Skip to content

LECTORIS.

SI quas hic vides Diſputationes, LECTOR Amice, eo conſilio primum conſcriptæ fuiſſent, ut in volumen aliquod collectæ publici juris fierent, & juſti tractatus loco eſſe poſſent, major forte in eis ἀκρίβεια, majus certè ac diligentius paulo adhibitum fuiſſet ſtudium, ut opus accuratius, excultiuſque prodiret. Sed cùm nihil minus in animo haberem quum ab initio de illis parandis cogitavi; Et id tantùm apud me ſtatuerem, ut ſtudioſæ Juventuti Nobis commiſſæ informandæ, & exercendæ pro more in Academiis vulgo recepto inſervirent; Mirum tibi haudquaquam videri debet, ſi non pauca in iis jure deſideres; Plura forte & ipſe requiro, quæ niſi vis major obſtititſſet ab omni editione procuranda deterrere me debuerant: Et ſanè cùm in immenſa illa qua ferme obruitur Orbis literatus hodie Scriptorum copia, tam rari occurrant Libri qui uſquequaque Lectoribus placeant, tot contra reperiantur qui triſtia experiuntur fata, ſive quod novitatis lenocinio quo plerique allici ſolent deſtituantur, ſive quod per ſummum quod ubique ferme obtinet ſcribendi cacoëthes cruda & indigeſta à variis in publicum propellantur ſtudia, & ea promantur quæ vel penitus premenda fuerant, vel nonum certe aut decimum in annum condenda; Quis tenuitatis ſuæ ſibi conſcius ſatius non judicet latere, & ſerio expendere quid valeant humeri, quid ferre recuſent, quàm in medium temere prodire, & Lectori negotium faceſſere? Ego certè hac potiſſimum ratione ab iſta ſcriptione, ut ab omni alia alienum me hactenus fuiſſe libens profiteor, quod non ignorant qui me norunt. Accedebat & altera, quòd cùm perſpectum eſſet, quamplures Viros Celeberrimos & Veteranos Theologos hoc argumentum ita ſolidè pertractaſſe, ut poſt eorum meſſem vix ulli ſpicilegio locus eſſe poſſit; Non ita mihi ſuſpenſus eſſe potui, ut arbitrarer ex Opere hoc tumultuario, & Velitationibus iſtis Academicis, quæ nec excultæ ingenio, nec elaboratæ ſunt induſtria, multùm utilitatis & fructus ad Eccleſiam redire poſſe; Verùm cùm a variis non planè improbatos fuiſſe hoſce noſtros conatus intelligerem; Nec amplius mei juris eſſent quæ jam in publicum emiſſa erant; effecerunt amicorum & eorum qui apud me plurimum poſſunt hortationes & deſideria, ut primum hunc ingenii fœtum, & hoc quicquid eſt operis petenti Typographo quamvis ægrè permitterem.

Non eſt porro quod quæras cur hoc argumentum potius quàm quodlibet aliud ſelectum fuerit; Præterquam quod enim non ſponte a me ſuſceptum, ſed a piis ſtudioſis ad συζήτησιν propoſitum; ſi rem ipſam expendis, facilè mecum fateberis nullum aliud in tota Theologia noſtra momentoſius eſſe, & cujus cognitio fidelibus magis ſit neceſſaria; Nullum ſane quod majori impetu Satan hoſtis ille ἄσπονδος ſalutis noſtræ evertere ſemper ſit conatus: noviſſimiſque imprimis hiſce temporibus per peſtilentiſſimos hæreticos, qui ut Religionem Chriſtianam peſſundarent, duo primaria ejus fundamenta Divinitatem Domini noſtri Jeſu Chriſti, & ejus SatisfaCtionem convellere omni ope ſategerunt. Optandum equidem fuerat, ut hujuſmodi monſtra ab ipſo ortu necarentur, nec tam infauſti fœtus nanciſcerentur qui obſtetrices manus illis porrigerent; Sed cùm nimis latè venenum hoc ſerpere jam ſatis conſtet, & exitialia hæc ſcripta plurium manibus hodie terantur; Æquum etiam fuit alexipharmaca ſubinde parari, quibus Juniores adverſus luem iſtam peſtiferam præmunirentur, & animi piorum in veritate magis magiſque confirmarentur. Hoc conſilio Viri Doctiſſimi, quos Deus ſubinde excitavit ut Orthodoxæ Veritatis in Eccleſia eſſent πρόμαχοι fortiſſimi, in eo hactenus operam ſuam utiliſſimè collocarunt; Horum & nos prementes veſtigia licet non paſſibus æquis, haud abs re nos facturos ſumus arbitrati, ſi in propugnanda iſta Veritate adverſus ignita Satanæ tela noſtram qualemcunque explicaremus induſtriam.

Cùm autem Tria vulgo de SATISFACTIONE CHRISTI quæri poſſint. I. An Neceſſaria fuerit. II. An Vera. III. An Perfecta. De tribus iſtis Quæſtionibus diſtinctè agendum Nobis eſſe duximus; In duabus Prioribus cum Socinianis; In Poſtrema cum Pontificiis manus conferendæ fuerunt. Sed ita tamen in iis ſumus verſati, ut primam & tertiam de Neceſſitate & Perfectione breviùs abſolverimus; Secundam verò de Veritate quæ ampliorem explanationem requirere videbatur, quamque majori molimine impetunt Adverſarii fuſiùs paulò ſimus perſecuti, & nihil quantum quidem à nobis fieri potuit ex iis omiſerimus quæ tum ad Veritatis confirmationem, tum ad Erroris confutationem facere poterant, non modò objectiones contrarias ſolvendo; ſed & argumenta orthodoxa à ſtrophis & cavillis τῶν ἐξ ἐναντίας vindicando, additis etiam variis currente prælo quæ ad argumenti illuſtrationem pertinere videbantur. Si quid porro à Nobis hîc ſit præſtitum, Tuum erit, Candide Lector, judicium; Nobis ſat fuerit, noſtrum hac in parte tibi in aſſerendo graviſſimo hoc Religionis noſtræ myſterio probaſſe ſtudium. Hoc ergo æqui bonique conſule, & conatibus noſtris in poſterum fave. Vale.