Cauſ. 24. Can. Ait Cœleſtinus. Vel quòd Epiſcopi non fuerint, ſed tantùm Presbyteri, qui nullum jus vocandi habuerint: Nam præterquam quòd non defuerunt etiam Epiſcopi & Archiepiſcopi varii, qui Reformationi manum admoverunt; Cùm nullum ſit inter Epiſcopum & Presbyterum ex jure Divino diſcrimen; non major illi poteſt, quàm iſti competere vocandi poteſtas. Vel denique quòd reordinentur jam, qui veniunt ex Papatu, quod non fieret, ſi legitima eorum agnoſceretur Vocatio. Nam quod potuit ſufficere in Eccleſia corrupta ad eam reformandam, non ſufficit in Eccleſia reſtituta & reformata: Vocatio eorum vera fuit & legitima quoad ſubſtantiam, ſed diverſimodè inquinata quoad modum, Ita repurganda eſt à ſuis fordibus, & nitori ſuo reſtituenda, ut retinendo quod ſupereſt veri & boni à Chriſto inſtituti, reſpuatur quicquid falſum eſt & Antichriſtianum.

Qualis fuerit vocatio Laicorum.

XVIII. Ex quibus colligitur Reformatores noſtros, qui in Papatu ordinati fuerant, non caruiſſe Vocatione, quum magnum hoc opus ſunt aggreſſi. Sed quia non illi modò, ſed alii non pauci, qui nullo inter Pontificios publico fungebantur munere, in eo etiam laborarunt; Videndum quo jure & qua vocatione inſtructi id ſuſceperint. Hîc autem ante omnia obſervare licet, Quod licèt Vocatio ordinaria neceſſaria ſit in Eccleſia ad vitandam ἀταξίαν, ut omnia fiant in ea εὐσχημόνως & κατὰ τάξιν 1. Cor. 14. 40. non tamen eò uſque abſolutè & ſimpliciter ſit neceſſaria, quaſi non liceat privato in ullo caſu, vel Verbum prædicare, vel de Eccleſia reſtituenda cogitare. Nam cùm vocatio generalis Chriſtianorum, & charitatis lex hoc unicuique imponat, ut quibuſcunque poteſt modis ſalutem ſuam & proximi promoveat: mirum videri non debet, ſi occaſione oblatâ quis utatur ad hoc opus exequendum. Maximè ſi ſummæ cujuſdam & ineluctabilis neceſſitatis ratio hoc videtur exigere. Nam neceſſitas multa facit, quæ remotâ neceſſitate fuiſſent culpanda, Ubi nulla urget neceſſitas, conſtituta Patrum inviolata ſerventur, inquit Gelafius. Sed in caſu neceſſitatis, ubi aliter fieri nequit, nullam habet Legem neceſſitas, & ipſa ſibi Legem facit ut habetur in Decreto Gratiani Cauf. 1. q. 1. cap. Remiſſionem, ubi agitur de Baptiſmo, quem conferri poſſe à Simoniaco conceditur, non autem Ordines, nimirum quia alia ſunt Sacramenta neceſſitatis, alia dignitatis. Sic multa licent & laudantur in maximâ Reipublicæ perturbatione, quæ aliàs in ſtatu pacato & benè ordinato non licerent, nec legitimè fierent. Si in Regno conjuratio ſit adversùs Principem, & ſi illi, quorum munus erat Conjuratoribus ſeſe opponere, non modò non faciunt, ſed ipſi vel ſtertunt, vel in Conjuratorum partes trahuntur; Nonne licebit bonis & fidelibus Subditis, quantumvis privatis, proditoribus reſiſtere, de auctoritate ipſos deturbare, facere quæcunque neceſſaria videbuntur ad conjurationem illam diſſipandam, & cæteros in obſequio Principis continendos? Sanè quod ſeditionis & criminis læſæ Majeſtatis nomine notaretur, ſi fieret contra Regios miniſtros, auctoritate ſibi conceſſâ legitimè utentes; Si de proditione conſtiterit, non crimen, ſed actio heroïca cenſeri debet, & obedientiæ exemplum eò nobilius, quò minoris eſt auctoritatis ille, qui id exequi voluit. Ita ſi milites hoſtem in ſe irruere vident, Duce ſuo ſtertente vel languente ad Imperia, vel etiam urbem prodente; An non licebit ipſis Claves proditori eripere, & ad ſigna etiam nullo vocante convenire? Cùm res ipſa vocat, quid voces, ſi deſunt, moramur? Imò ſi obedientiæ ſpecie ſilent & quieſcunt, immemores juramenti, perfidiæ & proditionis inſimulantur; ſola ſcelerum conſcientia inquinat; illam verò nemo purgat, niſi malo pro virili obnitatur. Licèt in ſpecula non ſis, nec in excubiis, ſi tamen incendium vides, & vigiles dormire vel ſilere animadvertis, ſi non exclamas, reus es; quiſque enim incendio graſſanti obviam ire pro virili tenetur. Huc referri poteſt P. Scipionis conſilium laudatum à Valerio lib. 5. cap. 7. qui, cùm ex Ærario pecuniam ad neceſſarios ufus Reipubl. promi oporteret, idque Quæſtores, quia lex prohibebat, agere recuſarent, privatus claves popoſcit, & legem utilitati & neceſſitati cedere coëgit. Pontificii ipſi in caſu neceſſitatis poteſtatem baptizandi concedunt laïco & mulieri, & privato fieri poſſe confeſſionem, ſi deſit Sacerdos. Joh. Hier. Albanus de Poteſtate Papæ & Concilii, Si Papa in hæreſim incidat, & Prælati officium facere negligant, Laïcos de Eccleſiæ Reformatione conſilium inire poſſe fatetur. Diſtinguendus ergo hîc venit duplex Eccleſiæ ſtatus, vel benè ordinatus & conſtitutus; vel confuſus & perturbatus. Fateor in priori non licere privato laïco ſacra tractare, neminemque ſine prævia vocatione legitima Eccleſiæ clavum & regimen invadere debere. Sed alia eſt ratio poſterioris: Nam in perturbato Eccleſiæ ſtatu, ſat juris eſt cuique ex vocatione generali, & charitatis lege ad rejiciendos errores, & veritatem amplectendam & profitendam. Et ſi, ut benè Juriſconſulti obſervant, nulla datur obligatio ad illicita; Quis dixerit fideles ad mendacium propugnandum obligatos fuiſſe? Quis non contrà fateatur, indiſpenſabilem illis neceſſitatem fuiſſe impoſitam mendacium rejiciendi, & veritatem publicè defendendi? Hæc verò fuit temporum illorum ratio: Ita omnia erant perturbata, ut Rectores Eccleſiæ, quorum erat Erroribus graſſantibus ſeſe opponere, & lupos ab ovili Domini arcere, non modò non facerent, ſed & ipſi in lupos converſi gregem Dominicum vaſtarent, & Chriſti legitimi ac unici Regis auctoritatem nefariè uſurparent, & ſi qui de officio monere eos vellent, non tantùm non audirent, ſed ferro flammiſque perſequerentur. Quid hîc faciendum fuit Majoribus noſtris, qui graviſſimum hoc malum perſpectum habebant? An manendum illis fuit ſub jugo illo Antichriſti diriſſimo, ubi pereundum illis fuiſſet neceſſariò? An non licuit, poſtquam omnem ſpem Reformandæ Eccleſiæ viderunt decollatam, maturè ſe ab exitio præſentiſſimo ſubducere, & ſaluti ſuæ per juſtam ſeceſſionem proſpicere? Ni hoc feciſſent, ſummo ſe obſtrinxiſſent ſcelere, & in Deum ingrati & injurii, certiſſimam in ſe perniciem accerſiviſſent.

XXI. Uno verbo, ſi unuſquiſque ad profitendam veritatem neceſſariò obligatur, nec jus ullum habet ad mendacium retinendum & docendum, quiſquis mendacium docet, nullam ad id miſſionem legitimam poteſt habere. Contrà qui Veritatem prædicat, non modò jus & vocationem habet eam proponendi, ſed & ex officio indiſpenſabili tenetur. Ita quamdiu Rectores Eccleſiæ docent veritatem quam Chriſtus tradidit, jus habent illud præſtandi, nec poteſt in dubium vocari eorum Vocatio. Sed ſi mendacium docent, impoſſibile eſt eos ad id vocari à Chriſto. Ut ergo agnoſcatur, à quorum partibus ſtet legitimè Vocatio & Miſſio, non ad formulas externas ordinationis, quæ nihil eſt ſine veritate, attendendum eſt: ſed reſpicienda eſt unicè Veritas, nam ut qui pro veritate militat, ex Deo eſt, & ad id ab ipſo vocatur: Ita qui eam oppugnat, non poteſt à Deo eſſe, nec ab ipſo ad id vocari. Quod non ideo dicimus, quaſi vellemus liberum eſſe & integrum cuivis ſeſe ingerere omni tempore & caſu ad functiones Miniſterii publici. Scimus Deum eſſe Deum ordinis non confuſionis, nec ordinem, ſemel in Eccleſia fancitum, ſine abſoluta neceſſitate eſſe violandum. Sed hoc tantùm volumus, veritatem non propter ordinem datum eſſe, ſed ordinem propter veritatem, atque ita ordinem veritati cedere debere, non veritatem ordini, quum veritas & ordo non poſſunt ſimul ſubſiſtere. Dum ergo qui ex ordine recepto vocantur ad veritatem docendam, ritè officio ſuo funguntur, nemini licet eos turbare, vel intrudere ſe in Miniſterium. Sed ſi eo miſerè abutantur, & tantùm abeſt ut doceant veritatem, perſequuntur eos, qui eam ſequuntur, & mendacium perſuadere conantur; Nemo eſt qui jus non habeat illis reſiſtendi, & veritatem pro virili promulgandi & amplectendi, à quocunque nobis proponatur: Nec ulla datur circumſtantia locorum, temporum, perſonarum, quæ impediat, quominus obligemur ad veritatem ſequendam, & quæ efficiat, ut debeamus ſequi eos qui eam oppugnant, quacunque jactent ſe inſtructos eſſe vocatione. Aliàs dicendum eſſet, vel eos, qui ordinationem non acceperunt juxta ritus receptos, non poſſe veritatem unquam docere, vel veritatem non eſſe amplectendam, quoties ab iis proponitur, qui ordinationem non habent, quod utrumque & ſanæ rationi, & experientiæ repugnare certum eſt. Rurfus, ſi ex neceſſitate miſſionis pro Ecclefia Romana quis pugnaret, dicendum erit. Vel nullos ex iis, qui miſſionem habent poſſé errare: Vel licet errent, non minus ſequendos tamen eſſe, quod utrumque etiam pietati, & rationi adversâri nemo non videt. Hunc autem ſtatum eſſe controverſiæ inter Nos & Pontificios proclive eſt cuivis agnoſcere. Donec ergo non demonſtrant nobis, Veritatem penès ſe eſſe, & mendacium penès nos, non poſſunt obtendere nobis defectum Miſſionis, qui pertendimus, Veritatem à partibus noſtris ſtare; & Mendacium apud Adverſarios. Sic neceſſe eſt ad Examen Doctrinæ venire, ut conſtet quibuſnam jus competat prædicandi.

XX. Verùm quidem eſt neminem prædicare debere, niſi mittatur ex Rom. 10. Sed non ſemper externè & mediatè ab hominibus fit miſſio, ſed aliquando internè & immediatè à Deo. Quum tolerabilis eſt Eccleſiæ ſtatus, nullaque urget neceſſitas, εὐταξίας ratio, fateor, poſtulat, ut ordo receptus, qui à Deo inſtitutus eſt, & hominum miniſterio peragitur, ſervetur. Sed in caſibus ſummæ & ineluctabilis neceſſitatis, & in deplorato rerum ſtatu, qualis iſte fuit, quum nullus ampliùs locus ordini relictus eſt; Neceſſitatis lex, ſeu potiùs Deus ipſe, qui homines in iſtam neceſſitatem compulit, non modò non vetat, ſed etiam præcipit & poteſtatem dat ea procurandi, quæ faciunt ad ſalutem propriam, & proximi ædificationem, etiam cum ordinis illius neglectu, ſi modo ordinario & conſueto haberi non poſſint. Sic ſi aliquis in remotiſſimas orbis terrarum plagas tempeſtate delatus eſſet, inter populos planè barbaros, apud quos nullum eſſet Chriſtianæ Religionis veſtigium; An ſacrilego ſilentio premere debebit myſteria Euangelica? Nonne ex charitatis lege tenebitur Infidelibus illis convertendis operam dare, & ſi labori ipſius Deus eatenus benedicit, ut plures adducat ad fidem; An non licebit ipſi Cœtum colligere, Eccleſiam conſtituere, & Paſtoris ordinarii ex ipforum voto apud ipſos fungi officio? An Patriam repetere priùs tenebitur, ut juxta ritus receptos conſecretur? Quid ſi in Patriam redeundi denegatur illi facultas, an fatius eſſet pati potiùs lumen Euangelii extingui, & gregem diſſipari, quàm ut Paſtoris munere fungeretur, & tam inſigne opus deſereret?

XX. Rem autem non modò ita ſe habere poſſé, ſed & contigiſſe ſæpiùs teſtatur hiſtoria Apoſtolica & Eccleſiaſtica. Sic Act. 8. 4. Fideles poſt mortem Protomartyris Stephani, huc illuc vento perſecutionis diſperſi, Euangelium prædicant, & multos ad fidem adducunt v. 4. & cap. 11. 19. 20. Apollos edoctus viam Dei per Priſcillam & Aquilam, nullâ aliâ munitus vocatione, Judæos convincit per Scripturas demonſtrando Jeſum eſſe Chriſtum cap. 18. 25. 26. Sic Theodor. lib. 1. cap. 22. refert tempore Conſtantini M. Ædeſium & Frumentium fratres delatos in Indiam, & à Barbaris longâ ſervitute detentos, multos ex illis, & Regem præ cæteris ad fidem Chriſti convertiſſe, & ita cœpiſſe Cœtus cogere, Eccleſias inſtituere, ut iſtic cultui ſacro vacarent. Idem cap. 24. narrat, fœminam captivam inter Iberos converſionis ipſorum fuiſſe cauſam, Reginâ primùm ad fidem Chriſti adductâ, & per Reginam Rege, & ſic Rex Apoſtolus gentis ſuæ factus eſt, inquit Ruffinus lib. 10. cap. 11. Et quum Valentis tyrannide duo Macarii Ægyptius & Alexander Monachorum Patres in Inſulam Paludium relegati eſſent, exilii neceſſitate in beneficii occaſionem versâ, brevi effecerunt, ut Inſulares baptiſmo conſecrarentur, Theod. lib. 4. cap. 1. Plurima poſſent afferri exempla ejuſmodi hominum privatorum, quorum operâ converſi ſunt ad fidem Chriſti plurimi. An mirum ergo videri debet, ſi quidam ex Reformatoribus noſtris in eo ſtatu conſtituti, tale quid fuerint aggreſſi, ſummâ id exigente neceſſitate, quum nulla alia apparebat vel libertatis vel ſalutis via? Maximè cùm dona illa eximia & ſingularia, quibus eos inſtructos Deus voluit, rara eruditio, ingenii acumen maximum, judicium ſubactiſſimum, conſtantia & patientia invicta, zelus ferventiſſimus, & alii motus heroïci & planè extraordinarii, quibus Reformationem cœperunt, promoverunt, & tandem perfecerunt, adversùs omnes contradicentium artes & molimina, fuerint veluti ſigilla authentica divinæ eorum Vocationis: cùm neminem lateat, magna illa dona nunquam à Deo conferri, niſi ad magnum & extraordinarium aliquod opus; Quibus adde ſucceſſum admirabilem & planè ſtupendum, quem Deus eorum laboribus largitus eſt, in quo Providentia prorſus ſingularis & admirabilis ita apparet conſpicua, ut neminem latere poſſit, niſi eos, qui faſcino ſuperſtitionis & odio veritatis ſunt excæcati. Denique ſi quid deſiderari potuit in hac prima vocatione, facilè ſuppletum fuit, tum Eccleſiæ conſenſu & ſuccedente approbatione, tum auctoritate publicâ Magiſtratuum & Populorum, ut hîc nihil habeant, quod carpere poſſint Adverſarii, niſi doctrinam à Noſtris traditam falſam eſſe & corruptam, quod in æternum nunquam ſunt demonſtraturi, oſtendant.

XXI. Dices fortè varias illas corruptelas, quas in Eccleſia Romana fuiſſe pertendimus, potuiſſe quidem Majoribus noſtris occaſionem dare eas rejiciendi, & ſe ab illis immunes præſtandi per Seceſſionem negativam: Sed non ſtatim jus potuiſſe conferre Cœtus ſegreges cogendi, & novum Miniſterium in illis inſtituendi, quod ſine auctoritate publica fieri non potuit; niſi velimus ἀταξίαν inducere in Eccleſiam. Verùm facilè eſt hoc telum repellere; nam ut non dicamus hoc locum non habere in illis Eccleſiis, quæ ab Epiſcopis, Presbyteris, & aliis Romanæ Eccleſiæ Rectoribus reformatæ ſunt; Quæ rationes Seceſſionis negativæ neceſſitatem impofuerunt fidelibus; Eædem Seceſſionem poſitivam & patentem exigunt, ut Conventus fiant publici, ubi Verbum prædicetur, & Sacramenta adminiſtrentur: Nec tantùm hoc jus cenſendum eſt, cujus uſus penès ipſos poſitum ſit, ſed officium & obligatio arctiſſima, & quæ, niſi abſoluta ſit impoſſibilitas, eſt indiſpenſabilis. Hoc natura fidei exigit, quæ ut corde retinetur, ita per confeſſionem apertam declaratur. Hoc pietas poſtulat, quæ cultum non tantùm internum cordis, ſed & externum corporis complectitur. Hoc Charitas jubet, ut ſalutem proximorum non minùs ac noſtram ſedulò promoveamus. Aliàs niſi hoc liceret, quid tandem illis fidelibus præſtandum foret? an perſtare deberent in Communione Romana erroneâ & idololatricâ? Sed hoc conſcientia ipſorum non patitur, quia ore negarent, quod corde credunt. An potiùs deberent manere ſine Paſtoribus & ullo cultu externo, & expectare, donec Deus alios extra ordinem excitaret, quàm ut jus ſibi arrogarent congregandi Eccleſias & creandi Paſtores? Scio quidem hoc fatiùs viſum Auctori Præjudiciorum cap. 7. pag. 155. ſed nihil dici potuit abſurdius & magis inconſideratè. Quid enim? An fatiùs erit diſperſos manere fideles tanquam oves palantes ſine Paſtoribus, & ſine cultu ullo externo manere, atque ita pati lucem Euangelii, fidem & pietatem intercidere, quàm Cœtus publicos cogere, & Paſtores præficere, qui illis præſint; An fatiùs erit, quod præcipuum eſt omittere, & ſine quo Eccleſiæ ſocietas ſtare nequit, quàm non obſervare ordinem aliquem receptum, quum eò res devenit, ut obſervari nequeat? An fatiùs erit Religionem omnem de mundo tolli, vel ſaltèm ex aliqua regione, quàm Verbi Præconium aliquod habere, quantumvis citra ritus conſuetos, quia uſurpari non poſſunt; Non crediderim quemquam pium & fidelem hoc apud ſe facilè ſtatuere poſſé. Imò quivis videt gloriam Dei & ſalutem fidelium exigere contrarium; nullâ præſertim lege id prohibente: Et ſi maximè aliqua daretur, caſu neceſſitatis exceptionem & diſpenſationem à Lege faciente. Neque hîc reponendum, ad Privatos & Laïcos non pertinere publicam Miniſterii inſtitutionem; Ita non potuiſſe vocari & mitti Paſtores niſi à Paſtoribus. Nam licèt hoc in Eccleſia conſtituta & benè ordinata obtineat; Non ideo debet ſemper locum habere in Eccleſia corrupta & reſtituenda. Et hoc eò faciliùs admitti debet, quod certum ſit & indubitatum, ut pluribus oſtendi poſſet, ſi inſtituti noſtri ratio id pateretur: Jus Vocationis Paſtorum, quod à Chriſto datum eſt Apoſtolis, & per eos Eccleſiæ; non pertinere ad ſolos Paſtores, ſeu Eccleſiam repræſentativam; Sed primariò & radicalitèr reſidere in ſocietate fidelium, ſeu Eccleſiâ collectivâ, quæ illud quidem ad meliorem ordinis obſervationem in Paſtores ſeu Synedrium tranſtulit; ita tamen ut illo ſe penitus non abdicarit, quin nomine & auctoritate ſuâ ſemper exerceatur, & quin poſſit eo uti, quando illi, quibus hoc commiſit, perperam eo abutuntur ad mendacii propagationem; ut ſolidiſſimè hoc, ut cætera omnia, exequitur Celeber. Claudius in eximio Opere Defenſionis Reformationis, P. IV. cap. 3. & 4. Vide etiam quæ à nobis dicta ſunt Inſtit. Elenct. P. III. Loco 18. Quæſt. 24. de jure vocationis Paſtorum. Licèt ergo Paſtores Euangelici vocationem non habuerint ab aliis Paſtoribus, (quod de quibuſdam tantùm dictum volumus, plerique enim, ut diximus, à Pontificiis ordinati erant) non minùs tamen legitimè potuerunt vocari ab Eccleſia in caſu extremæ neceſſitatis, quem ponimus.

XXII. Fruſtrà ergo pertendunt Pontificii, non potuiſſe Laïcos Miniſterium obire, vel alios ad Miniſterium vocare, dando illis auctoritatem, quam non habebant. Pari enim ratione dici poſſet Populum, qui Rege deſtituitur, non poſſé unquam Regem ſibi eligere, quia ſic auctoritatem ſupremam communicaret alteri, quam non habet, vel Cardinalium collegium, quod caret Pontifice, non poſſé creare Pontificem, quia nemo ex ipſis auctoritatem Pontificiam obtinet. Sed ut facilè reſpondebitur, Et Populum & Cardinales, licèt Rege & Pontifice deſtituantur, habere tamen jus eligendi: Ita de Laïcis dicendum eſt, eos, licèt Paſtores non ſint, habere tamen jus eos eligendi, quia quamvis Miniſterium non habeant quoad uſum & exercitium, habent tamen quoad jus collationis ex inſtitutione Chriſti, qui Eccleſiam voluit hoc jure donare, Ut ſanè auctoritas miniſterialis propriè & primariò non eſt Paſtorum, qui eam exercent, ſed Corporis Eccleſiæ, ad cujus ædificationem Miniſterium inſtituitur, & ſocietatis fidelium, qui ſunt pars potiſſima & eſſentialis Eccleſiæ, & ad quam ideo præcipuè pertinent promiſſiones Chriſti, & gratiæ, quas communicat Eccleſiæ ſuæ; inter quas auctoritas miniſterialis locum primarium obtinet, ut quæ imprimis eſt neceſſaria ad ejus ædificationem. Hoc tamen ita intellectum volumus, ut locum demum habeat in caſu ſummæ neceſſitatis, ubi Paſtores legitimi deſunt, & Eccleſiæ ſtatus eſt corruptus, vel perturbatus; aliàs ubi omnia ſunt benè ordinata, non poſſunt legitimè laïci vel Miniſterii partes aſſumere, vel alios ad illud vocare, quia hoc eſſet ordinem benè poſitum ſine neceſſitate violare.

Qualis ſit Vocatio Reformatorum, Ordinaria, an Extraordinaria.

XXIII. Atque hinc non obſcurè colligitur, Qualis dicenda ſit illa Vocatio, An Ordinaria, An Extraordinaria. Nam juxta varios vocum iſtarum ſenſus poteſt dici, vel Ordinaria, vel Extraordinaria, vel ex utraque mixta. Si Ordinarium dicitur, quod ordini primitus & divinitus inſtituto eſt conſentaneum; poteſt dici Vocatio Ordinaria. Sed ſi æquivocè pro eo ſumitur, quod inveteratâ conſuetudine, qualiſcunque ea ſit, publicè eſt receptum; Extraordinaria dicenda erit, quia plurimùm abfuit ab ea conſuetudine & more, qui in Eccleſia Romana inoleverat. Rurfus ordinaria poteſt dici quoad τὸ materiale, ſive functiones ordinarias Miniſterii à Chriſto inſtituti, Verbi ſcilicet præconium, & Sacramentorum adminiſtrationem. Sed Extraordinaria quoad τὸ formale, ſeu electionem & conſecrationem, atque adeò illius exercitium & applicationem, quatenus eos Deus extra ordinem ſuſcitavit, & donis heroïcis & extraordinariis inſtruxit ad Antichriſtum debellandum. Tertiò Ordinaria quoad jus perpetuum & indiſpenſabile, quod fidelibus competit, Errores & Idololatriam rejiciendi, & Veritatem profitendi; Imò quoad officium, quod tum fideles, tum Paſtores ipſos ſpectat ex Chriſtianiſmi Lege, ſeſe ab Antichriſti jugo ſubducendi, & Chriſto legitimo Domino fidem & obſequium addicendi. Sed Extraordinaria quoad modum, quia non facta eſt interventu Miniſterii ordinarii, (loquor de Laïcis, qui manum Reformationi adhibuerunt) ſed præter ordinem receptum, propter caſum ſummæ neceſſitatis fieri debuit. Denique poteſt dici Extraordinaria, Non ratione Doctrinæ, quaſi nova doctrina prædicata ſit, Vel ratione Muneris quaſi officium merè novum uſurpârint, cujuſmodi fuit munus Apoſtolicum. Sed ratione Actûs vocandi, quia non conſueto modo factus eſt, non neglecto ordine, ſed quia violatus erat & corruptus, non obſervato. Vide quæ fuſiùs dicta ſunt Inſtit. P. III. Loc. 18. Q. 23. & 25.

XXIV. Si verò Extraordinariam cenſemus eo ſenſu fuiſſe, non continuò ſequitur, miraculis eam debuiſſe confirmari. Nam quævis vocatio extraordinaria non habet miracula, ut in variis Prophetis, & Joanne Baptiſta viſum, qui, licèt vocati extraordinariè, nulla tamen feciſſe leguntur miracula. 2. Alia eſt Eccleſiæ de novo conſtituendæ: Alia Eccleſiæ Reformandæ & reſtituendæ ratio. Nam ad primam Chriſtianiſmi conſtitutionem, ubi abrogandus fuit Dei cultus antiquus per Moſem inſtitutus, & novus inſtituendus, & Gentes ab Idolis ad verum Deum convertendæ; opus fuit immediatâ & planè extraordinariâ vocatione, quæ per miracula debuit confirmari, ad fidem eò magis adſtruendam prædicationi Apoſtolorum; Deo illis teſtimonium perhibente ſignis & prodigiis &c. Heb. 2. 4. At ubi nova doctrina non proponitur, ſed quæ corrupta fuit & obſcurata, repurgatur tantùm, & illuſtratur, ut in Reformatione factum; Non opus fuit miraculis novis, ſed ſolâ Verbi prædicatione; Eadem enim miracula, quibus Chriſtus & Apoſtoli ſuam confirmârunt doctrinam, noſtram etiam, quæ eadem eſt, confirmant. Ne jam dicamus ſucceſſum admirabilem Reformationis, & converſionem Mundi tantum eſſe miraculum, ut qui, mundo credente, prodigia adhuc quærit, ipſe ſit prodigium, ut loquebatur Auguſtinus.

III. Objectio ab Exemplis Veteris & Novi Teſtamenti.

XXV. III. Objectio contra Seceſſionem petitur ab Exemplis variis tum Veteris tum Novi Teſtamenti, ex quibus patet, fideles ab Eccleſia corruptâ non ſtatim ſeceſſiſſe. Sic in Veteri Teſtamento Moſes & Prophetæ idololatricis temporibus nova non erigebant altaria, ut ordinaria celebrarentur ſacrificia. Fideles non ſecedebant ab Eccleſia, quamvis idololatrica, ut Cœtus ſeparatos ab ea cogerent, & novum Miniſterium inſtituerent. Tempore Chriſti Eccleſia Judaïca corruptiſſima fuit; Nec videmus tamen Simeonem, Zachariam, Annam &c. eam deſeruiſſe. Nicodemus, qui Diſcipulum Chriſti ſe profitetur, non ſecedit à Judæis, & noctu tantùm ad Chriſtum accedit. Paulus ipſe legitur Ritus & Cæremonias Judaïcas, etiam poſt earum abrogationem, obſervaſſe, circumciſo Timotheo Act. 16. nuncupato voto & ſuſcepta purificatione Act. 21. Patres ante Reformationem potuerunt manere in Eccleſia Romana, & in ea ſalvari, quidni & nobis idem præſtare liceat?

XXVI. Ad hoc verò in genere Reſpondemus, Leges hîc attendendas eſſe, non Exempla. Nec enim, quod ab hoc vel illo fideli factitatum eſt, ſtatim poteſt aut debet in imitationem trahi. Itaque licèt nonnulli in Eccleſia corrupta verſantes de Seceſſione non fuerint ſolliciti; Non ſequitur idem à nobis ſine vitio præſtari potuiſſe. Non tam reſpicere debemus quid ante nos factum ſit, quàm quid nobis ex officio agendum incumbat. 2. Ad Exemplum Moſis & Prophetarum & cæterorum fidelium Veteris Teſtamenti, vide quæ dicta ſunt Diſp. II. Th. 6. 7. 8. 9. 10. Paucis obſervamus, Fideles tunc temporis ſeceſſiſſe ab Idololatris ſaltèm negativè, ut patet in 7000. qui genua non flexerunt Bahali. Imò non paucos etiam ſeceſſiſſe poſitivè, ut Eliam, qui in deſertum ſecedit, ne idololatria pollueretur, Moſem & Levitas, qui ultionem ſumunt de Idololatris Exod. 32. 26. & Prophetas, quoties invehebantur in peccata populi, & idololatriam illi ſuam exprobrabant. Deinde, alia fuit temporis illius, alia iſtius ratio. In illo Deus cultum ſuum ita uni loco addixerat, ut nefas eſſet aliò convenire, vel ſacra facere. Sed jam ubivis poſſumus puras manus ad Deum attollere, & Deum adorare in ſpiritu & veritate Jo. 4. 23. & 1. Tim. 2. 9. Tertiò licèt idololatria obtineret inter Iſraëlitas, dum populus ad Regum exemplum componebatur; non tamen eatenus invaluerat, ut in legem abiret; ita ut populus per vim ad eam adigeretur. Quod etiam locum habere debet reſpectu Eccleſiæ Judaïcæ tempore Chriſti, quæ utut varios abuſus & corruptelas haberet, ſola tamen adhuc erat Eccleſia, ſolum Templum, in quo ritè ſacra fieri poterant; Ideo in ea poterant fideles adhuc ſine crimine manere; Imò & debebant ad inſtar Chriſti cultum Moſaïcum obſervare, & ipſos Phariſæos docentes, & in Cathedra Moſis ſedentes, audire; modò ab eorum fermento ſibi caverent. Sed ex quo Chriſtus cultum Moſaïcum abrogavit, & Euangelicum inſtituit; Ex quo Eccleſiam Chriſtianam fundavit; Chriſto nunciaret, qui vellet adhuc τῇ σκηνῇ λατρεύειν, Heb. 13. 10. retinendo cultum Moſaïcum.

XXVII. Ad exemplum Nicodemi ℞. Nicodemi timiditatem, quum noctu venit ad Chriſtum Joan. 3. 1. non poſſé hîc favere Neutralium, & Pſeudo-Nicodemitarum tepori; quia ſi ab initio aliquam puſillanimitatem exhibuit, quæ culpanda omnino fuit, eam tandem contemptis omnibus periculis generoſè ſuperavit, quum ſe junxit Joſepho Arimatheenſi ad Domini ſepulturam Joan. 19. Hîc itaque diſtinguendus nobis Nicodemus Judæizans, & adhuc Neophytus, & Nicodemus Chriſtianus & confirmatus. Ille ignorantiâ adhuc detentus timet, & noctu tantùm ad Chriſtum venit: At poſtquam fide illuminatus fuit, palàm & interdiu confitetur, idque tempore magis formidoloſo, quàm fuiſſet antea, in morte ſcilicet Chriſti, quum ipſi diſcipuli fugiebant, & omnia deſperata videbantur: Tunc fidem profitetur coram omnibus, non refugit odium, probrum & infamiam non metuit, perſecutiones non reformidat. Hoc ſcilicet eſt Nicodemizare, ſi Nicodemum Chriſtianum aſpicimus. Cur ergo iſti, quod fecit Nicodemus, ignorantiæ ſuæ tempore imitari volunt, exemplum autem, quod fide jam donatus prodit, diſſimulant ad ſe pertinere?

XXVIII. Ad Paulum quod attinet, Cæremonias adhuc obſervantem ℞. diſcrimen eſſe longè maximum in Exemplis. Nam Cæremoniæ illæ Legales, quas Paulus obſervabat, erant à Deo inſtitutæ: At ritus Papales ſunt humanitus conficti, & in Eccleſiam introducti. Cæremoniæ illæ, licèt jam abrogatæ eſſent de jure per mortem Chriſti, nondum tamen erant de facto. Itaque tempore Apoſtoli indifferentes erant & mediæ, uſque dum plenè abrogarentur, nec damnabantur in Euangelio, niſi quatenus cum opinione neceſſitatis & meriti obſervabantur. At ritus Papales ſunt illiciti, & Verbo Dei damnati, quibus proinde nunquam licet communicare. Tria ergo hîc Cæremoniarum tempora diſtinguenda: Primum, quô vivæ & neceſſariæ erant ex ordine Dei. Secundum, quô factæ ſunt mortuæ & adiaphoræ poſt mortem Chriſti, quæ finem umbris impoſuit. Tertium, quô mortiferæ ſunt & exitiales, poſt prædicationem plenam Euangelii. In primo debebant retineri; In ſecundo poterant uſurpari, modò id fieret ex charitate. In tertio nefas eſt iis ampliùs uti. Hinc factum ut Apoſtoli in ſecundo hoc intervallo cæremoniis Moſaïcis nonnunquam uſi legantur per Chriſtianam συγκατάβασιν, ut Judæis infirmis ſeſe accommodarent, & Synagogam honorificè ſepelirent; quod præcipuè Paulum feciſſe obſervamus, qui omnia omnibus & Judæis Judæum ſe faciebat, ut aliquos lucraretur, 1. Cor. 9. 20. Sed tum demum, quum res illi erat cum fratribus infirmis; Nam alibi quum agendum illi fuit cum Pſeudo-Apoſtolis, conſtanter eas repudiat, ne ad momentum quidem ipſis cedit Gal. 2. 9. Unde qui voluit circumcidi Timotheum Act. 16. 3. noluit tamen circumcidi Titum Gal. 2. 3. Idem de Tonſura & purificatione Pauli Act. 18. & 21. 26. dicendum. Hæc enim uſurpat ut res medias ex charitate, ſociis ſuis ſe accommodando, ne videretur Moſis Legem velle pervertere. Sed quid hoc ad Idololatriam Papalem? quaſi nihil differant, Tondere ſe, & Genua flectere coram Idolo. De Patribus ante Reformationem dictum Diſp. VI. th. 32. &c.

XXVIII. Non omittenda eſt hîc objectio, quæ ſolet identidem adversùs Seceſſionem noſtram, ut ſchiſmaticam & injuſtiſſimam fieri, quæ petitur ex Schiſmate Donatiſtarum, quaſi rei ſimus criminis, quod meritò illis impingitur. Sed quis non videt longum latumque diſcrimen intercedere inter nos & ipfos in hac parte? Primò quia Donatiſtæ non accuſabant Eccleſiam, à quâ ſeceſſionem fecerant, ullius erroris in doctrinâ, vel depravationis in cultu. Nam quoad validitatem vel invaliditatem baptiſmi hæreticorum, agnoſcebant utrinque, non eſſe cauſam ſufficientem ſeparationis, nec ſuper illam ſeceſſionem ſuam fundabant Donatiſtæ, ut Auguſtin. non ſemel obſervat cont. Creſco. lib. 2. cap. 3. & epiſt. 48. Sed tantùm, quòd inter Epiſcopos ſuos retinerent Traditores, vel ordinatos à Traditoribus, id eſt, qui libros ſacros tradiderant perſecutoribus comburendos. Quales erant Cæcilianus, qui accuſabatur, quaſi tempore perſecutionis libros ſacros tradidiſſet comburendos, quod tamen falſum erat; Et Felix Aptungitanus, qui Cæcilianum ordinaverat in Menſorii locum. Verùm quis ignorat, nos Eccleſiæ Romanæ impingere varios errores graviſſimos, & idololatrias craſſiſſimas, quæ cum ſalute conſiſtere nequeant? 2. Donatiſtæ ſeſe ab Eccleſiâ ſegregaverant, ſeceſſione voluntariâ, nullâ ad eam vi vel perſecutione adacti, Eccleſiâ ipſis identidem communionem ſuam & pacem offerente. Sed hîc voluntaria non fuit, ſed coacta Seceſſio noſtra; Eccleſia Romana ipſa nos à ſe ſeparavit, nos proſcripſit, & anathemate feriit, quia nolebamus retinere & profiteri ejus errores, & etiamnum hodie, quo præ ſe fert velle nos ad ſe revocare, oppugnat doctrinam noſtram, ut hæreticam, & ad ejus ejerationem cogit quotquot ad ipſam accedunt. Quis non videt duas iſtas differentias reddere ſeceſſionem Donatiſtarum ſchiſmaticam & injuſtam, & noſtram non modò innocentem, ſed & abſolutè neceſſariam? Peccatum quod Eccleſiæ impingebatur à Donatiſtis; fuit factum Cæciliani, quod nec probatum à Donatiſtis, nec confeſſum ab Orthodoxis, atque adeò verum non erat; nec ſi verum fuiſſet, poterat juſtam ſeceſſioni cauſam dare, quia factum erat merè perſonale, cujus Eccleſia Catholica non erat rea, nec Donatiſtæ obligabantur ad illud probandum vel ſequendum, ſi voluiſſent ad eam redire. Verùm Nos, qui accuſamus Eccleſiam Romanam variorum errorum, qui certò perſuaſi ſumus eſſe idololatriæ ream; Nos qui accuſamur ab Eccleſiâ Romanâ hæreſis: Quomodo poſſumus ad eam redire ſine ſalutis aperto diſcrimine, coacti quippe profiteri doctrinas, quas falſas & hæreticas credimus, cultum obſervare, quem ſcimus eſſe illicitum, & ejerare doctrinas, quas veriſſimas eſſe ex Dei Verbo perſuaſiſſimum habemus.

Pro Syncretiſmo urgentur 1. Pax Eccleſiæ.

XXX. Sic contra Seceſſionem diſputant. Videndum jam quid pro Syncretiſmo ſoleat afferri. Varia enim etiam proponuntur in eam rem argumenta. Primum petitur à Pace Eccleſiæ, quæ toties nobis commendatur à Chriſto. Nam ſi pacem cum omnibus quærere & procurare debemus, ſi proximum etiam errantem diligere tenemur. Quidni Syncretiſmum cum eo fovere poterimus? ℞. Specioſum quidem eſt nomen Pacis, inquit Hilarius, & pulchra opinio unitatis, ſed quis ambigat eam ſolam unicam eſſe Eccleſiæ pacem, quæ Chriſti eſt? Quod ſi talis pax per Syncretiſmum haberi queat, ultrò largimur modis omnibus eſſe quærendam. Sed ſi ſine præjudicio veritatis & pietatis obtineri non poteſt; Quis dixerit pacem talem optandam eſſe, vel quærendam? Fateor, ſi pacificandæ Eccleſiæ vera & ſeria fieret mentio, nullum pium eſſe debere, qui libenter aures animumque non accommodaret. Nemo enim eſt vel mediocri pietatis ſenſu præditus, quem non excruciet fœda hæc & horrenda Corporis Chriſti laceratio. Sed ſi hoc prætextu homines aſtuti ſe inſinuant, ut à ſincera Chriſti doctrina nos abducant, quis vellet pacem hominum redimere, Pacis divinæ diſpendio? Optandum ſanè ſuper omnia, ut pax cum omnibus colatur, ſed εἰ δυνατόν, inquit Paulus Rom. 12. ſi gloria Dei, ſi ratio Veritatis & ſalutis noſtræ hoc patitur, ſi pax divina non reſcinditur; quod hîc fieri non poſſé, rebus ſic ſtantibus, perſuaſum habemus. Nec aliter de Proximi dilectione ratiocinari debemus. Hactenus ſanè proximum diligere tenemur, ut nihil omittamus ex iis, quæ poſſunt facere ad promovendam ejus ſalutem, errantem convertendo ad veritatem, infirmum & docilem cum omni lenitate tractando, Rom. 14. 1. Gal. 6. 1. Sed ſemper meminiſſe debemus hoc fieri debere uſque ad aras, id eſt, ut amor Dei & obedientia illi debita non lædatur, quod fieret tamen, ſi eam extenderemus uſque ad Syncretiſmum cum hoſtibus Chriſti, & cum illis, qui errant fundamentaliter, quod expreſſè Paulus vetat 2. Cor. 6. 16. 17. dum fideles cum infidelibus conſociari prohibet.

XXXI. Secundò Paulus docet communionem coli poſſé cum fratribus errantibus, quum vult fratres infirmos tolerari Rom. 14. 1. Phil. 3. 14. 15. nec abnuit etiam graviter errantes poſſé ſervari, quum oſtendit eos, qui fundamento ſuperædificant fœnum, ſtipulam &c. poſſé tamen, licèt ægrè, ſervari, ὡς διὰ πυρός 1. Cor. 3. 12. 13. Unde colligunt, nihil obſtare quominus communionem colamus cum Pontificiis, etiam ex noſtra ſententia, errantibus. ℞. Ut ſolvatur difficultas, diſtinguendi ſunt Errores, ut & Articuli fundamentales, à non fundamentalibus: Ut enim non omnes veritates ſunt ejuſdem neceſſitatis: Ita nec omnia vulnera, quæ veritati infliguntur, ſtatim ſunt lethalia. Nec omnis morbus ſtatim eſt fonticus. Hinc error duplex poteſt diſtingui; Alius Capitalis & fundamentalis, qui cor ipſum Religionis & fidei petit, & qui articulum aliquem fundamentalem oppugnat & evertit. Alius levior & non fundamentalis, qui veritati quidem in Verbo revelatæ repugnat, ſed minùs neceſſariæ, & qui non ſtatim errantem ſalute privat. Fateor poſſé communionem coli cum Errantibus poſteriori ſenſu: Sed negamus priori, de quo hîc potiſſimùm quæritur; cum Errores Pontificiorum ſint capitales & fundamentales, ut ſuprà viſum. Unde loca Pauli aliena ſunt, utpote quæ agunt de fratribus infirmis, qui errant in rebus levioris momenti, quales erant illi, qui tunc non ſatis adhuc edocti de natura libertatis Chriſtianæ, Cæremoniarum uſum nondum poterant abjicere. Tales, fateor, tolerari poſſunt, non ut probentur & adoptentur eorum errores; ſed ut, non obſtantibus illis, charitas Chriſtiana cum illis foveatur, donec majori luce à Deo donentur ad fidei confirmationem. Quò ſpectant verba aurea Pauli ad Philip. 3. 14. 15. Quotquot ſumus perfecti, idem ſentiamus, & ſi quid aliter ſentitis, Deus vobis revelabit, Interim in eo ad quod pervenimus eodem incedamus Canone. Sed malè & perperam hæc referas ad eos, qui Capitales & fundamentales fovent Errores, qui cum vera in Deum fide & ſalute ſunt ἀσύστατοι; quod Pontificios præſtare credimus.

XXXII. Non magis appoſitus eſt alter, quô utuntur, locus ex 1. Cor. 3. 13. 14. Nam certum eſt Paulum non loqui de illis, qui errabant fundamentaliter; cùm dicat eos retinere fundamentum, & ſalutis tandem fieri compotes. Sed de aliis, qui leviùs errando, & Doctorum officio non ritè defungendo, mercede ſperatâ, ſed non ſtatim ſalute multari debebant, ſervandi ὡς διὰ πυρός, id eſt ægrè & non ſine difficultate, animam pro ſpolio habentes, ductâ ſcilicet loquutione ex communi apud omnes diverbio, quô is, qui ægrè ſervatur, dicitur ereptus quaſi ex incendio, σῶς δὲ σωθεὶς ἐκ πυρός. Nimirum Apoſtolus ibi agit de Doctoribus & Miniſtris Euangelii, quos Architectis comparat, qui debent fundamento ſemel ab Apoſtolis poſito ſuperſtruere doctrinam Euangelicam ad ædificationem fidelium. Ex iis verò alii fideles & genuini Doctores ſunt, qui veram, ſalutarem, & ipſi fundamento homogeneam & convenientem doctrinam ſuperædificant, quæ nomine auri, argenti, & lapidum pretioforum venit, alluſivè ad Iſ. 54. 11. ubi Eccleſia dicitur fundanda ſapphiris & lapidibus pretioſis. Alii verò minùs probæ notæ, dicuntur fundamento ſuperædificare fœnum, lignum, & ſtipulam, id eſt doctrinas, non quidem abſolutè hæreticas & exitiales; ſic enim ſervari non poſſent; Sed vanas, curioſas, & inutiles, heterogeneas, & parùm reſpondentes fundamenti præſtantiæ. Benè ergo hinc concluſeris, in ſinu Eccleſiæ poſſé dari tales Doctores, qui non ritè per omnia muneris ſui partes impleant; Sed malè colliges communionem coli poſſé cum iis, qui errant fundamentaliter.

XXXIII. Hoc tamen Tertiò evincere conantur ex Lutheranorum Exemplo. Nam ſi cum illis Syncretiſmum inire non recuſamus, qui non minùs graviter errant in articulo de Cœna, Pontificiis, quidni poterimus illum cum Pontificiis pariter inire? Licèt verò de hoc Argumento quædam jam dicta ſint Diſp. III. th. 22. &c. Quia tamen nihil fermè eſt, quod toties, & tanto cum ardore à Miſſionariis, & aliis Pontificiæ Communionis hominibus objici ſoleat & urgeri, adeò ut hinc animi injuſto & pertinaci in E. R. odio incenſi nos inſimulent; ut qui ab ea ſeceſſionem fecerimus, & in ea pertinaciter perſeveremus; cùm non detrectemus Lutheranorum communionem, à quibus haud minùs tamen juſtas, minuſque idoneas rationes ſecedendi habemus: æquum eſt ut de hoc etiam paulò pleniùs agamus. Primò fatemur votum hoc fuiſſé ſemper Reformatorum, ut communionem colere & ſyncretiſmum inire poſſent cum Proteſtantibus, qui nomen à ſummo Dei Viro Luthero ducere ſolent, ut infelix illud diſſidium tolleretur, quô mirum quantum renaſcentis Euangelii propagatio eſt inhibita, infirmis ſcandalum præbitum, & hoſtibus veritatis inſultandi, & de diſſidiis noſtris triumphandi data eſt anſa; atque in eum finem fraternitatis dextram non ſemel parati fuerunt porrigere iis, qui eodem pacis & charitatis ſtudio agerentur. Cujus inſigne teſtimonium eſſe poteſt Decretum Synodi Carentonienſis an. 1631. de quo toties mentio fieri ſolet ab Adverſariis. Sed ab ipſo Reformationis tempore non ſemel hoc ſe optare Noſtri ſunt profeſſi, & datâ occaſione conſilia Irenica urſerunt; quod fecerunt inprimis varii Principes & Theologi Reformati, ut patuit imprimis ex Legatione, quam in eum finem inſtituit Henricus IV. verè magnus, tunc Rex Navarræ, & adhuc noſter, ad Principes Germaniæ a. 1583. approbante Synodo Vitriacenſi. Et non ita pridem ex Celeb. Viri Joh. Duræi laboribus, qui Opus hoc ſaluberrimum magno ſtudio & indefeſsâ diligentiâ promovere conatus eſt, luculenter liquet. Nec difficile eſſet oſtendere, vulnus hoc non eſſe immedicabile; cùm conſenſus iſte Euangelicorum non ſemel fuerit initus. Ut ex Colloquio Marpurgenſi inter Lutherum & Zwinglium & alios habito a. 1529. patet, in quo agnitum fuit, in cæteris omnibus capitibus conſenſum eſſe, diſſenſum tantùm in unico articulo de Cœna Domini, eóque non toto. Sic in Conventu Wittembergenſi, an. 1536. Maji 21. fuit inita concordia in communi formulâ à Melanchtone ſcriptâ, & ſubſcriptâ à Theologis utriuſque partis, qui ibi aderant. Quibus adde quæ in Conventu Sweinfurtenſi, a. 1532. Witcbergenſi, a. 1536. Smalcaldico, a. 1537. & inter Saxones & Helvetios acta ſunt a. 1537. & 1538. ubi ipſe Lutherus ſuis ad Helvetios datis 1. Dec. a. 1537. pacem urget & optare ſe ſummoperè teſtatur: Erunt tam apud vos quàm apud nos aliqui, quibus concordia hæc parum probabitur, ſed ſuſpecta erit. Si tamen nos utrinque, quibus illa cordi eſt, ſeriò ſedulòque inſtabimus, Clementiſſimus Deus & Pater utique gratiam ſuam dabit, ut & alii paulatim miteſcant, & aquæ turbidæ conſidant: & poſtea, Cumprimis vero obnixè vos rogatos volo, ita de me exiſtimetis, tanquam de eo, cui res tota ſummè eſt cordi, quique quantum omnino mearum erit virium, nihil eorum ſim intermiſſurus, quæ ad concordiam promovendam pertinebunt. Novit id Deus, quem teſtem invoco ſuper animam meam &c. Tum de capite controverſo agens, Verum tamen, ſi non omnino ſatis rectè mentem mutuo percepimus, hoc in præſens optimum ſit, ut invicem amici ſimus, & optima quæque mutuo de nobis invicem polliceamur, donec gluma & aqua fæculenta tandem ſubſidat. Sic in Polonia Euangelici conſenſum Sendomiriæ inierunt, an. 1570. & Bohemiæ Ordines, an. 1575. exemplo Polonorum, qui Huſſiticam, Bohemicam, & Auguſtanam Confeſſionem ſequebantur, unanimes in communem fidei formulam convenerunt; quam Imperator Maximilianus tunc ratam habuit & ſecuritate donavit. Ne jam loquamur de civili unione Principum & Ordinum Euangelicorum in Imperio, per quam ipſi Reformati agniti ſunt Socii Confeſſionis Auguſtanæ, ut in Conventibus Monaſterienſibus & Oſnabrugenſibus fuit declaratum. Quæ omnia, non impoſſibilem, ſed facilem fore ſyncretiſmum, ſi utrinque ſpiritu charitatis & pacis agerentur fideles, oſtendunt; Ut Theologi Marpurgenſes & Rintelenſes non ita pridem, in Colloquio Caſſellano auctoritate Sereniſſimi Principis Wilhelmi Haſſiæ Landgravii inito, agnoverunt. Cujus concluſionem hîc ſubjicere non piget. Ex his ita ultro citróque actis, cognitis & perpenſis, atque declaratis, inquiunt, eum conſtet, circa ea quæ fundamentum fidei & ſalutis conſtituunt, plenam eſſe conſenſum, quæſtiones autem controverſas fundamentum iſtud minimè attingere, minúſque multò tollere & evertere, convenit utrinque, ne altera pars alteram, propter diſſenſum in prædictis quæſtionibus reſiduis traducat, convitiis proſcindat, aut damnet, ſed ſe mutuò ſincerâ & fraternâ charitate complectantur, utrique parti addicti etiam ad hoc diſponantur, quo ſe invicem pro ejuſdem veræ Chriſti Eccleſiæ Catholicæ membris, veræque ſalvificæ in Chriſtum fidei conſortibus, atque vitæ æternæ cohæredibus agnoſcant.

XXXIV. Quamvis verò Syncretiſmum cum fratribus Lutheranis iniri poſſé cenſeamus; Non ſequitur eundem poſſé iniri cum Pontificiis. Quia longum latumque diſcrimen intercedit inter utroſque. Ifti impingunt in fundamentum multipliciter; Sed illi nobiſcum in eo conveniunt. Conſentiunt in Proteſtantiſmo formali contra Tyrannidem, Idololatriam, & hæreſes multiplices Eccleſiæ Romanæ. Nobiſcum averſantur Cultum Imaginum, & Invocationem Sanctorum, Purgatorium, Satiſfactiones humanas, Merita operum, Tranſubſtantiationem, Sacrificium Miſſaticum, Adorationem Hoſtiæ, Primatum Papæ, & infallibilitatem Eccleſiæ. Eadem nobis eſt regula fidei & morum ſola Scriptura Canonica. Idem unicus Mediator apud Deum Chriſtus θεάνθρωπος. Eadem Juſtificatio per fidem ex meriti & ſatiſfactionis Chriſti gratuita imputatione, & alia innumera, quibus à Pontificiis diſſidemus, & quæ locum Seceſſioni noſtræ dederunt. Quòd ſi alia quædam doctrinæ Capita retinent, quæ nos veritati non ſatis conſentanea credimus; & pauca ſunt præ illis, in quibus conſentimus mutuò, ſi Symbolica ſcripta, & Confeſſiones publicas, ex quibus de Eccleſiæ fide nobis eſt judicandum, reſpicimus: (nam κυρίας δόξας & ſingulares Doctorum privatorum opiniones attendendas non credimus) & non ejus momenti, quæ conſcientiam poſſint inficere, & ſalutem ipſam evertere. Quòd ſi res Eccleſiæ Rom. in eo eſſent ſtatu, ſi bonâ fide illi crederent, quod Lutherani credunt, & rejicerent quod rejiciunt, facilè tolerantia Chriſtiana illis à nobis non ſecus ac iſtis offerretur; Sed cùm nemo non videat diverſiſſimam eſſe utrorumque hac in parte ſententiam; nemo etiam mirabitur, ſi dum iſtis offerre ſolemus ſyncretiſmum; illis tamen denegamus.

XXXV. Verum quicquid ſit, inquies, errant Lutherani graviter cum Pontificiis, vel in hoc uno artic. de Præſentia reali Corporis Chriſti in Cœna; Si ergo ab iſtis propterea ſecedendum eſſe nobis putamus; Cur non pariter ab illis? Vel ſi cum illis poſſumus communionem colere, quidni etiam cum iſtis? ℞. Fateor dogma hoc Lutheranorum tale eſſe, quod à nobis probari non poſſit; Sed negamus ejuſdem eſſe momenti cum Erroribus Pontificiorum circa hoc Caput. 1. Quia Pontificii non errant ſolùm in præſentia reali Corporis Chriſti; Sed in Tranſubſtantiatione, Sacrificio Miſſatico, Adoratione Hoſtiæ, Subſtractione Calicis, & aliis, quæ gravia ſunt & capitalia, quæ illi conſtanter nobiſcum rejiciunt. 2. Error Lutheranorum eſt merè theoreticus: qui mentem quidem falſâ opinione imbuit, ſed qui conſcientiam propterea non inficit, ut aliquid in cultu admittatur, quod idololatriam ſapiat: Licèt enim Chriſtum præſentem eſſe velint in Sacramento, tamen Adorationem Sacramenti nec ipſi agnoſcunt, nec aliis imponunt, ſed apertè impugnant. Primò dicunt, ſic loquitur Chemnitius in Exam. Conc. Trident. p. 2. de Veneratione Sacramenti, de Pontificiis, Ipſum Sacramentum Euchariſtiæ, ſeu totum illud, quod à Domino ut ſumatur inſtitutum eſt, eſſe cultu latriæ adorandum. Atqui Euchariſtia juxta dictum Irenæi, conſtat duabus rebus, terrenâ & cœleſti. Eſſent igitur etiam terrena elementa panis & vini in Euchariſtia cultu latriæ adoranda, quod à manifeſto idololatria ſeu ὀρτολατρείας crimine excuſari & defendi nullo modo poſſet: Et poſtea. Ad cavendam igitur idololatriam diſertè diſtinguendum eſt. Chriſtus Deus & Homo in divinâ & humanâ naturâ in actione præſens adoretur, ſubſtantia vero vel ſpecies elementorum panis & vini non adorentur, ne præter Creatorem etiam creaturam colamus, &c. Sed Pontificii non hîc modò theoreticè, ſed & practicè etiam errant, & quidem graviſſimè, dum adorationem hoſtiæ & credunt ipſi & exhibent, & tanquam ſummè neceſſariam ſub pœna anathematis omnibus imponunt. 3. Lutherani hîc falluntur reſpectu loci, dum putant Corpus Chriſti ibi eſſe, ubi non eſt revera. Sed non quoad Objectum, ut pro Corpore Chriſti aliud aliquod ſubjectum, ſubſtantiam putà panis accipiant, quia volunt ſemper manere panem diſtinctum à Corpore Chriſti. Sed Pontificii non modò peccant reſp. loci, ſed & objecti, dum non tantùm Chriſti Corpus ibi eſſe localiter pertendunt; ſed ipſum panem in Corpus Chriſti mutatum ſtatuunt; atque ita dum credunt ſe adorare Chriſtum, re ipſa nihil aliud quàm panem adorant, & ſic meritò in ὀρτολατρείας crimen incurrunt. 4. Pontificii adorationem hoſtiæ non modò in uſu Sacramenti fanciunt; ſed etiam extra uſum ſeu extra illam actionem imperant, putà quum panis in Proceſſionibus circumgeſtatur, & in repoſitione includitur, ut tunc populo adorandus proponatur. Sed Lutherani licèt cultum Chriſti in uſu Sacramenti agnoſcant, extra illum tamen peculiarem cultum aut adorationem ad panem circumgeſtatum vel repoſitum ſtatui non poſſé ſine manifeſta idololatria profitentur. Quid aliud poſſumus, inquit ibid. Chemn. juxta normam Verbi divini judicare, quàm talem cultum non eſſe χριστολατρείαν, ſed ἀρτολατρείαν. 5. Licèt præſentiæ realis dogma varia abſurda poſt ſe trahat; quia tamen Lutherani ea non agnoſcunt, & ab his abhorrere ſe profitentur, & teſtantur ſe credere præſentiæ iſtius modum eſſe planè ἄρρητον & inexplicabilem, qui non obſtet, quominus Corpus Chriſti, ſaltem quoad actum naturæ, ut ajunt, unicum locum-cumque circumſcriptivum occupet: quia Naturarum in Chriſto veritatem & diſtinctionem expreſſè nobiſcum confitentur. Non ſtatim poſſunt aut debent illis impingi omnes illæ, quæ ex hoc ipſorum dogmate poſſunt elici conſequentiæ, quaſi de illorum eſſent fide. Ut non poſſunt juſtè nobis adſcribere portentofa illa dogmata, quæ ex nonnullis quorundam Doctorum noſtrorum verbis malè intellectis ſolent perperam colligere. Sed Pontificiorum alia eſt ratio: nec enim, qui tribuuntur illis Errores ſolùm ſunt indirecti, & per conſequentias educti, ſed directi & formales, quos non modò non rejiciunt, ſed quos omnibus credendos obtrudunt, v.g. Sacrificium Miſſaticum, Tranſubſtantiatio, Adoratio Hoſtiæ, Cultus Imaginum, &c. 6. Syncretiſmus, quem optamus cum Lutheranis, talis eſt, ut per eum nihil decedat nobis de ea veritate, quam profitemur, utpote qui in ſola fraterna tolerantia conſiſtat, donec Deus ulteriùs errantes illuminet ad plenum conſenſum ineundum, in iis in quibus diſſidemus. Sed Roma, quæ ſe Dominam & infallibilem jactat, nullum poteſt Syncretiſmum admittere, niſi in ejus verba juremus, & illius jugum ſubeamus. Abſit verò ut tale quid vel cogitemus unquam, vel præſtemus. Maneamus in libertate, in quam Chriſtus nos aſſeruit, ne ſub reconciliationis prætextu, redeamus ad compedes, & ſub jugum duriſſimæ ſervitutis, ſub quo antea detinebamur, denuò mittamur. Et ſi noſtrum ad ſe reditum obtinere vult Roma, redeat primò in gratiam cum Chriſto, & eum ſolum regnare patiatur; & nos faciles experietur in ineundo conſenſu. Sed hoc optare facilius eſt quàm ſperare: niſi Deus, qui hominum corda in manu ſua habet, potenter ea Spiritûs ſui virtute flectat, quod piorum omnium votum eſſe debet.

XXXVI. Cùm ergo ex iis omnibus, quæ à Nobis hactenus diſputata ſunt, conſtet, Romam quamplurimis exitialibus hæreſibus doctrinam Chriſtianam corrupiſſe, & in cultu craſſiſſimarum ſuperſtitionum & idololatriarum, quæ cum ſalute planè ſunt ἀσύστατοι, ream eſſe; atque adeò ſedem eſſe Imperii tyrannici & Antichriſtiani, & inſignis Apoſtaſiæ, quæ noviſſimis temporibus contingere debuit, à qua proinde Sp. S. pios omnes ſecedere jubet, ſi ſaluti ſuæ conſultum volunt. Quid ſupereſt, niſi ut concludamus, neceſſariam omnino fuiſſé Patrum noſtrorum ab eâ Seceſſionem, & impoſſibilem, rebus ſic ſtantibus, noſtrum ad eam reditum & cum ea Syncretiſmum, qui totius iſtius Diſputationis ſcopus fuit & finis. Faxit Deus Opt. Max., qui nos ad glorioſam Regni ſui libertatem vocavit, ut in hoc pio propoſito magis magiſque confirmati, poſthabitis & ſpretis promiſſis & minis omnibus, quibus vel nos ineſcare & ad ſe allicere, vel à fide Chriſti deterrere & avertere Babylon conatur; Chriſto unico Capiti & Sponſo noſtro indivulſè adhæreamus, Illum ita conſtanter præ omnibus amemus, colamus, & ſequamur, ut nihil ab ejus communione avellere unquam nos poſſit; donec ad communionem ejus gloriæ in cœlos translati, cum eo in æternum felices vivamus. Amen, Amen!

F I N I S.