Skip to content

Satisf crist 06 satisfactionis lat

DISPUTATIO QUARTA Quæ Secunda eſt D E SATISFACTIONIS CHRISTI VERITATE. Reſpondente JOHANNE DE TOURNES Genevenſi.

THESIS PRIMA.

RES hactenus præcipuas Argumentorum Claſſes produximus & vindicavimus quibus Satiſfactionis veritas demonſtrari poteſt, ab Officio ſcilicet Mediatorio, geminoque ejus effectu Redemptione & Reconciliatione; Quarta jam ſuccedit ea loca complectens quæ paſſionum mortiſque cauſas ita recenſent ut vel expreſsè vel per neceſſariam conſequentiam eandem doctrinam ſecum trahant; Quia vero & numero ſunt quamplurima, & pondere ac momento graviſſima ut faciliùs ſingulorum vis & robur expendi queat, ea in tres ordines tribuemus. In primo excutiemus loca quæ ſubſtitutionem perſonæ inferunt, in altero quæ commutationem debiti notant, in tertio denique quæ & perſonæ ſubrogationem, & debiti compenſationem clariſſimè evincunt. II. Et ad prius illud quod attinet non obſcurè colligitur ex conſtanti Scripturæ ſententiâ quæ Chriſtum ὑπὲρ ἡμῶν mortuum eſſe non ſemel aſſerit 1 ſic Rom. viii. 32. Deus proprio filio non pepercit ſed pro nobis omnibus illum tradidit Rom. v. 6. 8. pro nobis impiis & peccatoribus mortuus eſt & 1. Pet. III. 18. Chriſtus ſemel pro peccatis paſſus eſt Juſtus pro injuſtis, Heb. II. 9. pro omnibus mortem guſtavit Matth. xx. 28. Filius hominis venit ut miniſtraret & ut daret animam ſuam in redemptionis pretium pro multis. Hæc enim & alia innumera loca ſimilia vel ſenſum frigidum & incommodum fundunt vel ſubrogationem importare debent neceſſariò, ita ut non bono & commodo tantùm noſtro, ſed & vice ac loco noſtro Chriſtus diriſſimam illam mortem ſubierit. III. Quanquam enim non diffitemur, varium ac multiplicem eſſe uſum præpoſitionis ὑπὲρ apud Græcos & pro apud Latinos, eamque non rarò fructum atque utilitatem tantùm rei aut perſonæ quæ connotatur deſignare, quomodo Paulus ait Col. 1. 24. ſe reliquias afflictiorum Chriſti pro Eccleſia adimplere id eſt in utilitatem & bonum Eccleſiæ ſive ad Eccleſiam ſuo illo conſtantiæ & patientiæ exemplo confirmandam & ædificandam, tamen ubi de Chriſti morte & paſſionibus agitur progrediendum eſt ulteriùs & altiùs quid ac ſublimiùs attendendum, ut ſcilicet agnoſcamus paſſum eſſe Chriſtum non tantùm pro nobis erigendis & confirmandis ſive utilitatis & commodi noſtri causâ quatenus morte ſuâ confirmavit doctrinæ quam tradiderat veritatem, ſed etiam vice noſtrâ i. e. ut ea patiendo tanquam Sponſor noſter quæ nos commeriti eramus nos à morte æternâ liberaret, & liberatos porrò ad æternæ vitæ poſſeſſionem perduceret, & ita cumulatiffimè Divinæ Juſtitiæ ſatiſfaceret. IV. Hunc eſſe ſenſum phraſis iſtius multa demonſtrant. 1. ordinaria & frequentiſſima vocum iſtarum ſignificatio: nam receptum eſt in omni linguâ ut cum aliquid aliquis fecit aut paſſus eſt vice aut loco alterius, id pro illo paſſus aut feciſſe dicatur; profani Scriptores Græci & Latini paſſim ita loquuntur, ſic Euripid. in Alceſt. ſæpiſſimè θνήσκω ὑπὲρ σέθεν morior pro te μὴ θνῆχ' ὑπὲρ δ' ἀνδρὸς ὅδ' ἐγὼ πρὸ σῦ ne moriaris pro hoc viro i. e. pro me δεikτικῶς, neque ego pro te, quæ non aliter quàm ſubſtitutivè intelligenda argumentum tragœdiæ, uxoris loco mariti jamjam morituri morientis docet; ſic Demoſth. pro Corona ἐρώτησον τέτες μᾶλλον δ' ἐγὼ τῦθ' ὑπὲρ σῦ ποιήσω hoc interroga vel potiùs id tui loco faciam: ſic apud Terentium pro illo te ducam, Ego pro te molam apud Virgil. unum pro multis dabitur caput apud Cicer. unus Cato eſt mihi pro centum millibus. Apud authores ſacros nihil frequentiùs, David deflens obitum Abſaloni filii. 2 2. Samuel. XVIII. 23. Abſalon fili mi quis tribuat mihi ut moriar pro te: i. e. utinam pro te & loco tuo mortuus eſſem 3 Gen. XLVII. 16. 17. Dixit Joſeph date pecora veſtra & dabo vobis cibum pro pecoribus veſtris. Exod. IV. 16. 4 Loquetur ipſe pro te populum ut ipſe ſit tibi vice oris, tu vero ſis ei vice Dei 5 Num. VIII. 16. Levitas dicitur Deus ſibi aſſumpſiſſe pro omni aperiente vulvam &c. Ita in N. T. 6 Rom. IX. 3. Paulus optat fieri ἀνάθεμα ὑπὲρ τῶν ἀδελφῶν non tantùm in eorum gratiam, ſed vice & loco ut qui exitio ſuo fratrum Judæorum redimere vellet ſalutem, ſiquidem fieri poſſet à Deo ita luberet, hæc enim vota conditionata ſunt non abſoluta, utut conditio ſemper non exprimatur, quæ non inferunt ſtatim facti poſſibilitatem, ſed petentium demum exprimunt zelum & ardorem, ſic 7 2. Cor. v. 20. dicuntur Apoſtoli legatione fungi ὑπὲρ χρισᾶ i. e. non tantùm nomine & autoritate Chriſti, ſed ipſius vice & loco, ac ſi Deus hortaretur per nos inquit. Denique, ne plura congeramus, 8 Rom. v. 7. vix pro juſto quis moriatur &c. non in gratiam duntaxat juſti, ſed ejus loco ut bene reddit Syrus per vocem חלף quæ commutationem notat. Ex his verò & aliis non paucis locis iſtiuſmodi colligimus ſolennem eſſe & tritum in omni linguâ uſum hunc iſtarum præpoſitionum à quo recedere religio nobis eſſe debet quum nihil nos cogit, imò multa eò nos evidentiſſimè manuducunt. V. Nam & illud 2. evincitur certiſſimè ex præpoſitione ἀντὶ quæ in hoc argumento etiam adhibetur Matth. xx. 28. dicitur veniſſe Chriſtus ut daret animam ſuam λύτρον ἀντὶ πολλῶν & Marc. ix. 25. hæc quippe communiſſimè & maximè propriè ſubſtitutionem & commutationem deſignat, ut Diſp. præced. Th. xxvi. jam probavimus, & luculentiùs ex locis ſequentibus demonſtrari poteſt, ſic 1. Cor. xi. 15. Coma dicitur data mulieri ἀντὶ περιβολαίς i. e. velamenti loco, Luc. xi. 11. μὴ ἀντὶ ἰχθύος ὄφιν ἐπιδώσει αὐτῷ an loco piſcis dabit illi ſerpentem: ſic Rom. xii. 17. Matth. v. 38. &c. potiſſimùm verò cum de perſonis agitur ſignificat ea particula alterum ſucceſſiſſe in alterius locum ut Matth. II. 22. Archelaus dicitur regnaſſe ἀντὶ Ἡρώδης τῦ πατρὸς αὐτῷ loco Herodis patris ſui; & Matt. xvi. 27. jubetur Petrus dare ſtaterem pro ſe & Chriſto ἀντὶ ἐμῦ καὶ σῦ neque aliter apud prophanos Scriptores εἷς ἀντὶ πολλῶν dicitur unus loco multorum, quæ tam clara ſunt ut nullâ ſophiſticâ poſſint eludi: Nam quæ Adverſarii effugia hic captant ut vocis iſtius pondus elevent, levia ſunt admodum & ſtraminea; Crell. contra Grot. pertendit particulas ἀντὶ pro ὑπὲρ & ἕνεκα ſimpli. poni ſæpe ex Doctiorum ſententiâ ut Luc. I. 20. & xix. 44. Matt. xix. 5. & Epheſ. v. 31. Sed licet concederemus aliquando eo ſenſu venire cùm rebus applicatur, at cùm ad perſonas refertur non aliter quàm ſubſtitutivè intelligi poſſi jure ſtatuimus. Addit 2. nos in eo decipi quòd putemus agi de commutatione inter Chriſtum & Nos in locis controverſis quaſi ſenſus eſſet, cum nos animas noſtras eſſemus daturi, Chriſtum loco noſtro animam ſuam dediſſe, cum commutatio notetur quidem, ſed inter rem & perſonas, inter λύτρον quod eſt anima ſeu vita Chriſti & inter nos tanquam captivos; quis verò dixerit ſanguinem Chriſti pro nobis ſubrogatum aut in locum noſtrum ſucceſſiſſe? Sed ipſe turpiter fallitur dum alios falli contendit, nam ea non ſunt verba noſtra, ſed Scripturæ ipſius quæ commutationem illam inter Chriſtum & nos ſtatuit dum expreſſè dicit Chriſtum ſe ipſum dediſſe pro multis Matth. xix. 28. vel pro nobis Tit. II. 14. & juſtum pro injuſtis paſſum 1. Pet. III. 18. itaque commutatio duplex hic attendenda alia rei alia perſonæ, in iſtâ Chriſtus locum noſtrum ſubiit, in illâ mors nobis debita compenſatur per mortem Chriſto vadi noſtro impoſitam, & hæc quidem in ſequentibus demonſtrabitur, ſed prior clarè oſtenditur ex eâ phraſi quâ Chriſtus vel ἀντὶ vel ὑπὲρ ἡμῶν mortuus dicitur. Deinde cum λύτρον ipſum quod inter nos commutatum eſſe fatetur Adverſarius aliud non fuerit quàm perſona ipſa Vadis noſtri, ſe ipſum enim tradidiſſe dicitur, fruſtrà diſtinguitur commutatio inter rem & perſonas. 3. ſi commutatio ea notatur quæ eſt inter pretium & perſonam pretio redemptam, vera infertur ſatiſfactio, nihil enim nobis ſatiſfacere aliud eſt quàm pretium ab alio debitum perſolvere ita ut debitor eo liberetur, atque hoc clarè innuunt verba Pauli 2. Cor. v. 14. ſi unus pro omnibus mortuus eſt E. omnes ſunt mortui non obſcurè ſcil. deſignans ita Chriſtum omnium electorum loco ſubſtitutum eſſe, ut mors quam pro ipſis ſuſtinuit ita iis imputetur ut eodem loco habeantur ac ſi ipſimet eſſent mortui, & morientes pro peccatis ſuis ſatiſfeciſſent. Hoc verò poſito nimirum Chriſtum in locum noſtrum ſucceſſiſſe & pœnas nobis debitas tuliſſe facilè colligitur ſatiſfactionis veritas, quippe ſi loco noſtro conſtitutus id ipſum quod debebamus mortem ſcilicet perpeſſus eſt ut nos ab eâ liberaret, utique neceſſè eſt eum verè ſatiſfeciſſe, nam dare id ipſum quod alter debebat ut per id ipſum à debito liberetur & eo dato ipſo facto eum liberare eſt ſolvere aut ſatiſfacere. VI. 3. Non aliter phraſim hanc in ſubjectâ materiâ intelligendam eſſe ex eo etiam probatur clariſſimè quòd ea proponitur tanquam Chriſto propria & peculiaris quæ ita ipſi competit ut alteri tribui haudquaquam poſſit ſine ſummâ in Chriſtum injuriâ, dicitur enim ille unus pro omnibus mortuus 2. Cor. v. 14. & hoc ponitur tanquam ſummi amoris teſtimonium certiſſimum cui alius nullus æquiparari nedum præferri poſſit Joh. xv. 18. unde Paulus 1. Cor. I. 13. hoc tanquam Chriſto ſoli proprium cæteris verò omnibus incommunicabile longiſſimè à ſe removet, An Paulus pro vobis crucifixus eſt? Jam verò ſi phraſis hæc tantùm deſignaret commodum, & mors Chriſti utilitatis duntaxat gradu differret à morte Apoſtolorum non proprio fine ſegregaretur, falſa eſſent hæc Scripturæ dicta, cùm certum ſit & Paulum & Martyres multos mortuos eſſe eatenus pro fidelibus, id eſt in eorum utilitatem & gratiam. Nam quæ diſcrimina hîc ruſpatur Adverſarius li. de Serv. li. 2. c. 8. ut attributionem iſtam detrahat fidelibus & ſoli Chriſto eat tranſcriptum, vel nullius planè ſunt commatis, vel argumentum fortiùs ſtringunt: Contendit ſiquidem Chriſto non cæteris hanc phraſim ritè tribui quia Chriſtus primus omnium pro omnibus mortuus eſt, ita ut quicquid ex cæterorum morte vel afflictionibus beneficii ad nos redundat id omne Chriſto acceptum referri debeat. At, inquam, ſi diſcrimen tantùm eſt ordinis aut gradus non negaretur ſtatim res ipſa, non poſſent ſanè dici primò pro nobis crucifixi & mortui fideles aut Apoſtoli; ſed poſſent tamen pro nobis dici crucifixi, ſiquidem finis mortis Chriſti non differt quoad ſpeciem, ſed tantùm quoad gradum: at Paulus non negat tantùm prioritatem ordinis vel gradus, ſed rem ipſam tollit tanquam alienam, & ſoli Redemptori ac Domino in cujus nomen baptizamur propriam. An Paulus pro vobis crucifixus? vel an in nomen Pauli eſtis baptizati? colligens ſcilicet non alium pro nobis crucifixum poſſi dici niſi Dominum Jeſum in quem ideo propter jus quod in nos acquiſivit rectè baptizari dicimur: Quod verò ſubjicit ſecundò ideo propriè hoc de Chriſto prædicari quia propriè & verè is pro aliquo mori videtur qui morte ſuâ illum in vitâ conſervat & à morte eripit, quod morte ſuâ fecit Chriſtus, nemo autem præter ipſum aut fecit aut facere poteſt. Vel nihil ad rem facit vel ſententiam noſtram luculenter confirmat: Nam cum Chriſtus à morte nos eripere vel ad æternam traducere non poſſet vitam niſi pœnas nobis debitas ſubeundo & λύτρον dando pro nobis, utique ſi per mortem nos à morte eripuit & ad vitam traduxit, pro nobis ſatiſfeciſſe dicendus eſt; neque utilitas ulla qualicunque demum illa ſit ſine ſubrogatione poterit phraſim hanc Chriſto peculiarem reddere. VII. Denique hanc mortis Chriſti pro nobis vim ſatiſfactoriam circumſtantiæ ipſæ locorum adſtruunt evidentiffimè. Neque enim dicitur tantùm mortuus pro nobis Chriſtus, ſed datus ut nos redimeret Tit. II. 14. ut nos juſtificaret & Deo reconciliaret, Rom. v. 10. ut à peccatis mundaret omnibus & Deo in æternum conſecraret. Heb. ix. 14. & x. 10. 14. ut victima quæ peccatoris ipſius vicem ſubit & mortem illi debitam ſuſtinet Eph. v. 2. &c. quæ ſanè perperam dicerentur niſi ſubſtitutio & ex ſubſtitutione pœnæ inferretur compenſatio; Unde jam colligere poſſumus argumentum: Is enim qui non bono tantùm noſtro & commodo, ſed vice etiam & loco noſtro, mortem crucis perpeſſus eſt, Servator eſt non exemplo tantùm, ſed & merito, nam peccatorum vicem ſubire ut ipſi ſalventur, non eſt tantùm exemplum dare, ſed & meritum exhibere. At Chriſtus hoc ipſum pro nobis præſtitit. VIII. Excip. hîc 1. Non poſſe Satiſfactionem ex iſtiuſmodi locis inferri quia etiam fideles pro fratribus animas ponere jubentur 1. Jo. III. 16. & Paulus de ſe ſcribit Col. 1. 24. ſe implere reliquias paſſionum Chriſti ὑπὲρ τῦ σώματος pro corpore ipſius quod eſt Eccleſia. At certum eſt tamen nec fideles pro fratribus nec Paulum pro Eccleſiâ cuiquam ſatiſfeciſſe aut ſatiſfacere poſſi. 2. ſi Chriſtus loco noſtro mortuus fuiſſet & paſſus, non poſſemus eidem mortis & paſſionum generi ſubjici, & ad animam noſtram effundendam non minus illo incitari, ſiquidem loco noſtro patiendo ſupponitur ab ea neceſſitate nos exemiſſe; at Chriſtus ipſe nos ad id hortatur non ſemel Matt. x. & Luc. ix. 23. ſi quis vult venire poſt me abneget ſemet ipſum & tollat crucem ſuam &c. & Apoſtoli exemplum hoc ad imitationem ſæpiùs proponunt Heb. II. 9. 10. & 1. Pet. II. 10. In hoc paſſus eſt Chriſtus relinquens nobis exemplum ut ſequamur ejus veſtigia. 3. vis iſtius locutionis ex alia ſimili colligi debet cum dicitur Chriſtus mortuus & traditus pro peccatis noſtris; ut ergo phraſis iſta non infert Chriſtum loco peccatorum noſtrorum mortuum eſſe, ſed tantùm peccatorum noſtrorum causâ ſive propter peccata noſtra ut alibi dicitur, ita nec dicendum erit ſubſtitutum eum fuiſſe in locum noſtrum, etſi pro nobis fuerit mortuus, ſed tantùm noſtri gratiâ & propter nos ut dicit Apoſt. 1. Cor. VIII. 11. IX. Sed peccant hîc more ſuo hæretici fallac. παρὰ τὸ ἑπόμενον quaſi eadem phraſis ſenſu eodem ſemper uſurpari deberet, cùm tamen nihil ſit frequentiùs quàm eandem vocem diverſiffimas obtinere ſignificationes pro materiâ ſubjectâ & locorum circumſtantiis, quamvis ergo probarent præpoſitionem hanc de quâ quærimus alio ſenſu alibi venire nec ſubſtitutionem ſemper notare, ſed vel occaſionem duntaxat vel commodum, quod facilè illis largimur, fruſtrà erunt tamen niſi in locis citatis & hoc in argumento ita uſurpandam eſſe evincant quod nunquam vel ex rationibus vel ex exemplis allatis ſunt conſecuturi. Nam ad primum ut reſpondeamus cum ſenſu valdè diſpari dicat Scriptura Nos pro fratribus mori debere & Chriſtum pro nobis mortuum eſſe perperam ab uno ad alterum argumentantur, quaſi non alio fine Chriſtus mortuus ſit pro nobis quàm eo quo pro aliis ſi opus ſit, id eſt ſi Dei gloria & proximi ſalus poſtulet mortis periculum ſubire tenemur; nam pro aliis mori debemus in quantum ſaluti ipſorum prodeſſe poſſumus, non poſſumus autem hactenus prodeſſe ut pro iis ἀντίλυτρον pendamus vel eos ab æternâ morte liberemus Pſ. XLIX. 8. quod utrumque Chriſtus & præſtare potuit & reverâ præſtitit 1. Tim. II. 6. Heb. II. 14. fratres noſtri non poſſunt ſanguine noſtro Deo reconciliari, at ſanguine Chriſti Deo ſumus reconciliati Ro. v. 10. denique nemo poteſt morte ſuâ proximum Deo conſecrare & à peccatis mundare quod utrumque tamen moriendo Chriſtus pro nobis implevit. Heb. x. 14. 1. Jo. I. 7. Itaque Joh. confert mortem Chriſti pro nobis, & mortem noſtram pro fratribus κατά τι non ἁπλῶς, ſecundùm finem aliquem, non ſecundùm omnes, ſecundùm charitatis exemplum, non verò ſecundùm ſatiſfactionis meritum. Nimirum quod ritè tenendum eſt Chriſtus pro variis quæ pro nobis ſuſtinet muneribus varias etiam σχέσεις induit, & pro variis illis relationibus, mortis ejus varii eſſe fines poſſunt qui quanquam diverſi, contrarii tamen non ſunt ſibi invicem, ſed ſubordinati, ut ergo tria exequi debuit ad ſalutis noſtræ complementum. 1. juſtificationem coram Deo peccatorum reatum tollendo. 2. ſanctificationem in nobis labem & maculam eorundem abſtergendo. 3. glorificationem omnimodam juſtificatos nos & ſanctificatos per bonorum operum viam ad vitam & felicitatem perducendo: Ita triplicem ille σχέσιν ſubiit, Primam Vadis & Sponſoris qui ſatiſfaceret Heb. VII. 22. Secundam Ducis & Capitis quod influeret Eph. I. 22. 23. Tertiam Doctoris & fratris primogeniti qui dirigeret & præiret Joh. xv. 12. & Rom. VIII. 29. illam quà Sacerdos implere debuit merito, iſtam quà Rex efficaciâ, hanc denique quà Propheta doctrinâ & exemplo. Juxta tres autem illas rationes triplicem etiam mors Chriſti finem obtinere potuit. 1. Juſtitiæ divinæ ſatiſfactionem ad peccatorum jam admiſſorum expiationem, de qua loca ſunt Heb. ix. 15. Matt. xx. 28. xxvi. 28. Eph. I. 7. 2. Spiritus Sancti impetrationem ad labis inhærentis purgationem & peccatorum futurorum averruncationem, de qua mentio fit Heb. ix. 14. 1. Pet. II. 24. 3. charitatis, patientiæ, humilitatis, obedientiæ, cæterarumque virtutum ad ſanctificationem promovendam perfectiffimam demonſtrationem ad quam reſpiciunt loca Phil. II. 5. 6. 7. 1. Pet. II. 21. Joh. xv. 12. Eph. v. 2. 1. Joh. III. 16. Unde diverſimodè mors Chriſti pro variis illis finibus ſpectari poteſt, vel ut ſatiſfadoria & fidei objectum, vel ut efficax & ſpei fulcrum, vel ut idealis & imitationis exemplum; ratione illius Juſtificationis cauſa eſt & fundamentum 2. Cor. v. 14. Gal. III. 13. 14. ratione iſtius Sanctificationis radix eſt & principium. Rom. VI. 4. 5. 1. Pet. IV. 12. ratione hujus Vitæ Chriſtianæ norma & incitamentum 2. Cor. IV. 10. Phil. II. 5. Quoad primum & ſecundum ita ſoli Chriſto propria eſt ut cæteris omnibus incommunicabilis meritò dicatur. 1. Cor. I. 13. adoranda non imitanda, quis enim mortalium ad inſtar Chriſti vel peccati reatum tollere, vel Spiritum mereri & conferre queat? At quoad 3. tanquam exemplaris nobis proponitur, utpote qui prædeſtinati ſimus ut imagini ipſius ſimus conformes Rom. VIII. 29. prius in cruce quàm in gloriâ, in ſanctitate quàm in felicitate, in morte quàm in vitâ. Hinc pro variis quæ in morte Chriſti eluxerunt virtutibus modò ad hanc, modò ad illam, modò univerſè ad omnes incitamur. 1. Pet. II. 21. in patientiæ & tolerantiæ proponitur exemplum, quia ibi ut ex ſerie patet de paſſionibus fidelium agebatur. Paulus ad Ro. VI. ex ea petit argumentum ad totius ſanctificationis ſtudium commendandum, quia in eo erat, ut alterum hoc beneficium à Juſtificatione fluens deſcriberet; quia verò Johannes dilectus Chriſti diſcipulus totus in charitate promovendâ verſatur non aliunde fortiùs & efficaciùs exemplum petere potuit quàm ex ejus pro nobis morte. In eo, inquit, cognoſcimus charitatem Dei, quòd ille animam ſuam pro nobis depoſuit, nos igitur debemus pro fratribus animas ponere, ut ſignificet nimirum charitatem Chriſtianam eo uſque exemplo Chriſti extendendam eſſe non ſolùm ut in verbis conſiſtat vel amicitiæ profeſſione, ſed ut ſui etiam quiſque oblivifcatur ut fratribus conſulat. X. Cæterùm quòd Apoſtoli hinc hortationum ſuarum argumentum petunt, quòd Chriſtus pro nobis mortuus eſt, non propterea faciunt ut oſtendant nos eodem planè modo & fine quo Chriſtus pro nobis paſſus eſt debere etiam pro fratribus pati, nam argumentantur à ſimili aut exemplo: Jam autem ad exemplum ſufficit ſi generalis quædam adſit ſimilitudo etſi longum latumque in modo ſpeciali intercedat diſcrimen, ſic perfectio Dei nobis in exemplum proponitur Matt. v. 46. Eſtote perfecti ſicut Pater veſter qui eſt in cœlis perfectus eſt; quamvis certiſſimum ſit perfectionem divinam ab humanâ in ſpeciali ratione longiſſimè diſcrepare; ſic Johannes dum vult ad charitatem hortari quia nullum fortiùs & illuſtriùs exemplum dare potuit, dedit exemplum Chriſti, ſed non ſtatim in omnibus imitandum, etiam iis quæ ſunt ἀκοινώνητα & illi propria, puta peccatorum expiatione & Juſtitiæ divinæ ſatiſfactione, (hoc enim Apoſtolus nunc quidem non reſpicit) ſed in aliis communibus puta charitatis & benevolentiæ demonſtratione qui Johannis fuit proprius ac genuinus ſcopus: fateamur ergo mortem & paſſiones Chriſti cum noſtris convenire poſſi in generalibus, ut eas adeamus non ſecus ac Chriſtus ex charitate & benevolo erga fratres affectu, ut eas pariter feramus patienter & ſine murmure: ſed differentia ſemper longè maxima in ſpeciali-bus occurrit, ſive cauſam efficientem reſpicias, ille enim percuſſus eſt à Deo Judice, nos à Deo Patre caſtigamur, ſive paſſionum naturam & gradum, ille enim calicem indignationis divinæ ebibit uſque ad fæces, nos ſummis labris tantùm deguſtamus & quidem ſublatâ jam maledictionis amaritudine, ſive finem, ille ad ſatiſfactionem, nos ad medicinam, ille ad ſervorum redemptionem, nos ad fratrum ædificationem, unde patet neutrum ex iſtis vel Petri vel Johannis locis vim phraſeos illius infirmare ex qua ſatiſfactionem elicimus. XI. Sed nec eam infringit meliùs locus alter Pauli ad Coloſſ. I. 24. ubi profitetur ſe reliquias paſſionum Chriſti ſupplere pro corpore ipſius. 1. Supponimus cum Adverſariis contra Pontificios nullam à Paulo præſtitam fuiſſe ſatiſfactionem quod ſuo loco demonſtraturi ſumus, & paſſiones Chriſti non propriè intelligendas eſſe de iis quas in corpore ſuo naturali perferendas habuit, ſed de iis quas in corpore myſtico nimirum Eccleſiâ patitur; quomodo Paulus, 2. Cor. I. 7. vocat χριςῦ παθήματα afflictiones quibus ad ſui ſimilitudinem fideles ſuos exercet, & ad Hebr. xi. 26. abjectam populi Iſraelitici ſortem quam Ægyptiacæ aulæ ſplendori & opulentiæ prætulit Moſes χριςῦ ὀνειδισμόν appellare non dubitavit. 2. fatemur Paulum dici paſſum pro Eccleſiâ, non redimendâ, ſed ædificandâ & confirmandâ; non ſatiſfaciendo apud Deum, ſed veritatem obſignando apud homines, non Eccleſiæ loco & vice ſe ſubſtituendo, (ſic enim unus pro omnibus mortuus dicitur 2. Cor. v. 14.) ſed commodo ac bono ipſius obeundo quod Paulus ipſe explicat 2. Cor. I. 6. ſive premimur ὑπὲρ τῆς ὑμῶν παρακλήσεως hoc fit in veſtram conſolationem: quippe ut Eccleſia occaſio fuit vinculorum ejus, quia dum ex impoſito à Chriſto munere illi miniſtrare ſtudet in carcerem conjectus fuerat & Romam traductus non ſine magnis horrendis periculis, ita magna ad eam redundabat inde utilitas; non dubitandum enim quin vincula & paſſiones illæ quas tam conſtanter ſuſtinebat mirum in modum pios confirmaverint ut profitetur ipſe Phil. I. 12. 13. Sed à Paulo ad Chriſtum non valet conſequentia, longe enim aliter Paulus patitur pro Eccleſiâ, aliter Chriſtus pro nobis; Chriſtus enim non tantùm pro nobis ædificandis vel confirmandis, ſed redimendis & reconciliandis mortuus dicitur, quod procul à ſe removet Paulus; Chriſtus mortuus eſt pro nobis ut Satanâ & morte devictis nos à mortis imperio liberaret, at nihil tale Paulus vel cogitavit unquam vel perfecit. XII. Ad ſecundum Diſtinguendi varii fines & formales rationes propter quas patiuntur & moriuntur adhuc fideles: Sanè ſi Chriſtus ea mala pro nobis perpeſſus eſt non debemus ex Juſtitia iifdem gravari, eodem ſcil. modo & fine ſub ratione pœnæ & λύτρυ ad ſatiſfaciendum Juſtitiæ divinæ, hoc enim Chriſtus ita præſtitit pleniſſimè, ut qui alium illi vel ſocium vel vicarium adjungeret, horribilis blaſphemiæ reus eſſet, ſed nihil obſtat fideles iifdem malis exerceri, ſed ad alios fines, non ad pœnam ſed ad medicinam, non ad ſupplicium ſed ad pietatis experimentum, non ad exitium & ruinam, ſed ad immortalitatis inſtrumentum: ſic rem materialiter unam variant cauſæ, fines, uſus, circumſtantiæ: Crux facinoroſo ſceleris ſupplicium eſt; Martyri eadem non pœna ſed certamen; non ſupplicium ſed victoriæ materia eſt, mors impiis peccati pœna, piis quibus condonata peccata ſunt pœna non eſt, hunc ei aculeum ademit Chriſtus, ſed ad vitam tranſitus; Ita quia Chriſtus legem pro nobis implevit, & implendo jus vitæ acquiſivit exolvimur à neceſſitate implendi legem quoad meritum, nec enim ampliùs bene operari tenemur ad juſtificationem conſequendam; ſed tenemur tamen ſemper ad obedientiam Legis ad ſanctificationem promovendam & gratitudinem noſtram conteſtandam: Non aliter de morte Chriſti & paſſionibus philoſophandum eſt, quia Chriſtus pro nobis mortuus eſt & paſſus non ampliùs morti maledictæ quam ipſe tulit obnoxii ſumus, nulla enim ampliùs eſt condemnatio iis qui ſunt in Chriſto. Rom. VIII. 1. nec paſſiones ullas pœnales Juſtitia nobis imponit; ſed caſtigatorias tamen vel probatorias multas immittit Sapientia, ut ita membra Capiti, in cruce priuſquam in gloriâ conformentur, quemadmodum Princeps ille ſalutis per varias conſecratus afflictiones ad ſummum gloriæ faſtigium evaſit, & vitam per mortem adiit, ita hic eſt Sapientiæ divinæ ordo mirabilis, ut per multas tribulationes ingrediamur regnum cœlorum, nec ullus ἀμίαντον felicitatis coronam ἀναιμακτὶ ſine ſudore & ſanguine reportare queat; Hac viâ primus præivit Chriſtus, hac ſequi nos omnes decet niſi degeneres tanti parentis filii haberi volumus; propterea toties Spiritus S. ad crucem fortiter poſt Chriſtum & ad ejus exemplum ferendam fideles hortatur. XIII. Quod vero tertiò objicitur ex ſimili phraſi cum dicitur Chriſtus mortuus pro peccatis noſtris, vel propter peccata noſtra ut Rom. IV. 25. Gal. I. 4. quod tamen ad ſubſtitutionem loco peccatorum trahi non poteſt, huc non pertinet; Etenim cum prædicata talia ſint qualia permittuntur eſſe à ſuis ſubjectis, ut autem ridiculum aliquem dici loco peccatorum mortuum; Res ipſa ſive ſubjectum nullatenus fert ut Chriſtus vice peccatorum dicatur mortuus ſive ad ea liberanda, ſed mortuus eſt pro iis ſcilicet expiandis & tollendis: eſt enim Agnus Dei tollens peccata mundi Joh. I. 29. & primò apparuit ut peccata noſtra tolleret, Heb. ix. 28. id eſt ferendo auferret; at pro nobis redimendis & ſalvandis mortuus eſt. Itaque peccatur fallac. figuræ dictionis, quaſi eadem particula vim eandem ubique obtineat cum diverſitas ſubjecti diverſum ſenſum poſtulet, & per ſe pateat aliter pro re dici aliquem mori, aliter pro perſonâ, quod ex ſequentibus clariùs adhuc liquebit. XIV. Nam etſi præpoſitio hæc peccatis juncta ſubſtitutionem non inferat, ſuum tamen aliis addita pondus non exiguum habet ad ſatiſfactionis veritatem comprobandam: Quippe cùm bifariam uſurpetur vulgò vel pro cauſa efficiente impulſiva Rom. xv. 9. ut Gentes ὑπὲρ ἐλέες pro miſericordiâ ſuâ Deum glorificent, & Phil. II. 13. Deus efficit velle & perficere ὑπὲρ τῆς εὐδοκίας pro beneplacito, vel pro finali ut Joh. VI. 51. Caro mea eſt quam dabo ὑπὲρ τῆς τῦ κόσμε ζωῆς pro mundi vitâ hic enim hujus donationis finis eſt citra controverſiam; alterutra ſignificatio locum habeat hîc neceſſe eſt, poſteriorem nonnulli ſequuntur ita ut pro peccatis idem ſit ac pro expiatione peccatorum, ſed quia non ſatis videtur Scripturæ phraſi convenire; nam neque peccata noſtra & expiatio eorum ſunt idem, ſed penitùs diverſa utpote ſubjectum & accidens illius, neque ſignificatio hæc ſeorſim ſumpta ullo Scripturæ uſu demonſtrari poteſt; Ideo commodiur ſenſus alter ut Cauſa efficiens impulſiva & meritoria mortis Chriſti ſignificetur, nam cùm agatur de pœnâ, peccata pœnæ cauſa non ſunt, niſi per modum meriti, ſic apud Lati. Cicero ulciſci pro injuriis, ſupplicia pro maleficiis metuere dixit. Plautus caſtigare pro commeritâ noxâ. Terentius pro dictis & factis ulciſci; Trita etiam eſt phraſis Scripturæ ut ſacrificium pro peccato dicatur i. e. ob peccatum perpetratum, ut ſæpiſſimè hoc occurrit apud Moſem & præſertim Levi. VI. ſic mori & perpeti pro peccatu vel propter peccata ex ſtylo Spiritus S. eſt ſubire ac luere pœnam & τιμωρίαν peccati Levit. xxvi. 18. 28. Deut. xxiv. 16. 2. Reg. xxiii. 26. Et res ipſa id evincit; nam peccata noſtra quatenus ex Juſtitiæ divinæ rigore mortem merebantur Chriſtum moverunt ut ſe pro nobis offerret & pœnam peccatis noſtris debitam in ſe reciperet, nec verò oſtendi poterit uſpiam voces iſtas ob peccata, vel propter peccata, pro peccatis, præſertim ubi morti & paſſionibus junguntur aliter ſumi in Scripturâ quàm in hoc meriti ſignificatu. Nam etſi daremus priorem ſignificatum reſpici, non intelligi poſſet tamen ſeorſim ſine poſteriori hac σχέσει, ſiquidem nunquam finaliter pro expiatione & abolitione peccatorum mortuus eſſet, niſi peccata cauſa fuiſſent impulſiva & meritoria ejuſmodi paſſionum. Cæterùm etſi peccata noſtra intercedente reatu mortem mereantur, cauſa tamen impulſiva mortis Chriſti ſtatuuntur non abſolutè ac per ſe ſeu vi ſuâ reſpectu Chriſti; nihil enim peccatum in ipſum potuit qui fuit ſanctiffimus, ſed per accidens concurrentis gratiæ Dei, & miſericordiæ Chriſti erga nos, quâ Vadem ſe pro pœnâ peccato debitâ exhibuit tanquam Sponſor & Mediator N. T. Heb. VII. 22. & ix. 15. Atque hinc non obſcurè colligitur quod intendimus. Nam ſi propter peccata dicitur paſſus, i. e. illorum demerito & reatu, reatus autem ille ſive demeritum ad mortem obligare eum non potuit, niſi in quantum ipſi tanquam Vadis ex ordine Dei imputatum eſt, utique nequit Chriſtus hoc ſenſu paſſus fuiſſe pro peccatis noſtris, quin moriendo pro nobis vices noſtras ſuſtinuerit, & hanc ſuam paſſionem, quæ pœna fuit nobis debita, loco noſtro adierit. XV. Nolunt tamen eam hîc agnoſcere Adverſarii, & in omnes formas ſe vertunt ut pondus iſtius argumenti quâcunque tandem ratione elevent: Ideo 1. cauſam finalem hîc urgent quaſi Chriſtus non alio ſenſu dicatur paſſus & traditus pro peccatis quàm ut nos ab illis abſtraheret, ad ſceleris odium, & ardentiſſimum virtutis ſtudium hoc pacto nos incitando, quod ex iis videtur probari locis quibus pietatis & novæ vitæ ſtudium proponitur tanquam mortis Chriſti finis & fructus præcipuus, ut cùm dicitur traditus pro peccatis ut ex præſenti ſæculo malo nos eriperet Gal. I. 4. ab omni iniquitate redemiſſe & purificaſſe ut ſimus populus peculii Tit. II. 14. mortuus pro nobis ut non ampliùs nobis vivamus &c. 2. Cor. v. 14. paſſus pro peccatis juſtus pro injuſtis ut nos ad Deum adduceret 1. Pet. III. 18. & II. 24. tuliſſe peccata in corpore ſuo ſuper tignum ut mortui peccato vivamus Juſtitiæ ſic Heb. ix. 15. &c. 2. finaliter dici poteſt pro iis mortuus, quia moritur ut de eorum condonatione nos certos faciat, & ejuſdem nobis largiendæ ampliſſimam poteſtatem conſequeretur. 3. licet cauſa antecedens hîc eſſet intelligenda, occaſio tantùm connotaretur, ſed quæ nec ſatiſfactionem importat nec pœnam propriè dictam; non ſatiſfactionem ut vel ex hoc 1. Reg. xiv. 16. loco patet ubi dicitur Jehova traditurus Jeroboam qui peccavit & peccare fecit Iſraelem. neque enim plectitur Iſrael ut ſatiſfaciat pro peccatis Jeroboam ſed tantùm ejus peccatorum occaſione & cauſâ: Quod ſi quis regerat ſaltem punitum poſſe dici Iſraelem propter peccata Jeroboam, reſpondetur ſtatim hoc non ex vi phraſeos poſſe exſculpi, ſed ex materiâ ſubjectâ; nam ſæpe caſtigationes hujuſmodi propter peccata inferri, quæ nec ſatiſfactionem nec pœnam involvunt, ut David non leviter propter adulterium & homicidium à Deo punitus eſt, qui tamen pro ipſis non ſatiſfecit; ſic Pſal. xxxix. 11. In increpationibus propter iniquitatem corripis hominem non hoc vult puniri hominem à Deo ut Divinæ Juſtitiæ ſatiſfaciat pro iniquitate ſuâ, ſed tantùm eum cauſâ & occaſione iniquitatis à Deo affligi ut diſcat ab iniquitate recedere; ſic Soci. lib. 2. c. 7. Volkel. lib. 3. cap. 28. XVI. Sed quis non videat mera eſſe ſubterfugia quibus eadem ſemper oberrant chordâ, quaſi neceſſè ſit phraſim aliquam ubique eodem ſenſu uſurpari, quod innumeris exemplis confutari poſſet; Neque verò cauſa finalis eo quem intendunt ſenſu ſine graviſſimâ abſurditate urgeri poteſt 1. quia non dicendus eſſet pro peccatis paſſus, ſed pro eo quòd maximè peccato repugnat ejus ſcili. deſtructione vel remiſſione, quis verò dixerit unquam pharmacum ſumi propter morbum, id eſt morbum eſſe finem vel medicamenti vel medici, etſi illud miſceatur ſanitatis reſtituendæ & morbi expellendi gratiâ; non dicitur agere propter morbum medicus in ordine cauſæ finalis, ſed è contra propter morbi expulſionem & ſanitatem ſi finis ὗ ſpectetur, & propter ægrum ſi finis ᾧ attendatur. 2. omnis finis habet rationem boni, & ſub illâ ratione expetibilis eſt; at peccata nullam talem σχέσιν induere poſſunt cum Chriſtus dicitur pro iis mortuus. 3. finis nondum eſt actu quum efficiens propter eum operatur, at peccata jam exiſtebant vel ut exiſtentia conſiderabantur in cauſæ ratione, nec enim mortuus eſt ut ſint vel fiant peccata, ſed quia erant ut deſtruantur. 4. Non negamus ſtudium novæ vitæ & Sanctificationis eſſe conſequentem fructum mortis Chriſti, nam cum venerit ad deſtruenda opera diaboli non poterat ea tollere planè niſi cum reatu tolleret etiam labem & maculam, ideo non cum ſanguine tantùm dicitur veniſſe, ſed & cum aquâ 1. Joh. v. 6. cum ſanguine expiationis, & cum aquâ ablutionis, ita ut in ejus morte habeamus & λύτρον & λῦτρον; Juſtitia factus eſt & Sanctificatio, atque eò reſpiciunt illa omnia loca quæ pietatis ſtudium deducunt ex Chriſti morte: Sed non ſequitur etſi mors Chriſti etiam ad præcavenda peccata quæ poſſent committi extenditur, E. peccatorum commiſſorum illa non fuit Satiſfactio & expiatio propriè dicta; Aliter enim reſpicit peccata commiſſa ut remiſſionem eorum nobis impetret, aliter ea quæ futura ſunt & poſſunt committi, ut ab illis nos abſtrahat: Illorum remiſſio debetur morti Chriſti ut Sacrificio propitiatorio in quo pœnas luit ipſis debitas, horum præcautio & remotio eidem morti debetur, ut ſacrificio meritorio quo nobis ſanctificationis gratiam & Spiritûs donum obtinuit; ad priora mors Chriſti eſt remedium therapeuticum, ad poſteriora nonniſi prophylacticum, qui duo uſus notantur Tit. II. 14. redemit ab iniquitate admiſſâ & purificat ut inpoſterum ſimus populus peculii Rom. v. 10. reconciliat per ſanguinem & ſalvat per vitam, quod ſicubi ſecundarius finis notatur pro loci circumſtantiis, non excluditur tamen ſed ſupponitur primarius ex quo alter neceſſariò pendet, ſiquidem nullum donum à Deo obtinere potuit niſi poſitâ priùs ſatiſfactione. XVII. Quod ſi dici non poteſt mortuus pro peccatis ut nos ſcilicet ab iis abſtraheret, multò minus ut nos de eorum remiſſione certos redderet; quia aliud eſt pro peccatis mori, aliud pro certitudine remiſſionis peccatorum demonſtrandâ; neque unquam dictum fuit aliquid fieri finaliter pro aliquo malo quod ſit propter certitudinem ingenerandam mentibus noſtris de illius mali ceſſatione & ablatione: fiducia ſanè illius obtinetur quidem ex morte Chriſti, ſed eatenus tantùm quatenus eorum remiſſionem reapſe in cruce obtinuit pœnas nobis debitas ferendo, ita ut jam perſuaſi ſimus nos redemptionem habere in ipſius ſanguine hoc eſt remiſſionem peccatorum ut inquit Ap. Eph. I. 7. Quod verò addunt inſuper mortuum eſſe pro peccatis ut remiſſionis peccatorum nobis largiendæ ampliſſimam poteſtatem conſequeretur, longe eſt abſurdiùs: nam ſi ad fidem faciendam remiſſionis peccatorum Chriſtus mortuus eſt, ut jamjam dicebant, certè remiſſio illa debet eſſe prior, ſaltem ratione morte Chriſti, id enim de quo per aliquid aliud certiores reddimur ordine naturæ prius eſt ſui ipſius certioratione; at ſi duntaxat mortuus eſt ut conſequeretur poteſtatem largiendæ remiſſionis, utique hæc remiſſio poſterior debet eſſe morte, quia omnis effectus poſterior eſt ſuâ cauſâ. Quid quòd ſi Chriſtus pro obtinendâ illâ poteſtate mortuus eſſet non habuiſſet illam antea, at certum eſt Chriſtum in terris agentem hanc poteſtatem non ſibi vindicaſſe tantùm, ſed etiam præſentiſſimo & potentiſſimo miraculo comprobaſſe Matt. ix. 5. 6. quod factum ab eo non fuiſſet, niſi Jus illud atque autoritatem obtinuiſſet: fateor exercitium remiſſionis pendere ex mortis Chriſti vel jam præteritæ vel adhuc futuræ efficaciâ, nemini enim remitti poſſunt actu peccata niſi Chriſtus id morte ſuâ meritus ſit; at Jus & poteſtas haudquaquam fructus eſt mortis, ſed proprietas divinitatis, non poteſt remittere quia moritur, ſed quia filius Dei eſt, imò Deus ipſe cui ſoli condonare peccata competit. Marc. II. 17. XVIII. Ad tertium Reſp. 1. per retorſi. Si Chriſtus occaſione peccatorum mortuus eſt E. non tantùm finaliter pro peccatis, occaſio enim antecedit & finis ſequitur rei executionem. 2. Chriſtus mortuus eſt pro peccatis ut ſacrificium fiebat pro peccato, at peccatum non occaſio duntaxat, ſed vera cauſa fuit hominem impellens ad ſacrificii oblationem, occaſio enim non connectitur niſi per accidens cum effectu; at effectus hîc ſequitur per ſe & peccati ſenſus hominem eò impulit neceſſariò, E. & Chriſtus mortuus dici debet propter peccata non occaſionaliter tantùm ſed & demeritoriè. 3. falſa hypoth. nititur quaſi ex hac phraſi præciſè eliciamus ſatiſfactionem Chriſti, cum hîc tantùm cauſam impulſivam meritoriam urgeamus, ex qua legitimâ conſequentiâ deducimus poſtmodum ſententiæ noſtræ confirmationem, ut antea dictum & dicetur adhuc pleniùs in ſequentibus; Neque contrarium poteſt evinci ex locis allatis, nam ad primum quod attinet 1. Reg. xiv. 16. ſive per peccata illa Jeroboami propter quæ traditurus erat Deus Iſraelem, intelligamus, peccata Jeroboami ipſius qui turpiter à Deo defecerat, ſive genus ipſum peccati Idololatriam ſcilicet cujus author populo fuerat Jeroboamus, quod notant ſequentia quibus peccavit & peccare fecit Iſraelem, hæc enim verior & commodior eſt expoſitio quàm altera Socini dum vertit qui peccavit & peccare fecit, ſive utrumque quod omnino verius eſt complectamur, non deſinit tamen cauſa impulſiva hîc locum habere, nam peccatum illud cujus author erat Jeroboamus, & imitator populus traditionis iſtam pœnam omnino merebatur, unde Deus jure populum hunc & propter ſua & propter aliena peccata quorum imitator erat caſtigare potuit, neque mirum hoc videri debet aut inſolitum Adverſariis cùm & ipſi fateantur puniri aliquem poſſe etiam ob peccata aliena dummodo culpa ſit affinis Soci. lib. 2. cap. 7. XIX. Alter verò quem urgent locus tantùm abeſt ut cauſæ eorum faveat ut potiùs noſtram non parùm juvet, nam dum ait Pſaltes Pſ. xxxix. 11. In increpationibus propter iniquitatem corripuiſti aliquem id. ſi corripis illum, liquefeſci feciſti ut tineam deſiderium ejus, nihil aliud ſibi vult quàm ſi Deus ex rigore juſtitiæ quantum meretur peccatum punire quempiam velit, peccatorem de medio ſtatim ſublatum iri, neque vitam ipſam homini illi vitalem fore, quâ ratione David ut alibi non rarò Deum ad miſerationem vult permovere ut ſi caſtigare velit caſtiget paternè & moderatè virgis humanis ex miſericordiâ, ratione habitâ noſtræ infirmitatis, non rigidè & ſeverè ex juſtitiâ ſecundùm ipſum peccati demeritum ut Pſ. cxxx. Domine ſi iniquitates obſervaveris quis ſtabit? ſed apud te venia eſt ut colaris. Cæterùm quòd ſubjiciunt non omnem pœnam eſſe ſatiſfactionem, nec omnem animadverſionem pœnam, damus libenter in hominibus meris, nam & impii puniuntur nec ſatiſfaciunt tamen, & pii caſtigantur qui non puniuntur propterea; ſiquidem peccatis eorum ſemel condonatis non ampliùs ulla ſuper eſt illis ferenda condemnatio vel pœna, & ſi malis exerceantur porrò, afflictiones illæ non ad pœnam, ſed vel ad μαρτύριον vel δοκιμασίαν vel παιδείαν à Deo Miſericorde diriguntur: Sed reſpectu Chriſti alia planè res eſt, nam hîc nec caſtigatio à pœnâ ſejungi poteſt, quippe nec venia ulla conceſſa Chriſto legitur, ut fidelibus, nec à patre, ut ipſi, caſtigatus eſt ex amore & miſericordiâ Heb. XII. 6. ſed ab eo ut Judice ex juſtitiâ propter quam maledictio dicitur factus & peccatum: nec verò pœna à ſatiſfactione divelli, cùm eam ita tulerit Chriſtus pleniſſimè ut eam pertulerit omnino & penitùs exhauſerit, quod de aliis dici nequit; Quicquid ſit certum eſt nuſpiam dici pro peccatis vel propter peccata quempiam paſſum quin peccata ſtatuantur eo ipſo cauſa impulſiva ac meritoria ejuſmodi calamitatum: quod nobis nunc quidem ſufficere poteſt ut ſciamus commutationem debiti factam fuiſſe inter nos & Chriſtum; nam cum antea ex alterâ phraſi cùm dicitur pro nobis mortuus jam evicerimus ſubſtitutionem perſonæ, hinc neceſſariò ſequitur Chriſtum loco noſtro ita mortuum eſſe ut pœnas nobis debitas in ſe receperit. XX. Verùm & hoc luculentiùs liquebit 3. ex iis locis quæ utrumque ſimul complectuntur & perſonæ ſubrogationem & debiti ipſius compenſationem, ut quum Chriſtus dicitur factus pro nobis execratio & peccatum Gal. III. 13. 2. Cor. v. 21. quæ duo loca quia maximi ſunt in hac controverſiâ momenti ad veritatis confirmationem non levi brachio à nobis & obiter tantùm ſunt attingenda, ſed paulò pleniùs excutienda: Et ut de priori loquamur extat apud Paulum ad Galat. III. 13. Chriſtus, inquit, nos redemit ab execratione legis dum pro nobis factus eſt execratio, ſcriptum enim execrabilis eſt quiſquis pendet in ligno: quæ verba ut imprimis erant appoſita ad juſtificationem fidei demonſtrandam qui fuit ſcopus Apoſtoli, ita maximam habent emphaſim ad redemptionis myſterium explicandum, quod breviter quidem, ſed nervoſè tamen & accuratè hîc ſi uſpiam alibi deſcribit; connotans 1. quid Chriſtus fecerit in noſtri gratiam, nos redemit. 2. unde, ab execratione legis. 3. quomodo, factus pro nobis execratio; Primò quòd redemiſſe dicitur, ſatiſfactionem non obſcurè jam indicat ut antea demonſtratum eſt, ſiquidem emptio ſive redemptio, propriâ ac primariâ acceptione relationem habet ad pretium, & ſicubi emptio quædam proponitur facienda à fidelibus gratis ut Iſ. LV. 1. Apoc. III. 18. non propriè ſed metaphoricè intelligendam eſſe res ipſa docet, propter nonnullam quæ inter donorum cœleſtium acquiſitionem, & bonorum terrenorum emptionem intercedit, convenientiam; nam ut emptor rem quam quærit permutare debet cum pretio, & ut eam ſibi comparet aliquid de facultatibus ſuis dare vel amittere: Ita in emptione hac ſpirituali felix quædam & ſalutaris debet eſſe commutatio, ut peccato, mundo, cupiditatibus noſtris quæ res ſunt nobis chariſſimæ nuncium remittamus (quod alibi dicit Chriſtus vendere quotquot habemus Matt. XIII. 44.) ut theſaurum hunc poſſideamus; Cave tamen hîc rationem ullam meriti cum Pontificiis imaginando fingas, nam ſi per particulam gratis longiſſimè jam non removeretur, ſatis tamen ex ipſâ hominis profligaretur conſideratione, quid enim pro gratiâ hac comparandâ dare poſſet ille qui bona omnia à Deo, ex ſe nihil niſi peccatum, habet? Verùm hîc alia longe redemptio à Chriſto facta innuitur, non figurata & metaphorica, ſed vera & propria; quippe non dicimur tantùm empti, ſed empti pretio 1. Cor. VI. 20. redempti ſanguine 1. Pet. I. 18. dum Chriſtus ipſe pro nobis ἀντίλυτρον datus eſt qui Chirographum nobis adverſum delevit Col. II. 14. & quæ non rapuit ſolvit Pſ. LXIX. 5. XXI. Illud vero clariùs etiam colligitur 2. ex mali à quo redempti dicimur notatione, redemiſſe enim Chriſtus nos dicitur ἐκ τῆς κατάρας τῦ νόμυ ab execratione Legis, quam docuerat antea verſ. 10. omnibus in univerſum hominibus incumbere, eo quòd nemo mortalium reperiatur qui maneat in omnibus quæ ſcripta ſunt in libro Legis. Hæc autem Legis execratio tum activè tum paſſivè intelligi poteſt, priori modo nihil aliud eſt quàm ipſa Legis ſeu potiùs Dei Judicis ſententia peccatores & legis tranſgreſſores execrans & condemnans ut innuitur verſ. 10. poſteriori pœnas omnes notat in tranſgreſſores Lege ſtatutas ſive corporeæ ſint ſive ſpirituales, ſive quoad damnum per privationem boni, ſive quoad ſenſum per inflictionem mali, has enim omnes creatura rebellione ſuâ merita eſt, quia verò pœnarum omnium maxima procul dubio & duriffima eſt ipſius Dei maledictio & ira quæ cæteras omnes poſt ſe trahit, ideo ſub execratione pœnas omnes, quæcunque tandem illæ ſint complexus eſt, ut ſub benedictione oppoſita beneficia omnia quæ ad felicitatem & æternæ vitæ conſecutionem neceſſaria ſunt & Juſtificationem imprimis connotavit; Cùm autem ſententia hæc Legis fuerit immutabilis nec apex ullus aut iota præterire poſſit uſque dum omnia facta ſint, nec Chriſtus venerit ad eam diſſolvendam ſed implendam Matt. v. 18. non poterat nos redimere ab execratione Legis & pœnis nobis debitis niſi eas in ſe recipiendo, non per potentiam, ſed per Juſtitiam ut docet Paulus Rom. VIII. 3. 4. XXII. Atque hoc 3. loco evidentiſſimè demonſtrat Paulus redemptionis iſtius modum notando, redemit enim nos ab execratione Legis factus pro nobis execratio, ubi quot ſunt verba tot ſunt rationum pondera: 1. execratio dicitur metalephi abſtracti pro concreto quæ ἔκτασιν & emphaſim maximam habet, ut cùm ſcelus vocamus ſceleſtiſſimum hominem qui totus in ſceleribus jacet, ita execrabilis dicitur execratio ipſa ut Aquinas monet, factus eſt ipſa maledictio quia ſcilicet omnem maledictionem & calamitatem quam Lex minabatur tranſgreſſoribus ſubiit & pertulit, At quomodo inquies, filius Dei dilectus & omnis benedictionis author fieri potuit execratio? Ita horrida viſa eſt hæc locutio & dura Hiero. & aliis ut tropicam eam exiſtimarint & aliquo interpretamento leniendam, ideo ſubaudiri volunt particulam ὡς ut ſignificet eum ita tractatum fuiſſe quaſi eſſet Deo ἐπικατάρατος; ſed ſi cui durum hoc videatur pudeat ipſum Crucis Chriſti cujus confeſſione gloriamur: Imò in eo poſita eſt tota noſtra ſpes, ab eo pendet ſolatium noſtrum & ſalus, quòd Deus omnem iram in filium effuderit, ut nos in gratiam reciperet, quòd maledixerit ut benediceret, quòd dereliquerit ut in patrocinium & tutelam reciperet, quòd condemnarit ut nos abſolveret, alias ſi ficta fuiſſet hæc Chriſti exinanitio & Patris execratio, ficta quoque eſſet & inanis ſpes gloriæ & benedictionis quam ab eo expectamus. Sed verò ne hîc impingamus diſtinguenda eſt imprimis gemina illa σχέσις ſub qua Chriſtus conſiderari poteſt, primaria & naturalis quâ filius Dei, ſecundaria & forenſis quâ eſt Mediator & Vas qui pro nobis ſpopondit; quoad primam Deo chariſſimus ſemper fuit & ſummè dilectus in quo voluntas & amor Patris plenè acquievit, Iſ. XLII. 1. Matt. III. 17. quoad ſecundam inter peccatores numeratus eſt, & maledictionis reos non in ſe ſed in nobis quorum perſonam ſuſtinebat; Itaque nec extra gratiam Dei eſſe potuit, & tamen ſuſtinuit ejus iram, nam ſi extra gratiam fuiſſet quomodo patrem quem habuiſſet infeſtum & cui exoſus fuiſſet reconciliare nobis potuiſſet? Rurfus quomodo nos ab irâ Dei liberaſſet, niſi eam à nobis in ſe ipſum tranſtuliſſet? ideo percuſſus fuit propter peccata noſtra & Deum expertus eſt tanquam iratum judicem, quod rectè Auguſt. lib. 14. cont. Fauſt. c. 96. expreſſit, ſemper benedictus in ſua juſtitia, maledictus propter noſtra peccata in morte ſuſcepta ex pœna noſtra. Itaque majeſtati Chriſti nihil derogat, quòd ſine culpâ reatum & pœnam in ſe ſuſceperit ut nos à pœnâ & culpâ ſimul liberaret. Denique ſic Chriſtus maledictionem nobis debitam in ſe tranſtulit, ut eâ non fuerit obrutus ſed eam vicerit, ſuperaverit, aboleverit, ut eſſet fons jugis & inexhauſtus benedictionis iis qui crediderint in eum. XXIII. Atque hinc liquidò patet quo jure vel potiùs quanta cum injuriâ Pontificii tantâ ſtili diritate exagitent quod ab integerrimo Theologo Calvino noſtro ſectione x. Catechiſ. dictum fuit de doloribus & pœnis Chriſti ſatiſfactoriis, eum ſcil. in tali fuiſſe damnatione conſtitutum, ut à Deo ſe derelictum conqueſtus ſit; quaſi inde ſequeretur, quod non niſi ſummâ cum impietate dici ut illis quidem videtur poteſt, Chriſtum fuiſſe damnatum. Nam ut non dicamus non eſſe quod propter illam vocem tantopere in nos excandeſcant & debacchentur, cùm Scriptura ipſa non abhorreat à damnationis voce, nam latro converſus alterum blaſphemias eructantem ſic compeſcebat, Ne Deum quidem times cum in eadem ſis damnatione; cùm & Patres ea non ſemel legantur uſi Tertull. li. 3. contra Marci. c. 11. non erit indignior morte nativitas & cruce infamia, & carne damnatio; Cyprianus de paſſione Chriſti Damnatus eſt ut liberaret damnatos: Gregor. magnus moral. li. 3. c. 11. Qui Patri eſt æqualis per Divinitatem, venit propter nos ad flagella per carnem, quæ nimirum flagella non ſuſciperet niſi formam damnati hominis redimendo ſumpſiſſet. Et poſtea Eum qui ſine peccato eſt pro peccatoribus damnat: Imò varii ex Adverſariis ipſis, teſte Suareſio in 3. q. 53. Art. 8. diſp. 43. ſect. 1. Refert Medina, inquit, ſenſiſſe aliquos Catholicos Chriſtum paſſum fuiſſe aliquas damnatorum pœnas, non tamen eodem modo quo damnati. Cardinalis Cuſanus li. 10. Exercit. Paſſio Chriſti qua major dari nequit fuit inſtar pœnæ damnatorum qui magis damnari nequeunt ſcil. uſque ad pœnam infernalem, In ejus nomine dicit Propheta Dolores inferni circumdederunt me, eduxiſti tamen ab inferno animam meam. Ferus in Matt. 27. agens de verbis illis Deus mi &c. Exuit, inquit, Chriſtus hac hora Deum, non abjiciendo ſed non ſentiendo ſepoſuit Patrem, ut hominem ageret, ſic & Deus Pater nunc non Patrem, ſed Tyrannum agit, quamvis interim amiciſſimo ſit in Chriſtum animo; Item Chriſtus ut peccatores liberaret conſtituit ſe ipſum in locum omnium peccatorum, non quidem furans, adulterans, occidens, ſed ſtipendium, pœnam & meritum peccatorum (quæ ſunt frigus, calor, eſuries, ſitis, tremor, horror mortis, horror inferni, deſperatio, mors, infernus ipſe) in ſe tranferens ut famem fame, horrorem horrore, deſperationem deſperatione, mortem morte, infernum inferno, Satanam Satana vinceret. Quis hoc in Calvino ferret? Ut, inquam, hæc & alia id genus plurima nunc quidem non afferantur quæ tamen os calumniæ penitùs occludere poſſunt, hic unus locus Pauli quem præ manibus habemus ſufficit ad vanitatem accuſationis demonſtrandam: Nam ſi dicitur factus maledictio cur non pariter eo reſpectu vel damnatus vel condemnatus dici queat, quum vox maledictionis graviùs aliquid importare videatur, modo ſano ſenſu locutio hæc intelligatur; Nam damnatus bifariam dicitur 1. abſolutè qui pœnis addictus eſt pro peccatis ſuis quas tamen nunquam ſuperavit & ex quibus nunquam emergere potuit, hoc modo reprobi & diaboli dicuntur damnati in inferis: At hoc pacto Chriſtus Dominus noſter nec damnatus eſt unquam neque verò damnari potuit: 2. damnatus dicitur etiam ille, ſed hypotheticè tantùm qui pœnas peccatis alienis debitas idque ex ordine divinæ juſtitiæ ſuſtinet, quas tamen vincit & eluctatur, hoc pacto nihil prohibet quominus Chriſtus dicatur damnatus ſiquidem portavit pœnas peccatis noſtris debitas eaſque ex ordine juſtitiæ divinæ, Deus enim filium ſuum in mortem tradidit Rom. VIII. 32. quas tamen infinitâ meriti ſui virtute & efficaciâ ut patientiâ admirabili ſuſtinuit, ita invictâ fortitudine ſuperavit. Ita condemnationi vel maledictioni obnoxius rectè dicitur antecedenter non conſequenter, quoad cauſam, non quoad terminum. In nobis, quorum peccata tulit, non in ſe qui ſanctiffimus ſemper fuit. Unde facilè colligi poteſt quid ſibi voluerit Calvi. in prædicto loco; non quòd Chriſtus pœnas damnatorum abſolutè ſuſtinuerit, vel in deſperationem inciderit, quod utrumque removetur ibid. expreſſè à Chriſto, ſed tantùm quòd fuerit in eo ſtatu conſitutus ut iram & maledictionem Patris ſenſerit quæ nobis erat debita quod Paulus in hoc noſtro loco expreſſè tradit. XXIV. Cæterùm quomodo factus ſit execratio docet Apoſt. in ſequentibus in quibus ſupplicium maledictum & execrabile fuiſſe probat ex Deut. xxi. 23. ubi ſuſpenſio de ligno maledicta pronunciatur ἐπικατάρατος πᾶς ὁ κρεμάμενος ἐπὶ ξύλο maledictus eſt qui pendet in ligno Hebræa verò paulò aliter כי קללת אלהים תלוי quæ Aquila & Theodotio rectè vertunt quia maledictio Dei eſt ſuſtenſus; ſed Paulus pro ea qua pollebat παρρησίᾳ quod & alibi etiam non rarò fecit ſenſum non verba præciſè reddit, & quæ obſcuriora videbantur illuſtravit; Nam pro maledictione quæ metonymicè poſita fuerat repoſuit propriè maledictum, vocem Dei omiſit quæ ex loci circumſtantiâ & oppoſitâ benedictione ſatis colligebatur, addit verò in ligno expreſſâ ellipſi ἀπὸ κοινᾶ ex præcedentibus, & indefinitam univerſalem particulam omnis eadem ratione definivit. Quæri verò hîc poteſt 1. quàm bene Paulus ſententiam hanc Legis divinæ quæ de ſimplici ſuſpenſione in ligno agit accommodet ad crucis ſupplicium, quod veteribus Hebræis in uſu non fuiſſe ſed à Romanis deſumptum quicquid Baronius & Lipſius contendant, rationibus variis demonſtrari poteſt, quod fecit Doctiff. Caſaubonus contra Baronium Exerc. xvi. Ubi ex Judæis ipſis obſervat quatuor tantùm pœnarum & mortis genera ab antiquo tradita fuiſſe Concilio Sanhedrin. סקילה lapidationem quæ ἀκρόσιμος μόρος Tragicis Græcorum, שרפה καῦσιν vivicomburium ut vocat Tertull. הרג vel חרב occiſionem per gladium ſeu decollationem, & חנק ſtrangulationem θάνατον δι' ἀγχόνης, nullam verò crucis apud eos mentionem fieri, imò expreſſè illam reiici דבר זה לא היה בישראל לחתוכ המסתריח ברנלי וידי אדם הנסקלים ותלוין non fuit hic mos, inquiunt in Iſraele ut clavos figerent in pedibus aut manibus hominum qui lapidati aut ſuſpenſi fuiſſent, & paulò poſt, non invenitur quod homo clavis figi debeat ad crucem, ſed ſuſpendendus eſt blaſphemus & Idololatra juxta id quod dicitur maledictus Dei eſt ſuſpenſus. Et illi quidem hoc argumento utuntur ut hiſtoriæ Euangelicæ de Chriſti paſſione fidem detrahant; ſed fruſtrà, ſiquidem conſtat ſupplicii hanc formam non ab ipſis Judæis, ſed à Pilato Romano fuiſſe irrogatam, juxta vaticinium ipſius Chriſti qui judicium contra ſe à Gentibus reddendum prædixerat Matt. xx. 19. Neque ipſi Judæi diffiteri poſſunt, cùm agnoſcant quadraginta annis ante Templi ſecundi deſtructionem poteſtatem Judiciariam ipſis exemptam fuiſſe, eo quòd homicidæ invaluerant & diſſipaverant Judicia animarum de Iſrael ut inquiunt ipſi, quod teſtati ſunt coram Pilato dicentes non licere ipſis quemquam interficere: Ex quibus colligere eſt crucifixionem Romanum ſupplicium fuiſſe non Hebræum quemadmodum Sozome. Hiſto. Eccleſ. li. 1. c. 8. vocat νενομισμένην Ρωμαίοις τιμωρίαν. Et ſanè nullum veteris linguæ Hebræorum verbum eſt quod Crucem propriè dictam ſignificet aut crucifigendi actum; nam תלה & יקע & יקע generalia ſunt quæ ſuppliciis variis accommodari poſſunt, quibus rei in altum tollebantur & fiebant μετέωροι ad majorem ignominiam. Cùm E. ignota fuerit Judæis Crux iſta Romana, meritò quæritur cur Apoſtolus ad Crucem transferat quod de hac dici non potuit? Verùm facilè reſpondetur, optimè Paulum potuiſſe ea quæ de ſuſpenſione in genere dicta ſunt ad crucifixionem peculiariter applicare, cùm genus complectatur ſub ſe ſpecies omnes, nihilque de illo dicatur quod iſtis applicari non poſſit, unde ſi ſuſpenſio de ligno eſt maledicta, omnino & ipſa crucifixio quæ ſuſpenſionis eſt ſpecies: Itaque etſi damnatos Judæi crucifigere non ſolerent, ſed vel de ligno ſuſpenderent, vel lapidatos palo affigerent, vel extinctorum corpora ad majorem infamiam in patibulum tollerent, quod Philoni lb. de Legib. eſt ἀνασκολοπίζεσθαι, & perperam à multis ad crucifixionem viventium refertur, quia tamen quod ad rem ipſam attinet idem ſemper eſt ignominiæ genus ex ligno ſuſpendi quomodocunque id fiat, utique non abs re Apoſt. ad inſtitutum ſuum transfert quod à Deo olim dictum fuerat, atque eò magis quòd Spiritum S. ad mortem crucis jam tacitè reſpexiſſe cùm hoc enunciaret dubitari vix poteſt. XXV. Secundò Quæritur Cur maledicti dicantur ſuſpenſi & quamobrem hoc ſupplicii genus præ cæteris divinâ Lege fuerit ſpeciali quadam infamiâ notatum? Judæi quidem altiùs aſſurgere non poſſunt quàm ut dicant triſte & fœdum eſſe ſpectaculum hominem conditum ad obambulandum in terra de ligno pendulum in aere ventis agitari, ideo execrabile à Deo pronunciatum; ut tum ſupplicii fœditate tum execrationis metu homines territi à ſceleribus tali ſupplicio dignis abſtinerent: Atque huc pertinet ipforum effatum ſuſpenſio hominis in ligno eſt vilificatio Dei, unde quotquot infami hoc plectebantur ſupplicio execrabiles meritò habebantur, & in altum ſublati, Solique ac omnium oculis expoſiti tanquam horrenda piacula & exempla ſtatuebantur, quibus ne terra aerque ipſe pollueretur debuerunt eorum cadavera eo ipſo die de medio tolli & ſepeliri; Deut. xxi. 23. quod ſi nondum fuiſſent mortui, mors σκελοκοπία crucifragio vel aliâ viâ fuit acceleranda, quod factum fuiſſe in latronibus unà cum Chriſto crucifixis innuit Joh. c. xix. 31. Nec inter Judæos tantùm, ſed & Ethnicos ſupplicium hoc infame habitum, quo ſceleſtiſſimi quique apud Rom. & grandium atrociumque criminum rei, ſervi imprimis afficiebantur, unde ſervili ſupplicio affici eſt agi in crucem, quia ſervorum plerumque fuit hoc ſupplicium: Juvena. Saty. vi. Pone crucem ſervo: & Servus ita loquitur apud Plautum in milite glorioſo ſcio crucem mihi futurum ſepulchrum ibi majores mei ſiti ſunt pater avus abavus: Quòd ſi liberi aliquando ſunt in crucem dati, fuere viliſſima capita, & ob gravia crimina ut latrocinium, crimen ſeditionis & regni affectati; Paulus Juriſconſultus li. 1. ſentent. ti. xxii. Authores ſeditionis aut tumultus pro dignitatis qualitate aut in Crucem tolluntur aut beſtiis objiciuntur; ſic Pilatus Chriſtum hoc ſupplicio puniri juſſit, quaſi res novas moliretur, turbas cieret, & regnum affectaret ut patet ex accuſatione factâ apud ipſum Luc. xxiii. 2. & ex ipſo Crucis titulo: Porrò liberi homines aut cives Romani hoc ſupplicio affici non poterant niſi priùs ſervi pœnæ fierent i.e. niſi libertas verberibus ſervilibus, flagellis puta iis adimeretur, quod & erga Chriſtum præſtitum, ſupplicii autem fœditate indicant illa Ciceronis in Verrem; facinus eſt vincire civem Romanum, ſcelus verberare, prope parricidium necare, quid dicam in crucem tollere? verbo ſatis digno tam nefaria res appellari nullo modo poteſt; unde crux infelix arbor vocatur apud Livi. in Carmine horrendo Lictor caput obnubito infelici arbori ſuſpendito. & apud Lati. abire in malam crucem ii jubentur quibus exitium imprecamur ſummo cum dedecore conjunctum. XXVI. Itaque hoc ſupplicii genus meritò execrabile fuit & ex naturâ & ex Lege; Naturâ quia ſæviſſimum & fœdiſſimum habitum eſt, nec temerè Cicero crudeliſſimum & teterrimum dixit, & Juriſconſulti nomine ſummi ſupplicii vel ut ob eminentiam iſtud deſignant, Paulus lib. v. ſent. ti. xxii. ſummo ſupplicio i.e. Cruce afficiuntur: ideo Apulei. li. 1. de Aſi. crucem damnatam dixit Damnata inquit jam crucis candidatus. Ita paſſim ſupplicium hoc in horrore fuit & vilitate; tria enim in eo conjungebantur tormentum, infamia, diuturnitas pœnæ: ex Lege vero quia à Deo fuit maledictum, non quidem abſolutè reſpectu reorum ipſorum coram Deo ac ſi deſperata eorum eſſet ſalus qui ſuſpenſi ſunt, contrarium enim patet in Latrone converſo; neque etiam ſupplicii hujus in ſpecie, nam ſuſpenſio coram Deo non magis ex ſe quàm mors alia maledicta eſt; ſed reſp. ſceleris quod hac ratione ex mandato Dei plectendum fuit: nimir. ut non pœna ſed cauſa martyrem facit, ita non ſupplicium ſed crimen maledictum reddit; tranſgreſſio pendentis maledictionem contrahit; neque enim cuilibet crimini pœna hæc ſtatim imponebatur, ſed atroci & publico quod iram Dei in univerſum populum concitaret, quodque ideo ad eam placandam expiari debuit vel reorum ipſorum morte, vel eorum qui peculiari-ter à Deo notabantur, ut Num. xxv. 4. propter graviſſimum peccatum quod admiſerunt Iſraelitæ copulando ſe Baalpeor jubetur Moſes aſſumere Principes populi & ſuſpendere eos Jehovæ coram Sole ut ſic averteretur ira excandeſcentiæ Jehovæ ab Iſraele: ſic 2. Sam. xxi. 6. actis in crucem per Gabaonitas ſeptem filiis Saulis ob fidem publicam ab ipſo violatam: & iſtud ſcelus fuit expiatum, & Deus ita placatus ut fames quam ideo Iſraelitis immiſerat ceſſarit: Ita genus hoc mortis quemadmodum fuit maledictioni obnoxium, fuit etiam ſuo ſenſu peccati expiatorium & propitiatorium iræ divinæ. Verùm præter has rationes quibus conſtat effatum hoc Domini Deut. xxi. veritatem ſuam in literâ & typo obtinuiſſe, ulteriùs proculdubio reſpexit Spiritus S. & alia ſuberat myſtica ratio & ſupernaturalis, quatenus jam olim hoc ſymbolo, mortis Chriſti genus quod cum divinâ execratione conjungi debuit ad redemptionem noſtram, adumbrare quadantenus voluit, & Chriſtus hanc mortis ſpeciem in tempore ſelegit, non modò quia ignominioſiſſima in ſe fuit & acerbiſſima, ut ita in formâ ſervi exiſtens ſervili ſupplicio affectus infamiam & tormenta omnia nobis debita perferret; verùm etiam ut implendo quod de ea prædictum fuerat, ſuſcipiendo maledictionem nobis propter peccatum imminentem nos ab ea liberaret, atque ita graviſſima illa ſcelera quæ nos omnes reatu ſuo obſtringebant expiaret; Sic argumentum Pauli à poſteriori eſt non à priori, neque enim Crux cauſa fuit ut primò Chriſtus maledictus fuerit, ſed demonſtrat Crux utpote maledictionis ſymbolum, illum jam ante fuiſſe à Patre maledictum: Cur vero maledictus ſanctiffimus & dilectiſſimus Dei filius? niſi quia reatum in ſe noſtrum ſuſceperat qui ſine penitiſſimo iræ & maledictionis divinæ ſenſu expiari non potuit, unde non tantùm dicitur factus execratio, ſed pro nobis ut nos ab ea eximeret noſtro ſcil. loco & vice, quia eandem quam eramus commeriti maledictionem inſons ipſe tulit, ſuſcepit maledictionem inquit Chryſoſt. in Gal. 3. atque ita illam ſuſtulit, perinde faciens ac ſi morti adjudicato quiſpiam alius juſtus illius damnati vice ſponte mori volens eripiat illum; hinc Oecumenius Eam execrationem ſuſcepit cui obnoxius non erat cùm ſuſpenſus fuit in ligno, ut execrationem ſolveret quæ adverſum nos erat. Ex quibus ita diſputatis certiſſimum pro veritate Orthodoxâ deducitur argumentum; Nam qui ita pro nobis mortuus eſt ut in ſe ſuſciperet execrationem nobis debitam & ab ea nos liberaret benedictionem ſuam in nos derivando, utique non bono tantùm ille noſtro, ſed & vice mortuus eſt, nec exemplo duntaxat ſed merito & ſatiſfactione Servator eſt dicendus, quid enim ad exemplum, quid ad doctrinæ confirmationem facere potuit execratio? fecit verò quàm maximè ad Juſtitiæ ſatiſfactionem, & reatum peccatorum tollendum. At Chriſtus hoc præſtitit, E. XXVII. Reponunt hîc tria Adverſarii 1. Chriſtum non poſſi dici factum pro nobis execrationem ſubeundo execrationem nobis debitam, quia Execratio illa non alia fuit quàm mors æterna, quam tamen Chriſtus minimè ferre potuit ſiquidem reſurrexit. 2. Paulum nihil aliud ſignificare voluiſſe quàm Chriſtum dum ipſe noſtri cauſâ in quandam Legis execrationem incidit judicialem ſcil. quatenus mortem crucis ſubiit quæ à Deo maledicta fuerat, nos à verâ legis execratione interea liberaſſe; ſic enim Apoſtolum ut in aliis ſæpe ſolet in execrationis voce argutum eſſe voluiſſe, ut collatio inter id à quo Chriſtus fideles redemit, & id quod ipſe pro iis hunc in finem ſuſtinuit eſſet elegantior & concinnior fieret oratio, etſi in Chriſto hoc ſupplicii genus execrationis divinæ rationem verè & propriè non haberet, ut nec in Apoſtolis & aliis martyribus qui è ligno fuerunt ſuſpenſi & capitis ſupplicio affecti. 3. quæcunque vel in hac epiſtolâ, vel alibi à Paulo de Lege & liberatione ab ea ſive ejus execratione diſputantur ad Judæos tantùm qui ſub ea erant non autem ad cæteros pertinere. ſic Soci. li. 2. c. 1. Crelli. adv. Groti. XXVIII. Nihil hîc tamen eſt quod vim argumenti infringere poſſit: Nam ad primum quod attinet falſum ſupponitur Chriſtum non potuiſſi execrationem nobis debitam ſubire, Imò per retorſionem ſi ab execratione nobis debitâ nos liberare debuit ut Paulus teſtatur, utique & eam in ſe ſuſcipere tenebatur, alias maledictione nobis debitâ non perſolutâ liberatio noſtrum omnium nulla eſſe potuit; neque obſtat quod Execratio hæc importet mortem æternam, cùm & Chriſtus hanc tuliſſe ſano ſenſu rectè dicatur; nimi. mors æterna ſeu maledictio illa quam Lex tranſgreſſoribus intentabat ſpectari poteſt vel intenſivè quoad extremitatem dolorum & cruciatuum cum deſertione & ſenſu penitiſſimo iræ Dei; vel extenſivè quoad æternam & nunquam finiendam pœnæ & cruciatuum durationem, & prior illa quidem σχέσις primaria videtur eſſe in pœna quam juſtitia Dei exigebat, adeo ut qui vel ad exiguum aliquod tempus cruciatus illos ſubiret morte æternâ ritè defunctus cenſendus eſſet; at poſterior ſecundaria eſt ex infirmitate Creaturæ orta, quia enim ipſa pœnas quoad atrocitatem immenſas quas Juſtitia reo imponebat ferre non poterat quin fatiſceret, ideo ex ordine Sapientiæ pœnarum hac in parte commutatio facta eſt, ut quoad durationem infinitæ eſſent; at ſi aliquod ſubjectum occurreret quod graviſſimas pœnas illas ſemel ferre & exhaurire potuiſſet, utique nihil opus fuiſſet iſtud in omnem æternitatem affligi & puniri. Hoc verò in Chriſto deprehenditur, quemadmodum enim perſona fuit divina pœnas infinitas ferre potuit conſtantiſſimè, non quidem infinitas in ſe, nihil enim actu infinitum in naturam humanam quæ finita fuit cadere potuit, ſed reſpectu ſubjecti ob infinitam perſonæ patientis dignitatem; quemadmodum peccatum naturâ ſuâ finitum infinitum evaſit tamen reſp. objecti ob infinitam quam offendit Dei majeſtatem. Itaque quamvis mortem æternam non tulerit quoad durationem & extenſionem, ſiquidem à morte detineri non potuit Act. II. 24. ut nec ſanè debuit quippe ab ea nos liberari oportuit, rectè tamen eam tuliſſe dicitur quoad pœnarum à perſonâ hac divinâ latarum acerbitatem & intenſionem, adeo ut mors ejus licet triduana tantùm tempore, verè nihilominus æternæ æquivalens fuerit valore & pondere; Atque ita illam ipſam maledictionem nobis debitam ſi non numero ſaltem ſpecie in ſe recepit. Quid enim terribilis illa execratio importabat quàm acerrimum iræ Dei ſenſum & pœnas omnes tum animi quæ ex Dei judicio infligendæ erant peccatori, eatenus ut juſtitiæ ipſius litaretur: at eas omnes ita tulit Chriſtus ut nihil hac in parte deſiderari potuerit; nam corporeas quidem quod attinet præter omnis generis miſerias & ærumnas quibus conflictatus eſt, in crucem tandem ignominioſiſſimum & atrociſſimum ſupplicium actus eſt; in animo verò quos non dolores quos cruciatus non ſenſit propter immenſum iræ Dei pondus ipſi incumbens? ἐνθύμησις & ἀδημονία illa quæ ſanguineum illi ſudorem expreſſit, quæ animam ad mortem uſque afflixit & tam altè illum occupavit ut ſe lamentabili voce à Deo derelicium quereretur, ſatis ſuperque, ſi nihil aliud occurreret, demonſtrat planè ab ipſo Legi hac in parte fuiſſe ſatiſfactum. XXIX. Atque hinc etiam liquet quid ad ſecundum reſpondendum ſit, falſâ, ſcil. peccari hypotheſi, quaſi Chriſtus non eandem quæ nobis debita fuit execrationem Legis moralis ſuſtinuerit, ſed aliam quandam judicialem, eo quòd mortem crucis quæ à Deo maledicta fuerat tulerit, licet reſpectu Chriſti hæc rationem execrationis non habuerit: Nam ut antea jam inſinuavimus cum de execratione Legis moralis agatur hic, non potuiſſet ea à nobis tolli niſi in Chriſtum tranſlata fuiſſet, neque Legi Morali per judicialem ſatiſfieri potuit; quid quòd Paulus dicere non potuiſſet Chriſtum ab execratione Legis nos liberaſſe, factum pro nobis execrationem, niſi illam ipſam execrationem quæ nobis imminebat in ſe ſuſcepiſſet; atque ita firmum fiduciæ & ſolatii argumentum nobis præberet, quod nullum eſſet omnino ſi aliam quandam & non noſtram ſuſtinuiſſet execrationem; hoc viderunt Patres, ideo paſſim eum vere maledictum fuiſſe factum tradunt ut nobis debitum maledictum aboleret, Athana. de paſſ. & Cru. Pœnam noſtram ſolvendam in ſe ſuſcepit quia factus eſt pro nobis maledictio. Auguſti. contra Felici. quomodo ſuſcipiendo mortem interfecit mortem, ſic ſuſcipiendo maledictum ſolvit maledictum. Euſebi. Cæſari. Execratio pro nobis factus, execrationem quæ nobis debebatur ad ſe ipſum attraxit. At ſecundùm Adverſarios, eatenus tantùm dicitur factus maledictio quia ſupplicium crucis tulit quod ſub Lege fuit à Deo maledictum, licet reſpectu Chriſti maledictionis rationem non habuerit; quid verò eſt vim facere verbis Apoſtoli ſi hoc non eſt? nam quod pertendunt iidem Apoſtolum in execrationis voce argutum eſſe voluiſſe, abſit ut dicamus, indignum eſſet tanto Apoſtolo ludere in re tam ſeriâ, & inanes vocum ſonos captare ubi graviſſima rerum tractantur momenta, imò ex rei veritate locutus eſt & maledictionem ipſum factum fuiſſe dicit quia ſenſit quicquid maledictionis Deus in peccatores interminatus fuerat: non ergo hujus maledictionis cauſa ſed ſymbolum fuit Crux, neque ideo Chriſtus maledictus fuit quoniam in cruce pependit, ſed ideo pependit quia fuit maledictus & omnem iram Dei in ſe Vadem Sponſoremque noſtrum ſenſit effuſam, ut Hiero. in c. 3. ad Gal. bene obſervat. XXX. 2. Falſiſſimum mortem crucis Chriſto inflictam execrationis rationem non habuiſſe; Nam etſi reſpectu fidelium benedicta verè ſit & pretioſa, quia ex funeſtiſſimâ mortis arbore dulciſſimos vitæ fructus colligimus, tamen reſpectu Chriſti maledictam fuiſſe quis negare ſuſtineat diſertè id teſtante Spiritu Sancto, ſi non quoad terminum & exitum ſaltem quoad cauſam & argumentum: Et ſanè cur tanto ad Crueis cogitationem horrore filius ille Dei perculſus fuiſſet, ita ut conſolatione etiam Angelica indiguerit, cur tantâ cum anxietate calicis iſtius amariſſimi remotionem etiam cum lachrymis & clamoribus deprecatus eſſet, ſi nihil niſi mortem corpoream quam gregarii homines alii innumeri non conſtanter tantùm, ſed cum gaudio & exultatione adiverunt, vidiſſet? Aliud E. proculdubio vidit & tulit in ea Chriſtus propter quod tanto metu & triſtitiâ dejectus fuit, ſcil. iram ipſam Dei & maledictionem cum qua illi certandum fuit. 3. fruſtra hîc exemplum Martyrum affertur quaſi eadem eſſet ratio mortis ipforum & Chriſti, at longum latumque diſcrimen inter utramque intercedit, ut ex jam dictis liquere poteſt, & ex dicendis in ſequentibus clariùs adhuc patebit, nam iſtorum ſupplicia etſi graviſſima in corpore tamen hærebant, at Chriſti dolores & cruciatus cor ipſius animamque transfixere; illi extrinſecus patiendo interiùs divinæ gratiæ rore & dulcedine recreabantur, at Chriſtus à Patre ſe derelictum queritur quia ad momenta quædam influxum ſolatii & gaudii illi ſubſtraxit ut poſſet pœnas omnes nobis debitas ferre, denique Chriſti mors juridica fuit & pœnalis ad placationem Numinis & peccati expiationem inflicta, at iſtorum nequaquam, ſed ad teſtimonium veritatis & explorationem fidei; unde licet crudeliter excarnificarentur & adhiberentur ad eos torquendos gladii, aculei, flammæ, craticulæ, θηριομαχία, aliaque priſcæ crudelitatis inſtrumenta, nullius tamen Martyris mors dicta unquam fuit cum maledicto quia non fuit conjuncta cum ſenſu iræ divinæ, ut mors Chriſti; de ipſis nunquam legitur eos factos fuiſſe pro nobis maledictionem vel peccata noſtra tuliſſe ut de Chriſto quàm ſæpiſſimè dicitur. XXXI. Ad 3. Reſp. falſiſſimum eſſe quod ſupponunt quoties Paulus in hac Epiftola vel in aliis de Lege & de liberatione ab ejus execratione agit, hæc ad Judæos duntaxat reſpicere, nam innumeris argumentis contrarium evinci poſſet, & vel ex eo luculenter patet quòd Apoſt. non de Lege tantùm Cærimoniali quæ propria fuit Judæorum loquatur, quod contra Pontificios conſtanter defendimus, ſed de Morali præſertim cui gentes etiam ſubjiciuntur: nam Legis moralis propria hæc eſt vox qui fecerit hæc vivet in eis. Item maledictus omnis &c. Ita non Judæos tantùm ſed & gentiles maledictioni divinæ pariter obnoxios reſpexit quia utrique ſunt in reatu, utrique non alio medio quàm fide ſalvandi, quod fuſè proſequitur Apoſt. ad Rom. ſed quid opus probatione cum Paulus ſe ipſum clariſſimè interpretetur verf. 8. 14. dum ait propterea maledictionem fuiſſe factum Chriſtum ut benedictio Abrahami contingeret gentibus in Chriſto, nimirum eos omnes redemit à Legis maledictione quos benedictione Abrahamiticâ id. cœleſti & ſpirituali donat, at non Judæos tantùm ſed & gentes hoc mactat beneficio, ut in ſequentibus multis oſtendit. E. non ad Judæos tantùm ſed pariter ad gentes quæcunque dixit pertinent. XXXII. Huic priori loco non abſimilis eſt alter ejuſdem Pauli 2. ad Cor. v. 21. Eum qui peccatum non noverat peccatum fecit ut ſimus Dei Juſtitia in ipſo, ubi non minus perſpicuè idem myſterium aperit ut ex ſingulorum verborum examine accuratiori demonſtrari facilè poteſt; Nam hîc nullum verbum occurrit quod pondus ſuum non habeat 1. quòd factus dicitur peccatum miræ eſt emphaſeos ad notandam hanc & perſonæ & pœnæ ſubrogationem, peccatum enim ea notione ſæpiſſimè venire in V. T. ut & pœnam ipſam peccati & victimam cui imponitur ferenda connotet, notius eſt quàm ut probatione indigeat: nam ex primariâ & propriâ ſignificatione oritur impropria & figurata duplex, metonymia efficientis pro effecto, ut non ipſum peccatum ſed pœnam peccato debitam deſignet, Gen. IV. 13. peccatum meum majus eſt id eſt pœna peccati & verſ. 7. peccatum ad fores cubat id eſt pœna imminet & certò ventura eſt; ſic Zach. xiv. 19. hoc erit peccatum Ægypti & omnium gentium quæ non aſcenderint ad feſtum Tabernaculorum id. ſupplicium & pœna, ſic ad Heb. ix. 28. dicitur Chriſtus appariturus ſine peccato non tantùm ab omni ejus labe immunis, ſiquidem & hoc ab initio habuit ſemper, utpote ſanctus & ſegregatus à peccatoribus, ſed ab omni ejus reatu & pœna liber quam in primo adventu in ſe receperat laturus eam & ablaturus. 2. metonymia adjuncti pro ſubjecto ut non tantùm pœnam peccati deſignet, ſed victimam ipſam piacularem & hoſtiam pro peccato connotet, ſic ſæpiſſimè in Levi. חטאת & אשם pro Sacrificio pro peccato uſurpantur, Levi. v. 9. aſpergito de ſanguine illius peccati id. victimæ; & ſtatim additur חטאת הוא hoc eſt peccatum ſcil. hoſtia pro peccato, ſic apud Hoſeam Sacerdotes dicuntur comedere peccata populi id. ſacrificia; Paulus Ergo ad conſuetum & receptum hunc loquendi modum reſpiciens Chriſtum hîc dicit factum fuiſſe peccatum non tantùm quia peccator ab hominibus habitus eſt, quod quibuſdam ſed perperam videtur, hîc enim de Dei non hominum judicio agitur, neque etiam quòd factus fuerit in ſpecie carnis peccati, ut alibi Paulus loquitur Rom. VIII. 3. quod aliis viſum eſt, dilutiùs enim hoc eſt quàm ut vim phraſeos Paulinæ reddere queat, aliud enim eſt ſimilitudinem carnis peccati geſtare, aliud vero peccatum fieri, ſed quia ipſe pœnas peccati omnes tanquam piacularis victima ſibi impoſitas tulit, ut ſacrificio crucis εὐωδεστάτῳ ſummum Numen placaret & peccata noſtra purgaret. XXXIII. 2. Atque hoc ipſum clariùs evincitur ex eo quod non tantùm dicitur factus ſed factus à Deo eum quippe deſignari ex præcedentibus liquet, ubi poſtquam dixit Apoſtolos nomine Chriſti legatione fungi & velut Deo per ipſos precante rogare ut reconcilientur Deo, jam fundamentum illius hortationis oſtendit in Redemptione à Chriſto ex Dei ordine nobis partâ, quaſi diceret non eſſe cur dubitemus ad Deum accedere & reconciliari cùm ipſe reconciliare ſe nobis voluerit per Chriſti mortem: fecit enim eum qui non noverat peccatum peccatum pro nobis: Hîc itaque notatur ordinatio illa Dei ſecundum quam Chriſtus Vas & Sponſor noſter conſtitutus eſt, illique propterea impoſita ſunt omnia peccata noſtra, planè ut Iſ. LIII. 6. Deus dicitur conjeciſſe in eum iniquitates omnium noſtrum eumque percuſſiſſe verſ. 10. illi non peperciſſe Rom. VIII. 32. τὸ ποιεῖν ergo hîc non propriè facere aut producere eſt, ſed ordinare, conſtituere τιθέναι, καθιςάναι ut ſæpiſſimè hoc ſenſu uſurpatur Marc. III. 14. καὶ ἐποίησε δώδεκα Chriſtus fecit duodecim id. ordinavit & conſtituit; ſic Joh. VI. 15. facere Regem Act. II. 36. facere Chriſtum quod refertur non ad naturam & ſubſtantiam ſed ad ſtatum & conditionem: quemadmodum ergo abſoluto Redemptionis opere in terris, Deus in acceptationis teſtimonium Salvatorem noſtrum in cœlos evectum dicitur feciſſe Chriſtum id. ſummâ gloriâ donaſſe & conſtituiſſe in mundi & Eccleſiæ Regem & Dominum; Ita idem ille Deus & Pater cœleſtis qui œconomicè ſummam Numinis majeſtatem læſam refert, dicitur Filium ſuum feciſſe peccatum, id. illum ordinaſſe in piacularem victimam ut opus Redemptionis exequeretur. 3. ne quis verò exiſtimaret his pœnis Chriſtum propter ſe factum fuiſſe obnoxium appoſitè ejus innocentiam & ſanctitatem periphraſticè commendat dum ait, eum non noviſſe peccatum eleganti utens antanaclaſi, aliter quippe non novit peccatum, aliter peccatum factus eſt; non novit peccatum practicè, notitiâ experimentali & approbativâ ut noſſe Heb. ſæpe eſt diligere, habere, uſurpare, quia ab omni vitii labe immunis prorſùs fuit, nullumque illi unquam cum peccato fuit commercium, vel ut admitteret vel ut probaret: at peccatum tamen rectè factus dicitur conſtitutione juridicâ & forenſi quia pœnæ peccati illi ut Vadi ſunt impoſitæ, non novit peccatum inhaſivè, ſed factus eſt imputativè, nimirum ut peccatum bifariam ſpectari poteſt, vel quoad labem & vitioſitatem inhærentem, vel quoad culpam & reatum ex judicio Dei conſequentem, prius ut eſt in prædicâ. qualitatis quia inficit ipſum ſubjectum, poſterius ut eſt in prædicamento Relationis quia σχέσιν habet ad Dei judicium ſcelera ulciſcentis, priori ſenſu non novit Chriſtus peccatum quia ἄκακος fuit & ἀμίαντος Sanctus imò ſanctitas ipſa cujus in ore fraus nulla fuit, & in quo peccatum nullum inventum eſt; ſed poſteriori peccatum factus eſt, quia etſi iſtud non fecit & labem non habuit, reatum tamen & pœnas ejus tulit. Unde non obſcurè colligitur veritas quam quærimus; Nam ſi inſons planè & nihil tale commeritus ex ſe, pœnas tamen graviſſimas inſtar victimæ piacularis pro nobis ſuſtinuit, utique non ad exemplum tantùm, nihil enim opus fuiſſet propterea peccatum fieri, ſed ad Satiſfactionem mortuus eſt dicendus. XXXIV. 4. Denique hoc ipſum comprobat finis propter quem factus dicitur peccatum ut eſſemus Juſtitia Dei in ipſo ſcilicet ut jufti apud Deum compareamus, & quidem juſtitia non nobis inhærente, ſed quæ cùm in Chriſto ſit nobis tamen per fidem à Deo imputatur, neque enim temerè addit Apoſtolus ἐν αὐτῷ, ſed ut ſignificaret non propriâ nos ſeu inhærente juſtificari juſtitiâ, ſed alienâ tantùm & imputatâ, quod fuſè Apoſt. probat ad Rom. c. III. & IV. in Epiſt. ad Gal. c. II. & III. quemadmodum E. Juſtitia dicimur fieri in Chriſto ex imputatione quia ob juſtitiam Chriſti per fidem à nobis apprehenſam & à Deo imputatam juſti coram ipſo pronunciamur; Ita viciſſim ut antitheſeos ratio conſtet peccatum factus eſt pro nobis imputatione, quia reatus noſter quo in Dei judicio obſtringebamur illi ut ſponſori noſtro eſt impoſitus ut pœnas illi debitas ferret: eximiè Aug. in Ench. ad Laur. cap. 41. locum hunc exponit Ipſe peccatum & nos Juſtitia nec noſtra ſed Dei, nec in nobis ſed in ipſo, ſicut ipſe peccatum, non ſuum ſed noſtrum, nec in ſe ſed in nobis factus eſt. Ita ſcil. mirabili permutatione mala noſtra in ſe recipit ut bona ſua nobis largiretur, recepit miſeriam, ut largiretur miſericordiam, recepit maledictionem ut benedictionis ſuæ compotes nos faceret, recepit mortem, ut vitam conferret, recepit peccatum, ut juſtitiam impertiretur. Quanquam verò hæc commutatio duplex inter ſe in eo conveniat: primò quòd in utraque alienum quid judicii divini æſtimatione in perſonam transfertur, quæ tranſlatio non eſt judicii aberratio, ſed ea diſpoſitio quâ propter aliquid ab alio præſtitum tibi nonnihil adſcribitur ac ſi ipſe ea perſona eſſes à qua ortum eſt id factum, propter peccatum noſtrum mors Chriſto impoſita ac ſi peccaſſet, & propter Juſtitiam Chriſti vita & hæreditas nobis collata ac ſi juſti eſſemus legemque impleviſſemus. Deinde quòd utrobique nexus debuit eſſe inter has perſonas, nam neque Chriſto imputari potuiſſent peccata noſtra niſi tum naturæ ejuſdem vinculo, tum voluntariâ ſponſione nobiſcum unitus eſſet, neque Juſtitia Chriſti nobis imputaretur niſi in unum cum ipſo corpus coaluiſſemus. Tamen in eo longè differunt quòd Chriſto imputatio facta eſt ex Juſtitiâ, Nobis ex miſericordiâ, in illum peccatum transfertur ſed abolendum, in nos Juſtitia ſed conſervanda, in illum maledictio ſed abſorbenda, in nos benedictio ſed continuanda, in illum ſordes ſed abjiciendæ in profundum, in nos veſtis nova primogeniti, ſed induenda; hinc eſt quòd nos verè juſti & filii Dei dici poſſumus, at non propterea Chriſtus vel peccator vel filius iræ, quia nec peccatum ex ſe habuit nec ira Dei manſit, ſed tranſiit tantùm ſuper ipſum. XXXV. Licet verò luce meridianâ clariùs fulgeat hîc cœleſtis veritas, non deſunt tamen ſua Adverſariis cavilla, quibus eam obſcurare & ſi fieri poſſet extinguere conantur: Ajunt Ergo 1. non poſſi ex eo quòd Chriſtum peccatum dicitur ſubrogationem vel pœnæ vel perſonæ inferri, quia ut peccatum cùm denotat afflictionem, interdum notat afflictionem tantùm ejuſmodi quæ delicti quidem alicujus occaſione cuipiam infligatur, interim tamen pœnæ propriè dictæ rationem non habeat, ita etiam cum pro voce concreta peccatoris uſurpatur etiam eum qui occaſione tantùm peccati alicujus affligitur ſignificare poſſe. Imò ut quis peccatum vel peccator dici queat, ne hoc quidem omnino requiri ut afflictio quam ſubit delicti alicujus occaſione ipſi infligatur, ſatis eſſe eum ita tractari quemadmodum peccatores tractari ſolent & merentur, atque adeo id perferre quod alias pœnæ materia eſſe ſolet, ſic vocem peccatoris uſurpari 1. Reg. 1. 21. ubi Bathſeba ad Davidem Et erit cum dormierit Dominus meus Rex cum patribus ſuis & ero ego & filius meus Salomon peccatores: id. tanquam peccatores tractabimur & perdemur; Idem etiam occurrere in voce Juſtitia peccato oppoſitâ quæ cùm alias pro effectu ſeu præmio Juſtitiæ uſurpetur, iis quoque tribuitur qui id quòd alias juſtitiæ effectus & præmium eſſe ſolet, accipiunt ſeu qui ſimiliter tractantur ut juſti, nullâ habitâ ratione ejus quòd id fiat occaſione juſtitiæ ab aliquo præſtitæ vel pietatis alicujus compenſandæ gratiâ, & hanc ſignificationem ubique locum habere ubi de juſtificatione noſtrâ per fidem ſermo eſt. 2. Contendunt E. Chriſtum ideo dici factum peccatum quia tanquam peccator habitus eſt, Deo ita permittente ut ab hominibus atroci & infami morte tanquam hominum peſſimus occideretur. ſic Soci. l. 1. c. 8. & Crell. con. Groti. XXXVI. Sed nebulas haſce quas lucifugæ ad obſcurandam veritatem obducere nituntur fugare non eſt difficile: nam 1. gratis ſupponitur non probatur peccatum afflictionem non notare, quæ delicti occaſione infligatur quidem, ſed quæ pœnæ tamen rationem non habeat; Nuſpiam enim iſtiuſmodi apud Scriptores Sacros ſignificatio occurret, imò conſtanter pro calamitate ea ſumitur quæ in pœnam peccati imponitur, conſulantur loca Gen. IV. 7. Num. XII. 11. & xxxii. 23. Lam. III. 39. & IV. 6. & v. 7. Zach. xiv. 19. neque contrarium evinci poteſt ex 1. Reg. 1. 21. nam patet ex totius capitis ſerie Bathſebam id velle non tantùm ſe tanquam peccantem cum filio ſuo male habitum iri, ſed involvere etiam criminis alicujus quamvis ficti & falſi conſiderationem tanquam cauſæ meritoriæ pœnarum ab ipſis ferendarum regni ſcil. occupandi adeoque læſæ majeſtatis regis Adoniæ, ut patet ex verſ. 10. 12. 13. falſum pariter Juſtitiæ vocem pro beneficio ſumi quod alias juſtitiæ effectus aut præmium eſſe ſolet, licet conferatur ſine ullo reſpectu juſtitiæ ab aliquo præſtitæ, nam cum judicium Dei ſit ſecundùm veritatem Rom. II. 2. non poteſt Juſtos pronunciare vel pro juſtis habere, qui omni Juſtitiâ vel ſuâ vel alienâ deſtituuntur; neque enim unquam probare poterunt id in juſtificationis noſtræ negotio obtinere, imò quæcunque loca de ea loquuntur ea omnia vel Juſtitiam imputatam Chriſti & meritum exprimunt apertè vel ſupponunt; ut ex locorum collatione patere poteſt. XXXVII. Perperam E. addunt 2. verba hæc nihil aliud connotare quàm Chriſtum tanquam peccatorem habitum fuiſſe & tractatum, frigida enim hæc expoſitio ex eo 1. ſatis retunditur quod non dicitur tantùm habitus peccatum, ſed factus id. conſtitutus, nec factus ab hominibus ſed ab ipſo Deo, an verò Deus fecit eum haberi peccatum & impium ab hominibus, imò voce cœleſti editiſque miraculis hoc egit ut omnibus teſtatam faceret Chriſti innocentiam: aliud E. eſt loqui de Judicio & æſtimatione hominum, aliud de judicio & ordinatione Dei, illud intendit tantùm Adverſarii gloſſa, ſed phraſis Paulina iſtud diſertè connotat: adde etiam quòd Iſ. LIII. 10. Chriſto ipſi hoc tribuatur quòd poſuerit animam ſuam* אשם ſive quòd peccatum ſe fecerit, an verò id egerit ut pro execrabili & ſceleſto haberetur? Abſit. 2. refellitur etiam id ipſum ex antitheſi Pauli, opponit ſcil. peccatum & juſtitiam ut perinde nos factos Juſtitiam dicat in Chriſto quomodo peccatum ille factus eſt pro nobis: at Juſtitia ſimus non tantùm per falſam hominum æſtimationem quia pro juſtis habemur, imò tanquam retrimenta mundi & ſacra ac devota capita cenſemur, ſed per veram certamque Dei declarationem quatenus ille nos propter Juſtitiam Chriſti nobis imputatam reipſa juſtificat, & à pœnis imminentibus liberat: ita pari planè pacto Chriſtus peccatum factus eſt, non quia inſtar peccatoris habitus, ſed quia verè ex Dei judicio reatus noſter in eum conjectus eſt, ut eum ferendo ab eo nos liberaret. Atque hæc hactenus dicta ſunto.

Bernardus Epiſt. cxc. ad Innocent. Homo qui debuit, Homo qui ſolvit: Nam ſi unus, inquit, pro omnibus mortuus eſt, ergo omnes mortui ſunt, ut videlicet ſatiſfactio unius omnibus imputetur, ſicut omnium peccata unus ille portavit, nec alter jam inveniatur qui forefecit, alter qui ſatiſfecit; quia caput & corpus unus eſt Chriſtus &c.

COROLLARIA RESPONDENTIS

I. An Chriſtus ut pro nobis ſatiſfaceret debuerit eſſe verus Deus? Aff. II. An fundamentum Juſtificationis noſtræ coram Deo ſit ſola Juſtitia Chriſti nobis imputata, nulla autem juſtitia habitualis & inhærentis vel infuſio ex parte Dei vel præſtatio ex parte noſtri? Aff. III. An rectè ſolâ fide dicamur juſtificari, licet ipſa ſola nec ſit unquam nec eſſe poſſit? Aff. IV. An fides Satiſfactionem Chriſti apprehendens ſit cauſa impulſiva Electionis? N. V. An juſtificatio fidelium ſit immutabilis? Aff. VI. An fidelis certus eſſe poſſit de juſtificatione & ſalute ſua? Aff.


  1. Rom. viii. 32., Rom. v. 6. 8., 1. Pet. III. 18., Heb. II. 9., Matth. xx. 28., Col. 1. 24. 

  2. 2. Samuel. XVIII. 23. 

  3. Gen. XLVII. 16. 17. 

  4. Exod. IV. 16. 

  5. Num. VIII. 16. 

  6. Rom. IX. 3. 

  7. 2. Cor. v. 20. 

  8. Rom. v. 7.