Skip to content

DISPUTATIO THEOLOGICA DE PETRA CHRISTO.

Ex 1. CORINT. 10. 4. ἠ̔ δὲ Πέτρα ἦ̔ν ὁ Χριστὸς.

Refpondente PAULO CHRISTIANO HEILMANNO Longo-Dibacenfi.

I. 1 CUM in tota peregrinationis Populi Ifraëlitici per defertum, hiftoriâ, vix quicquam illuftrius & mirabilius occurrat, nihil fane fit μυστικώτερον, & quod Chriftum, falutariaque ejus beneficia fignificantius adumbret, infigni Petræ, & aquarum ex ea fluentium, quibus Deus Ifraëlitas potavit, Miraculô. Non parum confert ad inftitutionem & folatium fidelium, accurata ejus difquifitio. Quam ut facilius poffimus exequi; Duobus Capitibus Difputationem noftram abfolvemus. Primum dabit enarrationem hiftoriæ quoad literam. Alterum Myfterii fub ea latentis expofitionem.

II. Verba Pauli extant cap. 10. 1. ad COR. v. 4. καὶ πάντες τὸ αὐτὸ πόμα πνευματικὸν ἔπιον, ἔπινον γὰρ ἐκ πνευματικῆς ἀκολουθούσης Πέτρας, ἡ δὲ πέτρα ἦν ὁ Χριστός. Et omnes eundem potum fpiritualem biberunt, bibebant enim ex Petra fpirituali eos fequente; Petra autem erat Chriftus. Scopus2 Apoftoli, ut alibi a nobis oftenfum, non alius eft, quàm identitatem Sacramentorum Veterum cum noftris, fi non quoad fignum, at quoad rem fignificatam oftendere; Ne Corinthii prætextu Sacramentorum præftantiorum impunitatem fibi pollicerentur in peccatis fuis, idololatria imprimis, à qua vult eos avertere. Ideo oftendit, Patres hac in parte nobis non inferiores fuiffe, fed eadem nobifcum, aut illis analoga Sacramenta habuiffe, quæ Baptifmo, & S. Cœnæ refponderent. Et Baptifmi quidem fimilitudinem probat in Columna Nubis, & Maris tranfitu. Cœnæ verò, refpectu duorum ejus fymbolorum, tum Panis in Manna, tum Potûs in Petra, & aquis ex ea fcaturientibus; De qua jam difputamus.

III. Clarum eft refpicere Apoftolum ad hiftoriam, quæ refertur Exod. 17. ubi narrat Mofes Populum, vix fedatâ propter cibi penuriam feditione, de qua c. præced. rurfus occafionem murmurandi contra Mofem & cum ipfo rixandi fumpfiffe ex defectu aquarum, v. 3. Quare nos eduxifti ex Ægypto, ut unà cum liberis & pecoribus fiti periremus? Deum verò ut motum illum componeret, & populi, licet ingrati & rebellis, neceffitati fuccurreret, juffiffe Mofem virgâ fuâ Rupem & Petram certam in Horeb percutere, ex qua aquæ affatim ad fedandam populi fitim effluxuræ effent. Quô factô tantam exiiliffe ftatim aquarum copiam, quæ non folum abundè fuffecerit levandæ fiti præfenti ipforum, fed & in futurum, aquis illis populum per defertum fequentibus & comitantibus.3 Quô refpiciens Pfaltes Pf. 78. 15. dicit, Deum rupiffe petras in deferto, & potum eis dediffe in voraginibus magnis. Eduxiffe rivos e petra, & defcendere feciffe tanquam flumina per aquas.4 Et Pf. 105. 41. Aperuit petram, inquit, & inde fluxerunt aquæ, fluenta currerunt per loca arida.5 Et Pf. 114. Mutavit rupem in ſtagnum aquarum, & faxum adamantinum in fontem aquarum. Nec aliò pertinent, quæ toties apud Ifaiam, & alios Prophetas dicuntur de aquis fcaturientibus in deferto, ut If. 41. 18. & 44. 3.6

IV. Quia verò bis mentio occurrit Petræ percuſſæ a Mofe, non modò Exod. 17. fed & Num. 20.7 Quæritur, An eadem fit hiftoria? An duæ? Quidam idem effe miraculum cenfent bis memoratum a Mofe, brevius in Exodo, fufius vero in Numeris; quia idem videtur effe locus deferti Sin, cui idem nomen Maffah & Meribah impofitum fit. Nec verifimile fit duo loca a murmure populi ita fuiffe denominata, vel populum bis in idem peccatum incidiffe. Verùm alii rectiùs arbitrantur, fimilem quidem, fed non eandem defcribi hiftoriam. Licet enim utrobique murmuraverit populus præ fiti, & dederit Deus aquam ex Petra, fi circumftantiæ locorum, temporum, & perfonarum attendantur, facile patet inter fe difcrepare. 1. Loca funt diverfa, nam prior contigit in Rephidim, in ea fcilicet deferti Sin parte, quæ contermina erat Ægypto; At pofterior in Cadesbarne, quæ vicina erat regio Palæftinæ meridiem verfùs, locus ille vocatur defer- tum סין Sin, fed ifte cum Tfade צין.8 In illo manfio fuit populi undecima; fed in ifto trigefima tertia. 2. Tempus etiam variat, nam prima murmuratio contigit paulò poft exitum ex Ægypto, fed ultima fub finem peregrinationis, & inftante jam anno quadragefimo, & poft mortem Mariæ. 3. In illa nulla fit mentio incredulitatis Mofis & Aaronis, in ifta notatur. 4. Petra in monte Horeb percuffa vocatur צוּר, hæc vocatur סֶלַע. 5. Ibi miraculum patraturus Mofes jubetur ipfe fecum fumere aliquot è Senioribus Ifraëlis; Hic jubetur Mofes & Aaron congregare totum cœtum filiorum Ifraëlis ad Petram; Illic jubetur Mofes Petram percutere; Hic verò eam alloqui. Illic Petra femel tantum fuit percuffa, Hic bis. Illic locus dictus eft Maffah & Meriba, Hic verò tantum מֵי מְרִיבָה aquæ jurgii.

V. Si quæratur porrò, ad quam hiftoriam refpiciat Paulus? Refponderi quidem poteft non incommodè, ad utramque refpexiſte, cùm utraque typus fuerit iftius myfterii. Sed præfertim ad primam mentem intendiffe colligi poteft; tum ex pœna, quæ murmurationem iftam fecuta dicitur v. fequenti, & aliam anteceffit, tum ex eo, quod Petra dicitur eos fecuta, quod appofitè congruit aquis in itinere per defertum populum comitantibus.

VI. Quæritur porrò, Quænam fuerit Petra illa, ex qua biberunt? & quare fpiritualis dicatur? Quidam volunt fic defignari κατὰ τὸ ῥητὸν, & propriè, Petram myfticam, nimirum Chriftum ipfum, unde falutem hauriunt omnes Credentes, qui per divinitatem tunc ipfis aderat, & nufquam aberat, quique in toto itinere varia beneficia præftando eos comitabatur. Vel Deum ipfum, qui Petra & Rupes fæpe dicitur in Scriptura, cujus beneficio hunc potum confecuti funt, ut præpofitio ἐκ, non caufam materialem notet, fed efficientem, ut alibi non femel; Sic ἐκ Πέτρας, id eft à Petra, vel Deo, vel Chrifto eorum ductore in deferto, & aquæ iftius authore. Sed minus appofitè hoc dicitur, quia fic petra præcedens potius diceretur, quàm fequens, fiquidem Chriftus præibat ut dux, non fequebatur ut comes9 Num. 9. 17. Deinde fic omnes verâ fide Chrifti fuiffent facri participes, cùm omnes ex Petra ifta biberint, quod dici nequit; Siquidem Deus in variis dicitur non complacuiffe. Multo rectius ergo per Petram intelligitur Rupes materialis Deferti Horeb, quæ aquas fudit percuſſa virgâ Mofis, ex qua populus dicitur bibiffe, quia bibit ex fluentis ex ea exilientibus, quomodo bibere quis dicitur è dolio, ex quo vinum depromitur, metonymiâ caufæ efficientis, vel ſubjecti. Spiritualis autem dicitur, non naturâ, vel ufu, fed fignificatione, ut antea cibus & potus, quia fymbolum erat Chrifti veræ rupis, ex qua fluxerunt aquæ falutares gratiæ.

VII. Petra autem dicitur ἀκολουθούση, fequens, non quod faxum ipfum loco motum eos fequutum fit, quod abfurdè quidam finxerunt Rabbini. Sed, vel quia obfequebatur Ifraëlitarum defiderio, potum illis fubminiftrando, ut vult Photius, vel quia comitabatur eos peregrinantes in deferto, non quidem per fe, fed in effectis, rivis ſcilicet ex petra manantibus.10 Et eò pertinet quod dicitur Pfal. 78. 15.11 Rupit petras in deferto, & potum dedit eis quafi ex abyffis magnis, & eduxit fluenta de Petra, & defcendere fecit aquas tanquam flumina, & percuffit Petram, & aquæ fluxerunt, & torrentes inundaverunt. Unde Abarbanel, Nullum eft dubium, quin tanta copia aquæ eruperint, ut inde derivata fuerint flumina, & torrentes aquarum &c. Ita rectè dicitur Petra eos fecuta, quia rivi aquarum fluentium è rupe eos infequebantur, & in ſtagna fuerunt collecti, ubicunque funt caftrametati. Unde toties Prophetæ, loquentes de effufione Spiritûs S. & gratiarum ejus fub aquarum fymbolo, dicunt Deum daturum flagna aquarum in eremo eô alludentes If. 35. 6. & 44. 3.12 Licet autem rivi ifti ex Petra manantes fecuti eos fuerint, nonnunquam Deus paffus eft eos exficcari, five ad caftigandam ingratitudinem populi, five ad exercendam ejus fidem, & locum dandum novo miraculo, quod facere decreverat, prius beneficium ad tempus fubftractum, renovando.

VIII. Porrò quia in pofteriori miraculo mentio fit peccati Mofis & Aaronis v. 12. propter quod exclufi funt ab ingreffu Canaan, Quæri poteft, quodnam illud fuerit, cum de eo pauca tradat Spiritus S. & talis ac tanta pœna infligi non potuerit, nifi magnam aliquam ob caufam? Quæftio hæc non parum exercuit Interpretum ingenia, tam Hebræorum, quàm Chriftianorum, qui in varias fententias divifi fuerunt. Quidam ex recentioribus volunt, Mofem prorfus non peccaffe, & fi quæ Scripturæ loca extent, quæ videantur docere illum peccaffe, alia viciſſim effe, quæ doceant illum non propter peccatum fuum punitum effe ut13 Deut. 3. 26. Iratus autem fuerat Dominus contra me propter vos, & Pfal. 106. 32.14 Irritaverant etiam eum juxta aquas Meriba, & malum fuit ipfi Mofi propter eos. Et fi peccatum ipfi tribuitur, quando dicitur Rebellâftis, prævaricati eftis, non credidiftis, non me ſanctificâftis, id ſimile effe ei quod dicitur Jof. 7. 1.15 de peccato Achanis, quod toti genti tribuitur, licet illius folius fuerit, Et prævaricati funt filii Ifraël prævaricationem in anathemate. Sed Textus ipfe facer repugnat, qui toties & tam expreffè peccatum hoc Mofi & Aaroni tribuit in particulari, diftinctè à populo, Num. 20. 12.16 Non credidiftis mihi ad me ſanctificandum coram populo. Sic c. 27. 14. dicuntur rebellâffe, & Deut. 32. 51. & Pfal. 106. 33.17 Exacerbârunt fpiritum Mofis, ideo diftinxit labiis fuis, id. dubius omnino hæfitavit per diffidentiam, vel loquutus eft in exacerbatione fua, id. parum convenienter officio fuo. Quamvis vero occafio pœnæ Mofis fuerit contentio populi, ex qua dicitur Deus iratus fuiffe Mofi propter ipfum; hoc non obftat quominus propter proprium peccatum punitus fuerit.

IX. Non meliùs alii, ut Abarbanel, pertendunt quidem Mofem & Aaronem punitos fuiffe propter peccata fua, fed Aaronem quidem ob peccatum vituli, Mofem verò propter negotium exploratorum terræ Canaan, quia Mofes illos emittendo, de fuo addidit, quæ nec Ifraëlitæ petierant, nec Deus mandaverat, Ut confiderarent populum, qui in terra habitabat, utrùm fortis effet an debilis, paucus an multus, & quales urbes in quibus habitabant &c. Num. 13. 3. 19. 20.18 Quia hoc eft apertè obloqui Spiritui Sancto, qui quoties agitur de ifta pœna, peccatum Mofis & Aaronis exprefsè refert ad aquas jurgii, ut innuat commiffum effe hâc occafione, non aliâ quavis Num. 20. 12. & 27. Deut. 1. 37. & 3. 26. & 32. 51.19 Alii minus rectè peccatum in eo collocant, vel quòd percuſſerint Petram, non verò tantùm ad eam loquuti fint, ut jufferat Dominus; Quia non alia de cauſâ dixerat Mofi, accipe virgam, nifi ut alloquendo percuteret. Vel quòd non ex fe ipfis, & fponte edixerint Petræ, ut daret aquas fuas. Nam cùm hoc ipfum ex mandato Dei fecerint, quomodo illis imputaretur in peccatum? Imò peccaffent graviter, fi hoc citra mandatum tentaffent.

X. Rectiùs ergo peccatum hoc refertur ad incredulitatem & diffidentiam, quam animo conceptam, exteriùs figno aliquo, vel vultu, vel geftu, aut fermone prodiderint. Non quòd tam dubitârint de potentiâ divinâ, quàm de voluntate & affectu. An Deus vellet tam rebelli populo aquas dare; Cùm tamen Deus certò & abfolutè, non conditionatè hoc promififfet. Diffidentia verò ifta indicatur tum dictis, tum factis, dictis quidem, quum ait v. 10. Audite ô rebelles, Num de Petra hac educemus vobis aquam? quæ verba funt dubitantis, cum abfolutè & fimpliciter dicere debuiffet, Petra, da aquas. Ideo Pf. 106. 34.20 dicitur diftinxiffe labiis fuis, id eft, aliter protuliffe verba Dei, quàm proferenda erant, dubitando de eo, quod fecurè afferi debuit tanquam a Deo promiffum. Deinde factis in iterata Petræ percuffione, quod hæfitationem Mofis teftabatur, & fortè Deus ad fidem eorum explorandam non ftatim aquas dederat ad primam percuffionem. Quicquid fit, certum eft Mofem gloriam Deo non dediffe, non modo linguâ & opere, fed præcipuè corde, in quo latentem incredulitatem Deum refpexiſſe dubitari nequit. Atque ita dicuntur non ſanctificâſſe Dominum coram filiis Ifraël, id. populo dediffe cauſam dubitandi de ejus potentia & veritate; cum revocando illi in memoriam præterita miracula debuiffent potius eos confirmare in fide tanti miraculi. Licet autem Aaron nihil hîc dixiſſe, vel feciſſe perhibeatur, in peccati confortium tamen venit cum fratre, quia tacuit, nec ipfum peccantem erexit & redarguit.

XI. Sed ut ad myfterium pergamus, quod præcipuè hîc attendere nos vult Spiritus S. Inquirendum jam eft, Quodnam fub hoc cortice latuerit. Hic enim aliquid fuiffe μυστηριώδες, fi Paulus expreffè non doceret, fatis tamen ipfa rerum eventuumque natura demonftrat. Nam fi nihil aliud Deus hîc fibi propofuiffet, quàm populum fuum falubri potu reficere, non ne poterat vel aquas cœlitus immittere, vel illum in locum fontibus & aquis irriguum deducere? Quid opus erat, vel Petram peculiariter ad hoc feligere, vel virgâ uti ad eam percutiendam, ut aquæ ex ea exilirent? 2. Quid quod id ipfum, quod Mofi pollicetur fe fupra Petram conftituturum, uſque dum miraculum peractum effet, fatis clarè oftendit, non alium quàm Dei Filium, qui Dux erat populi, hoc opus totum peregiſſe, nec ad alium, quàm ad ipfum hæc omnia refpexiſſe. 3. Accedit, quod cum ex ipſâ Judæorum fententiâ Chriftus fit finis & ſcopus totius Scripturæ, in quo Promiffiones omnes, & Typi fuam obtinent veritatem, non verifimile eft hoc opus miraculofum, & tam eximium beneficium populo collatum, nullam ad Chriftum σχέσιν habuiſſe, cùm cætera omnia myftica fuerint, exitus ex Ægypto, tranfitus per mare, defertum, manna, columna nubis, & cætera, quæ populo contigerunt, quæ fanè Judæos convincere poffunt, memorabile aliquod hîc myfterium latuiſſe. Sed Chriftianis poft Apoftoli teftimonium de eo adhuc dubitare eft nefas.

XII. Ut verò myfterium hoc aperiatur, 1. vis locutionis, quæ hîc ufurpatur, eft expendenda. 2. ejus fignificatio per collationem typi & τοῦ τυπωθέντος erit demonftranda. Quoad prius quidem, adeo eft perfpicua in fe phrafis Apoftoli, quum ait ἡ δὲ πέτρα ἦν ὁ Χριστός, ut explicatione vix egeret, nifi importunitas Adverfariorum hîc aliquantulum immorari nos cogeret, qui, ut vim argumenti, quod ex hoc Oraculo elicimus pro genuino fenfu verborum facramentalium, declinent, magno molimine propofitionis iftius veritatem obfcurare conantur, fubjectum in prædicatum convertendo, & prædicatum in fubjectum; quafi non legendum fit ἡ δὲ πέτρα ἦν ὁ Χριστός, ut fita funt verba Pauli, fed ὁ δὲ Χριστός ἦν ἡ πέτρα, ut fenfus fit, non Petra autem erat Chriftus, ut naturalis difpofitio verborum importat, fed Chriftus autem erat Petra, id. res per Petram fignificata, ut innuant, Petram, ex qua bibebant Ifraëlitae, non fuisse Petram illam Horeb, ex qua aquæ exiliebant, fed myfticam & invifibilem, quæ eos comitabatur, illifque in omnibus neceffitatibus fuccurrebat; Chriftum ſcilicet, qui tunc temporis aderat populo, tanquam dux itineris: Sic Bellar. lib. 1. Euchar. c. 11. Perron. de Euchar. Eftius, Juftinianus & alii non pauci.

XIII. Sed fenfus hic convenire nequit, vel cum ſcopo Apoftoli, vel cum ferie fermonis, vel cum verbis ipfis de quibus agimus. Nam 1. Scopus Apoftoli eft deterrere Corinthios ab idololatria, fornicatione, & aliis fimilibus peccatis, exemplo veteris populi, propter fimilia peccata graviter puniti. Et ne fibi impunitatem pollicerentur, propter privilegia in Novo Teftamento conceffa, præfertim-propter falutaria dilectionis Dei pignora, Baptifmum ſcilicet, & S. Cœnam, docet hac in parte etiam non inferiores eſſe ipfis Veteres, qui etiam habuerint fuum Baptifmum & fuam Cœnam, quibus tamen Deus non pepercerit peccantibus. Aut ergo argumentum Apoftoli non procedit, aut neceſſe eft ut per cibum & potum, Petramque ſpiritualem, intelligantur figna aliqua Veteribus data, pani quem frangimus, & poculo cui benedicimus, correfpondentia in genere facramenti ſeu figni facri. 2. Eadem debet eſſe ratio Petræ, quæ aliorum fignorum fuprà memoratorum, putà, maris, nubis, mannæ. At ifta materialiter eſſe intelligenda confentiunt omnes. Ergo pariter Petra ex qua bibiſſe dicuntur. 3. De ea Petra loquitur, de qua biberant omnes Ifraëlitæ. At bibere de Chrifto, non potuit eſſe beneficium commune tam bonis quàm malis. Nam non poterat bibi Chriftus fub V. T. nifi per fidem, quam mali non habent. Nec juvaret refpondere, quod facit Gerhardus, id intelligendum hoc difcrimine, quod impii in typo duntaxat, pii vero in typo & fide fimul biberint. Nam quid eft in typo bibere, nifi typhum ipfum bibere? Ergo Apoftolus loquitur de Petra illa, quæ typus fuit, & quidem de illa fola, quandoquidem unius tantum non duplicis Petræ meminit. 4. Verba ipfa Apoftoli fatis docent, fine inverfione, & prout difpofita ſunt, eſſe intelligenda, articulus enim ἀναφορικὸς ἡ δὲ πέτρα oftendit clarè, non aliam Petram innui, quàm eam cujus proximè mentionem fecerat, ex qua Ifraëlitæ in deferto biberant. 5. Ipſi Adverfarii fateri coguntur, Petram illam materialem fuiſſe figuram Chrifti, & aquam inde manantem figuram fanguinis ejus. Non negamus, inquit Bellarm. l. c. quin Petra illa materialis figura fuerit Chrifti, & aqua ex illa manans figura fanguinis ejus, ut non negamus ſpecies panis & vini eſſe figna Corporis & Sanguinis Chrifti; fed negamus per iſta verba, Petra erat Chriftus, hanc deſignari figuram. Sed cum nullus alius fit Scripturæ locus unde id probari queat, vel pro libitu fingitur, vel ex hoc loco neceſſariò colligitur.

XIV. Nec hîc nos movere debent rationes duæ, quæ afferuntur ab Adverfariis ad confirmationem fententiæ fuæ, tum quod vocetur fpiritualis, tum quod dicatur fecuta Ifraëlitas, quod competere nequeat Petræ materiali. Nam jam infinuavimus, Petram iftam fpiritualem dici eodem fenfu, quô mensis cibus ſpiritualis, non fubftantiâ, fed fignificatione, propter intelligibilem utriufque fignificationem, ut loquitur Auguft. tr. 26. & 45. in Jo. Et fi fecuta dicitur Ifraëlitas, hoc non debet intelligi de ipfa Petra, quafi eos ponè fequeretur, aut portatilis eſſet in finu Mariæ, ut fomniavunt quidam Rabbini, fed refpectu rivorum, quos fundebat, qui caftra illorum comitabantur, ut fic haberent Petræ aquatilem ſequelam, ut ait Tertull. de Patientia.

XV. Affertâ verò Propofitionis iftius veritate, videndum eft ulterius, Quomodo Petra ifta fuerit Chriftus. Hoc autem non intelligi literaliter per converfionem aut tranfmutationem, fed facramentaliter & metonymicè, per meram fignificationem & obfignationem relativam, non propriâ locutione, fed tropicâ & figuratâ, res ipfa clamat: cùm difparatum de difparato, qualia funt Chriftus & Petra, de fe invicem propriè prædicari non poffint, fatentibus ipfis Adverfariis. Ergo nihil aliud eft, Petra erat Chriftus, quàm fignificabat Chriftum, vel erat fignum Chrifti, perinde enim eft five in copula, five in prædicato tropus ponatur, & res eodem redit, ut per metonymiam figno detur nomen rei fignificatæ, tum propter analogiam, tum propter unionem ex ordine Dei in ufu legitimo. Nec aliter intellexerunt Veteres, Tertull. lib. de Patientia, Petra illa erat Chriftus, hoc eft, ſignificabat Chriftum. Auguft. fæpius hoc repetit quæftio. in Levit. q. 57. Petra erat Chriftus, non per ſubſtantiam, ſed per ſignificationem. Et Epift. 102. Petra erat Chriftus, quia ſignificabat Chriftum. Sic lib. 18. de C. D. c. 42. cont. Adver. Leg. c. 6. tr. 63. in Joan. & alibi non femel. Hoc agnoverunt Baſilius de Sp. S. cap. 14. Ambrofius in Pfal. 38. Theodoretus, in Exod. 9. 28. Primafius in 1. Cor. 10. & alii non pauci. Imò faniores ex Adverfariis hoc non diffitentur, Lyranus, Petra erat Chriftus, ſcilicet figurativè, eo modo loquendi, quo imago Herculis Hercules nominatur. Gloffa Interlinearis fpiritualem Petram interpretatur, quæ Chriftum ſignificat, & Marginalis, Petra autem, folet res qua ſignificat, nomine rei quam ſignificat, nominari, Petra Chriftus. Aug. infignis diverſis eadem fides, ibi Petra Chriftus, nobis quod in altari ponitur eft Chriftus; ſi ſpeciem viſibilem attendas, aliud eft, ſi intelligibilem ſignificationem eundem potum biberunt. Thomas non per eſſentiam, ſed per ſignificationem, Carthuf. non eſſentialiter, ſed figurativè. Gagnæus Chriftum ſignificabat. Juftin. in h. l. Petra erat Chriftus ſignificatione & ſymbolo. Nec alio modo ipfe Lutherus ad Waldenfes, Hic fides me cogit, ut verbum est interpreter ſignificat, hoc modo, Chriftus eft ſignificatus per corpoream Petram Moſis.

XVI. Hunc autem genuinum effe locutionis iftius fenfum, ex aliis compluribus ejufdem generis locutionibus, quæ non alium fenfum poffunt admittere, perfpicuè colligitur. Nihil ufitatius eft in Scriptura, quàm ut verbum eft, ponatur pro fignificat, ut feptem candelabra ſunt ſeptem Ecclsiæ Apocal. 1. Ager est mundus, ſemen est Verbum Matt. 13. ſeptem vaccæ ſunt ſeptem anni Gen. 41. oſſa ſunt domus Ifraël Ezech. 37. & paſſim in parabolis & fimilitudinibus. Sed præcipuè quoties de Sacramentis agitur, quæ in fignificatione confiftunt, non aliter loqui amat Spiritus Sanctus, nec melius & convenientius loqui poffet, quàm tropicè. Sic Circumciſio dicitur fædus Gen. 17. 10.21 i. e., fignum fœderis, Deo ipfo interprete v. 11. & Ex. 12, 11.22 Rom. 4. 11.23 Agnus tranfitus Exod. 12. 11. id eft, ejus memoriale Exod. 13. 9.24 Baptifmus lavacrum regenerationis, Tit. 3. Calix N. Teſtamentum Luc. 22. & fim. quæ vel nullum fenfum habent, vel figuratum & tropicum poftulant.

XVII. Atque hinc invictè oftenditur, quis debeat eſſe fenfus verborum facramentalium vexatiſſimorum, Hoc eft Corpus meum. Ut enim Petra dicitur Chriftus per fignificationem; Ita & pariter Panis, qui per pronomen Hoc defignatur, nec ovum ovo fimilius eft, quàm duæ iſta locutiones inter fe conveniunt. Scio hîc Cornelium à Lapide cum Bellarmino, & Tirinum, qui eos fequitur, difcrimen aliquod afferre, quod revera Petra non poffit dici de Chrifto nifi typicè & fignificativè, quia fint difparata, quæ non poffint propriè de fe prædicari; fed in ifta propofitione non dicat Chriftus, panis eft Corpus meum, fed Hoc eft Corpus meum, ufurpando pronomen demonftrativum Hoc, quod non fit quid repugnans aut difparatum à Corpore Chrifti, cùm defignet indeterminatè id quod latet fub fpeciebus panis, quod poteft eſſe divinâ virtute, tam Corpus Chrifti, quàm ſubſtantia panis; Unde poteft, imò debet Corpus Chrifti propriè accipi, quando, affirmante Chrifto, de hoc prædicatur. Sed quàm bene ftatuunt difparatum de difparato non poffe prædicari, Tam certò fententiam noftram confirmant; Cùm hoc de alia re intelligi non poffit, quàm de pane. 1. quia non aliud per hoc intelligi poteft, quàm id quod Chriftus ceperat in manus fuas, cui benedixerat, quod fregerat, & quod tradiderat difcipulis fuis; At id panis erat, & non aliud quid. Unde Paulus 1. Cor. 10. 26.25 11. 28.26 vult quemque fe probare, quoties panem iftum edit &c. 2. idem probatur ex analogia aliorum Sacramentorum, ubi commutatio fit fæpe nominum; ut nomen fignati figno, & vice verfâ nomen figni fignato tribuatur, ut jam vifum. 3. Status Apoftolorum non alium fenfum poftulat, videbant Chriftum menfæ accumbentem, & panem præ manibus habentem, tanquam duo ſubjecta realiter diverfa, quorum unum proinde non poterat propriè eſſe alterum; audiverant fimiles plures locutiones tropicas a Chrifto ufurpatas, Ego ſum vitis, janua, &c. quas in parabolis fubinde repetierat; Jam jam celebraverant Pafcha, ubi multiplex locutio figurata occurrebat in Agno, & in azymis; Quid proclivius ergo fuit, quàm in fimili planè negotio phrafim iftam eodem modo intelligere?

XVIII. 4. Non poteft intelligi per Hoc, Corpus Chrifti, Nam, præterquam quod fic dedebit concipi Corpus Chrifti latere fub ſpeciebus panis ante prolationem verborum, quibus demum fit tranſubſtantiatio, contra eorum hypothefim, fenfus propofitionis erit abfurdus, refolvendæ ſcil. in iftam, Hoc, id eft, Corpus meum, eft Corpus meum. Deinde verba ipfa erunt fpeculativa & demonftrativa, non practica & operativa, ut volunt. 5. Non poteft indeterminatè fignificare id quod latet fub fpeciebus panis, nam ut in enunciatione vera attributum conveniat ſubjecto, ipfum fubjectum debet determinatè exprimi, vel defignari. Deinde cùm nihil hîc occurrat nifi vel panis, vel Corpus Chrifti, nam ſpecies, quæ funt mera accidentia, non poffe conftituere ſubjectum enunciationis, nemo ut opinor diffitebitur; Nec poffit eſſe Corpus, ut jam dictum, neceſſariò panis eft intelligendus. Nam quod ad individuum vagum, quod hîc nonnulli fomniant, tam eft abfurdum, ut vix refutatione indigeat. Nam non poſſet defignari pronomine demonftrativo, Hoc, quod neceſſariò certum aliquod & determinatum individuum indicat; Et licet individuum vagum aliquando fit refpectu noftri, nunquam tamen tale poteft eſſe refpectu fui, quia debet eſſe ſubſtantia quædam certa & determinata. Ea verò cùm non poffit eſſe Corpus Chrifti, debet eſſe alia fubftantia, quæ cùm non fit realiter Corpus Chrifti, non poteft nifi figuratè & tropicè dici Corpus Chrifti, ut Petra non dicitur Chriftus nifi fignificativè.

XIX. Ad pleniorem verò iftius veritatis illuftrationem, non parum juvabit confideratio Regularum variarum, ex quibus fenfus literalis à metaphorico, & metaphoricus à literali poteft difcerni, quod quanti fit usûs in variis quæftionibus Theologicis, & præfertim in doctrinâ de Sacramentis, neminem latere poteft: Nam ut non fine magno periculo locutiones propriæ & literales mutantur in metaphoricas & figuratas; Ita non minus eft periculum, locutiones metaphoricas mutare in proprias & literales, quod vifum in Anthropomorphitis, verba Scripturæ de membris humanis Deo attributis ad literam fumentibus, cùm tamen ἀνθρωποπαθῶς dicta, deberent θεοπρεπῶς intelligi, & in Judæis propriè & literaliter accipientibus de Regno terreno & temporali Meſſiæ, quæ myfticè & figuratè erant intelligenda. Ad ſcopulum hunc declinandum faciunt fequentes Regulæ. Prima, Quoties proprietas literæ contradictionem vel impoſſibilitatem evidentem inducit, verba figuratè ſunt intelligenda; Quia cùm mens humana non poſſit concipere eodem tempore rem eſſe & non eſſe, nec conciliare ea quæ ſibi invicem opponuntur, ad figuram confugere tenetur, juxta quam ſenfum convenientem verbis affignare poteft. Ex hac regula verba facramentalia figurata eſſe conftat; Cùm enim ad literam fumpta contradictionem manifeftam involvant, nimirum illud quod panis eft, eſſe Corpus Chrifti, & illud quod eft petra, eſſe Chriftum, quia intellectus nofter nequit ex duabus iftis ideis panis & Corporis, petræ & Chrifti unicam efformare, cogitur ad figuram recurrere, ut fenfus commodus & rationalis habeatur.

XX. Secunda Regula eft Auguftini lib. 3. de Doct. Chrift. c. 16. Qua locutio flagitium vel facinus videtur præcipere, figurata est, quam verbis facramentalibus applicando, Chriftus dixit, inquit, niſi manducaveritis Carnem Filii hominis, & niſi biberitis ejus ſanguinem, non habebitis vitam in vobis, videtur jubere flagitium, Eft ergo figurata. Cùm ergo in literali fenfu aliquid occurrit, quod vel præceptis Dei adverfum eft, vel Majeftati Dei & Chrifti injurium, neceſſariò ad figuram recurrendum, quia Verbum Dei nihil habere poteft, quod non conveniat fanctitati ejus, & quod non deceat ejus majeftatem & gloriam. Jam in hoc argumento, dicere panem eſſe literaliter Corpus Chrifti, & Petram Chriftum, idea parum conveniens & ſanctitati & majeftati Chrifti in mentibus noftris formatur; id enim dicitur eſſe Chriftus, quod eft infenfibile & inanimatum, & Corpus Chrifti, quod indifcriminatim tam à bonis quàm à malis comeditur, & innumeris accidentibus exponitur, quæ Filii Dei gloriâ penitus funt indigna. Tertia, Quando ſubjectum, de quo agitur, non modo poteft figuram admittere, ſed eam neceſſariò poftulat; quia conceptus & verba ſequi debent rerum naturam, & ad eam defignandam ufurpantur. Ita quum figno datur nomen rei quam fignificat, pignori nomen rei ad cujus confirmationem datur, & medio nomen rei, quam nobis communicat; nemo dubitat locutiones iftas eſſe figuratas, quod non femel Auguftinus obfervat Epift. 102. Res quæ ſignificat, nomen accipit rei quam ſignificat; ſic Spiritus Sanctus vocatur columba, & petra Chriftus. Jam notum, ſacramentum Euchariftiæ non modò eſſe ſignum, quod repræfentat Corpus Chrifti, pignus externum & viſibile, quod ejus poſſeſſionem inviſibilem & fpiritualem confirmat, non modò medium, quod illum nobis communicat, & quô vis ejus in nobis exeritur; fed omnes iftas σχέσεις figni, pignoris, & medii conjungere, in fimilitudine quam habet cum Corpore Chrifti, unde dubium eſſe non poteft, quin Corpus Chrifti figuratè tantùm propter rei ſignificationem dicatur.

XXI. Quarta, Quum videmus figuratam locutionem ufurpari in ſubjectis ſimilibus illi de quo quæſtio eſt, certò colligere licet, figuratam in eo occurrere locutionem; quia de ſimili ſimile judicium, nec dubitari poteft, quin homines eodem modo loquendi utantur circa res eafdem. Ita quum Circumcifio vocatur fœdus Dei, quia ejus erat fignum, & Agnus Pafcha ſeu tranfitus, quia erat ejus memoriale; quum audimus Judæos loquentes de pane, quem comedebant in Paſchate, in cujus locum ſubftituit S. Cœnam, hic est panis miſeriæ, quem Patres veſtri manducaverunt in deferto. An mirum videbitur Chriftum dixiſſe, panem eſſe Corpus fuum, & Paulus Petram eſſe Chriftum? Sic Auguftinus contra Adimantum c. 12. ad inveniendum verum ſenfum iftius locutionis Mofis, Sanguis est anima, recurrit ad exempla locutionum figuratarum, in quibus figna ſumunt nomina rerum quas fignificant, & dat ifti locutioni ſenfum metaphoricum, ſcilicet quòd fanguis fit fignum animæ, quia Paulus dixit quòd Petra est Chriftus, quia illum ſignificabat, Et Chriftus non dubitavit dicere, hoc est Corpus meum, quum dabat fignum Corporis fui.

XXII. Quinta eft Chryſoftomi, qui homil. in hæc verba Pater ſi poſſibile eft &c. tradit non eſſe hærendum in terminis, fed refpiciendum eſſe ſcopum loquentis, cauſam & occaſionem fermonis ejus, & quærendum ſenfum latentem, quibus addimus conditionem & ftatum Auditorum ad quos fit ſermo; Nam ſi ifta omnia nos ad figuram ducunt, dubium non eft quin figurata fit locutio. Jam fi expendamus verba ſacramentalia quoad iftas circumftantias, deprehendemus ſcopum & intentionem loquentis, cauſam & occaſionem fermonis, & difpoſitionem ac ftatum Auditorum figuram exigere: Chriftus enim non alium ſibi ſcopum proponit, quàm Sacramentum dare Ecclefiæ communionis fuæ cum fidelibus, ad quod requiritur quidem præfentia quædam objecti, non tantùm contemplationi, ſed etiam confcientiæ expoſiti, ut recipiatur, ſed non præfentia corporalis quoad fubftantiam, quatenus caro & fanguis principia ſunt ſalutis, pacis & vitæ, non in genere cauſæ phyficæ, quæ agit per contactum & indiftantiam loci, ſed in genere cauſæ meritoriæ & moralis, quæ operatur non modò quum adeſt, ſed etiam quum abeſt, imò quum nondum extat in rerum natura. Occaſio etiam fermonis fuit inftitutio S. Cœnæ in locum Pafchatis, ubi locutiones figuratæ occurrebant variæ. Denique ftatus difcipulorum talis erat, ut non poſſent aliter exponere verba Chrifti, ut alibi eft à nobis oftenfum in Inftitut. Elenct. P. III. Loc. XIX. Q. XXVI.

XXIII. Atque ex his fatis fuperque patet ſenfus Enunciationis Paulinæ, & identitas ejus cum verbis facramentalibus. Nunc paucis ratio fignificationis, & myfterii in ifta Petra latentis eft aperienda. Primò mirum videri non debet Chriftum in Petra adumbrari; nam etiam extra Sacramenti rationem Deus fæpiſſimè ſub hoc ſymbolo defignatur, non modò refpectu fui, propter naturæ fuæ æternam firmitatem & durationem, ſed & ratione noftri, quia eft arx & locus munitus adverfus hoftes27 Pfal. 18. 3. & 31. 3. & invictum & immobile Ecclefiæ fundamentum, quod illi dat τὸ εἶναι καὶ μένειν ἀσάλευτον28 Ifa. 28. 16. Rom. 9. 33. 1. Pet. 2. 6. ita ut portæ inferorum non poſſint prævalere adverfus Ecclefiam huic Petræ inædificatam Mat. 16. 18. Hinc Paulo Chriftus vocatur fundamentum 1. Corint. 3. 11. & Pf. 118. 22. lapis angularis, quod Bernardus explicat eximiè Serm. 61. in Canti. Quid non boni, inquit, in hac Petra? In Petra exaltatus, in Petra ſecurus, in Petra firmiter ſto, ſecurus ab hofte, fortis à caſu, Et revera ubi tuta firmaque infirmis ſecuritas, niſi in vulneribus Servatoris? Tanto illic ſecurior eſt habitatio, quanto ille potentior eſt ad ſalvandum, fremit mundus, perit corpus, Diabolus inſidiatur, non cado, firmatus ſum enim ſuper firmam Petram.

XXIV. Sed quia Paulus peculiariter feligit Petram iftam, ex qua aquæ fluxerunt, analogiæ ratio cum ea hîc unicè attendenda, quæ multiplex eſſe poteft. Nam ut Petra potiſſimum à Deo eligitur ad aquas populo fuppeditandas, quæ non modô in ſe aquas non continet, fed cui nihil magis repugnat in ſpeciem, quàm aquas dare, nam ex aliis quidem corporibus aquæ elici poſſunt, ſed ex lapide vel petra nequaquam. Ita nihil abſurdius videbatur carni, quàm ex Crucifixo falutem petere, id eft ex morte vitam, ex miſeria felicitatem, ex maledictione benedictionem. Unde Chriftus dicitur ſcandalum Judæis, ftultitia Græcis, fed Vocatis fapientia & potentia Dei. 2. Rurfus ut ex Petra aquæ fluxerunt. Ita Chriftus fit ſuis fons faliens in vitam æternam, qui ex ſe aquas gratiæ & falutis fundit copioſiſſimè. Unde toties apud Prophetas ſub ſymbolo aquarum beneficia falutaria Chrifti, & dona Spiritus Sancti adumbrantur29 Ifa. 42. & 44. Ezech. 36. Zach. 13. 1. Joann. 4. & 7. 3. Sed ut Petra non dedit aquam nifi percuſſa. Et ex illa percuſſa exilierunt aquæ affatim, quibus reficiebantur Ifraëlitæ. Ita ex Chrifti crucifixi latere manavit fanguis & aqua, quibus reficiuntur Credentes in deferto mundi, tendentes ad terram promiſſionis, id eft cœlum. Cùm enim Deus nihil peccatori indulgere poſſet, niſi placatus fatisfactione Filii, prius eum percuti oportuit & affligi, ut caftigatio pacis noftræ ſuper eum poneretur, & ex ejus vibicibus falutem conſequeremur. 4. Sed ut Petra percuſſa fuit virgâ Mofis. Ita Chriftus non modò percuſſus fuit à Judæis, quorum figuram geſſit Mofes, fed præcipuè à virgâ Legis, cujus ille Miniſter fuit, id. maledictione & pœnis à Lege denunciatis30 If. 53. 4. 5. Gal. 3. 13. 5. Petra percuſſa magnam copiam aquarum fudit, quæ abundè ſuffecit populo. Ita Chriftus qui fons eft inexhauſtus falutis, in quo plenitudo eft omnis gratiæ, copioſiſſimè aquas iſtas falutares id. dona Spiritus ex ſe fundit, quæ non uni vel alteri, ſed toti Ecclsiæ abundè ſufficiant31 Jo. 1. 16. & 4. 14. & 7. 37. Hinc dicitur factus nobis à Patre ſapientia, juftitia, &c. 1. Cor. 1. 30. & eſſe omnia in omnibus Col. 3. 11. 6. Ut nihil fuavius potuit eſſe Ifraëlitis in deferto, & locis illis calidis, quàm fontes aquarum, quibus poſſent dulci ſalientis aquæ ſitim reſtinguere rivo. Ita nihil ſalubrius, nihil gratius fidelibus in deferto mundi arido & æftuoſo, quàm fontem aquæ ſalientis penes ſe habere, quô reficiantur in æftu ſuo.

XXV. 7. Ut Petra aquas fudit non ad momentum, quæ poſtea areſcerent, ſed perpetuò, quamdiu populus in deferto peregrinatus eft, unde dicitur ſecuta populum, in rivis ſcilicet ex illa manantibus. Ita Chrifti fanguis, & dona gratiæ omnia tempora & loca permeant, nec unquam areſcunt & deficiunt, ſed perpetuò fideles comitantur in deferto hujus mundi ad eos ſuftentandos. Nec modò adeſt fidelibus ſuis per dona, quæ illis affatim fuppeditat, ſed ipfe præfentiâ ſuâ eos dignatur, nec tam ſequitur, quàm comitatur & præit, ne quicquam ipfis deſit in via, quæ ipfis emetienda eft. Ut hîc duo maxima fidelium privilegia deſignentur, Perſeverantia gratiæ, & donorum Dei perpetuitas, & Chrifti ipfius præſentia, juxta quam ſe pollicetur fore nobiſcum uſque ad conſummationem ſeculorum32 Matt. 28. 28. Licet verò patiatur aliquando ad caftigandam ingratitudinem, & exercendam ſuorum fidem, aquas iſtas ſalutares ſubtrahi utcunque ad tempus, ut in deferto; nunquam tamen abſolutè illas ipfis denegat, ſed vult ut precibus noftris eum veluti percutiendo fidei & pœnitentiæ ftudiô eas eliciamus.

XXVI. Cæterum in hac collatione multiplex difcrimen etiam obfervari poteft. Petra Mofis fuit inanima & ἄλογος: Sed Chriftus eft Petra viva, & vivifica ac rationalis. Illa in ſinu ſuo aquas non habuit: Sed Chriftus eft fons vitæ, ex cujus plenitudine haurimus omnes gratiam pro gratia33 Joann. 1. 17. Illa ſitim corpoream ſedare potuit ad tempus, ſed non in perpetuum: Sed Chriftus ita nos potat aquâ ſalutari ſuâ, ut qui ſemel ex eo bibit, non ſitiat amplius, ſed fiat in eo fons ſaliens in vitam æternam34 Jo. 4. 14. Illa ſequi non potuit Ifraëlitas; Sed Chriftus perpetuò illos comitatur, ut Author & Conſummator fidei, qui eos redemptos ex Ægypto ſpirituali, & per mare rubrum fanguinis ſui traductos, lampade Verbi in deferto mundi deducit, mannâ cœlefti nutrit, aquis falutaribus potat & reficit, donec ad Canaanem cœleftem perveniant, ubi qui eft ſuper thronum obumbrabit illos, non efurient, nec ſitient amplius, nec Sol occidet unquam ſupra eos, quia Agnus, qui est in medio throni, paſcet eos, & deducet, non ad rivos, ſed ad vivos & perennes fontes aquarum, & abſterget omnem lachrymam ab oculis ipforum35 Apoc. 7. 16, 17. Γένοιτο.


  1. DISPUT. IX. 

  2. i. Cor. 10. 4. 

  3. Exod. 17. 3. 17. 

  4. Pf. 78. 15. 

  5. Pf. 105. 41. & 114. 

  6. If. 41. 18. & 44. 3. 

  7. Exod. 17. fed & Num. 20. 

  8. defertum סין Sin, fed ifte cum Tfade צין. 

  9. Num. 9. 17. 

  10. Petra autem dicitur ἀκολουθούση, fequens... 

  11. Pfal. 78. 15. 

  12. If. 35. 6. & 44. 3. 

  13. Deut. 3. 26. 

  14. Pfal. 106. 32. 

  15. Jof. 7. 1. 

  16. Num. 20. 12. 

  17. Pfal. 106. 33. 

  18. Num. 13. 3. 19. 20. 

  19. Num. 20. 12. & 27. Deut. 1. 37. & 3. 26. & 32. 51. 

  20. Pfal. 106. 34. 

  21. Gen. 17. 10. 

  22. Ex. 12. 11. 

  23. Rom. 4. 11. 

  24. Exod. 13. 9. 

    1. Cor. 10. 26.

    1. 28.

  25. Pfal. 18. 3. & 31. 3. 

  26. Ifa. 28. 16. Rom. 9. 33. 1. Pet. 2. 6. 

  27. Ifa. 42. & 44. Ezech. 36. Zach. 13. 1. Joann. 4. & 7. 3. 

  28. If. 53. 4. 5. Gal. 3. 13. 

  29. Jo. 1. 16. & 4. 14. & 7. 37. 

  30. Matt. 28. 28. 

  31. Joann. 1. 17. 

  32. Jo. 4. 14. 

  33. Apoc. 7. 16, 17.