Skip to content

DISPUTATIO THEOLOGICA DE SCRIPTURA SACRA

Authoritate adversùs Pontificios.

PARS PRIOR.

Reſpondente M I C H A E L E T U R R E T T I N O Genevenſi.

I. MIRUM equidem videri hoc debet, & meritò dolendum, quod cùm ex Scripturis olim diſputaretur; Jam eò res redierit ut de Scripturis ipſis, quarum tamen apud Chriſtianos ſacroſancta debuit eſſe Majeſtas, diſputetur. Hic ſcilicet fuit Pontificiorum aſtus, qui dum in Scriptura ſatis præſidii non inveniunt, ad Exceptiones contra Scripturam ſeſe receperunt, & ut plauſibiliori cum prætextu ejus Tribunal declinarent, & ad Eccleſiam, hoc eſt Doctores ſuos ac Pontificem, provocarent, ipſique in cauſâ ſuâ Teſtes & Judices ſederent, αὐθεντίαν ejus & dignitatem, ſi non penitus evertere, mirum in modum ſaltem concutere & labefactare ſunt conati. Atque hinc factum, ut quamvis Controverſiæ de Scripturâ non ſoleant inter Primarias, ſed Secundarias, quæ nobis cum Pontificiis intercedunt 1, quia non inde primùm diſputari cœptum eſt; non minùs tamen graves & momentoſæ videri debeant; Imò eò magis neceſſariæ jam factæ ſint, quòd inſtar baſis & fundamenti cæteris præſtruendæ veniant. Cùm enim Scriptura ſit Principium & Regula fidei noſtræ, nutabit ſemper iſta & anceps hærebit, niſi illius Authoritas aſſerta ſemel fuerit & demonſtrata.

II. Cùm verò Quæſtio de Authoritate Scripturæ duplex adversùs duo hominum genera poſſit inſtitui 2. Primò, Adversùs Atheos & Epicureos 3, qui à religione penitus alieni, nullam Verbi iſtius Authoritatem & Divinitatem agnoſcunt. Secundò, contra Pontificios 4, qui licèt eam credere ſe & amplecti profiteantur, ita tamen ſuſpendunt ab Authoritate Ecclesiæ, ejuſque Teſtimonio, ut abſque eo ſi non eſſe in ſe, ſaltem quoad nos non poſſit innotēſcere. Nos priori miſsâ nunc quidem, quæ aliàs commodiùs poterit tractari, poſteriorem aggredimur, probandumque adeò ſuſcipimus cum bono Deo, Scripturam S. ita per ſe αὐτόπιστον eſſe & Divinam, ut nec in ſe, nec quoad nos Authoritatem obtineat ab Ecclesiâ.

III. Hìc autem ne in limine impingamus, Primò aperienda eſt utriuſque partis ſententia, ut faciliùs deprehendi poſſit, in quo verſetur vexatiſſimæ iſtius Controverſiæ Cardo. Et ad Orthodoxos quidem quod attinet, ſic illi ſtatuunt, Scripturam Sacram omnem ſuam Authoritatem à Deo, à quo profecta eſt, mutuari, & ita ex ſe ipſâ eſſe Authenticam, ut à Teſtimonio qualiſcunque Ecclesiæ, multò minùs Sedis Romanæ ſuſpendi ejus αὐθεντία nec poſſit nec debeat. Non quòd ſuum non ſit pondus veræ & purioris Ecclesiæ Teſtimonio, ſed quòd nec ſolum ſit nec præcipuum, ſed ſecundarium tantùm & miniſteriale, abſque quo etiam ſua conſtat huic Verbo Divino αὐτοπιστία, niſi Deo loquenti obloqui, & Teſtimonium, Divinâ authoritate firmatum, in dubium revocare volumus.

IV. Porrò ad pleniorem ſententiæ iſtius declarationem obſervandum eſt, Tria ad perſuadendam nobis Scripturæ Divinitatem concurrere poſſe 5, Scripturam ſcilicet, vel Deum in Scriptura loquentem; Spiritum in corde reflantem, & Ecclesiam Scripturam nobis tradentem: Ut enim triplex dari poteſt cauſa, quæ ad alicujus rei perſuaſionem concurrit, Vel objectiva, quæ complectitur argumentum ſeu motivum propter quod credo; Vel efficiens principalis, quæ principium notat cujus virtute credo; Vel inſtrumentalis, quæ medium & organum deſignat per quod credo: Quomodo ad viſionem corpoream tria requiruntur neceſſariò, objectum viſibile, facultas viſiva, & medium diaphanum, quod ſpecies vel radios utrinque tranſmittit. Ita Scriptura ſe habet ad modum fundamenti & argumenti propter quod credo 6, Spiritus Sanctus ad modum principii & cauſæ efficientis, cujus vi & efficaciâ credo, & Ecclesia ad modum inſtrumenti per quod credo. Hinc ſi quæritur, Undè probetur, vel innotēſcat nobis Scripturæ Authoritas, pro triplici ſenſu Quæſtionis trifariàm etiam reſpondendum cenſemus. Vel enim quæritur; Quo argumento ſeu Cur & propter quid credatur, & tunc reſpondetur propter Scripturam ſolam & μαρτύρια ipſi inſita, non propter aliud quid extra ſe Scripturam cognoſci & credi Divinam. Vel quæritur, quo inſtrumento & medio, ſeu per quid eam ut talem agnoſcamus; Atque hìc reſpondetur per Ecclesiæ miniſterium ordinariè nos eam notitiam conſequi, cui λόγια ſua committere Deus voluit. Vel denique quæſtio eſt, A quo principio, ſeu ex quâ cauſâ efficiente fides illa, quæ agnoſcit Divinitatem Scripturæ, oriatur; Ad hoc verò reſpondetur, optimè hoc fieri à Spiritu Sancto intus operante, ſolo ſalvificæ fidei authore.

V. Quando loquimur autem de Teſtimonio ipſius Scripturæ 7, nolumus intelligi duntaxat argumentum inartificiale, quaſi Scriptura ſimpliciter fidem ſibi adhiberi vellet, quia ſe Divinam dicit; ſed artificiale & ratiocinativum, quatenus Deus illi notas & criteria ejuſmodi impreſſit, quæ in ſcriptum humanum cadere non poſſunt; qualia ſunt divina verbi Veritas, admiranda Myſteriorum ſublimitas, Candor & παῤῥησία Scriptorum, Conſenſio partium invicem, Doctrinæ ſanctitas & efficacia, & alia id genus, in quibus inimitabiles ſingularis, tum Majeſtatis tum Sapientiæ characteres deprehenduntur, & talis gravitatis ſimul & ſimplicitatis contemperatio, quæ occultâ quadam virtute in animum pii lectoris illabitur, eumque ſubigit & expugnat: Ex illorum quippe intuitu facilè colligimus Scripturam Sacram, non eſſe librum humanâ induſtriâ elaboratum, ſed ſpeciali Spiritûs Sancti ductu concinnatum, adeòque verè divinum & αὐτόπιστον. Atque hìc diſtinguendum putamus inter Objectum ſeu Fundamentum fidei, & ejusdem Argumentum ſeu Motivum. Nam fundamentum aliud non poteſt eſſe, quàm divina Revelatio, ſeu Verbum Divinitus revelatum. Sed argumentum iſtius fidei noſtræ ſuppeditant Notæ illæ, quas in divinâ hâc revelatione deprehendimus, & quæ veluti totidem radii divinitatis ejus ſplendorem arguunt. Ita ut Verbum ſeu divina Revelatio ſit veluti materiale, quod fides amplectitur, & per quod reſpondetur ad quæſtionem, Quid credis. Nota verò formale ſeu motivum, quo fides noſtra nititur, & per quod reſpondetur ad quæſtionem, Propter quid credis. Undè oritur certitudo, non merè probabilis & moralis, aliàs fides noſtra non certior eſſet quolibet aſſenſu hiſtorico, qui ſcriptis humanis adhibetur. Sed Theologica & infallibilis, quæ hominem fidelem & Spiritu Sancto illuſtratum decipere non poteſt, quia non nititur verbo hominum, qui & falli & fallere poſſunt, ſed Verbo Dei, qui & falli & fallere eſt neſcius 8.

VI. Ad Teſtimonium Scripturæ quod κυρίον eſt & primarium, Accedit λειτουργικὸν & miniſteriale Ecclesiæ 9, quod etiam alicujus momenti hìc eſſe non diffitemur. Licèt enim abſolutè non ſit neceſſaria ullius hominis opera ad Scripturæ Divinitatem cognoſcendam, ſiquidem Deus poteſt immediatè Verbum ſuum quibus libuerit revelare, ut factum reſpectu ſui teſtatur Apoſtolus Galat. 1. 12, quum profitetur, ſe Euangelium ab homine non accepiſſe, nec edoctum fuiſſe, ſed per revelationem Jeſu Chriſti. Tamen quia in viâ ordinariâ providentiæ, Deo viſum eſt uti hominum operâ in hominibus ad fidem adducendis; Ideo Ecclesiæ ſuæ Oracula committere voluit ut fidelibus traderentur; undè non parum ponderis ſæpe habet ad animos hominum commovendos, & ad Scripturæ reverentiam excitandos. Atque hinc multiplex Ecclesiæ circa Scripturam officium exurgit. Primò Cuſtodis, qui Teſtamentum hoc divinum ſummâ fide Tabellionis inſtar conſervare debet, quo ſenſu Paulus toties hortatur Timotheum, ut ſervet depoſitum 1. Timoth. 6. 20. & 2. 1. 14 10. Secundò Indicis, qui indicare nobis debet libros ſacros & ad illos manuducere, quomodo Joannes Judæis Chriſtum indicabat, Joan. 1. 29. Ecce Agnus Dei, & Samaritana indicat Meſſiam concivibus ſuis Joan. 4 11. Tertiò Vindicis, qui tuetur & vindicat libros genuinos ab adulterinis & ſuppoſititiis ſecernendo, ne verbum humanum pro divino obtrudatur, & æs pro auro ſupponatur; quò pertinet illuſtre encomium Pauli, quum ἑδραίωμα τῆς ἀληθείας illam vocat 1. Tim. 3. 15. Quartò Interpretis cujus eſt verum & genuinum ſenſum aperire, & Verbum ex analogiâ fidei & ipſâ Scripturâ ψάλλομεν Rom. 12. 6. & Eph. 4. 2. Quintò Præconis & Nuncii, qui proponit & promulget Verbum iſtud tanquam Edictum & Legem ſummi Principis nomine, ut ad fidei obſequium homines adducat, quo ſenſu Miniſtri vocantur Legati, Præcones, Nuncii, Rom. 10. 15. 2. Cor. 5. 19. 20. Iſa. 40. 5. eorumque miniſterium Præconium.

VII. Licèt autem multiplex officium Ecclesiæ circa Scripturam competat, id omne tamen miniſterium importat, non magiſterium. Quemadmodum nec Cuſtos, aut Vindex, nec Præco, aut Interpres authoritatem ullam conferunt rebus ſibi commiſſis, ſed tantùm organicè & miniſterialiter circa eas occupantur: Ita quicquid agat Ecclesia circa Verbum, non ulteriùs extenditur, quàm ad miniſterium, ut per eam quidem credere dicamur, non verò propter eam, quomodo per Joannem credere debebant Judæi Joan. 1. 7 12. & per Samaritanam Concives ejus. Idem enim, quod mulier illa Concivibus ſuis, præſtat nobis officium; ut enim illa deducebat ad Chriſtum, & aditum præbebat Samaritanis ad eum cognoſcendum, quo cognito longè certiùs illum amplectebantur propter ſe ipſum, Jam non credimus, inquiunt, propter ſermonem tuum, ipſi enim audivimus, & ſcimus quòd hic eſt verè Servator mundi Joan. 4. 42 13 14. Ita Ecclesia medium eſt εἰσαγωγικὸν, quia nos ad Scripturam ducit, eamque in manus tradit. Sed quamdiu hìc ſubſiſtimus, fides tantùm humana eſt non divina, ſive gradus ad fidem potiùs quàm fides ipſa, donec ad Scripturam deveniamus, eamque propter ſe amplectamur. Undè non rejicimus Ecclesiæ Teſtimonium, ſed in ſuo ordine collocamus; non negligimus miniſterium, ſed magiſterium recuſamus; reſpicimus eam ut inſtrumentum per quod, non ut argumentum propter quod credimus; ut manuductionem ad fidem, non ut primarium motivum quod eam ſuadet; ut Teſtimonium omni alio humano majus; ſed Deo in Scriptura loquenti inferius, utpote à quo ſuam totam, quanta quanta eſt, mutuatur authoritatem.

VIII. Quia verò Ecclesia poteſt conſiderari, vel ut collectiva reſpectu fidelium, vel ut repræſentativa reſpectu Paſtorum, de iſtâ potiſſimùm hìc quæſtio eſt, non de illâ. Quæ rurſus juxta varias temporis circumſtantias poteſt Teſtimonium aliud alio certiùs reddere. Nam ſi de antiquâ & Apoſtolica loquimur, ejus Teſtimonium æquiparandum eſt Teſtimonio Divino, cùm Apoſtoli θεόπνευστοι adhuc in eâ verſarentur. Teſtimonium Ecclesiæ, quæ excepit tempora Apoſtolorum, minus fuit Teſtimonio Apoſtolico, quia non fuit infallibile; ſed adhuc certiùs Teſtimonio hodierno, quia & proximè ſequebatur ætatem Apoſtolorum, & variis miraculis & ſignis adhuc erat inſigne. Sed Teſtimonium hodiernæ Ecclesiæ inferius eſt cæteris, adeòque longè minoris momenti, de quo tamen præcipuè hìc quæritur. Quinimò Pontificii non cujuſlibet Ecclesiæ Teſtimonium audiri volunt, ſed ſuæ, quam veram eſſe ſupponunt, non probant, quod tamen præcipuè probatum oportuit, cùm fruſtrà veræ Ecclesiæ authoritas aſſeratur in theſi, niſi in hypotheſi demonſtretur Romanam talem eſſe.

IX. Quamvis verò Scriptura & Ecclesia hìc loquerentur 15, fruſtrà tamen eſſet vox utriuſque, niſi accederet tertiò Spiritûs Sancti intus agentis operatio. Undè diximus neceſſariò requiri tertium hoc Teſtimonium ad plenam Divinitatis Scripturæ perſuaſionem habendam. Teſtimonium autem quum dicimus, non debemus hìc fingere vocem aliquam Spiritûs intus loquentis, & aliquid ſeorſim à Verbo nobis perſuadentis, quod Enthuſiaſtæ & Fanatici volunt, à quibus immanè quantum diſtamus. Sed nihil aliud intelligimus, quàm vim & efficaciam Spiritûs intus agentis, & oculos mentis aperientis ad dignoſcendos divinæ veritatis radios in Verbo micantes, atque ita fidem animis noſtris ingenerantis. Undè duplex venit diſtinguenda operatio Spiritûs, alia in Verbo, quæ vocatur Teſtimonium externum, alia in Corde, quæ eſt Teſtimonium internum 16. Idem enim qui loquitur in Verbo ad doctrinæ cœleſtis explicationem, loquitur etiam in corde ad ejuſdem applicationem, & ut teſtatur in Verbo objectivè per modum argumenti, teſtatur etiam in Corde per modum principii, quo ſenſu Joan. cap. 5. v. 6 17. Spiritum inter teſtes Veritatis, Euangelii & Divinitatis Chriſti recenſet, & v. 6. Spiritus teſtatur quòd Spiritus eſt veritas, Spiritus in corde teſtatur, quòd Spiritus in Verbo ſeu doctrinâ à Spiritu traditâ, ſit Veritas. Neceſſitatem autem Spiritûs evincit, non modò mentium noſtrarum cæcitas, quæ non capiunt ea quæ ſunt Dei; ſed & Myſteriorum cœleſtium ſublimitas, quæ humanâ ratiocinatione quantumvis rectâ, nunquam potuiſſent, vel excogitari vel apprehendi. Et ut in viſione non tantùm requiritur lux in objecto videndo, ſed etiam in ſubjecto vidente, nam fruſtrà Sol cæco luceret: Ita Spiritus, qui luxit in Verbo ad veritatis revelationem, debet lucere in corde ad oculorum mentis illuſtrationem. Undè oritur aſſenſus fidei, & firma illa cordis πληροφορία, quâ Scripturæ Divinitatem agnoſcit & amplectitur.

X. Ne autem in iſtâ Spiritûs Sancti operatione dignoſcendâ aberremus, Obſervandum I. Quod Spiritus hic intus teſtans nunquam ſeparetur à Verbo, quod in Scriptura continetur: nec aliò tendat ejus operatio, quàm ad obſignandam in animis noſtris divinam iſtius veritatem. Verbum eſt inſtar ſeminis in terram projecti, Spiritus inſtar virtutis vivificæ, quâ in nobis radicatur & germinat. Verbum eſt objectum, quod facultati proponitur, Spiritus eſt vis, quæ diſponit facultatem ut illud amplectatur. Quò reſpiciunt illa Is. 59. 21. Verbum, quod poſui in ore tuo, & Spiritus qui eſt in te, non recedent &c. 18. & quod Chriſtus ait Joan. 16. 14. Accipiet de meo, & annuntiabit vobis 19. Undè patet alieniſſimum eſſe à Spiritu Anabaptiſtico, qui & Scripturam contemnit, & privatis ac extraordinariis revelationibus indulget. II. Teſtimonium hoc facit quidem ad propriam ſingulorum fidelium confirmationem, in quibus Spiritus habitat & operatur, ſed non poteſt adhiberi ad aliorum convictionem, vel converſionem. Cùm enim ſoli fideli cognitus ſit & perſpectus Apoc. 2. 17 20. Teſtimonium ejus ſolum fidelem cui redditur, perſuadere poteſt, nec aliis prodeſt, niſi ratione effectorum, quæ extrinsecùs videntur 2. Cor. 4. 13 21. Undè ludibrium meritò deberem, ſi alteri perſuadere vellem Scripturam eſſe divinam, quia Spiritus S. hoc in me teſtatur. III. Spiritus privatus poteſt dici ratione ſubjecti, quia eſt in unoquoque fideli, ſed non ratione principii, & originaliter, quia communis eſt toti Ecclesiæ 2. Cor. 4. 13. ut Sol totum mundum luſtrans, & unumquemque illuſtrans, privata fax non eſt cuique accenſa. Sic Spiritus, qui luce ſuâ cor fidele permeat, privatus dici nequit, quia idem Spiritus, qui in Ecclesiâ ſemper ſpiravit, quique Verbum Prophetis & Apoſtolis inſpiravit, mentem veri fidelis commovet & excitat, eandemque doctrinæ lucem, quam in Sacrario Verbi accendit, in Sacrarium cordis infert 22. Undè patet quàm injuſtè Pontificii privatum Spiritum nobis objiciant, quem communem eſſe fidelibus omnibus ſtatuimus. IV. Spiritus non teſtatur in omnibus Verbi Auditoribus, ſed tantùm in Electis, non tamen æquali claritatis vel certitudinis gradu. Non teſtari in omnibus liquet, non modò ex parabolâ de ſemine Matt. 13. ſed ex eo quòd Spiritus non ſit omnium, Joan. 14. 16. ut nec fides 2. Theſſal. 3. 2. Sed tantùm Electorum, quibus Deus peculiari gratiâ revelare dignatur myſteria ſua Mat. 11. 25. 26. ut mirum non ſit multos de Scripturarum veritate dubitare, imò & ab earum fide deficere Joan. 6. 64. 66. Teſtari verò in omnibus fidelibus conſtat, quia in eum finem datur ipſis, ut teſtetur de iis quæ nobis data ſunt 1. Cor. 2. 12 23. & niſi quis habeat Spiritum Chriſti, non eſt ejus Rom. 8. 9. Sed ut diſpari menſurâ communicatur fidelibus, prout gradus ſunt in ſanctificatione, per quos fit ut alii aliis ſint & in fide & in charitate provectiores 1. Cor. 2. 6. Heb. 5. 13. 14 24. Ita major eſt vel minor certitudo & perſpicuitas teſtimonii quod in ipſis exhibet. Atque hinc factum ut non omnes libri Sacri ab omnibus ex æquo pro Canonicis ſemper ſint habiti, ſed quidam rejecti fuerint ab his, qui ab illis fuerant recepti. V. Ut Teſtimonium divinum Spiritûs dignoſcatur à contrario Spiritûs fanatici Teſtimonio, nullum aliud κριτήριον certiùs poteſt adhiberi, quàm Scriptura Sacra, ut examinetur juxta Sacræ Scripturæ normam, tum quia regula hæc nobis ponitur Deut. 13. 1. 2. Iſ. 8. 20. 1. Jo. 4. v. 1. 2. 3. 8. 9 25. tum quia Spiritus eſt veritatis, ſibi ſemper conſtans & conformis, nec aliter teſtatur in corde, quàm teſtatus eſt in Verbo. Perperam tamen hinc Circulum nobis impingunt Pontificii, (cujus ipſi manifeſtè rei tenentur) cùm Scriptura probet Spiritum objective, Spiritus verò probet Scripturam efficienter, quod peculiari diſputatione de Circulo alibi eſt à nobis demonſtratum.

XI. Ex hisce verò ita poſitis, facilè colligitur quænam ſit in graviſſimâ hâc quæſtione Orthodoxorum ſententia: Nimirum ad internam perſuaſionem Divinitatis Scripturæ neceſſariam abſolutè Spiritûs Sancti in cordibus noſtris eſſe operationem. Sed argumentum ſeu motivum, quo utitur ad ingenerandam iſtam fidem, non eſſe Teſtimonium Ecclesiæ, licèt poſſit etiam hac in parte alicujus eſſe momenti: Sed ſolas notas in Verbo fulgentes, quæ tanto ſplendore radiant, ut Scripturæ propter ſe ipſam, & non propter aliud credamus; Undè ſi reſolutio fidei quæritur, ſtatuunt bifariàm poſſe eam ſpectari, vel ratione fundamenti, ſive objecti externi, & hanc fidem ultimò reſolvi in ſolam divinam Revelationem in Scriptura expreſſam; Vel ratione ſubjecti ſeu principii interni, & tunc reſolvi in Spiritum in corde teſtantem.

XII. 26 Sed Pontificii hìc in alia planè abeunt 27, licèt perplexè admodum loquantur, nec ſibi ſemper conſtent. Primò certum eſt alios duriùs, alios mitiùs loquutos fuiſſe; Nam illi, qui primitus Patrum noſtrorum memoriâ Papiſmum acerrimè propugnârunt, remotis ambagibus, aſſerere non dubitabant, omnem authoritatem Scripturæ ab Ecclesiâ pendere, nec majori fide dignam eſſe, ſepoſito Ecclesiæ Teſtimonio, quàm Alcoranum, Titum Livium, & Æſopi fabulas. Hinc blaſphemæ illæ voces, quas nemo pius ſine horrore legere poteſt, Pio ſenſu dici poſſe Scripturas tantùm valere, quantùm Æſopi fabulas, ſi deſtituantur Ecclesiæ Authoritate, quod Hoſius Cardinalis habet lib. 3. contra Brentium; & quod Baylius Jeſuita Tract. 1. Catech. q. 12. apertè profitetur ſe ſine authoritate Ecclesiæ, non plus fidei adhibitūrum Matthæo, quàm Tito Livio. Quod Andradius l. 2. defenſ. Concil. Trid. Nihil ineſſe ait Divinitatis in iis libris, quibus ſacra Myſteria conſcripta ſunt, nec inveniri in iis, quod nos religione cogat & conſtringat ad credendum, quæ in illis continentur. Sed Ecclesiam tantam eſſe vim & amplitudinem, ut nemo ſine maximâ impietatis notâ repugnare illi poſſit, & alia plura ejusmodi, quæ apud Eckium in Enchir. cap. 1. Pighium lib. 1. de Hierarchia Ecclesiæ cap. 2. Bellarminum lib. 4. de Verbo Dei c. 4. & alios leguntur.

XIII. Quia verò hæc tanquam nimis crudè & craſſè dicta Recentiores animadverterunt; Ideo cautiùs loquuti ſunt, ita mentem ſuam explicantes, ut Scripturam quidem abſolute & in ſe, etiam abſque Ecclesiæ Teſtimonio Divinam eſſe concedant; Sed relate & quoad nos velint iſtam Authoritatem non obtinere, niſi per Ecclesiæ Teſtimonium, cujus beneficio ut Divina nobis innoteſcat & à nobis ſuſcipiatur. Ita Ecclesiam non facere quidem ut Scriptura vera ſit, hoc enim habere à Deo Authore ſuo, ſed tantùm ut pro vera agnoſcatur & credatur. Undè nata diſtinctio vulgata Authoritatis quoad ſe, & quoad nos, quâ in hoc argumento utuntur, & queruntur ſibi à Noſtris injuriam fieri, & Quæſtionis ſtatum perverti, quum ita inſtituitur; An Authoritas Scripturæ pendeat ab Ecclesiâ, quaſi Ecclesia faceret Scripturam Authenticam, & illi aliquam authoritatem, quam ex ſe non haberet, conciliaret; cùm id tantùm quoad nos intelligendum ſit, quia nobis non innoteſceret niſi propter Ecclesiæ Teſtimonium. Ut quæſtio ſit, non, An Scriptura S. vera ſit, & undè illud habeat, hoc enim habere à Deo ejus Authore; Sed quâ ratione & Undè nobis conſtet eſſe veram & Divinam, quod ab Ecclesiâ pendere cenſent: pari planè pacto, quo celebre Salomonis Judicium non fecit, ut infans de quo quærebatur, eſſet veræ matris filius, ſed patefecit tantùm cujus filius eſſet.

XIV. Sed quocunque modo hoc ſuum dogma incruſtare conentur 28, ſi penitiùs rem expendimus, patebit ad fucum faciendum & declinandam invidiam potiùs, quàm ad explicandam veritatem, diſtinctionem hanc excogitatam fuiſſe, & mutata quidem fuiſſe verba, ſed eandem mentem illis ſemper eſſe. Primò quia nulla poteſt dari authoritas quoad ſe, quæ non ſit etiam quoad nos, non modò quia eſt τὸ πρός τι ex relatorum naturâ, quæ neceſſariò reſpectum ad aliud includunt; ſed etiam quia quod facit ut Scriptura ſit Divina & authentica in ſe, debet etiam facere ut talis ſit quoad nos; Quippe argumenta & criteria, quæ fundant ejus authoritatem in ſe, eandem quoque debent fundare reſpectu noſtri, ut nihil poſſit dici fundamentum ſimpliciter, quod non ſit etiam quoad nos. Etenim ſi quid nos ad aſſentiendum principaliter movet aut movere poteſt, eſt fundamentum fidei ſimpliciter, nec quoad nos tantùm, & ſi non movet nec movere poteſt ad aſſentiendum, nec eſt fundamentum ſimpliciter, nec quoad nos. Undè licèt centies Ecclesia diceret Scripturam pro Divina eſſe habendam, non poſſem tamen nec deberem aſſentiri, ſi divina in ſe non eſſet; Et quamvis negaret Ecclesia recipiendam eſſe eam ut Divinam, recipienda tamen eſſet, eo ipſo quo ſtatuitur eſſe in ſe vera & Divina. Deinde quum Adversarii volunt quæri inter Nos, non Undè ſit Scripturæ Authoritas; ſed undè nobis innoteſcat; Vel intelligunt rationem & motivum propter quod ut talem novimus & credimus; Vel ſimpliciter medium & inſtrumentum, quò ad eam cognoſcendam adducimur. Si poſterius volunt, mutant quæſtionis ſtatum, nec nos habent diſſentientes: Nec enim, ut antea dictum, negamus Ecclesiam concurrere ad indicandam nobis Scripturam. Sed ſi prius intelligatur, ut intelligere neceſſè eſt eos, ſi hypotheſim tueri volunt, & ſententiæ ſuæ conſentanea loqui, fruſtrà affertur diſtinctio iſta; Nam ſi Ecclesiæ Teſtimonium eſt præcipua ratio, propter quam credo Scripturam eſſe Divinam, debebit etiam ipſi conciliare authoritatem in ſe, atque ita ab Ecclesiâ ſemper pendebit. Quod priores, qui magis rotundè loquebantur, volebant. Neque juvare eos poteſt judicium Salomonis, imò pro nobis facit; nam non fuit fundamentum ſeu ratio propter quam cognita fuit vera mater, ſed tantùm medium quò innotuit, ſiquidem hujus interventu viſcerum maternorum facta eſt commotio, quæ propria fuit iſtius cognitionis cauſa. Ita quum Ecclesia nos adducit ad Scripturam, & radios Divinitatis in illâ fulgentes oſtendit, eſt quidem medium quo credimus eſſe Divinam, ſed non ipſum fundamentum ſeu formalis ratio, propter quam credimus.

XV. Cæterùm non diſſimulandum Pontificios videri ſaniùs & ſentire & loqui, dum negant Ecclesiam eſſe fundamentum principale, ſeu formalem rationem propter quam fide Divina credimus Scripturam eſſe verè Verbum Dei, ſed tantùm vel conditionem neceſſariò requiſitam ad illum actum fidei eliciendum, ut loquitur Valentia Tom. 3. diſp. 1. quæſt. 1. & Gretſerus in tractatu de agnoſcendis Scripturis Canonicis cap. 7. 29 Vel cauſam acceptationis fidei, ut Becanus de Circulo Calviniſtico. Si verò quæratur, quo fundamento ergo nitatur fides Divina, qua creditur divina Scripturæ Authoritas, vel quæ ſit formalis ratio propter quam fide divina credimus hoc Verbum Dei, Reſpondent eſſe Revelationem Divinam, ſeu ſe hoc credere propter Dei revelantis Authoritatem, ut iidem Gretſerus & Becanus prolixè probant. Sed non difficile eſt larvam hanc detegere, quâ ſimplicioribus imponere conantur, & oſtendere, eos vel ἀσύστατα loqui, vel inſigni prævaricatione, quod unâ manu dare videntur, alterâ auferre. Nam Revelationem quidem divinam eſſe fundamentum ſeu rationem formalem fidei verè ab illis aſſeritur; Sed ſi porrò quæratur, ubi ſit illa revelatio propter quam credimus Scripturam eſſe Verbum Dei, & quæ omnium ſit prima & notiſſima, quæ per ſe & propter ſe à nobis recipi debet, non verò propter ullam aliam, hìc aquam ipſis hærere neceſſè eſt; Vel enim dicent eſſe Scripturam ipſam, atque ita ad nos accedent, qui nihil aliud volumus, quàm Scripturæ propter Scripturam ipſam credi; Vel traditionem aliquam non ſcriptam, ſed eadem quæſtio movebitur de illâ Traditione, Undè conſtet eam eſſe Divinam; Vel eſſe ipſius Ecclesiæ vocem, in quâ & per quam Deus loquatur, quod tamen videri volebant negare.

XVI. Et ſanè hance eſſe genuinam eorum mentem colligitur ex ipſorum verbis: Nam per Ecclesiæ teſtificationem ordinariè reſpondent ad quæſtionem, Cur credis hoc Verbum eſſe Dei Verbum; Imò nullam aliam reſponſionem commodè poſſe afferri cenſent, Bellarminus lib. 3. de Verbo Dei cap. 10. reſp. ad argum. 13. Certum eſt nos non certò ſcire quod Deus revelavit, niſi ex Ecclesiæ Teſtimonio, & lib. 6. de Lib. Arbitr. cap. 3. Credunt Catholici id quod credunt, quia Deus revelavit, Deum autem revelaſſe credunt, quia Ecclesiam ita dicentem & declarantem audiunt. Stapleto. lib. 1. de Authoritate Ecclesiæ contra Whitak. cap. 8. Nunc ergo ſupremum externum Teſtimonium in terris eſt Ecclesiæ vox, & cap. 9. Deus per Ecclesiam loquens non aliter loquitur, quàm ſi immediatè per viſiones & ſomnia, aut quovis alio ſupernaturali revelandi modo nobis loqueretur, & cap. 14. S. 12. Tota formalis ratio fidei noſtræ eſt Deus per Ecclesiam revelans. Gretſer. de agnoſ. Scrip. Canon. c. 7. Solum Teſtimonium Ecclesiæ, aptè redditur ad quæſtionem, Undè ſcis Scripturam eſſe Divinitus revelatam. Ita non negant Scripturam eſſe Verbum Dei, ſed pertendunt, non poſſe ut talem nobis innoteſcere, niſi propter aliam revelationem, quæ in Ecclesiâ demum quærenda ſit, utpote per quam Deus loquatur hodie, tanquam per organum infallibile, ut olim loquutus eſt per Prophetas & Apoſtolos.

XVII. 30 Ex quibus jam facilè Controverſiæ ſtatum colligere poſſumus 31, quiſve conſenſus ſit vel diſſenſus inter Nos & Adversarios. Primò patet hìc non quæri de Principio, vel de Cauſâ efficiente fidei, per quam Scripturæ divinitatem credimus, An Spiritus Sanctus ſit neceſſarius ad fidem iſtam ingenerandam; hoc enim non poſſunt diffiteri Adversarii, & ſæpe profeſſi ſunt, ſe neceſſitatem iſtius principii agnoſcere, Stapleton. adversùs Whitak. non ſemel queritur, gravem ſibi fieri injuriam, quum contrarium illis adſcribitur: Arcanum: inquit, Divini Spiritûs Teſtimonium prorſus neceſſarium eſt, ut quis Ecclesiæ Teſtimonio ac Judicio circa Scripturæ approbationem credat, neque abſque hoc interno Spiritûs Divini Teſtimonio, etiamſi millies Ecclesia atteſtetur, commendet, promulget & approbet Scripturas, fides conſequetur, aut audienti populo perſuadebitur. Triplicat. ad Whitak. cap. 9. Sic Canus loco. Theol. lib. 12. cap. 8. Reſpond. ad 4. argumen. & alii. Sed quæritur de argumento ſeu motivo præcipuo, quò Spiritus Sanctus utitur in perſuadendâ nobis iſtâ veritate. An ſit argumentum inartificiale Teſtimonii Ecclesiæ, quod volunt Pontificii; An verò artificiale petitum ex notis ipſius Scripturæ, quod nos ſtatuimus. Quæ duo eò accuratiùs diſtinguenda ſunt, quod aliàs ingentes huic diſputationi tenebras offundere poſſunt: Atque hinc factum, ut varii non ſatis feliciter verſati videantur in hac contra Adversarios expedienda Controverſia, quaſi hoc tantùm quæreretur; An ex internâ potiùs perſuaſione Spiritûs pendeat Scripturæ Authoritas, quàm ex Ecclesiæ Teſtimonio. Nam ut modò diximus, non negant Pontificii neceſſitatem Spiritûs ad perſuadendam nobis hanc Authoritatem, Et ſi quæ hac in parte occurreret difficultas, ea ad quæſtionem de Libero Arbitrio, non de Scriptura pertineret. Aliud enim eſt quærere, Undè aut per quid, & quo inſtrumento divina cognoſcatur Scriptura. Aliud Cur, propter quid, & quo argumento talis credatur: Quoad prius enim hactenus conſenſus eſt inter partes, fieri hoc per fidem mediante virtute Spiritûs. Sed in poſteriori gravis eſt diſceptatio. Illi enim Nos propter Ecclesiam credere Scripturæ dicunt; Nos verò Ecclesiam propter Scripturam audiendam eſſe. Illi credendum Scripturæ, quatenus ab Ecclesiâ Teſtimonium accipit. Nos contrà Ecclesiæ, quatenus Scripturæ conſentanea loquitur.

XVIII. II. Liquet etiam non diſputari ſimpliciter de Teſtimonio Ecclesiæ, An ulla ſit ejus ratio habenda; Sed de ejus pondere & Authoritate; An primarium ſit & præcipuum quo utitus Spiritus Sanctus. Non negamus enim ſuas eſſe hac in parte Ecclesiæ partes, ut antea obſervavimus, dum fungitur officio Cuſtodis, Præconis, Vindicis, & Interpretis; ſed quicquid hìc faciat, concurrere dicimus tantùm miniſterialiter & organicè 32, ut ſit medium λειτουργικὸν & εἰσαγωγικὸν, quo utitur Spiritus Sanctus, non κύριον & principale, ut conſervet quidem veritatem, ſed non fundet; proponat, ſed non conſtituat, indicet & vindicet, ſed non αὐτοκρατορικῶς judicet. Quemadmodum Edicta Principum & Magiſtratuum à Præconibus & Miniſtris Regiis authoritatem ſuam non mutuantur, licèt per eos populo innoteſcant; Ut Aurifex ſtaterâ aut lapide aurum à cupro aliiſve metallis dijudicans, aurum non facit, ſed tantùm verum eſſe indicat; & ut Interpres fidus nihil de ſuo comminiſci & inferre debet, ſed ſenſum latentem diligenti examine tantùm efferre & elicere: Sed illi cum quibus agimus, non miniſterium duntaxat volunt, ſed magiſterium; non ut per Ecclesiam tantùm credamus, ſed etiam propter eam. Imò cenſorium ſibi jus in Deum ipſum arrogant, nec tantùm fidem noſtram ab arbitratu ſuo ſuſpendunt, & ſuam à ſeipſis, ſed & ipſius Dei vocem, priſcum Senatûs Romani faſtum imitantes, apud quem de humano arbitratu divinitas penſitabatur, ut loquitur Tertull. Apol. cap. 5. Idem quippe ſibi jus arrogant in Scripturâ Sacrâ. Undè blaſphema Nicolai Papæ audacia, qui diſtinct. 19. Can. Si Rom. Pontif. ſtatuere non erubuit, Id tantùm probandum, quod Romanorum Pontificum calculo probatum vel improbatum, & ideo demum Vetus & Novum Teſtamentum recipiendum, quia Innocentius Pontifex authoritate & ſententiâ ſuâ recipiendum eſſe ſanxerit. III. Non quæritur, An Teſtimonium publicum Ecclesiæ præferendum ſit privato cujuſlibet fidelis Teſtimonio, ut quidam perperam ſtatum quæſtionis formant: Nam præterquam quòd falſò ſupponitur, Spiritum in nobis teſtantem eſſe proprium, cùm ſit communis Ecclesiæ, ut antea viſum, Spiritus in fideli teſtans non ſe habet ad modum objecti vel argumenti, ſed ad modum principii; Atque ita non poteſt legitima inſtitui oppoſitio inter Ecclesiæ & Spiritûs Teſtimonium. Sed quæritur, An Teſtimonium Ecclesiæ præferendum ſit Teſtimonio ſeu Notis ipſius Scripturæ, ut potiùs propter illud credamus Scripturæ, quàm propter iſtas; Pontificii prius volunt; Nos poſterius.

XIX. IV. Non quæritur etiam, An ſint Notæ quædam & criteria in Scriptura, ex quibus Divinitas ejus oſtendi poſſit & ſuaderi, hoc enim non diffitentur Pontificii, & Nobiſcum ex iis Scripturæ Divinitatem probant; Imò agnoſcunt non rarò (tanta eſt vis Scripturæ, ut ab hoſtibus ſuis verum quandoque teſtimonium exprimat) nihil eſſe notius, nihil certiùs, ut ſtultiſſimum eſſe neceſſè ſit, qui illi fidem neget habendam, ut loquitur Bellarw. lib. 1. de Verbo Dei cap. 2. ſic & Valentia lib. 1. de Analyſi fidei; Sed an notæ illæ per ſe ſufficiant ad fundandam in animis noſtris Divinitatis fidem? ſeu, An ſit præcipuum illud motivum, propter quod adducimur ad credendum, & quo nititur fides; Quod ſtatuimus; Illi verò negant, eripientes unâ manu, quod alterâ dederant.

XX. V. 33 Non quæritur, An Revelatio divina ſit fidei noſtræ ratio formalis ſimpliciter & abſolutè, ſeu id propter quod aliquid credimus fide divina; Hoc enim Adversarii nobiſcum agnoſcunt, vel ſe agnoſcere ſaltem profitentur: Sed quænam ſit illa Revelatio reſpectu noſtri, prima & notiſſima, quæ per ſe & propter ſe, non verò propter aliam ullam à nobis credi debet, An ſit in Scriptura quærenda, An verò in Ecclesia? Nos Scripturâ Sacrâ contineri arbitramur, quæ prima eſt & perfectiſſima Regula, nec extra illam quæri poſſe vel debere: Pontificii verò in Ecclesiæ voce & teſtimonio ſeu cerebro Pontificis, in quem omnia tandem reſolvuntur, quærendam eſſe. Hinc Quæſtio tandem ad hos redigitur terminos, Undè, ſive propter quid, quove argumento præcipuo Spiritus Sanctus utatur ad nobis probandam Scripturæ Authoritatem, An Teſtimonio Ecclesiæ, an vero ipſius Scripturæ, ſeu argumentis & criteriis ipſi inſitis; Prius aſſerunt Pontificii, Nos verò poſterius ſtatuimus, & demonſtrandum ſuſcipimus.

XXI. Bifariàm autem Sententiæ noſtræ probationem inſtituere poſſumus 34, 1. κατ' άρσιν, oſtendendo Authoritatem Scripturæ non pendere ab Ecclesia 35. 2. κατὰ θέσιν, evincendo totam fundari in Scripturâ ipſâ. Et ad prius quidem quod attinet, ſatis ſuperque vel ex hoc uno colligitur argumento: Ecclesiæ authoritas tota pendet à Scripturâ. Ergo non poteſt ullam nec quoad ſe, nec quoad nos Scripturæ authoritatem conciliare. Ratio conſequentiæ per ſe patet; Quia impoſſibile eſt idem reſpectu ejuſdem habere rationem cauſæ & effectûs, principii & principiati, ſic enim ſe ipſo eſſet prius & poſterius, notius & ignotius. Antecedens verò multiplici ratione confirmatur. 1. Quia Ecclesia fundatur in Scripturâ, & ab eâ eſſe ſuum ſpecificum obtinet; nulla enim Ecclesia ſine vocatione, nulla vocatio niſi à Verbo, hinc dicitur ſuperſtrui fundamento Prophetarum & Apoſtolorum, Eph. 2. 20 36. Undè ut ne eſſe quidem poteſt ulla domus, niſi ſubſtrato prius fundamento, ſic nec Ecclesia niſi poſitâ Scripturâ. 2. Quia nulla haberi poteſt certa Ecclesiæ cognitio niſi ex Verbo: Nam antequam Ecclesiæ vocem audiamus, neceſſè eſt ut primò nobis conſtet de Ecclesiâ, An ſit? Quid ſit? & ubi ſit? Quæ cùm nec ſenſu nec ratione percipi poſſint, ſequitur ut omnis hæc notitia ſit à Scripturâ, quæ non modò docet aliquam eſſe Ecclesiam, ſed & iis notis & characteribus eam deſcribit, quæ eam nobis ignorare non ſinunt. Si ergo ex Scripturâ cognoſcitur Ecclesia, jam notior erit ipſa, nec Authoritas illius quoad nos ab iſtâ pendebit. 3. Quia fundamentum Authoritatis Ecclesiæ non aliunde peti poteſt, quàm à Scripturâ; Undè enim nobis conſtare poterit talem obtinere Authoritatem? Nunquid exiſtimabimus id fieri Ecclesiæ ipſius Authoritate? At hoc ipſum eſt de quo quæritur. Non poteſt etiam eſſe κοινὴ quædam ἔννοια, quando de ea tam acriter diſceptatur 37. Ergo ſequitur ut id ex Verbo perſpectum habeamus, atque ita priùs obtinuit apud nos Verbum authoritatem. Nec id diffiteri poſſunt Adversarii; nam cùm à Noſtris urgentur; Undè cognoſcant Ecclesiam hanc authoritatem habere in conſignando Scripturæ Canone, Reſpondent ſtatim hoc ideo fieri, quia regitur à Spiritu Sancto. Quòd ſi ulteriùs inſtes, undè conſtet ita regi? Reponunt illico varia Scripturæ Teſtimonia, quibus evincere conantur Chriſtum hoc illi promiſiſſe ut Matt. 18. 20. & 28. 20. Joan. 15. 26. & 16. 13. &c. Ita ex Scripturâ ſuas omnes probationes eliciunt; Quomodo verò ritè hoc fieret, niſi priùs & Scriptura cognoſceretur, & divina eſſe crederetur? Sic ſuo ſe gladio jugulant, Ecclesiæque dignitatem Scripturæ authoritate firmantes, ſuam deſerunt, & noſtram vel imprudentes vel inviti confirmant ſententiam.

XXII. Ad hoc argumentum Excipiunt Neg. Conſeq. Si Ecclesiæ Authoritas quoad nos ex Scripturæ Authoritate pendet, non pendere Scripturæ Authoritatem ab Ecclesia; Utrumque enim ſimul verum eſſe poſſè, Ecclesiam mutuari ſuam authoritatem è Scripturâ, & Scripturam itidem ſuam ab Ecclesia: Et ne ſine ratione videantur hoc aſſerere, exemplis id evincere conantur; Joannes Baptiſta, inquiunt, Chriſto Teſtimonium perhibuit, & Chriſtus Joanni, Epiſtolæ Pauli ejus authoritatem magnificè commendant, quæ tamen ab Authore ſuo authoritatem accipiunt. Symbolum fidei non habemus ab ulla authoritate externa, niſi ab Ecclesia, in quo tamen ipſa Ecclesia credenda proponitur. Ita nihil eſſe abſurdi, ſi & Ecclesia à Scripturâ, & viciſſim Scriptura ab Ecclesia pendeat. Atque eò certiùs hoc poſſè dici, quia eadem Scriptura, quæ authoritatem Ecclesiæ ſtabilire dicitur, affirmat expreſſè eam eſſe στύλον καὶ ἑδραίωμα τῆς ἀληθείας 1. Tim. 3. 15. quod verè dici non poſſet, niſi Veritati in Scripturâ contentæ Teſtimonio ſuo Authoritatem viciſſim conciliaret; Undè Bell. lib. 6. de Eccl. c. 14. Si Ecclesia eſt columna & firmamentum veritatis, E. veritas fidei quoad nos, nititur Ecclesiæ Authoritate, & verum eſt quicquid Ecclesia probat, falſum quicquid improbat.

XXIII. Sed fruſtrà vim Argumenti conantur eludere; Primò gratis ſupponunt utrumque verum eſſe, Ecclesiam dare Authoritatem Scripturæ, & rurſus eam ſumere à Scripturâ: Nam licèt in diverſo genere cauſæ poſſit locum aliquando id obtinere, ut cauſa probatur ab effectu à poſteriori, quæ probat ipſum effectum à priori; tamen in eodem genere eſt ἀσύστατον, niſi velimus rem eſſe ſe ipſâ notiorem & ignotiorem, notiorem, quia aſſumitur ad alterius probationem, ignotiorem verò, quia ipſa per aliam probatur. Ita non negamus Ecclesiæ Teſtimonium poſſè probare Scripturam à poſteriori, per modum inſtrumenti, vel medii, ſed vim argumenti & motivi præcipui habere pernegamus 38. Secundò, In exemplis allatis peccatur fallaciâ parium, Aliud eſt Teſtimonium perhibere Chriſto, Aliud Authoritatem illi conciliare, prius de Joanne Baptiſtâ rectè dicitur, ſed poſterius non item 39. Undè Chriſtus ipſe Joan. 5. 34. negat ſe Teſtimonium accipere ab hominibus, ut ſcilicet eò nitatur, ſed habere ſe Teſtimonium majus Teſtimonio Joannis, ſcil. tum Opera ſua, tum Patris vocem, tum Scripturas ipſas. Nihil obſtat ergo, Teſtimonium eſſe perhibitum Chriſto à Joanne, & viciſſim Chriſtum teſtatum eſſe de Joanne, quia diverſa fuit teſtandi ratio: Joannes ut miniſter de Domino teſtabatur; At Chriſtus ut Dominus de Servo. Joannes, ut tanquam index ad Chriſtum manuduceret, eum veluti digito oſtendendo; ſed Chriſtus ut tanquam Rex præconium ſervi ſui authoritate ſuâ confirmaret. Ut ergo per Joannem, ſed non propter Joannem credebant Chriſto, Venit enim, ut teſtaretur de luce, ut omnes crederent δι' αὐτοῦ per ipſum, non δι' αὐτὸν propter ipſum; Ita per Ecclesiam, non propter eam Verbo credimus; Teſtatur de Verbo, quum illud indicat & proponit. Sed Verbum teſtatur de Ecclesia, quum eam fundat & inſtituit. Epiſtolæ Pauli majeſtatem Authoris commendant à poſteriori, ut opus laudat opificem; ſed Paulus ut vir Dei θεόπνευστος confert illis quicquid habent authoritatis à priori. 3. Perperam aſſeritur Symbolum nullam authoritatem habere niſi ab Ecclesia, cùm totam habeat à Scripturâ, à quâ ſi non αὐτολεξεὶ & quoad voces, ſaltem quoad res ipſas deſumptum eſt. Itaque ſi probat Ecclesiam, tota vis argumenti à Scripturâ ipſâ, in quâ fundatur, pendet, nec Ecclesia ullam potuit Symbolo authoritatem dare, ſed hoc tanquam Summam credendorum ex Scripturâ petitam fidelibus tradidit.

XXIV. Ad locum verò 1. Tim. 3. 15. 40 quod attinet, ut vexatiſſimus eſt, & ſubinde tanquam Achilleum argumentum nobis objicitur, paulo fuſiùs de eo eſt dicendum. Scio nonnullis Viris doctis in mentem veniſſe, mutare loci hujus interpunctionem, ut Ecclesia Dei vivi periodum abſolvat, Columna vero & firmamentum veritatis, non ad Ecclesiam, ſed ad Myſterium pietatis, de quo ſequenti commate, referatur; tum quia non ſoleat Paulus à particulâ καὶ ſententiam ſuam ordiri; tum quia uſitatiſſima ſit hæc loquendi ratio apud Judæos, ut vocent præcipuos fidei ſuæ articulos, יסודות & עקרים fundamenta, & radices, nec non ראשי האמנה capita fidei; & quoties de doctrinis ſuis diſſerere aggrediuntur, יסוד היסודות fundamentum fundamentorum, vel יסוד החכמה fundamentum Sapientiæ in limine præſcribant, quod ex Maimonide patet, qui librum ſuum de fundamento Legis ita orditur, יסוד היסודות ועמוד החכמה הוא לידע שיש שם מצוי ראשון Fundamentum fundamentorum, & Columna Sapientiæ eſt cognoſcere eſſe primum Ens. Verùm quamvis ingenioſum ſit commentum, quò difficultas omnis planè tolleretur, neſcio an ſit æquè ſolidum 41; cùm verba ipſa legenti pateat, nonnihil coacti eſſe in hac interpretatione, quæ dividenda conjungit, & conjuncta dividit: Undè Verſiones omnes, Syriaca, Arabica, Latina, receptam lectionem ſequuntur, & ad Ecclesiam referunt, ad quas accedunt & Patres. Et ſanè quamvis nihil ſollicitetur locus; non minus tamen ſenſus erit aptus, imò ratiocinatio Pauli optimè inter ſe cohærebit. Duo enim argumenta proponit Apoſtolus, ut Timotheum ad majorem reverentiam & ſtudium ſanctitatis excitet. Primum petitum ab Ecclesiæ, cui miniſtrabat, dignitate, quæ talis eſt ut ſanctum quendam horrorem incutere debeat omnibus ad ſacram hanc λειτουργίαν ſe accingentibus, Ut ſcias quomodo verſandum ſit in Domo Dei, quæ eſt Ecclesia Dei vivi, columna & firmamentum veritatis. Alterum à Myſterii, cujus præconium illi demandatum erat, ſublimitate & excellentiâ, quod eſt magnum pietatis Myſterium; undè addit, καὶ ὁμολογουμένως μέγα ἐστὶ τὸ τῆς εὐσεβείας μυστήριον &c. Deinde longè aliud eſt fundamentum Sapientiæ Rabbinis, Aliud firmamentum veritatis Apoſtolo. Nam Maimonidi הלכות Halacot & fundamentum Sapientiæ, ſunt initia fidei & primaria Religionis capita, quæ teneri debent ab omnibus, & ſupponi reliquæ doctrinæ, qualis eſt Dei exiſtentia &c. quo ſenſu Apoſtolus Heb. 6. 1. θεμέλιον vocat principia & rudimenta Religionis Chriſtianæ: Verùm hoc loco Paulus non agit de Elementis Chriſtianiſmi, ſed de Myſterio magno, quod capita difficiliora & ſublimiora complectitur, quod alibi vocat Sapientiam inter perfectos 1. Cor. 2. 6.

XXV. Quamvis verò retineatur lectio vulgata, ut eam retinendam cenſemus, nihil tamen inde accedet Pontificiorum ſententiæ, vel decedet noſtræ. 1. Quia ſi Ecclesia dicitur columna & firmamentum veritatis, hoc non poteſt abſolutè & ſimpliciter intelligi, ſed tantùm ſecundum quid: Nam abſolutè Veritas eſt columna & fundamentum Ecclesiæ, quâ ita firmatur & ſuſtentatur, ut ſtante eâ ſtet, & ruente vel remotâ cadat; nulla enim eſſet Ecclesia, ſi ſemel exularet veritas ab ea: Sed longè aliter ſe res habet reſpectu Ecclesiæ: Licèt enim nulla foret Ecclesia in terris, non periret tamen Veritas, maneret ſemper in Deo, in Angelis, in Beatis, & in ipſâ Scripturâ; Ergo longè diſpari ſenſu Ecclesia dicitur columna Veritatis, & Veritas columna Ecclesiæ, mutuam ſibi præſtant operam, ſed diverſimodè. Veritas eſt columna Ecclesiæ propriè & principaliter, Ecclesia columna Veritatis, miniſterialiter & impropriè; Veritas columna Ecclesiæ, eam realiter fundans & efficaciter ſuſtinens. Ecclesia columna Veritatis, eam prædicans & mundo exhibens. Veritas dat eſſe Ecclesiæ 42, ſed Ecclesia veritatem cuſtodit & tuetur adversùs Satanæ & mundi calumnias. Veritas eſt columna Ecclesiæ ſenſu architectonico, uti loquuntur, ſed Ecclesia columna Veritatis ſenſu politico. Atque hinc Chryſoſt. in h. l. ſententiam invertendo dicit, Veritatem eſſe στύλον τῆς Ἐκκλησίας; Irenæ. lib. 3. cap. 11. Columna & firmamentum Ecclesiæ eſt Euangelium & Spiritus vitæ. Et eò referri poteſt quod Theodoretus non malè columnam Veritatis ſumi vult, non active, quia veritatem ſuſtinet, ſed paſſive, quia à veritate ſuſtinetur, ut Veritas notet cauſam, Columna verò effectum. Quo ſenſu Dionyſius Epiſcopus Alexandrinus apud Euſeb. lib. 6. hiſt. cap. 41. vocat Martyres firmas & beatas columnas Domini, non quæ Dominum confirmârint; Abſit, ſed quæ à Chriſto ita firmatæ ſint, ut conſtanter reſtiterint uſque ad ſanguinem, & vitam potiùs, quàm fidem abjicere maluerint, ſic fundamentum Dei 2. Tim. 2. 19. 43 dicitur, non quô Deus fundatur, ſed quod Deus fundavit & poſuit. Ita πλήρωμα τοῦ Θεοῦ Eph. 3. 19. 44 non quod Deum complet, ſed quod à Deo completur. Undè Contarenus in h. l. Non dicitur Columna, quod Ecclesia firmet & ſuſtineat veritatem, ſed quia firmatur à veritate.

XXVI. Secundo, Aliud eſt eſſe στύλον καὶ ἑδραίωμα τῆς ἀληθείας, Aliud verò θεμέλιον ſeu fundamentum 45. Ecclesia quidem prius dicitur, ſed non poſterius, quia non ſuſtentat veritatem, ſed ipſa à Veritate tanquam fundamento ſuſtentatur, hinc Paulus 1. Cor. 3. 11. Fundamentum aliud nemo ponere poteſt, præter id quod poſitum eſt, quod eſt Chriſtus Jeſus; & alibi vocatur lapis vivus & angularis, cui Ecclesiæ membra velut totidem lapides vivi debent ſuperſtrui, 1. Pet. 2. 7. Eph. 2. 20. Undè Irenæ. lib. 3. c. 1. Scripta Apoſtolorum fundamentum & columnam fidei vocat. Et Beda lib. 1. in Joh. c. 1. Fundamentum, inquit, Ecclesiæ eſt in ſoliditate fidei Apoſtolorum & Prophetarum. Tertiò, Elogium columnæ & firmamenti veritatis, non ſemper importat infallibilitatem vel authoritatem illius, cui tribuitur; ſic apud Euſeb. hiſt. lib. 5. c. 1. Fideles Lugdunenſes dicunt de Attalo Martyre, quòd fuerit columna & firmamentum Ecclesiarum, ſic Baſilius in ep. 70. Primarios Epiſcopos orthodoxos, qui Arianam hæreſim oppugnabant, columnas & ſtabilimentum veritatis vocat; οἱ στύλοι καὶ τὸ ἑδραίωμα τῆς ἀληθείας ἐν διασπορᾷ, & Gregorius Nazianz. eodem nomine inſignit Athanaſium, Baſilium, & Euſebium to. 1. p. 389. Nemo tamen dixerit, eos talem authoritatem conciliaſſé veritati Euangelicæ, ut ab eorum teſtimonio pependerit; Sed hoc tantùm voluerunt Scriptores priſci, eximios Dei Servos fuiſſe, qui Euangelii doctrinam, non tantùm ore, ſed & ſanguine ipſo conſtanter prædicârunt. Nec alio ſenſu Victori Chriſtus pollicetur Apoc. 3. 12. 46 quòd futurus ſit στύλος in Domo Dei, cui inſcribendum ſit nomen Dei, Chriſti, & Civitatis Dei, ad immutabilitatem & conſtantiam felicitatis deſignandam, quæ ſic reſpondeat conſtantiæ & fidelitati ipſorum 47; Ut enim ipſi firmæ fuerant columnæ in terra, ad tuendam veritatem contra omnia tentationum genera; Ita columnæ futuræ ſunt in cœlis ſtabiles & immotæ ad fruitionem felicitatis. Ita Gal. 2. 9. 48 Petrus & Jacobus vocantur στύλοι, quia primariæ Ecclesiæ columina videbantur: Imò & apud τὰ ἔξω eadem ſimilitudo non rarò occurrit; Sic in Republica integri & incorrupti Judices vocantur columina & firmamenta juſtitiæ, Viri pietate inſignes, columna & lux mundi dicuntur, & apud Euripidem παῖδες ἄρσενες vocantur οἴκων στύλοι, Columna familiarum. Undè patet, licèt Ecclesia dicatur columna & firmamentum Veritatis, non ſtatim ex eo inferri, Veritatis authoritatem ab ea ſuſpendi.

XXVII. Quarto. Ex eo etiam id clariſſimè evincitur, quòd certum ſit verba hæc ab Apoſtolo uſurpari de Ecclesia particulari nimirum Epheſinâ, in qua Timotheus tum verſabatur; loquitur enim de Domo Dei, in qua degebat. At nulli particulari Ecclesiæ privilegium infallibilitatis tribui poſſé agnoſcunt ipſi Pontificii; Et hæc ipſa Ecclesia Epheſina jampridem erravit, imò interiit ex Chriſti ipſius interminatione Apoc. 2. 4. Quintò, licèt hoc referretur ad Ecclesiam Catholicam, non magis faveret Adversariis; Tum quia conſtat hoc intelligendum de Ecclesia collectiva ſeu fidelium congregatione, cui præeſſe debuit Timotheus, non de repræſentativa Præpoſitorum, cui hoc privilegium proprium eſſe volunt. Tum quia hoc elogium, ut pleraque alia, attribuitur Ecclesiæ, non promiſcuè ratione fidelium & hypocritarum, qui in externa ejus communione verſantur; quo ſenſu Pontificii Ecclesiam intelligunt externam, ex bonis & malis pariter conflatam; ſed tantùm ratione piorum, qui propriè Ecclesiam conſtituunt, & quibus ſolis proprium eſt; Undè Hieron. in Job. cap. 26. Ecclesia, inquit, quæ eſt Sanctorum omnium congregatio, pro æterna ſua in Domino ſtabilitate columna & firmamentum veritatis dicitur. At impii, qui ſunt ἀκίνητοι, nec veritatem firmiter amant & retinent, non pertinent ad hanc Columnam, ut nec ad Domum Dei, cujus hìc ſit mentio, utpote in quibus nec Deus habitat, nec veritas ſedem fixam habet.

XXVIII. Sextò. Quicquid hic tribuatur Ecclesiæ pertinet ad munus illi demandatum, nec tam attenditur, quid Ecclesia ſemper faciat, quàm quid facere teneatur ad conſervandam & propugnandam veritatem, quomodo apud Mala. cap. 2. 7. Labia Sacerdotis dicuntur cuſtodire ſcientiam 49, quia id facere tenetur ex officio, licèt non ſemper præſtet de facto, ut oſtendit v. 8. Nam Ecclesia Epheſina, de qua peculiari hìc agit Apoſtolus, ab eo declinavit, ut jam dictum; Itaque ſubjectum propoſitionis non ſine aliquâ limitatione accipiendum eſt, nimir. ut illa Ecclesia tantùm dicatur columna & firmamentum veritatis, quatenus eſt Domus Dei vivi 50, & in ea habitat per Verbum & Spiritum, quatenus veritatem excolit & ſupra ſe extollit, quatenus retinet fundamentum Prophetarum & Apoſtolorum, cui ſuperſtrui debet Eph. 2. 20. Aliàs ſi ab eo recedit, ut Cœtum externum ab eo nonnunquam recedere certum, non ampliùs columna & firmamentum veritatis, ſed potiùs columna mendacii, & ſedes erroris vocari debet; Sic enim perdit officium nomenque ſuum, nec propriè ampliùs Ecclesia, ſed ὁμωνύμως, imò ψευδωνύμως, ſi loco Myſterii pietatis, μυστήριον ἀνομίας præſefert, & in alia omnia eat, quàm quò veritas aurigatur. Atque hinc ſolidè demonſtramus, Romanam Ecclesiam minus cæteris hoc elogium ſibi vindicare poſſé, utpote quæ non ampliùs Domus Dei vivi cenſeri poſſit, ſed ſacellum Antichriſti, nec veritas pura & intemerata illic ampliùs audiatur, ſed putidiſſimum mendacium, & innumeri errores periculoſiſſimi, quo nomine jampridem mater hæreſium & Schola erroris ab alumnis ſuis, ut Petrarcha, Mantuano, & aliis meritò dicta eſt. Imò tantum abeſt, ut Pontificii quicquam præſidii in iſto loco inveniant, ut contrà invictè adversùs ipſos, ex ipforum hypotheſi argumentemur. Nam eo ipſo, quo verbis iſtis utuntur ad probandam Ecclesiæ authoritatem, ſatis oſtendunt, nobis authenticam eſſe debere Scripturam ante omnem Ecclesiæ teſtificationem; aliàs nugatoria erit ipforum argumentatio, & in circulum abibit, ex quo in æternum ſe extricare non poterunt.

XXIX. Atque ex his ſatis jam liquet, niſi fallor, Adversarios perperam magnum cauſæ ſuæ præſidium in hoc Apoſtoli Oraculo collocare; Sed quia nondum conſtat de genuino ejus ſenſu, videamus paucis quid ſibi voluerit Paulus, & quò præcipuè alluſerit. Ut autem figuratâ & metaphoricâ locutione hìc utitur, ita indubium eſt eum ad columnarum uſum aliquem reſpexiſſe. Quia verò multiplex poteſt eſſe, vel architectonicus, ad ædificii ſuſtentationem, vel Politicus ad promulgationem & cuſtodiam Legum & Edictorum, quæ ibi appenduntur, Paulus ad primum non potuit reſpicere; non modò quia hoc ſenſu Veritas ſuſtentat Ecclesiam, non firmatur ab ipſâ; ſed etiam quia jamjam eam vocaverat Domum Dei, quæ proinde egebat Veritate ut fundamento & columnâ, quâ niteretur, nedum ut poſſet eam ſuſtentare. Itaque ad alterum neceſſariò alludere debuit, ſecundum quem frequentiſſimè ad id inſerviebant, ut ante Curias & Prætoria, Leges & Decreta Magiſtratûs publicâ authoritate appenderentur, & Programmata ſive Edicta affigerentur, ut omnibus innoteſcerent, de quo videndus Demoſthenes oratione adversùs Leptinem, & Plinius hiſtor. natur. lib. 6. cap. 29. Ita Ecclesia commodiſſimè dicitur columna & firmamentum veritatis, duplici de cauſa, tum ratione Promulgationis & Præconii; Quia Decreta Dei & Leges interiori conſilio ſancitas promulgare tenetur, quâ de cauſâ illi λόγια τοῦ Θεοῦ ἐπιστεύθησαν & cœleſtis Veritas illi veluti appenſa hominibus innoteſcit 51; tum ratione tutelæ & cuſtodiæ, quia eam non modò proponere debet, ſed etiam vindicare & ab omni corruptela tutari; Quâ de cauſâ non modò στύλος, ſed & ἑδραίωμα τῆς ἀληθείας vocatur, quia eſt veritatis hoſpitium, & veluti thronus & ſedes fixa cui inſidet. Phavorinus ἑδραίωμα στήριγμα interpretatur, ſcili. aliquid cui aliud non minus quàm columnæ innititur & inſiſtit. Quod ipſum vocis etymon aperit, ἑδραίωμα enim ἀπὸ τοῦ ἑδραῖος, quod firmum, & σταθερὸν notat; ἑδραῖον verò ἀπὸ τῆς ἕδρας quæ ſedem, ſellam, & thronum deſignat, in quo ſimulachra Deorum ſedentia exhibebantur, τόπος ἐν ᾧ εἴδωλον ἵδρυται, undè quia in columnis Imagines Deorum collocabantur, ut poſtea dicemus, conjunguntur ſæpe κίονες & θρόνοι apud Pauſaniam Corinthiacis & Eliacis. Imò κίονες θρόνον ſuſtinere dicuntur, ut hìc Paulus ſociat στύλον καὶ ἑδραίωμα. Quemadmodum verò neque Deorum imagines, neque Leges & Edicta ſuam mutuabantur authoritatem à Columnis, quibus appendebantur; utpote quorum dignitas tota ab Authore pendebat; Ita nec Veritas ab Ecclesia, licèt columna & firmamentum ejus dicatur. Hæc fuit mens Hieronymi, Ecclesia, inquit, eſt columna & firmamentum veritatis, quia in ea ſola ſtat veritas firmata, quæ ſola ſuſtinet ædificium Ecclesiæ. Sic Cageta. in h. l. Veritas myſteriorum Divinorum velut excelſè ſuſtentatur in Ecclesia, dum ſuper omnia aſſeritur, & colitur, & in ipſa Ecclesia ita fundata eſt, ut extra eam non inveniatur.

XXX. Sed quia non videtur Apoſtolus ad generalem illum columnarum uſum duntaxat reſpexiſſé; Verùm ad quid ſpecialiùs alluſiſſe, quum mentionem facit Domûs Dei: videamus quodnam potuerit eſſe locutionis iſtius fundamentum; Et ut nihil dicamus de duabus columnis, alterâ lateritiâ, lapideâ alterâ, quas homines ante diluvium erexerunt, ut in iis inſcriberent inventa ſua, de quibus Joſephus lib. 1. Antiq. Jud. c. 3. Nihil etiam de columna nubis & ignis, quam populo Iſraëlitico, ut ὁδηγὸν exhibitam refert Moſes, & in qua Deus habitaſſe dicitur. Certum eſt in Templo Hieroſolymitano, quod peculiari ratione Domus Dei vocabatur, varias columnas fuiſſe, ad quas digitum potuit Paulus intendere; ut Ecclesiam vocaverat Domum Dei ad Templum reſpiciens; ita potuit eandem Ecclesiam ſub alia σχέσει vocare columnam, alludendo vel ad duas illas columnas æreas, quarum una יכין, altera בעז dicebatur, de quibus mentio fit 1. Reg. 7. 21. 52 quæ appoſitè firmam Ecclesiæ conſtantiam, & robur invictum deſignabant. Vel ad columnam illam æream memorabilem, quam excitaſſe dicitur Salomon in atrio Templi, de qua fit mentio 2. Reg. 11. 14. & 2. Chron. 6. 13. quæ modò עמוד, modò בסיס נחשת כיור baſis ærea & ſuggeſtus dicitur, quod non malè reſpondet noſtro ἑδραιώματι, quæ ita columnæ figuram habebat, ut eſſet etiam ſuggeſtus & ſolium Regium 53, in quo ſedere ſolebant Reges quoties vel inaugurabantur, ut de Joaſo dicitur, cùm Rex in locum Achaziæ cooptaretur 2. Reg. 11. 14. 54 vel fœdus cum Deo pangerent, & cultum Dei reformandum in melius curarent, ut de Joſia narratur 2. Reg. 23. 3. 55 quòd ſtans ad columnam pepigerit fœdus cum Jehova &c. vel quoties ſolenne aliquid præſtarent, ut Salomon illi innixus dicitur in dedicatione Templi 2. Chron. 6. 12. 56 quæ ideo Regia Judæis columna dicebatur. Sic Apoſtolus eleganti alluſione nobis exhibebit Veritatem inſtar Reginæ, Ecclesia tanquam columnæ & ſolio inſiſtentem; Ut verò columna illa & ſuggeſtus Regem quidem ſuſtinebat, & in altum tollebat, ut à populo conſpiceretur; ſed ipſi authoritatem non conciliabat. Ita Ecclesia veritatem proponit, conſervat & oſtentat, ut ab hominibus conſpiciatur, ſed nullam tamen illi vel authoritatem vel pondus affert. Atque eò referri poteſt, quod Chryſoſtomus & poſt eum Theophyl. volunt antitheſim inſtitui cum Ecclesia Judaica, & cum umbris legalibus, ut iis opponatur Veritas Euangelica quæ clariſſimè nunc ob oculos ponit myſteria, quæ obſcuriùs ſub umbris Moſaïcis proponebantur, quo ſenſu Veritas ſumitur Joan. 1. 17. 57 Atque ita ſciat Timotheus, qualis ſanctitas deceat hanc Domum Dei, non jam legalis & umbratica, ſed vera & realis.

XXXI. Licèt autem facilè adducamur ad credendum, Apoſtolum eò reſpexiſſe, Quia tamen non eſt inſolitum, Scriptores Sacros ad majorem argumenti quod tractant illuſtrationem ad varia ſæpe alludere in eadem locutione, rejiciendam non putamus Virorum doctorum conjecturam, qui ad Gentilium Templa hìc Paulum etiam alluſiſſe volunt: Certum quippe ex Veterum monumentis, illa variis columnis paſſim exornata fuiſſe, quarum variæ ſpecies erant & multiplex ufus, non modò ad ædificii fulcimentum, ſed & ad majeſtatem & ſplendorem. Hinc ſæpe in earum faſtigiis Deorum Imagines vel effigies Principum imponebantur, ut obſervat Pauſan. Corinth. pag. 59. & Eliac. pag. 174. ἐπιθέμεναι ἐπὶ κίονος ἀγάλματα; Aliis arma, clypei, aliaque victoriæ trophæa appenſa erant, Aliis quædam inſcribebantur ut Elogia, fœdera, narrationes hiſtoricæ rerum geſtarum, ut monumentum eſſent poſteris, quod de aurea columna in Jovis Triphylii fano poſita ab ipſomet Jove ex Euhemero narrat Lactantius lib. 1. cap. 11. Leges item & Decreta, morum præcepta, imò & Oracula teſte Pauſan. in Bœoti. Sic Athenæus lib. 4. notat in Delubro Herculis, quod Cynoſargis dicebatur, ad columnam quandam appenſum fuiſſe ψήφισμα ſeu decretum quoddam Alcibiadis, & Demoſthen. orat. in Neæram in antiquiſſimo Bacchi Templo, quod Limnis erat, prope aram, lapideam columnam fuiſſe obſervat, in qua Lex perſcripta erat de uxore à Rege cive virgineque ducendâ; Quod ipſum variis exemplis poſſemus comprobare ſi inſtituti noſtri ratio id ferret: Verùm ex his mens Apoſtoli non 58 obſcurè colligi poteſt; Nimirum ut jam oppoſuerat Domum Dei non modò Templo Hieroſolymitano, ſed & Delubris profanis Ethnicorum: Ita aliam antitheſim inſtituit inter cultum & ornatum utrorumque; Quia ſi in illis columnæ miro artificio elaboratæ viſebantur; Nihil aliud erant quàm columnæ mendacii & erroris, ubi nihil aliud quàm meræ fabulæ, & μύθοι ἄθεοι & falſorum Deorum imagines proponebantur: At in Templo iſto myſtico columnam ait eſſe longè diverſiſſimam, non mendacii, ſed veritatis, & in qua non exhibeantur falſorum Deorum ſimulachra, ſed viva & expreſſiſſima veri Dei in Carne manifeſtati imago, qui ipſe εἰκὼν τοῦ Θεοῦ ἀοράτου Col. 1. 15. non proponantur μύθοι σεσοφισμένοι, quales proſtabant in columnis Gentilium, ſed σοφία ἐν μυστηρίῳ, imò magnum pietatis Myſterium 1. Tim. 3. 16. 1. Cor. 2. 7. denique non legantur oracula flexiloqua Apollinis cujuſdam λοξία, ſed certiſſima veri & æterni Dei λόγια; Ecclesiam quippe nihil aliud præconio ſuo, quam Veritatem Dei ſacroſanctam & Oracula ejus atque leges & fœdera, omnium oculis ſpectanda & ſequenda ingerere, & ad poſteros tranſmittere.

XXXII. Atque ex his, ne ulteriùs jam in loci iſtius enodatione verſemur, conſtat quidem Apoſtolum dignitatem & officium Ecclesiæ commendare hìc voluiſſe in proponenda & aſſerenda veritate: Sed nullis fidiculis poterunt exſculpere Adversarii, ejus Authoritatem & infallibilitatem hìc confirmari. Neque audiendus hìc Bellarminus, qui pertendit, ſi nihil aliud tribuitur Ecclesiæ quàm cuſtodia veritatis, idem dici poſſè de Librariorum officinis, & de capſis, vel thecis, quæ Scripturas cuſtodiunt. Quis enim diſcrimen longè maximum non videat, inter materialem & localem Scripturæ aſſervationem, quæ ſit in Capſis & Bibliothecis impiorum, & moralem & formalem veritatis cuſtodiam, prædicationem, & propugnationem, quæ competit cuilibet Ecclesiæ, quamdiu ritè officio ſuo defungitur? Ita ſi Ecclesia dicitur Cuſtos, non eſt mutus & ἄλογος, ſed vivus & rationalis, qui ita cuſtodit, ut etiam prædicet & præconio ſuo commendet rem ſibi commiſſam, quod de Bibliothecis nemo dixerit.

XXXIII. Fruſtrà etiam addit Bellarm. Apoſtolum non meminiſſe Scripturarum, ſed tantùm Veritatis; Nam ſi ad Scripturam non reſpicit, quare ergo v. præcedenti dicit ſe hæc ſcribere, ut Timotheus ſciat, quomodo verſari in Domo Dei debeat? Quare alibi teſtatur Scripturas poſſé ipſum σοφίσαι ad ſalutem? Imò eo ipſo quo Veritatis meminit, meminit & Scripturarum, quandoquidem nuſpiam Veritas iſta, de qua loquitur Apoſtolus (nimir. ſalutaris & Euangelica quæ κατ' ἐξοχὴν hoc nomine inſignitur 59, quia omnium eſt perfectiſſima, ut vita æterna κατ' ἐξοχὴν vocatur vita) inveniri poteſt quàm in Scripturis. Undè quum Verbi Dei ſtudium nobis commendatur, non aliò quàm ad Scripturam amandamur Iſa. 8. 20. Joan. 5. 39. & 17. 17. 1. Joan. 2. 20. 2. Pet. 1. 19. quia Scriptura ſola eſt perfectiſſima Veritatis cœleſtis norma, quam Ecclesia columnæ inſtar miniſterio ſuo conſervat; Et ſi quid Apoſtoli præconiaverunt verbo, id poſtea in Scripturas redegerunt, ut benè obſervat Irenæus l. 3. c. 1. Atque hinc ſolvitur quod Staplet. excipit ad Eph. 2. 20. per fundamentum Prophetarum & Apoſtolorum intelligi Doctrinam prædicatam; Nam cùm Verbum ſive ſcriptum ſive prædicatum idem ſit κατ' οὐσίαν, & differat tantùm ratione modi revelationis; ſi Verbum prædicatum eſt fundamentum Ecclesiæ, id ipſum de Scriptura neceſſè erit concedi; hinc Paulus, qui teſtatur ſe omne conſilium Dei diſcipulis ſuis propoſuiſſe, affirmat tamen ſe extra Moſem & Prophetas nihil docuiſſè Act. 20. 27. & 26. 22. Et de his quidem hactenus. Cætera quæ huc pertinent proximâ Diſputatione σὺν Θεῷ expendentur.


  1. DISPUT. II. 

  2. Quæſtio de Authoritate Scripturæ duplex. 

    1. contra Atheos.

    1. contra Pontificios qua hic tractatur.

  3. Trifariàm ſpectatur, vel reſp. Scripturæ, vel Spiritûs, vel Ecclesiæ. 

  4. DISPUT. II. 

  5. Quale ſit Scripturæ teſtimonium. 

  6. DISPUT. II. 

  7. Quale ſit Teſtimonium Ecclesiæ. 

    1. Tim. 6. 20. 2. 1. 14.

  8. Joan. 1. 29. Joan. 4. 

  9. Joan. 1. 7. 

  10. DISPUT. II. 

  11. Joan. 4. 42. 

  12. Quale ſit Teſtimonium Spiritûs. 

  13. DISPUT. II. 

    1. Jo. 5. 6.

  14. Is. 59. 21. 

  15. Jo. 16. 14. 

  16. Apoc. 2. 17. 

    1. Cor. 4. 13.

  17. DISPUT. II. 

    1. Cor. 2. 12.

    1. Cor. 2. 6. Heb. 5. 13. 14.

  18. Deut. 13. 1. 2. Is. 8. 20. Joan. 4. 1. 2. 

  19. DISPUT. II. 

  20. Sententia Pontificiorum. 

  21. DISPUT. II. 

  22. DISPUT. II. 

  23. DISPUT. II. 

  24. Status Quæſtionis. 

  25. DISPUT. II. 

  26. DISPUT. II. 

  27. Probatur Scripturæ authoritatem non pendere ab Ecclesia. 

    1. κατ' άρσιν.

  28. Eph. 2. 20. 

  29. DISPUT. II. 

  30. DISPUT. II. 

  31. Joan. 5. 34. 

    1. Tim. 3. 15.

  32. DISPUT. II. 

  33. DISPUT. II. 

    1. Tim. 2. 19.

  34. Eph. 3. 19. 

    1. Cor. 3. 11.

  35. Apoc. 3. 12. 

  36. DISPUT. II. 

  37. Gal. 2. 9. 

  38. Mal. 2. 7. 

  39. DISPUT. II. 

  40. DISPUT. II. 

    1. Reg. 7. 21.

  41. DISPUT. II. 

    1. Reg. 11. 14.

    1. Reg. 23. 3.

    1. Chron. 6. 12.

  42. Joan. 1. 17. 

  43. DISPUT. II. 

  44. DISPUT. II.