Skip to content

Satisf crist 07 smafutatio int lat

DISPUTATIO QUINTA Quæ Tertia eſt DE SATISFACTIONIS CHRISTI VERITATE. Reſpondente DAVIDE WYS Bernenſi.

THESIS PRIMA.

I N T E R ea S. Scripturæ Teſtimonia quæ Perſonæ ſubrogationem & commutationem Pœnæ inter Nos & Chriſtum factam docent, ex quibus IV. argumentorum Claſſis pro Satisfacclionis Veritate ducta eſt Diſput. præcedenti, nullum videtur luculentius eam confirmare eo quod petitur ex cap. LIII. Iſaiæ, & loco altero Petri parallelo I. c. II. v. 24. ubi divini Scriptores ſupra quàm dici poteſt apertiſſimè totum hoc negotium nobis pandunt; Ideo peculiarem horum locorum diſquiſitionem hac Exercitatione inſtituere viſum eſt; antequam ad alia tranſeamus, ne quid prætermiſſum videatur, quod alicujus ſit ponderis ad ſanctiſſimi hujus Myſterii elucidationem & ſententiæ noſtræ confirmationem.

I I. Et ad primum quod attinet, Propheta μεγαλοφωνοτατῷ1 ita perſpicuè & graphicè utrumque Chriſti ſtatum nobis ob oculos ponit & Exinanitionem & Exaltationem, paſſiones & gloriam, pugnas & victoriam, mortem & vitam, ut quaſi ex poſt facto omnia hiſtoricè referre, & ut benè obſervavit Hiero. non tam Prophetam futura prædicendo, quàm Euangeliſtam, præterita narrando agere videatur: imprimis verò Satisfactionis myſterium de quo agimus tanta cum evidentia connotat, ut nuſpiam fermè illuſtrius de eo teſtimonium deprehendi queat, neque enim paſſiones varias & mortem ejus commemorare ſatis habuit, cauſas etiam tum efficientes tum finales mirâ dexteritate interferuit quæ apertè illud ipſum important, atque hæ non ſemel aut bis, ſed decies & quater hylaſticum hoc Chriſti officium ιλαστικῶς2 aſſeruit.

I I I. Ne autem gratis illud ita præfidenter ſtatuere videamur rem ipfam paulò accuratiùs excutiamus: Primò extra controverſiam ponimus de Meſſia apud Prophetam agi; Nam etſi ſcrupulus hic multùm fatigaverit Eunuchum Candaces Reginæ Æthiopum præfectum, proſelytum, & Judæorum myſteriis tantùm initiatum Acll. VIII. 27. qui negabat ſe ſcire nunquid de ſe an de alio aliquo loqueretur propheta; nobis tamen in clarâ Euangelii luce jam verſantibus poſt tot illuſtria Apoſtolorum, Euangeliſtarum, imò Chriſti ipſius teſtimonia qui identidem ad hoc caput alludunt ut in eventu prædictionum veritatem & complementum, & ex prædictionibus eventus certitudinem demonſtrent Matt. VIII. 17. Luc. XXII. 37. Rom. x. 16. I. Pet. II. 22. 24. dubium nullum ſupereſſe poteſt niſi ſponte cæcutire & ad tantam lucem caligare velimus; Neque hîc moramur Judæorum hodiernorum deliria qui hæc vel Joſiæ Regi ut Abrabaniel, vel Jeremiæ ut R. Saadiah à Gaon, vel Abrahamo aut Moſi ut R. Alſcech, vel populo Judaico ad captivitatem Babylonicam redacto, ut R. Selomo Jarchi, D. Kimhi & alii applicare magno molimine nituntur; Cùm ex ſuis Magiſtris revinci queant, qui ſinceriùs loquentes jam olim hoc Meſſiæ vindicarunt, ut patet ex Chaldaicâ paraphraſi Jonathanis ubi verba Prophetæ c. LII. 13. Ecce intelliget ſervus meus reddit הא יצלח עבדי משיחא Ecce proſperabitur ſervus meus Meſſias & ab hoc loco uſque ad caput LIV. omnia refert ad Meſſiam; ſic R. Selomo in hunc locum Magiſtri noſtri piæ memoriæ affirmant hæc de Meſſia dici &c. ſic in Midraſch Ruth & Bereſchit Rabba loca varia ex iſto capite Meſſiæ tranſcribuntur vid. Raymund. Marti. pugio. fid. p. 3. diſp. 3. c. 10. & qui fermè omnia ab eo hauſit P. Galati. de arca Catho. verit. lib. 8. cap. 15. &c. Nihil etiam nos movere debent Hugonis Grotii Viri cæteroquin magni, ſed in rebus fidei, inconſtantis & αλλοπροσαλλου, obſervationes, qui etſi in libello de Relig. Chriſtia. totum illud caput ad Chriſtum commodâ ac verâ interpretatione retuliſſet, & ad nullum alium congruere affirmaſſet, & in tractatu eximio de Satisfactione adverſus Socinum varia ex eo ad Orthodoxæ Sententiæ confirmationem argumenta petiiſſet, nihilominus in notis ſuis ad Iſaiam de Chriſto vel parum vel nihil planè dicit in totâ capitis illius expoſitione dicam veriùs depravatione, & id unicè quæſiviſſe videtur ut oſtenderet hæc omnia de Jeremia commodiſſimè poſſe intelligi, atque ita in gratiam Judæorum teſtimonia hæc omnia clariſſima Chriſtianis eriperet, quod & alibi non ſemel eum feciſſe deprehendimus in illuſtrium oraculorum V. T. explanatione; hæc inquam nos movere haudquaquam debent; Nam præterquam quod ipſa verba aliò torqueri ſine vi manifeſtâ non poſſunt; quis enim vel Regum vel Prophetarum fuit unquam de quo dici potuerit eum non feciſſe iniquitatem neque dolum fuiſſe in ore ejus, cùm nemo etiam juſtiſſimus ſine peccato vivat Proverb. XX. 9. I Joh. cap. I. 8? quis de quo perhibeatur meritò, eum non ſua ſed aliena luiſſe ſcelera? quis tantarum virium ut totius populi iniquitates ferre potuerit, & quidem ita ut ex caſtigatione ejus pax illi, ex livoribus ſanatio & ſalus ipſi contigerit? quis denique ita mori ut reſurgat & ſemen videat æternum, quæ omnia de hoc noſtro dicuntur? Accedit etiam quod illi cum quibus jam agimus rei veritatem diffiteri non poſſint, nobiſque hac in parte adſtipulari cogantur; Remotâ itaque à cardine hac de Subjecto totius vaticinii controverſiâ, ad peculiarem ejus applicationem tranſeundum eſt.

I V. Ut verò faciliùs vis argumentorum in hoc oraculo pro ſententiâ noſtrâ latentium deprehendatur, brevem analyſim & εξηγησιν verborum quibus hoc myſterium potiſſimùm deſcribitur inſtituere priùs neceſſe eſt; Poſtquam ergo Propheta verſ. 2. & 3. tenuitatem & infirmitatem Chriſti, abjectiſſimamque ejus ſpeciem deſcripſit ſub ſimilitudine virgulti teneri aut radicis de terrâ arenoſâ & ſterili ſurgentis, imò & calamitates varias attigit quibus exerceri debuit quibus fieret ut in contemptum hominum veniret, qui prædicationi Euangelicæ propterea fidem derogaturi erant, eò quod in Chriſto nihil niſi dolor & infirmitas appareret, deſpectus inquit, & rejecllus inter homines vir dolorum, peritus infirmitatis, quaſi abſcondimus faciem ab illo & nihili reputavimus eum. Jam verſ. 4. rationem reddit humiliationis & calamitatum Chriſti ut occurrat ſcandalo quod ex eâ conſideratione oriri poterat, ſanè languores noſllros ipſe tulit, &c. nam particula אכן quæ hîc adhibetur non ſolùm eſt affirmantis, ſed cauſæ redditionem ſimul continet, maximè cùm aliquid præceſſit quod novum & inſolens videri poſſit. Erat autem hoc verè inſtar portenti eum ita proſterni ac dejici cui Deus ſummum in omnia imperium daturus erat, quemque ut ſervum elecltum & in quo anima ejus acquieſcebat ſummo amore complecllebatur Iſ. LII. 1. Id verò niſi cauſa redderetur abſurdum omnes judicare poterant, Itaque cauſa jam ſubjicitur quod languores & dolores noſllros tulerit id eſt pœnas omnes & ærumnas nobis propter peccatum debitas: Ille non talia meritus mala tulit quæ nos eramus meriti, quod Symmachus clarè reddit ουτος τας αμαρτιας ημων αυτος ανελαβε, και περι ημων οδυναται, ut innuat languores ac dolores Chriſto impoſitos nihil aliud fuiſſfe quàm peccata noſtra & pœnas iis debitas. Ea cæteroquin futura erat Judæorum totiuſque populi incredulitas ut non agnituri eſſent rationem veram cur tam duriter affligeretur Chriſtus, ſed ob ſua propria ſcelera cæſum & percuſſum à Deo eſſent reputaturi, quem tamen innocentiſſimum noverant, cuique Judex ipſe innocentiæ teſtimonium erat perhibiturus; Unde addit Et nos id ſed (ו enim hîc eſt adverſativum) exiſllimavimus eum percuſſum à Deo vulneratum & humiliatum; Verùm perverſum & falſum hoc ac temerarium judicium redarguit, cauſam proximam meritoriam iſtorum dolorum preſſiùs notando verſ. 5. Atqui ipſe vulneratus eſt propter iniquitates noſllras &c. id. quicquid præpoſterè & perverſè judicet mundus, quaſi propter propria peccata à Deo affligeretur, certum tamen eſt eum non ſuo ſed noſtro merito punitum fuiſſfe, noſtra illi peccata quorum reatum in ſe ſuſceperat tanti doloris & cruciatus cauſam & materiam attuliſſe.

V. Porrò quia Chriſtus ut perfectus eſſet Servator non tantùm mala depellere & auferre debuit, ſed & bona conferre, non tantùm à morte & exitio liberare, ſed & ſalutem vitamque acquirere, ideo ſubdit ſtatim Propheta Caſlligationem pacis noſllræ ſuper eum poſilam fuiſſe & nos ejus livore ſanatos fuiſſe. Vox מוסר quâ hîc utitur propriè diſciplinam & inſllitutlonem notat, quia verò pueri & rudes ac ignavi diſcipuli non verbis tantùm ſed & verberibus nonnunquam opus habent ut ad officium impellantur, hinc fit ut ſecundariò & metaphoricè pro caſlligatione ponatur, imò & materialiter pro ipſâ pœnâ ſeu ſupplicio propter peccatum inflicto, Hoſe. V. 2. Et ego מוסר correcllio ſeu caſlligatio omnibus illis id. caſtigabo eos propter ſuas prævaricationes. Ita notatur afflictio quæ habet rationem pœnæ ſive illa ſit παιδευτικη ſive παραδειγματικη; neque reperire licet in Scripturâ vocis iſtius uſum quum afflictionibus tribuitur ſepoſitum ab omni culpæ reſpectu; Non ſimplicitèr autem dicitur Caſlligatio, ſed Caſlligatio pacis noſllræ; ſcilicet ut finis ejuſdem notetur id. quæ pacem nobis conciliet, phraſi hebraica, quæ innuit calamitates & pœnas illi impoſitas non alium finem habuiſſfe quàm pacem noſtram & ſalutem; ſive per pacem qualemcunque felicitatem intelligamus, ut pacis nomine Hebræi omnigenam benedictionem & proſperitatem interpretantur, ſive ſpeciatim fœdus pacis & reconciliationem noſtram cum Deo cum quo graviſſimæ nobis propter peccatum intercedebant inimicitiæ, qui primarius fuit mediationis ſcopus. Ita quia diffidium illud tolli non potuit niſi præviâ ſatisfactione, quâ ira Numinis placaretur & peccata expiarentur caſtigationem intercedere neceſſe fuit non tantùm ut afflictionem, ſed ut pœnam ac λυτρον propriè dictum. Atque id ipſum aliâ ſimilitudine perſequitur, plagarum & ſanationis, quemadmodum peccata ſpeclari poſſunt vel ut crimina quæ Deum offendunt, vel ut vulnera ab antiquo ſerpente inflicta quæ graviſſimè hominem fauciant & lædunt, ita ſub illâ primâ οδνη opus eſt pœnâ caſtigatoriâ ad tollendum reatum, in iſtâ verò livoribus & plagis utitur mirabilitèr ad ſanitatem reſtituendam: חבורה ſive μωλωψ livor eſt id. verberum in cute veſtigium, vel cutis ex incuſſione vulnerum ſugillata, Lati. Vibex & metony. pro vulnere ponitur, quia à vulnere provenit & ejus nota eſt & veſtigium: dicit E. Chriſtum ſanitatem nobis attuliſſse plagis ſuis, livorem ejus noſtram faclam fuiſſfe medicinam, ejus dolores noſtram ſanitatem, ejus vulnera vulnerum noſtrorum emplalltrum: quæ ſanè ſalvandi ratio eò admirabilior videri debet quod ex ipſis malis noſtris remedium adverſus ea ſalutare petit, & Diabolum illis ipſis armis quibus nos devicerat, debellat: peccatum mortem nobis intulerat, at Chriſtus moriendo mortem ipſam deſtruxit; & peccatum abolevit Heb. II. 14. Rom. VI. 6. Lex maledicllioni divinæ nos mancipabat, at per maledictionem benedictionis cœleſtis author nobis fuit, & ita in cruce Legis chirographum delevit, ut nulla ſit ampliùs adverſus nos condemnatio. Gal. III. 13. Col. II. 14. Ro. VIII. 1. Diabolus ſæviſſimam ſuam tyrannidem per metum mortis in nos exercebat, & Chriſtus in morte ipſâ quæ ultimum fuit Satanæ propugnaculum Diabolum ipſum funditus delevit & de eo triumphavit Col. II. 14. Heb. II. 14. 15. Denique graviſſima ſcelera noſtra lethale vulnus nobis intulerant, & ex ipſis vulneribus ut ex ipſâ viperâ theriacam ſaluberrimam ad ſanationem noſtram confecit, dum plagis ſuis remiſſionis peccatorum & ſanctificationis fontes nobis aperuit: quis ergo non miretur & venerabundus ſuſpiciat admirabilem illam Sapientiæ divinæ rationem quâ ex malis bona, ex miſeria felicitatem, ex maledicllione benedicllionem, ex morte vitam ut olim ex tenebris lucem educere novit?

V I. Sic Propheta mortem Chriſti ejuſque cauſam tum impulſivam tum finalem connotavit, inde iniquitates, hinc pacem & ſanationem noſtram; Ut autem meliùs infigat mentibus hominum beneficium hoc mortis Chriſti eximium, oſtendit quàm neceſſaria fuerit ſalus illa cujus priùs mentionem feceraτ & à quo procurata, niſi enim perſpeclta nobis fuerit miſeria & neceſſitas noſtra, nunquam intelligemus quàm expetendum ſit remedium quod Chriſtus attulit, neque eâ quâ par eſt reverentiâ & gratitudine ſummum illud beneficium excipiemus, niſi primarium ejus authorem intelligamus; Itaque utrumque attingit verſ. 6. & priùs quidem cùm ait Nos omnes tanquam oves erraſſe quemque in viam ſuam declinaſſe id. perditos omnes fuiſſfe donec ab ipſo vindicaremur: poſteriùs verò cùm addit Jehovam traduxiſſe in eum noſllras omnium iniquitates: quæ verba imprimis ad rem noſtram faciunt, tum quia iniquitates noſtræ dicuntur in Chriſtum traduclla non ſanè quoad culpam à quâ immunis ille ſemper fuit, ſed quoad reatum tantùm & pœnam quam ſuſtinere ſponte voluit, tum quod traducllæ dicantur à Jehova quatenus ſapientiſſimo conſilio has illi pœnas ut Judex Sponſori noſtro impoſuit, nihil enim hac in parte faclum ab hoſtibus Chriſti quàm quod manus & conſilium Dei id. decretum efficaciſſimum & potentiſſimum, antea præſtituerat Acl. IV. 28. Hîc verò Adverſarius nullum non lapidem movet ut genuinum horum verborum ſenſum nobis extorqueat, aliam præpoſteram interpretationem comminiſcendo quaſi nihil aliud vellet Propheta quàm Deum occurriſſe per ipſum vel cum ipſo iniquitati omnium noſllrum nempe prædicatione & dulci credentibus faclla promiſſione, Sed corruptela hæc per ſe corruit 1. quia repugnat apertè vox Hebræa הפגיע conjugationis Hiphil quæ non unicam ſed duplicem acllionem ſignificat, Ideo cùm פגע in Kal. propriè ſit occurre ſequitur ut הפגיע in Hiph. ſit fecit occurrere; Cùm autem alicui occurratur, vel in malum nocendi cauſâ, vel in bonum ad intercedendum & deprecandum ut infr. verſ. 12. לפשעים יפגיע id. pro peccatoribus intercedet. Ideo duplici ſenſu hæc vox uſurpatur in Scripturâ, ſed poſterior hîc locum habere nequit, nam tum diceretur, Deum rogare feciſſe pro eo iniquitates omnium noſllrum quod eſt longe abſurdiſſimum vel ipſo Socino judice; accedit etiam quod omnia quæ proximè antecedunt & ſequuntur ad afflicllionem non ad deprecationem pertinent: Ergo non ferunt verba alium ſenſum quàm hunc, fecit Deus in illum occurrere id. impegit, incuſſit, tranſtulit in ipſum pœnas iniquitatum omnium noſtrarum: ſic intellexerunt LXX. και Κυριος παρεδωκεν αυτον ταις αμαρτιας ημων tradidit eum Deus iniquitatibus noſllris; Symmachus Κυριος καταντησαι εποιησεν εις αυτον την ανομιαν παντων ημων, Dominus fecit occurrere in ipſum peccatum omnium noſllrum Vulgata poſuit Dominus in eum quaſi reſpiciens ad hircum emiſſarium Syrus Dominus fecit ut irruerent in eum peccata omnium noſllrum Nam quod hæreticus hoc ad prædicationem Chriſti & promiſſiones ejus refert ſatis ex ipſâ orationis ſerie refellitur, ubi de præconio vel promiſſionibus nihil, ſed de ſupplicio & pœnarum ſatione multa habentur.

V I I. Quod potiſſimùm ex ſequentibus liquet ubi fuſiùs rem eandem exequitur verſ. 7. mulcllatus eſt & afflicllus nec aperuit os ſuum. Traducllio quippe illa & velut occurſus iniquitatum non potuit aliter fieri quàm per imputationem, quâ conſtitutus eſt pœnarum debitor pro nobis omnibus; debitum verò illud ita volente Deo contraclum & filio impoſitum effecit ut mulcllaretur & affligeretur; Quia verò pœna illa nullius fuiſſset ponderis & momenti apud Deum niſi liberrimè à Chriſto lata fuiſſet, niſi enim voluntariam mortem ſubiiſſet inobedientiæ noſtræ culpam expiaſse non videretur: Ideo ne quis hæc à Deo Patre ita diſpoſita eſſe arbitraretur ut filio invito acciderint, aut qui conquereretur injuſtè ſecum agi, propterea ſummam ejus patientiam & obedientiam commendat, qui inter medias ærumnas & probra quibus impetebatur ne os quidem ſuum aperuerit. Notanda eſt autem verborum vis eòque magis quod difficulτate carere non videntur נגש והו נענה Vulgata ita reddit oblatus eſt quia ipſe voluit; ſed coacllior hæc eſt interpretatio quàm ut admitti poſſit, nam etſi נגש per נ ſign. adducere & admovere, tamen per ג aliud planè deſignat, Itaque commodiur eſt ſententia Tremellii & aliorum qui per exigitur interpretantur, nam cùm verbum נגש duos tantùm ſignificatus obtineat in ſcripturâ, primum proprium exigendi ut 2. Reg. XXIII. 34. Zach. IX. 8. alterum figuratum & metaph. opprimendi & affligendi quia in exaclione ſæpe eſt oppreſſio, alteruter hîc obtineat neceſſe eſt; poſterior verò locum habere non poteſt, ſiquidem in eodem commate additur והו נענה quod de eâ afflicllione & calamitate intelligendum eſſe patet ex verf. 4. ubi dicitur מענה id. attritus voce ab eâdem radice derivatâ, at inanis eſſet tautologia ſi de eodem diceretur opprimitur & ipſe affligitur; ſupereſt ergo ut vox illa propriè ſumatur ut ſignificet exaclcionem pœnæ & referatur ad nomen proximè antecedens peccatum, quod hîc ſubaudiendum, exigere autem peccatum nihil aliud eſt quàm exigere pœnam peccati, atque ita optimè cohærebunt, exaclcio pœnæ à Chriſto & ejuſdem afflicllio; nam à Chriſto Sponſore debitum noſllrum exegit Pater ſeveriſſimè unde ipſe afflicllus eſt; Exigitur ergo pœna propter quam ipſe affligitur. Ita והו נענה ad afflicllionem & perpeſſionem refertur: Non malè quidam volunt vocem poſſse ſumi in proprio ſignificatu reſpondendi quod eodem recidit, ut ſic reſpondeat exigenti; quaſi dicas ab eo exaclclum eſt ſcilicet peccatum & ipſe reſpondit id. perſolvit pro nobis, reſpondit, inquam, ſolvendo ut fidejuſſor, non ore obloquendo: quid enim ille interea an reluctatur aut moras nectit? imò contra ſponte ſe judicio Dei ſubjicit, & ne os quidem ſuum aperit quaſi ovis ad mactationem deduclla: nam & ipſe agnus erat Dei qui tollere debuit peccata mundi; Quæ patientia admirabilis & à Petro commendatur, & ab Euangeliſtis non ſemel deſcribitur, dum ipſe nihil ad falſas Judæorum excuſationes repoſuit; etſi juſta ſuppeteret defenſio, tacuit tamen coram tribunali Pilati Matth. XXVII. 12. 14. nimirum quia reatu noſtro ſe obſtrinxerat, voluit tacitus judicio acquieſcere, ut nobis pleno ore gloriari liceret in ejus abſolutiſſimâ juſtitia. Ita mortem ipſius verum fuiſſfe ſacrificium docere voluit Vates ſacer in qua vicllima ſponte & lubentèr ſeſe ſtitiffet, quò pertinet illud Pſ. XL. 5. 6. Ecce venio, nam αλαλα litatum non fuiſſet, quomodo apud Ethnicos non litabatur & αθυλον ιερον exiſtimabatur ſi vicllima ſeſe retraheret ab aris aut mugitum ederet unde illud Ovidii mugitus vicllima diros edidit. At noſter Agnus ne balavit quidem licet humeris ſuis ferret peccata omnium noſtrum.

V I I I. Ex hac autem analyticâ verborum εξηγησει jam proclive eſt agnoſcere quanta exurgat argumentorum ſeges pro Satisfactionis Veritate. 1. Quum Chriſllas dicitur languores & dolores noſllros atque iniquitates tuliſſe verſ. 4. 6. 8. 11. 12. pœna hæc vicaria non obſcurè indicatur, nam ſi non ſuos ſed noſllros dolores tulit, utique innocens reſpecllu ſui, ſed noſllrâ culpâ tantùm reus percuſſus eſt, adeò ut peccata noſllra fuerint cauſa meritoria & impulſiva cruciatuum quos tulit: qui verò pœnas alteri debitas in ſe recipit & transfert, in alterius locum & vicem ſubrogatus meritò dicitur, atque adeò eadem vel æquivalentia patiendo pro ipſo ſatisfacere: Nam præterquam quod is eſt frequentiſſimus & tritiſſimus ſcripturæ uſus ut peccata portare is dicatur qui pro peccatis punitur & plectitur vide Lev. V. I. & XIX. 8. & XX. 17. 20. & XXIV. 13. Num. XIV. 33. Ezech. XXVIII. 20. & alibi ſæpius; repugnat etiam ipſa ratio ut is alicujus peccatum portare dicatur, qui ſolâ peccati occaſione patitur, niſi pœnas etiam peccati perferat ac in ſe recipiat; quis enim dixerit dominum qui ex furis peccato damnum patitur illius peccatum portare, cùm etſi occaſione furti affligatur in bonis ſuis, furti tamen pœnas non ſuſtineat nec pro furto puniatur. Hanc verò lationem eſſe pœnalem & ſatisfactoriam evincitur ſecundò ex verſ. 10. ubi dicitur animam ſuam poſllurus in ſacrificium pro peccato נפשו אשם תשים; nam אשם hîc piaculum ſive vicllimam piacularem notare dubitari non poteſt; quemadmodum verò vicllima in Rei locum ſubſtituta pœnam peccatoris ſuſtinendo, reatum ejus expiabat, quod manuum impoſitione ſignificabatur, & peccatum portare propterea dicebatur; ita paritèr Chriſtus agnus Dei qui peccatum pro nobis facllus eſt, peccata noſtra tulit verè, quia mortem nobis debitam in ſe recepit ut ab eâ nos eximeret; cur verò poſitum ſacrificium pro delicllto ſi delicllum potuit expiari, vel expiatum eſt reipſâ ſine ſacrificio hylaſtlco?

I X. Accedit 3. quod non tantùm dicatur dolores noſllros tuliſſe ſed & attritus fuiſſe & percuſſus à Deo propter peccata noſllra quod diſp. præced. cauſam meritoriam notare probavimus. Item quod Deus in ipſum conjecerit & tranſllulerit iniquitates omnium noſllrum verſ. 5. 6. quod voluerit Jehova eum conterere verſ. 10. ubi talis innuitur peccati latio quæ perpeſſionem conjuncltam habet graviſſimam & judiciariam peccatorum imputationem; peccata autem ferre patiendo, atque ita ut inde alii liberentur quid aliud indicare poteſt, quàm pœnæ alienæ ſuſceptionem voluntariam & juſtam inflicllionem? Nam quod Adverſarii hoc ad occaſionalem Chriſti calamitatem referunt, quia Deus voluit eum iniquitatum noſtrarum occaſione mori, dilutius eſt quàm ut vim phraſeos propheticæ reddat, quæ non occaſionalem tantùm, ſed veram & propriè dicllam cauſam meritoriam important; rurſus quo pacclto diceretur Deus conjeciſſe in eum iniquitates omnium noſllrum, quod non aliò quàm ad pœnæ tranſgreſſionem referri poteſt, ſi non alium in finem mors illi eſt illata quàm ad docllrinæ confirmationem vel conſtantiæ exemplum? 4. Caſlligatio pacis noſllræ dicitur poſilita ſuper ipſum ut ſcilicet haberemus pacem cum Deo à quo per peccatum averſi fuimus, at quid opus fuit hac intercedente caſtigatione ad pacem obtindendam ſi remiſſionem liberam abſque ſatisfacllione nobis indulgere conſtituerat, quare ex livore nobis ſanitas & plaga propter prævaricationem populi illi impoſita, ſi ſatisfacllio hîc nulla fuit neceſſaria, hoc eſt nec livor nec plaga? ſanè ſummus ille quo filium ſuum proſequitur amor Pater, non patitur nos credere illum vel nullâ vel leviculâ aliquâ de cauſâ duriſſimæ morti exponere voluiſſfe, ſed graviſſimam aliquam & ſummè neceſſariam rationem intercedere neceſſse fuit ad id ut hoc conſilium iniretur, hæc verò nulla dari poteſt alia quàm Juſtititæ divinæ ſatisfactio ad cujus placationem noſtra ille peccata in cruce portare & à Deo atteri atque vulnerari debuit.

X. Denique ſi totam contextus prophetici ſeriem attendimus, videbimus diſtinctè omnia & ſingula quæ ad hoc negotium pertinent connotari, tam quæ ſpeclant Chriſti in locum noſtrum ſubſtitutionem, quàm ea quæ ad ejus pro nobis ſatisfactionem referuntur; Nam ſi ad veram & propriè dicllam ſatisfactionem hæc vulgò requiri dicuntur ut ſit in eo qui ſatisfacit calamitatum & miſeriarum omnium nobis debitarum latio, ut lationis illius cauſa impulſiva & meritoria ſint peccata non ſua ſed noſtra, Cauſa efficiens Dei juſta imputatio & Vadis voluntaria ſuſceptio, finalis peccati expiatio, & plena debiti perſolutio, effectum denique ac frucllus perfecta redemptio & æterna ſalus, hæc omnia ſigillatim hîc commemorantur, 1. pœnarum latio nam ille morbos noſllros tulit & dolores portavit verſ. 4. 2. Cauſa impulſiva meritoria nam ipſe dolore affecllus fuit à defecclionibus noſllris &c. à prævaricatione populi plaga ipſi verſ. 5. 8. cùm ipſe interim inſons planè & abſque peccato violentiam non fecerit nec dolus fuerit in ore ejus verſ. 9. 3. Dei juſta imputatio, nam Jehova fecit in eum incurrere iniquitatem omnium noſllrum verſ. 6. & Deo ipſum placuit conterere verſ. 10. 4. Chriſti voluntaria ſuſceptio, nam afflicllus fuit nec aperuit os ſuum, ſicut parva pecus ad occiſionem duccllus eſt verſ. 8. 5. peccati expiatio & debiti plena perſolutio, nam poſuit animam ſuam hollilam pro delicllto verſ. 10. & à coarcllatione & judicio aſſumptus eſt verſ. 8. 6. Denique ipſa redemptio & ſalus, ex caſlligatione pax, ex vibicibus ſanitas verſ. 5. & ubi poſuerit animam ſuam reatum videbit ſemen, prolongabit dies, & beneplacitum Domini proſperabitur in manibus ejus v. 11. Pro labore animæ ſuæ ſatiabitur, ſervus ille juſllus juſllificabit plures cognitione ſui &c. v. 12. Quid clarius & ſignificantius dici potuit pro noſtrâ ſententiâ? ſanè nullis verbis magis emphaticis exprimi à nobis nunc quicquidem poſſset aut declarari. At ſi alia planè fuit Prophetæ mens, ſi nihil minus in animo habuit quàm Satisfactionem Chriſti nobis commendare, cur iis verbis uſus eſt, quæ aperteſſimè & propriiſſimè eam deſignant, atque ita occaſionem periculoſiſſimè errandi toti Eccleſiæ præbuit? Sed non patitur ſanctiſſimus divini Vatis zelus; & ingenuus candor ut quicquam tale de eo cogitemus; Imò hæc planè nos perſuadere debent non aliam fuiſſfe ejus à noſtrâ hac in parte ſententiam. Ex quibus omnibus fortiſſimum jam colligitur argumentum. Qui ſubiit & præſtitit omnia à reis & debitoribus peragenda, ſic ut ipſius caſtigatio ceſſerit in imponentis ſatisfactionem, ipſius ſacrificium in delicllorum expiationem, ipſius vibices & vulnera in delinquentium ſanationem, qui ita peccata omnia tulit noſtra, humeris ſuis Deo ita volente impoſita ut ea à nobis abſtulerit, qui ea tanquam piacularis vicllima expiavit & hoc pacclto homines redemit & ſalvavit, Is reverà non exemplo tantùm aut præconio, ſed & merito ac Satisfacclione Servator eſt dicendus; At hoc ipſum pro nobis Chriſtus implevit ut ex ante diclllis patet, 3

X I. Ita locus hîc invictè militat pro ſententiâ noſtrâ, non diſſimulanda tamen ſunt quæ effugia hîc captare conantur Adverſarii, quanto major enim eſt vis iſtius argumenti tanto majores ſunt eorum conatus ad illud eludendum 1. Hinc facilè probare ſe poſſe putant Satisfacllionis veritatem nullâ ratione ex iſto colligi loco, quia phraſis portandi peccata quâ nititur præcipuè argumentum ambigua eſt & πολυσημος & licet aliquoties pœnæ lationem ſignificet, tamen non rarò etiam pro ſimplici ablatione ponitur, quemadmodum ferre & portare per metonymicam quandam tranſllationem auferre nonnunquam deſignant, cujus tranſllationis hæc fuiſſe videtur ratio quod qui aliquid aufert aliunde, tantiſper dum illud deponat aut abjiciat, portare ſoleat ſic Exo. XXXIV. 7. Deus dicitur portare iniquitatem & peccata, non utique ferendo, ſed auferendo & condonando Jehova ſervans miſericordiam millibus, portans iniquitatem & peccata ubi occurrit verbum נשא quod hoc in loco legitur; ſic Num. XIV. 18. & alibi; nihil ergo abſurdi eſſe pertendunt ſi dicatur Chriſtus hoc ſenſu portâſſe languores & iniquitates, non quod ſuſtinuerit univerſas pœnas nobis debitas, ſed quò d à nobis omnes dolores & languores abſtulerit, & nos ab omnibus noſtris malis liberaverit. 2. non poſſe locum alitèr intelligi quàm de peccati & pœnæ remotione probant ex Matth. VIII. 16. 17. ubi impletum dicitur iſtud vaticinium quando ægros ſanabat & varios morbos curabat; veſpere autem faccllo inquit Matth. obtulerunt ei multos dæmonia habentes, & ejiciebat ſpiritus verbo & omnes malè habentes curavit, ut adimpleretur quod diccllum eſt per Iſai. dicentem ipſe infirmitates noſllras accepit & morbos portavit ut ergo morbos portâſſe dicitur non in ſe tranferendo, ſed à nobis auferendo; Idem etiam de peccatis intelligendum eſſe. 3. confirmant eandem hanc expoſitionem ex typo Hirci emiſſarii, unde videtur petita hæc loquendi ratio, de quo Levit. XVI. dicitur quod ſuper eum Aaron juſſu Dei omnia populi delicllta confitebatur & ejus capiti imponebat, quæ deinde emiſſus in deſertum ſecum aſportabat; non enim illi hirco verè peccata populi imputari potuiſſe, neque eum abeuntem verè ſecum illa portâſſe: ſed Dominum innuere tantùm voluiſſse non minus à populo ablata fuiſſfe omnia peccata, quàm ſi hircus ille ſuper ſe univerſa habens in deſertum illa aſportâſſet; non potuiſſse dici ſatisfeciſſe peccatis quia nihil de ejus morte quæ tamen ſecundùm nos neceſſaria erat, perhibetur. 4. quod ſi locutio hæc urgeatur & ad calamitatis inflicllionem referatur ne ſic quidem ſatisfactionem poſſse elici contendunt, quia non ſemper pœnæ lationem connotat, ſed ſimplicem afflicllionem occaſione peccati illatam, ut patet ex Num. XIV. 39. Thre. V. 7. 5. vellicant etiam verba verſ. quinti ubi dicitur caſlligatio pacis noſllræ ſuper eum quaſi nihil aliud ſignificent quàm Chriſtum flagella & affliclliones ſubiiſſe quæ nobis pacem id eſt felicitatem & quietem pepererunt; Nam מוסר pro flagello tantùm & afflicllione poni, non pro verâ punitione, innuere vocem pacis quæ ei non obſcurè opponitur; nempe quia antitheſis non eſt inter punitionem & pacem quemadmodum eſt inter pacem & afflicllionem. 6. Denique verſ. 6. ubi dicitur quod Jehova הפגיע fecit occurrere iniquitatem noſllram ſuper ipſum, reponunt dupliciter reddi poſſse commodiùs quàm à nobis fieri ſoleat, aut & Jehova occurrit per eum iniquitati omnium noſllrum ita ut Deus per Chriſtum omnes iniquitates vel iniquitatum pœnas à Nobis, illis quodammodo per ipſum vel cum ipſo occurrendo depulerit; vel & Jehova occurrere fecit ei iniquitatem omnium noſllrum id. ut Deus effecerit ut omnium noſtrum iniquitates Chriſto obviam fierent & ipſum quodammodo aggrederentur cùm noſtrarum iniquitatum cauſâ mori eum voluerit: ſic illi perverſiſſimè locum hunc detorquere conantur in propriam perniciem, vide Socin. de Serva. p. 2. c. 4. 5. Catech. Racov. c. 8. q. 33. Crell. adv. Groti. Smalz. contra Frantzil.

X I I. Nos verò eorum peſtifera ſed imbellia tamen tela ſic repulſum imus. Nam in 1. ſe prodit ſolitus eorum paralogiſmus à particulari, Portare interdum ſignificat auferre & removere, & vox Heb. נשא aliquoties eò ſenſu uſurpatur; Ergo & hîc paritèr intelligenda venit; Quamvis enim daremus hunc ſignificatum quibuſdam in locis occurrere, tamen ut in omnibus, & eò præſertim de quo intèr nos controvertitur Iſaiæ loco pro ſolâ peccatorum remotione & ablatione, non verò pro eorundem receptione & tranſllatione in Chriſtum accipi debeat nunquam à nobis impetrabunt; Nam cùm occurrit vox ambigua, ex circumſtantiis, orationis ſerie, & materiâ ſubjecllâ ſignificatio genuina petenda eſt, atque ita ſtatuendum eſt primariam & propriam ſignificationem quantum fieri poteſt retinendam eſſe nec ad tropicam & impropriam temerè & ſine gravi cauſâ recurrendum eſſe; Hîc verò graviſſimæ ſunt cauſæ cur juxta receptam ſententiam verbum hoc de geſllatione vera, non de ſimplici remotione intelligamus, quia eſt primaria & maximè propria vocis iſtius ſignificatio, quæque frequentiſſima eſt ubivis in Scripturâ, conſultantur loca apud eundem Prophetam Iſ. c. XXX. 6. & XLVI. 11. & LII. 11. & LX. 6. & LXVI. 12. hîc enim ut & alibi ſæpiùs verè ſignificat aliquid portare maximè cùm peccato adjungitur; nam ut Hebræi ſignificent id quod Latini dicunt pœnas pendere nullam phraſim habent magis receptam quàm hanc ferre peccatum ut Latini etiam dicunt luere delicllta hoc eſt deliclltorum ſupplicia; ſic ex ordinario uſu ſcripturæ ſumi probavimus antea; nec diffitetur Socin. Prælecll. c. 21. fatemur inquit locutionem hanc portare ſeu ferre peccatum ſive iniquitatem idem ſignificare ſolere, quod peccati pœnas dare ſive ut verbum verbo reddamus peccati pœnam ferre, peccati enim & iniquitatis pœna potiſſimùm ſignificatur. Cùm Ergo uſitatiſſima hæc ſit & communiſſima iſtius verbi acceptio cur nullâ ratione cogente ad aliam rariorem & inſolentiorem confugeremus, maximè cùm hanc eſſe retinendam non paucæ nec leves ex ipſius textus viſceribus petitæ demonſtrent rationes?

X I I I. Prima petitur ex conjuncllione verbi סבל quod priori annecllitur languores noſllros ipſe tulit & dolores noſllros bajulavit וסבלם quod repetitur etiam verſ. 11. & iniquitates eorum ſortabit יסבל, quanquam enim ipſa peccatorum ſuſceptio & latio ex priori voce ſatis colligeretur, ne quis tamen argutaretur נשא de ſimplici ablatione vel remotione intelligendum eſſe, ideo Propheta addere voluit verbum סבל εξηγητικως quod non aliam quàm portandi ſeu onus impoſitum bajulandi ſignificationem obtinet, unde quem bajulum vulgò vocamus Scripturæ vocant סבל id. νωτοφορον dorſo ferentem ut LXX. vertunt 1. Reg. V. 15. & onus quod geſtatur humeris ita ut portantem premat dicitur סבלה ſeu סבל Exod. VI. 12. & Pſ. LXXXI. 7. unde nonnulli ſabulum Latinis dicclum volunt, quod arena valde ſit ponderoſa. Cùm Ergo vox hæc quæ unicum ſignificatum bajulandi obtinet addatur præcedenti quæ πολυσημος eſt & ambigua, patet priorem ex poſteriori eſſe interpretandam. Nec ſine cauſâ Spiritus S. videtur duas haſce voces conjunxiſſe ut perfeclla peccatorum latio innueretur, quippe נשא ipſum acllum tollendi onus in humeros atque adeò ſuſceptionem propriè deſignat, סבל verò geſllationem oneris impoſiti ac ſuſcepti. Ita Chriſtus geminâ hac phraſi portâſſe peccata dicitur quia non ita ſuſcepit impoſita ſibi peccata noſtra, ut ſub onere fatiſcens ea depoſuerit ac abjecerit impar oneri tanto, ſed ſuſcepta ritè portavit & pertulit. Itaque ſive conſideretur conjuncltio utriuſque vocis, ſive relatio & σχεσις unius ad alteram neceſſariò vera peccatorum ſuſceptio & latio, non ſimplex ablatio colligitur; Neque ullius eſt momenti Crellii inſtantia quâ auferendi ſignificationem etiam in verbo סבל locum habere debere contendit, verſ. 11. quum de Chriſto dicitur de labore animæ videbit & ſaturabitur; cognitione ſui juſllificabit ſervus meus multos, & iniquitates eorum ipſe portabit, ubi iniquitatum bajulatio commemoratur tanquam aliquid quod exiturum ſit poſll mortem Jeſu Chriſti & tanquam præmium laboris quem is mortem ſubeundo pertulerit, quod profecllò eſſe non potuit puniri in ipſo peccata noſtra, id enim neque mortem conſecutum eſſet, ſed unâ cum ipſâ morte peraccllum fuiſſset, neque præmium laboris dici poſſet ſed labor ipſe verſ. 12. Nam etſi bajulatio peccatorum referatur à Prophetâ poſt juſtificationem quam per fidem in ipſum conſecuturi erant fideles, & poſt ſatietatem id. præmium quod ipſe ex labore ſuo relaturus erat, non ſequitur tamen contigiſſfe poſtea, imò debuit reipſâ antecedere, quia his verbis cauſa redditur præmii quod obtinere debuit & fundamentum ponitur juſtificationis quam elecllis conferre debuit, quare enim juſtificare potuit ſervus ille dilecllus per cognitionem ſui fideles, niſi quia portando eorum peccata in cruce pro iis ſatiſfecerat? Itaque copula ו quæ hîc apponitur cauſalitèr eſt intelligenda ut ſæpe alibi, quod obſervatum Tremellio qui vertit in præterito, quorum iniquitates ipſe bajulaverit; falſum etiam quod ſupponit portationem iniquitatis ſtatui à Prophetâ præmium laboris Chriſti, cùm potiùs recenſeatur tanquam ipſe labor qui fuit præmii cauſa, nam ſtatim verſ. ſequenti addit commemorans gloriam quæ iſlam calamitatem erat ſecutura Ideo partem ei dabo in multis & dividet ſpolia, &c. nim. propterea quòd animam ſuam morti expoſuerit & portaverit multorum peccata ut ibid. additur.

X I V. 2. Ex modo portandi qui eſt vulneratio & attritio verſ. 5. 6. labor animæ verſ. 10. neque enim dicitur ſimpli. peccata vel languores tuliſſe, ſed ita tuliſſe ut propterea fuerit vulneratus & contritus, ut propter prævaricationes noſtras plagâ affecllus fuerit, atque adeò laboraverit anima ejus; quis verò hinc non videat non loqui prophetam de nudâ & ſimplici peccatorum & pœnarum remotione, ſed de oneroſâ & moleſtâ portatione ac geſtatione quâ Chriſtus pœnas peccatis noſtris debitas in corpore ſuo ſuſtinuerit, ut ab illis liberaremur? quid enim attinebat hîc commemorare ſummam ejus ignominiam & exinanitionem, extremos cruciatus & dolores quos perpeſſurus erat, ſi nihil aliud præſtiturus erat Chriſtus in hac iniquitatum portatione quàm quod eas ſupremâ ſuâ authoritate & gratiâ removeret & auferret? Accedit etiam quòd non tantùm portâſſe dicatur peccata, ſed & in ſe recepiſſe; caſtigatio enim pacis noſtræ dicitur fuiſſe עליו ſuper eum & Deus conjeciſſe in eum iniquitates omnium noſtrum, quod utique fruſtrà diceretur, ſi auferendo tantùm & non etiam ferendo & in ſe recipiendo pœnas iniquitatum portâſſet.

X V. 3. Ex ſimili ibidem allato, nam eodem modo dicitur portâſſfe peccata quo modo vicllimæ portabant peccata, nam phraſis illa per iſtam exponitur verſ. 10. dum dicitur poſuiſſfe animam ſuam ſacrificium pro delicllto; peccata verò vicllimis ita fuerunt impoſita ut non tantùm ea auferrent per expiationem typicam, ſed & iis typicè imputarentur per æſtimationem juridicam, quò pertinebat ritus impoſitionis manuum ſuper caput hoſtiæ & confeſſio peccatorum quæ fieri ſolebat; Ita cùm Chriſtus verè ſit vicllima noſtra piacularis qui propterea peccatum dicitur facllus à Deo 2. Cor. V. 21. ut antea viſum, portatio iſta non poteſt ſine vi quadam ad portationem acllivam tantùm vel authoritativam ſi fas ita loqui, id. meram ablationem referri, ſed optimè ad geſllationem paſſivam & ſatisfacclloriam accommodatur. 4. denique ex ipſâ Adverſariorum ſententiâ, nam ſi auferre debuit Chriſtus peccata, utique & ferre debuit, nunquam enim ea auferre potuiſſet ut Mediator, niſi eorum pœnas ſuſtinuiſſet ut Sponſor, primariis debitoribus indemnitatem & immunitatem à pœnâ præſtando. Ita hæc tanquam contraria & αντιδιηρημενα non ſunt opponenda, ſed componenda ut ſubordinata; peccatum ferre & auferre, quia ut non tulit niſi ut auferret, ita non abſtulit niſi ferendo.

X V I. Atque hinc luculentèr patet quid ad illa loca reſpondendum ſit in quibus Deus dicitur portare iniquitatem non ſatiſfaciendo, ſed ſimpli. condonando Exod. XXXIV. & Num. XIV. nim. diſparem eſſe planè rationem, & diſſimilia conferri. Nam alitèr Deus dicitur portare peccata, alitèr Chriſtus, Chriſtus ita fert ut propterea dicatur peccatum & execratio fieri, propterea atteratur, vulneretur, occidatur, quod de Deo nuſpiam perhibetur, quid mirum ergo ſi Chriſtus ferat peccata pœnas luendo, Deus contra reatum condonando, & pœnam removendo? Ita pro ratione ſubjecllorum phraſis diverſimodè explicari neceſſariò debet, ne ſenſum fundat abſurdum & alienum; Deus enim cùm ſit απαθης & doloris omnis expers non poteſt portare peccata eorum pœnam ſuſcipiendo, ideo manifeſta ratio compellit nos deſerere ſignificationem propriam & figuratam aſſumere, at in Chriſto nihil tale occurrit; nam ex quo particeps faccllus eſt carnis & ſanguinis, obnoxius faccllus eſt iisdem infirmitatibus & tentatus in omnibus nobiſcum excepto peccato, unde nihil obſtat quò minus verè in ſe pœnas peccatorum receperit ad patiendum pro ipſis, quemadmodum conſtat eum graviſſimis doloribus & cruciatibus exercitum fuiſſse.

X V I I. Secunda exceptio petita eſt ex collatione Euangeliſtæ cum Prophetâ, in qua mirè ſibi plaudunt quaſi nodus planè αδυτος ſit & inexplicabilis, quia oraculi illius complementum apud Matth. VIII. refertur ad morborum ſanationem quos Chriſtus non tulit ſed abſtulit, quid inquit Oſllorodus an Chriſllas infirmorum morbos in ſe recepit & loco eorum ægrotavit & ſic eoſdem ſanavit? nemo hoc affirmabit, ſed potius dicit Chriſllum morbos illorum potentiâ ſuâ divinâ abſlluliſſfe & abjeciſſfe. Difficultas hæc in ſpeciem gravis & ardua, ſed variè tamen reſponderi poteſt. 1. Vel Adverſarii pertendunt Prophetam de morbis tantùm corporalibus loqui vel non, illud ut opinor ne dixerint quidem, iſltud verò eorum hypotheſim deſtruit, nam ut diverſi ſunt languores, ita diverſimodè eos tuliſſe dicitur, & rei naturæ & ſtatui ſuo convenientèr, corporeos quidem removendo non ferendo, ſpirituales verò & ferendo, & auferendo, quia ita rei natura poſtulabat; quod ſi quæritur quâ tandem ratione applicatio hæc convenientèr faclla fuerit à Matthæo, diverſimodè huic ſcrupulo ſatiſfieri poteſt. Primò non malè quidam hæc anagogicè applicari à Matthæo pertendunt, quia enim Chriſtus multa hîc miracula edere incipiebat, facilè contingere poterat ut vulgus exiſltimaret eum tantùm excellentem eſſe Medicum aut præſtantiſſimum Chirurgum; ideo ad hoc præcavendum Matthæus hominum mentes per αναγωγην elevare & altiùs de Chriſto ſperari voluit, nimi. hæc miracula ideo faclla eſſe ut impleretur quod de eo prædiccllum fuerat, non ut in externis illis & viſibilibus beneficiis hærerent, ſed ut ſublimius quid & ſalutarius attenderent, tam potentem ſcilicet eum eſſe & promptum ad tollendas ſpirituales & æternas noſtras miſerias, quàm promptum & potentem ſe exhibuerat in tollendis & ſanandis corporis morbis, ideoque in ſanatione animæ potiùs quàm corporis meditanda & quærenda quæ illius umbra erat tantùm & exiguum ſpecimen, occupatos eſſe debere; Ita docere nos voluerit Matth. quis ſcopus & ufus præcipuè in miraculis Chriſti ſpecclandus ſit & in quem finem ſanaverit Chriſtus eorum morbos, non ut ſe corporum medicum proderet, atque ita in caduco beneficio eos detineret; ſed ut à terrenis ad cœleſtia, ab externis ad interna, à corporalibus ad ſpiritualia eos eveheret, & ſub hac figurâ verum ſe animarum medicum demonſtraret; Ita cæcos illuminavit, ut ſe mundi lucem eſſe oſtenderet, reſtituit vitam mortuis ut ſe probaret vitam & reſurrectionem eſſe, atque ita in cæteris. Hæc porrò ſententia de ſenſu anagogico & accommodatitio non caret ſuis fundamentis, nam ſi Matt. nihil aliud intendiſſet quàm corporalium morborum curationem hinc ſtabilire, potuiſſet alia luculentiora laudare loca ubi expreſſa mentio morborum corporis ſit ut Iſ. XXXV. 5. 6. Tunc aperientur oculi cæcorum, aures ſurdorum patebunt, claudus ſaliet & muti loquentur & ſic alibi non ſemel; deinde uſum iſltum anagogicum Chriſtus ipſe non ſemel in ſanationum miraculis requirit, ut Matt. IX. 2. Jo. V. 14.

X V I I I. Ad hanc primam ſolutionem accedit ſecunda non minus commoda eorum qui verba hæc anagogicè interpretantur & per metonymiam exponunt quod dicitur ut impleretur id. ut ſignificaretur per eum impletum iri quod diccllum eſt per Iſaiam &c. quia ſanatio morborum corporalium erat inſtar ſigni & ſymboli ſanationis morborum ſpiritualium per hunc Jeſum ſuo tempore in cruce perficiendæ ac proinde non fuerit tunc impletum hoc Iſaiæ vaticinium, ſed tantùm data veluti arrha & ſymbolum futuræ impletionis in morte Servatoris, nam in miraculis iſltiuſmodi quæ circa corporum ſanationem edebantur ſpecimen exhibebatur ſalutis quam animis allaturus erat, ſic Rupert. lib. 7. in Matt. c. 7. ſuum opus quod ellt ægritudines animarum ſanare Chriſllas cœpit ab ægroltatione corporis operari, ut dum priùs illas viſibilitèr curaret, medicus verus innotelsceret & tum denique ad curandas ægritudines animarum perveniret. Neque novum eſt ut verba quæ acllionem vel paſſionem notant declarationem tantùm vel ſignificationem importent, & hoc in verbo implendi præſertim eò ſenſu occurrit Jac. II. 23. Itaque impleta elll Scriptura quæ dicit credidit Abraham Deo & illi imputatum elll ad Juſllitiam; non ſanè quod tunc demum impleta fuiſſset, nam multò antequam filium ſuum obtuliſſset fides dicitur imputata Abrahamo in juſtitiam, ſed quia impletam hanc eſſe hac inſigni obedientiâ tanquam certiſſimo teſtimonio declaratum eſt; Quod ſi reſpecllu præteriti ita uſurpari poteſt, quidni & reſpecllu futuri? maximè ſi intèr res illas varias intercedat aliqua analogia, & ex eâ ſignificatio; quemadmodum hîc occurrit; non quidem ratione modi quo Chriſtus ſtatus peccata noſtra ſuſtulit, ſed ratione finis qui utrobique idem fuit ablatio ſcilicet mali; nimi. ut divinâ ſuâ virtute potentèr ſanavit morbos corporeos, quibus homines vexabantur, ita mortis merito & efficaciâ ſpiritus morbos ſpirituales noſllros tollit & aufert; unde picllura hîc eſt expreſſa beneficii ſpiritualis in ſpeculo rei materialis & externæ, ſic impletio intelligenda eſſet impropriè in ſenſu tranſumptivo & analogico quomodo Matt. II. 15. dicitur impletum oraculum Oſeæ c. XI. 1. ex Ægypllo vocavi filium meum, quæ verba primariò & propriè referuntur ad educllionem populi ex Ægypto, ſed propter quandam analogiam typicam benè accommodantur poſtea ad reditum Chriſti ex Ægypto quò propter Herodis perſecutionem à Joſepho fuerat delatus? ſic alibi ſæpe verbum iſltud in N. T. ſumitur.

X I X. Licet verò utraque hæc ſententia vim exceptionis allatæ jam ſatis elidat, ſiquidem utrobique ſtatuitur Prophetam ultèriùs quàm ad morbos corporeos reſpexiſſse, tamen faciliùs adhuc videtur nodus poſſse ſolvi ſi addamus cum aliis hæc à propriâ ſignificatione haudquaquam transferenda eſſe, & Matthæum apoſitè applicâſſfe Iſaiæ verba; quippe Propheta loquendo de languoribus & doloribus noſtris generalitèr complexus eſt ea omnia mala tum animi tum corporis quibus affligimur poſt peccatum, quemadmodum dicitur Chriſtus ſanare omnes infirmitates noſllras Pſ. CIII. 3. quia Sol elll Juſllitiæ ferens ſanitatem in alis ſuis Mal. IV. primariò quidem & direcllè de morbis animi locutus eſt qui ſcilicet fontes ſunt & cauſæ cæterorum, at ſecundariò & minus principalitèr per quandam ſubordinationem & conſequentiam nihil obſtat quominus reſpexerit languores corporis, ſive quia illorum morborum plurimi propter peccata infliguntur, tum etiam & imprimis quia à peccato omnes proveniunt ſicut mors, & frucllus ſunt peccatorum per quæ morbis & morti obnoxii ſunt homines ut Chryſoſll. obſervat in h. l. Jam verò Matthæus quod generalitèr diccllum fuerat à Prophetâ applicat peculiaritèr ad certam morborum ſpeciem, morbos ſcilicet corporis, non negat tamen propterea Iſaiam agere de morbis animi vel excludit eorum curationem, imò potiùs includit & ſupponit ut ſublatâ cauſâ effecllum tolli demonſtret, neque enim ſanare potuiſſet morbos corporis, niſi vim habuiſſset ſanandi languores animi, & in hunc finem ſanavit illos ut ſanationis ſpiritualis argumenta & teſtimonia daret, primariò venit ad profligandas animæ infirmitates, ſecundariò ut earum effecllus tolleret, itaque ab illis ritè ad iſtas argumentum procedit; Unde hæc non ſunt opponenda ſed componenda, morbi animi corporis non ſeponunt morbos, ſed morbi corporis ſupponunt morbos animi, quod in ſanatione paralytici cap. ſeq. oſtendit Salvator Matth. IX. 2. Confide fili remiſſa ſunt peccata tua quæ ſunt ſcilicet cauſa infirmitatis tuæ; & ibidem adverſus blaſphemantes defendit utrum facilius elll dicere remiſſa ſunt tibi peccata an dicere ſurge & ambula. Ejuſdem ſunt iſltæ authoritatis & de utriſque textus rectè intelligitur apud Iſaiam, Matthæus morbis corporis, Petrus animi peccatis applicat; quia iſta ſe invicem vel ponunt vel ſupponunt; utroſque E. tuliſſse dicitur Chriſtus, ſed diverſimodè pro diverſâ naturâ ſubjeclli, illos quidem amovendo tantùm non ferendo, quia ad eorum ſanationem potentia tantùm requirebatur, at iſtos ferendo & in ſe recipiendo ut auferret, quia ad eorum expiationem cum potentiâ etiam juſtitia exigebatur; ut illos curaret non opus fuit Chriſtum ægrotum fieri; at ut tolleret peccata debuit ipſe peccatum fieri; Et ſanè quod non in morborum corporis ſanatione ſit immorandum, quaſi de eâ tantùm ſermo fieret vel illud luculentèr evincit quod in eâ languorum geſtatione quæ illi tribuitur dicitur à Deo percuſſus & vulneratus & ita de eo ſenſiſſfe Judæos, at ridiculum proruſus eſſset dicere homines exiſtimâſſe Chriſtum eſſe à Deo percuſſum & humiliatum, eò quod morbos omnis generis curaret & dæmones ejiceret, cùm ex oppoſito ſi nihil aliud in eo homines vidiſſsent, conſentaneum erat potius exiſtimare Chriſtum eſſe Deo gratum & ab eo exaltatum, E. hoc potiſſimùm referendum eſt ad lationem pœnalem, quæ in morte & paſſionibus ejus locum habuit.

X X. Huic reſponſioni hoc unum videtur regeri poſſse quod ſi mens fuiſſet prophetæ utroſque morbos compleclli & primariò ſpirituales reſpicere, non potuiſſet Matth. dicere tunc impletum fuiſſe illud oraculum, & Chriſtum hæc miracula præſtitiſſe ut illud impleretur ſiquidem nondum potuit compleri; Verùm facilis eſt ſolutio ſæpe res dici impleri in Scripturâ non tantùm cùm perfeclltè & abſolutè complentur; ſed cùm impleri incipiunt quoad aliquam ſui partem; Nimirum cùm certum ſit oracula maximè compoſilita & mixta diverſas res ſignificare modò habeant aliquam σχεσιν ad ſe invicem & ſubordinationem, ita dubitari nequit quin ſecundùm varias illas res diverſis etiam gradibus ſucceſſivè impleantur, quemadmodum unicus eorum ſenſus varios gradus continet, primùm in typo alterum in antitypo: Sic Iſ. IX. 1. in illuſtri vaticinio quod proponitur à Prophetâ, Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam tres gradus impletionis notari poſſunt 1. in liberatione à captivitate Babylonicâ, nam eò reſpicere Iſai. conſtat ex ſequentibus ubi de ſceptro exaclloris & jugo confracllo fit ſermo, & reverà tunc populus in calamitoſiſſimâ conſtitutus conditione quæ per tenebras & umbram mortis denotatur in Scripturâ viſurus erat lucem providentiæ paternæ & glorioſæ Dei potentiæ quâ liberandus erat: ſecundò In prædicatione Euangelicâ & temporibus N. T. ut conſtat ex Luc. I. 29. & Matt. IV. 16. ubi impletum dicitur hoc oraculum cùm Chriſtus concionatus eſt circa oram maritimam Galileæ; 3. in reſurrecllione ultimâ cùm ex tenebris mortis in quibus jacebimus in ſepulchris noſtris traducemur ad lucem æternam gloriæ & immortalitatem quâ in communione Dei & Chriſti fruituri ſumus, quò videtur reſpicere Paulus Col. I. 12. Epheſ. V. 14. Sic myſterium Paſchatis diverſis momentis & gradibus impleri debuit 1. ſub Lege in immolatione & manducatione Agni Exo. XII. ſecundò ſub gratia in oblatione Chriſti in Cruce & ejuſdem manducatione in Euchariſtiâ 1. Cor. V. 7. 8. 3. in gloria in communione Chriſti & participatione ejus beneficiorum cùm accumbentes menſæ ejus cum Abrahamo Iſaaco & Jacobo ſaturabimur pinguedine domus Dei, & potabimur torrente deliciarum ejus, & nuptias Agni celebrabimus Luc. XXII. 15. 16. 30. Ap. XIX. 9. Ita in aliis typis & figuris id ipſum demonſtrari facilè poſſet; Quemadmodum verò vel oracula vel typi illi dicuntur impleri etiam reſp. primi gradus vel ſecundi licet nondum acceſſferit tertius & ultimus: Ita hîc paritèr vaticinium hoc diccllum eſt impleri à Matthæo quia implebatur quoad alteram ſui partem, duos enim gradus habuit ſecundùm quos impleri debuit, primum in morborum ſanatione, cùm Chriſtus ſemet defatigans ad veſperam uſque aliorum morbis levandis vacaret non ſine gravi moleſtiâ & labore; ſecundum cùm Crucis ſupplicium perferens remiſſionem peccatorum nobis impetravit, & tunc multò perfeclliùs in ipſâ morte quæ animi morbos ſuſttulit impletum fuit. Nam quòd vaticinatio Prophetæ non fuerit tunc planè impleta cùm malè habentes curaret, patet ex eo quod Chriſtus inſtante paſſione quædam ex hoc capite ſibi applicat & implenda adhuc eſſe dicit Luc. XXII. 37. Dico vobis, inquit, adhuc oportere ſcriptum illud in me impleri, & cum iniquis reputatus elll. Iſ. LIII. 12. 2. quod Euangeliſta Acll. VIII. totum hoc caput de Chriſto toti mundo tunc innotelscente per crucifixionem & reſurrecllionem ſuam interpretatur, quod fieri commodè non potuiſſet ſi in primo tantùm gradu immorandum eſſet; Itaque inchoata quidem fuerit impletio & operibus illis tanquam ſignis & ſymbolis promiſſa & oſtenſa, ſed non abſoluta & conſummata donec alter gradus in morte acceſſerit.

X X I. Ad 3. Except. de Hirco αποπομπαίῳ Reſp. 1. peccare falſâ hypotheſi quaſi phraſis iſta portandi peccata quæ habetur apud prophetam petatur tantùm ex eâ cærimoniâ quæ circa hunc hircum peragebatur in anniverſario illo feſto Expiationum, cùm in genere referri poſſit ac debeat ad omnia ſacrificia hylaſttica in quibus res eadem locum habebat, vicllimis enim imponi ſolebat peccatum ut illud ferendo expiarent, quod fuſiùs demonſtraturi ſumus in Diſp. ſequentibus; atque huc facit quod verſ. 10. dicitur Meſſias poſilurus animam ſuam ſacrificium pro delicllto. 2. Etſi hirco iſti propriè peccata impoſita non fuerint quia non fuit ſubjecllum δεκτικον pœnæ ut nec peccati, ſed tantùm ut aſportare cenſeretur, non ſecus ac ſi ſuper illum univerſa poſita fuiſſent, non ſequitur pari ratione hoc in Chriſto fieri, quia diſcrimen eſt longe maximum intèr figuram & veritatem, umbram & corpus, de typis benè illud dicitur quia in illos non cadebat propria illa & realis impoſitio, at de Chriſto qui fuit ſubjecllum capax, nunquam tale quid vel in V. vel in N. T. occurrit, eum peccata noſtra aſportâſſfe non alitèr atque ſi ſuper ſe iniquitates noſtras habuiſſet, imò ubiquè abſolutè hoc de Chriſto aſſeritur nullâ additâ ſimilitudinis notâ diminuente, quaſi per ſimilitudinem tantùm & non verè Chriſtus noſtra in ſe ſuſcepiſſet peccata. 3. falſum etiam quod ſupponitur Hircum illum nullo modo poſſse dici tuliſſse peccata populi, nam etſi ea non tulerit verè & ſpiritualitèr, tuliſſse tamen typicè & cærimonialitèr evincitur primò ex diſertis Scripturæ verbis Levit. XVI. 20. &c. Imponet Aaron ambas manus ſuas ſuper caput Hirci vivi & confitebitur ſuper illud omnes iniquitates filiorum Iſraël &c. & ponet eas ſuper caput hirci ac emittet illum per manum viri parati in deſertum & portabit hircus ille ſuper ſe omnes iniquitates eorum in terram inhabitabilem & abire ſinet hircum illum in deſertum. Unde luce meridianâ clarius liquet & peccata hirco reverà impoſita fuiſſfe & illum ea tuliſſse: quod & ſecundò colligitur ex eo quòd hircus iſte impurus habebatur ob peccata ipſi impoſita, unde quicunque hunc hircum tangebat pollutus erat & ablutionis ut mundaretur indigebat Levit. XVI. 26. Tertiò non magis poteſt ablatio peccati per Chriſttum faclla ex hirco illo oſtendi quàm ejuſdem latio, imò clariùs latio probatur, ſiquidem diſertè dicitur portaturus peccata in deſertum, at non ita expreſſè quòd ea eſſset ablaturus.

X X I I. Inſtabis fortè Hircum hunc intèrrimi non ſolitum, ad peccatorum autem remiſſionem fuſionem ſanguinis ſive mortem requiri ex noſtrâ ſententiâ; non poſſse ergo cum ratione dici peccata tuliſſse ad eorum expiationem. Verùm reſpondeo 1. nullum locum fore huic exceptioni ſi audiatur Hebræorum ſententia; Tradunt enim hircum hunc è loco ſublimi per eum à quo adducllus fuerat præcipitatum fuiſſfe atque ita neci datum; & obſervant filum vel funiculum rubrum quod לשון של זהורית linguam coccineam vocant, ad cornu hujus hirci alligatum fuiſſfe, quod ſi Deum propitium & placatum haberent mox in albedinem, quod gratiæ & benevolentiæ ſignum erat converti ſolitum, quò reſpexiſſe volunt Iſai. c. I. 18. ſi peccata veſllra rubra fuerint ſicut coccinum ſimilia lanæ erunt: ſin ſecus foret rubrum manſiſſse, unde vir ducens hircum in ſolitudinem cùm hanc coloris mutationem in filo videbat illicò cornu inflabat, quod ubi alii ordine quodam Jeroſolymam uſque conſtituti audiebant ſtatim & ipſi cornibus ſuis quæ in hunc uſum habebant ſonabant, ita ut breviſſimo tempore intèr horam ferè non tantùm Jeroſolymis, ſed in totâ terrâ Iſrael ſonus iſte audiretur; ut iſtâ ratione populus ſciret ſibi Deum placatum eſſe, & ad laudandum & celebrandum nomen ejus excitaretur; Si verò filum rubrum non mutaretur quod irati & offenſi Dei ſignum erat, ſilebant cornua nulluſque ſonus terram perſonabat, atque tum univerſus populus per totum annum affligi, pœnitentiam agere & precibus ac jejuniis Deum ſibi rurſum placare tenebatur vide Codic. Thalmud. Joma ubi aliæ habentur plures iſtius cærimoniæ circumſtantiæ. Quod ſi huic traditioni fidem minus adhibere velimus, tamen illa in vaſtam & inhoſpitam ſolitudinem abaccllio ſatis videbatur intèrre mortem minimè naturalem aut ex fame aut ex ferarum laniatibus: Sed non opus eſllt ut eò deveniamus, faciliùs enim hoc quicquid eſllt difficultatis tolletur, ſi dicamus emiſſionem iſtius hirci non fuiſſfe totum ſacrificium hylaſtticum, ſed partem ejus tantùm & vim expiationis à ſacrificio alterius hirci pependiſſe; nam debebat præcedere oblatio hirci pro Domino ejuſque ſanguis fundi ad expiationem peccati populi verſ. 15. 16. ut ejus virtute poſſset hircus vivus in deſertum emitti; Itaque hîc tenendum cæremoniam hanc non uno aclltu, aut unâ re abſolutam fuiſſfe, ſed ad ejus complementum tum oblationem hirci maccltati, tum emiſſionem vivi pertinuſſfe, in primâ notabatur vera peccati expiatio quæ per ſanguinis fuſionem & pœnæ lationem fiebat, in alterâ verò effecllus hujus expiationis ex latione ſcilicet ablatio & remotio peccati eatenus ut nunquam in conſpecllum Dei contra nos veniret; nam dum hircus maccltabatur & ſanguis effundebatur ſuper Sanclluarium & Tabernaculum purgatio iniquitatis & ſatiſfactio pro eâdem fiebat; at cùm alter onuſttus peccatis populi amandabatur in deſertum & terram longinquam unde non ampliùs rediret, frucllus ſatiſfactionis præcedentis notabatur geſtatio nim. & cum geſtatione ablatio peccati quod à peccatoribus longiſſimè amovebatur: utrumque quidem præſtabatur in ſacrificiis ordinariis, ſed quia poſterius non ita conſpicuum erat in cæteris, peculiari hoc ſymbolo Deus adumbrare illud voluit in ſolenni hoc feſto ad majorem populi conſolationem; ſimile quid præclleptum à Deo legimus in leproforum mundatione Levit. XIV. 6. 7. 52. 53. ubi duæ aves jubentur aſſumi altera ad maccltrationem, altera ad dimiſſionem, ſed quæ priùs ſanguine avis maccltatæ tingi debuit ut ita & ipſam purgationem & ejuſdem certiſſimam demonſtrationem in lepræ remotione oſtenderet; Nec novum debet hoc videri aut inſolitum ut ad eandem rem ſignificandam plures aſſumantur typi; ſiquidem ut antea obſervatum eſllt unum idemque myſterium varias σχεσεις obtinet quæ unâ aliquâ picclturâ reddi & repræſentari non poſſunt; ideoque plures neceſſariò aſſumendæ ſunt ad ipſum aliqualitèr in totâ ſuâ latitudine exhibendum.

X X I I I. Scio myſterium hoc duorum hircorum diverſimodè exponi, dum alii duas hîc naturas Chriſti, alteram humanam quæ affligitur, alteram divinam quæ impatibilis cùm ſit libera manet & vivit in æternum, connotari contendunt quod viſum Theodoreto, Iſychio & Cyrillo: Alii duos ſtatus ejuſdem indicari ante & poſt reſurrecllionem, Chriſtum in cruce morientem & in reſurreclltione viventem; immolationem unius hirci teſttatam eſſe in morte Chriſti ſatiſfactionem pro peccatis quærendam eſſe; Alterius autem vivi diſceſſum oſtendiſſse Chriſtum ex quo pro peccatis oblatus eſllt & hominum malediccllionem ſuſttinuit, vivum tamen manere ſuperſttitem quod Auguſttino, Procopio & aliis placuit; Alii denique duplicem σχεσιν ſignificari arbitrantur quam ſuſttinere Chriſtus Mediator debuit ad opus Redemptionis exequendum, primam erga Deum Judicem, cui ſatiſfaciendum erat per meritum mortis, alteram adverſùs Diabolum hoſttem cui collucllandum fuit per potentiam vitæ: reſpecllu prioris jaciēbatur fors pro Domino in hircum maccltandum, ratione poſterioris jaciēbatur fors ad Azazel in hircum emiſſarium, ut princeps ille tenebrarum experiretur quid poſſet cum eo qui omnium peccatis erat onuſttus, quemadmodum in plenitudine temporis in deſertum traducllus eſt ut ab eo ibidem tentaretur; Sed quod antea retuli videtur ſimplicius ut duo hirci nihil aliud notent quàm perfecllam expiationem à Chriſto facllam, qui non tantùm tulit peccata moriendo, ſed & abſtulit reſurgendo, non modò ſatiſfecit per ſui oblationem, ſed & ſatiſfactionis perfecllionem & veritatem demonſttravit per ſui dimiſſionem, quâ certiōres facclli ſumus peccata noſtra à nobis in ipſum tranſllata procul abacclla evanuiſſe; ita ut nulla ſit ampliùs condemnatio iis qui ſunt in Chriſto Rom. VIII. 1. & impleatur illud Pauli, tradiccllum eſſse propter peccata noſllra & ſuſcitatum propter noſllri juſllificationem Rom. IV. 25.

X X I V. Cæterùm ſi quæritur nomenclationis ratio & cur hircus ille vocaretur עזאזל Azazel non una eſt omnium ſententia. Quidam ex Judæis recentioribus quos ſequuntur Vatablus & Oleaſter exiſttimant eſſe nomen montis in deſerto non procul à monte Sinai qui hoc nomen à capro illo qui eò mittebatur, obtinuit. Sed præterquam quod hoc nullo certo probari poteſt argumento, quamvis dari poſſset nomen montis inde petitum eſſe, ex occaſione hirci eò miſſi, primigenia tamen hæc non eſſſse vocis origo; Commodior eſllt aliorum ſententia qui volunt vocem propriè hirco iſtti competere, eſſſseque compoſitam ex duabus, ex voce עז quæ caprum ſignificat & radice אזל id. abiit q. diceres caprum abeuntem ſeu emiſſarium eò quod in deſertum dimitteretur, ſic R. D. K. in radice Azazel; ſic Symmachus & Aquila vertunt caprum qui emittitur in ſolitudinem teſttè Theodor. LXX. vocant αποπομπαίον quo nomine Græci vocant malorum depulſorem αποτροπαιον, αλεξικακον, λύσιον, φύξιον quomodo vocabant Deos quos colebant ad fuganda & averruncanda mala quibus vexabantur, Apollod. li. 6. de Diis; hinc & depulſoria ſacra dicclla ſunt quæ diis depellentibus mala & averruncis fieri ſolebant vide Gyrald. Syntag. Reſpexiſſe ergo videntur eò Græci, non tantùm quod in deſertum mitteretur, ſed etiam quod eſſet verè malorum depulſor, qui peccata populi malorum omnium cauſam in deſertum auferebat; atque ita propriiſſimè Chriſttum repræſentavit qui iram Dei ac pœnas æternas ab Eccleſiâ amovet & arcet, ut verè ſit αποτροπαιος, αλεξικακος & αποπομπαίος noſter. Porrò notatu dignum eſllt ritum hunc imprecandi peccata omnia populi capiti hirci ad Ethnicos etiam perveniſſse, hinc de Ægyplliis Herodo. teſttatur in Euterpe, quòd vicllimas offerentes καταρωνται ταδε λεγοντες τησι κεφαλησι, ειτε μελλοι η σφισι τοισι θυουσι η Αιγυπτω τη συναπαση κακον γενεσθαι, ες κεφαλην ταυτην τραπεσθαι. Imprecantur illis in hac verba, ut ſi quid mali aut ipſis immolantibus aut univerſæ Ægypllo futurum ſit, id in caput hoc convertatur. Huc pertinet etiam non ſolùm quod Gentiles iisdem in magnis periculis & publicis calamitatibus præcipuè placandæ iræ Divinæ cauſâ Homines Diis devovere ſoliti ſunt ut ſuâ morte iram numinis offenſi placarent quod in Curtio, Deciis, Codro &c. patet, ſed & quod de Maſſilienſibus refertur anniverſariam Urbis ſuæ expiationem facere ſolitos eſſſse Homine ſacro, quem verbenis veſttibuſque ſacris ornatum, & more vicllimarum redimitum, per urbem circumducebant, & capiti ejus omnia quæ urbi impenderent mala imprecantes in mare Neptūno immolantes præcipitabant additis his ſolennibus verbis περιψημα ημων γενε ſis pro nobis piaculum.

X X V. Sed hoc obitèr diccllum eſllto, non tamen prætèr rem omnino; redeamus ad argutationes Adverſariorum: Quarta jam ſequitur Exceptio quæ non faciliùs præcedentibus ſolvitur. Eò enim tandem redeunt ut dicant, etſi peccata diceretur portâſſe neque hinc poſſse colligi Chriſttum verè ſatiſfeciſſse, quia rectè dici poteſt ille ferre peccatum qui peccatorum occaſione grande malorum cruciatuum ac mortis denique fert onus, etiamſi nulla vera in eâ re ſit pœna ſive vindicclla, atque id probant ex Num. XIV. 33. ubi Dominus ait filii veſllri paſcent in deſerto quadraginta annos & portabunt fornicationem veſllram donec conſumantur corpora veſllra, at inquiunt, Deus hoc non vult quòd filios Iſraëlitarum verè puniturus eſſſent cùm nihil tale ex loco colligi poſſit, nec ullo pacclto ſit veriſimile, ſed quòd illi occaſione delicclti parentum ſuorum damnum non leve eſſſent ſenſuri. Sic Thren. V. 7. Patres noſllri peccaverunt & non ſuperſunt, nos verò pœnam eorum ferimus; hoc verò verba non innuunt, iſltos pertuliſſse omnes pœnas debitas ſceleribus patrum ſuorum, aut minimâ etiam ex parte Deo pro patrum iniquitatibus ſatiſfeciſſfe; ſed occaſione tantùm iniquitatum ipſos affliccllos fuiſſfe, & ex illis iniquitatibus non leve damnum ad eos rediiſſfe; hanc porrò vulgarem loquendi conſuetudinem eſſſse pertendunt ut qui occaſione iniquitatum alicujus affligitur illius iniquitates perferre & ſuſttinere dicatur. Verùm fruſtrà ſunt ita argutando, nam licet fortè vulgaris loquendi conſuetudo aliquando obtineret ut portare peccatum diceretur qui occaſione tantùm peccati patitur, hanc tamen primariam & propriam non eſſſfe phraſeos iſttius ſignificationem diffiteri opinor non audebunt, quare ergo mirum videbitur ſi propriam retinemus maximè cùm & rei natura & loci circumſtantiæ exigant; primò Chriſttum non paſſum eſſſfe occaſionalitèr ſed neceſſariò & meritoriè pro nobis probavimus antea; deinde damnum quod quis occaſione alicujus patitur perperam vocaretur pœna propriè dicclla, at mors Chriſtti talis, ſiquidem execratio dicitur, quâ pœna major nulla dari poteſt; accedit tertiò quod qui occaſione alterius patitur damnum, non ſtatim expiat illius deliccltum & eatenus res proximi ſui promovet ut à miſeriis & morte impendente ipſum liberet; at Chriſttus moriendo peccata omnia noſttra expiat, & ab eorum reatu & ſuppliciis eximit ſanitatem afferendo vibicibus ſuis, & pacem in caſttigatione; Itaque dici nequit Chriſttum occaſione tantùm peccatorum noſtrorum damnum aliquod eſſſfe paſſum.

X X V I. Non favent verò Adverſariis loca citata, nam in primo nihil obſtat quominus uſittatam ſignificationem retineamus, cùm certum ſit damnum illud reſpecllu filiorum Iſraëlis habuiſſfe rationem pœnæ ex fornicatione parentum divinitùs ipſis imputatæ; neque tamen immeritò caſttigâſſe eos dicetur Deus, quia etſi pœnam alienam luerent, non erant tamen ipſi per ſe innoxii; In altero verò non major veri ſpecies, nam dubium non eſt quin Iſraëlitæ pœnas avitorum & paternorum ſcelerum portârint, ſed ita ut proprias etiam luerent, ut teſttatur idem Propheta verſ. 16. væ nobis quia peccavimus: Agnoſcit autem Socinus quoties filii patrum veſttigia ſequuntur, non propria tantùm, ſed & paterna delicllta ipſis imputari; negat tamen hoc in loco ſibi diſſimilis imputata illis fuiſſfe peccata patrum, ratio negationis eſllt quò d id eò loco commemorare, quamvis paulò inferiùs fateatur populum peccaſſe, ei quòd animo intendebat Jeremias vehementèr adverſatum fuiſſſet, Deum enim verbis illis ad miſericordiam flecllere curabat; Sed in eo gravitèr fallitur; nam Propheta ut eorum qui tum vivebant miſerias exaggeret atque ita flecllat Deum ad miſericordiam, oſtendit ipſos non tantùm propriorum deliclltorum pœnas ferre, ſed & paternorum & avitorum, eòque multò meliorem ipſorum ſorte fuiſſfe parentum ſortem qui paritèr cùm eſſſent rei antè tamen è vivis exceſſferant quàm iſtta acerbiſſima ſupplicia effunderentur. Cæterùm etſi volumus in illis locis lationem pœnæ includi, non tamen ſtatim inde infertur ſatiſfaccllio; ut ſit reſpecllu Chriſtti quia & ſubjeclla diverſa & diverſa adjunclta id non patiuntur, nemo enim ita tuliſſse dicitur iniquitates patrum ut inde ipſi redimerentur, quod fecit erga nos Chriſttus.

X X V I I. Ad quintam Excep. Reſp. gratis ſupponi non probari vocem quæ hîc adhibetur affliccllionem tantùm quandam, ſed ſine punitione deſignare, nam tota orationis ſeries ſive antecedentia ſive conſequentia ſpecltentur, clamat pœnam propriè diccllam notari, quia dicitur affliccllus propter prævaricationes noſllras & attritus ab iniquitatibus ut à cauſâ meritoriâ impulſivâ: deinde caſttigatio non tantùm dicitur fuiſſfe ei, ſed noſllra & ſuper eum; tertiò ita caſttigatus eſllt ut peccatis omnibus noſtris in eum conjeccllis reputatus fuerit מכה אלהים caſus Dei & affliccllus; denique ita caſttigatus ut ſalus & pax per id nobis fuerit acquiſita, quod nullâ cujuſquam ſimplici caſttigatione fieri unquam potuit. Quòd verò addunt vocem pacis cogere nos intelligere ſimplicem affliccllionem ſine pœnâ, quia non eſllt antitheſis intèr pacem & punitionem, quemadmodum intèr pacem & affliccllionem? inane eſllt & abſurdum, nam ſi per pacem reconciliationem cum Deo venit intelligenda ut primaria hæc eſllt ejus ſignificatio in hoc negotio, nonne qui pacem illam nobis conciliat ſupponit iram Dei antecedentem quæ placanda fuit, & quare major eſllt oppoſitio intèr pacem & affliccllionem quàm intèr pacem & pœnam? Imò multi graviſſimis poſſunt exerceri affliccllionibus qui non deſinunt dulciſſimâ pace ſempèr in animo frui ut in Martyribus viſum.

X X V I I I. Non meliùs verò ſe expediunt quartâ quam addunt exceptione ad verſ. 6. Imò verſatile & doloſum ſuum ingenium in detorquendo Scripturæ genuino ſenſu palam produnt, quid enim aliud ſibi vult præpoſtera iſtta loci perverſio, quâ contendunt Deum dici occurriſſe per Chriſttum iniquitatibus noſtris, cùm tamen non occurſum Chriſtti iniquitatibus, ſed occurſum iniquitatum in Chriſttum verba apertè innuant הפגיע בו את עוננו occurre- fecit in ipſum peccata noſllra; Altera etiam quam ſubjiciunt expoſitio, vel nihil dicit, vel ſententiam noſtrâm confirmat pleniùs: nam quid ſibi vult omnium noſtrum iniquitates Chriſto obviam faccllas eumque aggreſſas eum earum cauſâ moreretur, niſi ſtatuamus imputatas ei fuiſſfe & propterea mortuum? ſic reverà fecit Deus ut occurrerent in Chriſttum & conjeccllæ ac tranſllatæ in eum fuerint, non quoad culpam, ſed quoad pœnam, neque enim alitèr fieri potuit.

X X I X. Ita ſatiſfaccllum putamus exceptionibus illis quæ afferebantur adverſùs illuſttrem Iſaiæ locum; Quia verò luculentiùs etiam confirmari poteſt hoc quicquid eſllt myſtterii ex loco altero Petri parallelo I. cap. II. verſ. 24. Ideo brevitèr antequam finem faciamus & proponendus eſllt & vindicandus. Poſttquam Petrus multa de Chriſtti patientia admirabili retulit, addit ος τας αμαρτιας ημων αυτος ανηνεγκεν εν τω σωματι αυτου επι το ξυλον. ινα ταις αμαρτιαις απογενομενοι τη δικαιοσυνη ζησωμεν, ου τω μωλωπι ιαθητε. qui peccata noſllra ipſe ſuſttulit in corpore ſuo ſuper lignum, ut peccatis mortui Juſllitiæ vivamus; cujus vibice ſanati ellltis; ubi Apoſttolus ad Iſaiam ita reſpicit ut ejus quoque adducat verba & clariùs etiam interpretetur, nam quod ille de doloribus dixerat, peccatis iſtte peculiaritèr applicat, quod de conjeccllis à Deo in Chriſttum iniquitatibus fuerat vaticinatus, id ad crucis ſupplicium vel potiùs ſacrificium accommodat. Hæc autem non de ſimplici ablatione poſſse intelligi ſed geſttationem ſimul includere multa probant. 1. vox ipſa ανηνεγκεν quâ utitur, nam cùm primò & propriè ſignificet ſuſllollo & ſurſum fero tum ex eo perfero & patior nihil cauſæ dici poteſt cur propriâ vocis acceptione reliccllâ aliam minus uſittatam ſequamur, maximè cùm plura nos cogant non alitèr eam hîc accipere: nam ſecundò illa verba quæ ſequuntur in corpore & ſuper lignum nemini non perſuadebunt ſenſu proprio ſuſllollendi vocem accipi omnino debere, nec alitèr poſſse, ita ut non loquatur Petrus de ſimplici ablatione, ſed de ablatione tali quâ in oblatione corporis ſui peccata noſtra tanquam onus graviſſimum & nobis αβαστακτον in ſe recipiendo ſurſum in crucem tulit, ſecumque cruci affixit. 3. & id ipſum ſcopus Petri & verborum αλληλουχία evincit, nam hortatur ille fideles ut patientèr ferant calumnias & convitia, & ſubſannationes impiorum, licet injuſttè traducantur; argumento ab exemplo Chriſtti ducllo qui non ſuas, ſed noſtras calamitates tulit, & tamen æquo animo & patientiſſimè illas ſempèr ſuſttinuit; Ad amplificationem autem patientiæ Chriſtti oſtendit ultèriùs quidnam Chriſttus pertulerit, nimirum peccata noſttra id eſllt pœnam peccatis noſtris debitam metonymicè, & quidem in ligno crucis morte malediccllâ, ne quis de gravitate injuriarum non ferenda ut fieri nimiùm ſolet conqueratur. Jam verò ſi τὸ ανηνεγκεν exponitur per ſimplicem remotionem connexionis nulla erit ratio, vel admodum frigida, Patienti animo ferte injurias &c. quia Chriſllas peccata noſllra abſllulit: at ex ſententiâ noſtrâ conſequentiæ neceſſitas evidens eſllt, ſi Chriſttus licet inſons, & omnis peccati expers, noſtra in ſe peccata recepit, & eorundem pœnam lubentiſſimè pertulit, an non æquum eſllt etiam nos ad illius inſttar injurias quaſvis & calamitates æquo animo ferre? Porrò non ſine ratione Petrus non tantùm ηνεγκεν dixit ſed ανηνεγκεν ut & exaltationem Chriſtti in crucem notaret quæ à Chriſttio ipſo prædicclla fuerat Jo. III. 15. & XII. 32. & alluderet ad ſacrificandi ritum, & ad vicllimas quæ in aram ceu locum editiorem attollebantur, unde dicebantur αναφερεσθαι Heb. VII. 27. quia offerebantur in altum ſublatæ; Nihil ergo præpoſitio de vi ſententiæ detrahit, imò potiùs aliquid ſuperaddit, non lationem tantùm pœnæ, ſed modum etiam ejus peculiarem deſignando, quod & optimè à Syro expreſſum qui duo hæc ſimul connecltit, qui portavit & aſcendere fecit peccata noſllra, id. ita bajulavit peccata noſtra ea ſecum in crucem ferendo, ut malediccllionem pro iis nobis debitam ſuſttinendo, à nobis ea abſttulerit & longiſſimè removerit.

X X X. Argutantur hîc pro more Adverſarii 1. Petrum non uſum ſimplici verbo φερειν ſed compoſito αναφερere quod non tam lationem quàm ablationem ſignificet, & patere id ex Heb. IX. 28. ubi Chriſttus dicitur ſemel oblatus εις το πολλων ανενεγκειν αμαρτιας quod V. V. reddit ad multorum exhaurienda peccata & Interpretes de ablatione interpretantur. Secundò verba ſequentia non poſſse urgeri eò quòd præpoſitio In ex Hebræi ſermonis proprietate non aliud ſignificet quàm Per ita ut vertendum ſit Chriſttum peccata noſtra abſttuliſſfe per corpus ſuum ſupèr lignum. Tertiò proprium iſttius geſttationis finem notari in ſequentibus nimi. ſancltificationem ut mortui peccato vivamus juſllitiæ, at hæc duo pœnas peccatorum perſolviſſfe, & nos peccato mortuos juſttitiæ vivere debere naturâ eſſſfe admodùm ſeparata, & non niſi ex accclidente hoc illius conſequens eſſſfe, ſicut ex eo quòd quis alicujus debita ſolverit, non ſequitur ſtatim eum velle nullum æs alienum ab ipſo contrahi. 4. Sanationem illam quæ facclla eſllt per vibices Chriſtti referri tantùm ad converſionem verſ. 25. nam inquit eratis ſicut oves errantes, ſed converſi ellllis ad Epiſcopum & Paſllorem animarum veſllrarum: itaque non pertinere ad ſatiſfaccllionem ab ipſo præſttitam, ſed tantùm ad præconium verbi ab eo inſttitutum.

X X X I. Ad 1. Reſp. Diccllum anteà quorſum Apoſtt. verbo compoſito potiùs quàm ſimplici uſus fuerit, non ad ſimplicem remotionem notandam quod eſllt contra naturam uſumque vocis, ſed ad oblationem ſacerdotalem deſignandam; neque contrarium probat locus Heb. IX. imò facilè demonſtratur hîc etiam propriam ſignificationem ferendi retinendam eſſſfe, nam certum eſllt Apoſtt. in illis verbis conferre intèr ſe & opponere duos adventus Chriſtti & fines diverſos eorundem, in primo dicitur ſeſe obtuliſſfe εις το ανενεγκειν αμαρτιας πολλων, in altero verò appariturus dicitur χωρις αμαρτιας, ſine peccato in ſalutem expecllanllicus ipſum. Itaque ex poſteriori phraſi de ſenſu prioris judicium ferri debet ſiquidem hæc proponuntur tanquam αντιστοιχα. Jam verò eſſſfe χωρις αμαρτιας abſque peccato nihil aliud innuere poteſt quàm non eſſſfe gravatum aut oneratum ullis peccatis, ſed ab iis ſolutum & immunem. E. viciſſim ut antitheſis conſttet prior phraſis debet lationem aliquam peccati propriè diccllam deſignare, non quidem quoad culpam à quâ Chriſttus ſempèr immunis fuit quocunque in ſtatu fuerit etiam in mediâ morte, ſed quoad reatum & pœnam quæ illi impoſitta eſllt, quo ſenſu peccatum ipſe dicitur faccllus; alias ſi hæc ad ſimplicem ablationem referimus ſibi hæc duo non reſpondebunt auferre peccata & eſſse χωρις αμαρτιας. Sic ergo priori adventui quo advenit ſeſe oblaturus omnis infirmitatis & peccati pœnæ, exceptâ ejus labe, onere depreſſus opponitur, poſterior quo advenit glorioſiſſimè triumphans, non ut ſeſe iterum offerat nec ullâ infirmitate vel languoribus circundatus, ſed plenus gloriæ & ſemel abjecllo illo peccatorum noſtrorum ſibi impoſito onere ad conſummandum opus ſalutis in fidelibus ſuis; Cæterùm non negamus hunc etiam fuiſſfe finem Chriſto propoſitum & mortis effecltum ut auferret peccata quod notatur verſ. 26. ubi dicitur ſeſe ſemel obtuliſſfe εις αθετησιν αμαρτιας, ſed ablationem illam neceſſariò lationem aliquam antecedentem ſupponere ex quâ pendeat pertendimus, nunquam enim auferre potuiſſset per condonationem & abolitionem niſi priùs ea tuliſſset per Satiſfaccllionem. Itaque ſeſe obtulit ut ferret peccata, & eadem tulit ut auferret. Atque hinc patet, etſi nonnulli Interpretes hoc in loco utantur voce auferendi vel exhauriendi peccata, non tamen eos excludere, ſed includere potiùs & ſupponere præcedentem lationem, ſine quâ remotio illa obtineri non potuit; Quanquam neque omnes ita reddiderunt, Syrus planè ad mentem noſtrâm in ſe ipſo maccltavit multorum peccata; Junius, Beza ut in ſe ipſo attolleret multorum peccata alludendo ad holocauſti ritum. Theodo. ad hunc locum optimè Chriſllas Dominus pro nobis ſemel oblatus noſllris ſuſceptis peccatis.

X X X I I. Quod verò ſecundo loco cavillantur de præpoſitione In quæ non aliud hîc ſignificet quàm per ex idiotliſmo Hebræorum mera vitilitigatio eſllt, 1. etſi certum ſit apud Hebræos nonnunquam ita ſumi, quare hîc eum ſenſum urgent, vel quo argumento uſurpandum eſſſfe evincent, proferant vel unum Scripturæ locum ubi αναφερειν εν τω σωματι de ablatione per corpus intelligendum ſit; an non verò longe meliùs fluit ſenſus ſi proprietatem vocis retineamus nullam verbis vim intèrrendo, maximè cùm id exigant verba ſequentia; nam ſi mens Adverſariorum ſequenda eſſſet, quorſum adderetur in lignum, quod tamen hoc in loco tanti eſllt ponderis & efficaciæ ut cogitationes noſtras ad crucem trahat & faccllam ibi peccatorum expiationem intèrrat? quorſum ſubjiceret per vibices ejus nos eſſſfe ſanatos quod plagas & vulnera quæ Chriſto ut ſervo inflicclla ſunt manifeſttè notat ad pœnæ lationem? Secundò quanquam daremus poſſse verba per corpus verti non in corpore, nihil inde contra nos pro Adverſariis elici poſſet, imò non minus nobis faverent, quo enim ſenſu tandem diceretur Chriſttus ablltuliſſfe per corpus niſi in corpore ipſo quodammodo geſttâſſet, alias ſi ſententia ipforum retinenda eſſſet, ſequeretur Chriſttum non modo peccata per corpus & ſupèr lignum abſttuliſſse, ſed ne abſttuliſſfe quidem, nam ſi ſecundum eos abſttuliſſfe tantùm dicitur quatenus doccltrinâ ſuâ viam monſttravit quâ à peccatis liberemur ut ſic ea à nobis auferantur & remittantur, quis non videt ne abſttuliſſfe quidem, cùm innumeri viam illam non ſequantur, nec ab iis liberentur? ne nunc dicamus, de omnibus qui martyrio coronantur poſſse dici paritèr eos peccata auferre, quia doccltrinam illam ſanguine confirmant quæ rationem oſttendit ablationis peccatorum & liberationis ab iisdem teſtt., quod tamen neque dixit unquam Scriptura, neque dici cum ratione poteſt.

X X X I I I. Ad tertium Non negamus Petrum mortis Chriſtti finem notare ſancltificationem, cùm ait tuliſſfe peccata ινα ταις αμαρτιαις απογενομενοι τη δικαιοσυνη ζησωμεν, ubi eleganti utitur verbo oppoſito τη γινεσθαι quod bene per denaſci Varro olim reddidit, atque ita duas partes ſancltificationis noſtræ indicat, mortificationem & abolitionem veteris hominis, & vivificationem novi, averſionem à malo, converſionem ad bonum, peccati odium & fugam, & juſttitiæ amorem & ſttudium. Verùm ergo eſllt hunc finem intèr alios Chriſto propoſttitum fuiſſfe & nos ex mortis ejus contemplatione ad illius executionem incitari, ſed falſum ſupponitur ab Adverſariis ſancltificationem hanc & ſttudium pietatis connecllti tantùm per accclidens & non neceſſariò cum morte Chriſtti, & eâ quæ inde pendet ſatiſfacclione, nam hæc beneficia tam arclto & indiffolubili connexa ſunt intèr ſe vinculo, ut divelli unquam à ſe invicem nec poſſint nec debeant, nam idem Chriſttus qui nobis faccllus eſllt Juſttitia, faccllus etiam eſllt Sanclltificatio 1. Cor. I. 30. & eadem mors quæ λυτρον eſllt ad expianda peccata coram Deo, eſllt etiam λουτρον ad ea in nobis purganda, non tantùm ſub ratione Cauſæ exemplaris quæ normam & modum officii exhibet; ſed & ſub ratione cauſæ meritoriæ quæ virtutem & efficaciam ad ejus impletionem impetrat: hinc paſſim ſanclttitas proponitur tanquam finis mortis Chriſtti Luc. I. 74. 2. Cor. V. 14. Tit. II. 14. 1. Cor. VI. 20. Rom. VI. 3. 4. 5. non tantùm Chriſtti ſed & fidelium reſpecllu; Chriſtti quidem quia utrumque intendit in morte nobis promereri & juſttificationis gratiam & ſancltificationis donum, fidelium verò quia ad id peculiaritèr vocantur, neque enim pro iis mortuus cenſendus Chriſttus niſi cum eo id. ad ſimilitudinem ejus moriantur, nunquam ex morte ejus juſttificationis beneficum ſibi applicare poterunt, niſi ex vi ſpiritus quem in eâdem morte impetravit ſancltificationem ſuam promovere pro virili annitantur, tantùm abeſt ergo ut liberum ſit & integrum iis pro quibus mortuus eſllt Chriſttus denuò in peccata prolabi & qualemcunque libuerit vitæ rationem ſequi, quod impiè colligunt Adverſarii, ut contra eâ lege tantùm redemptionis & remiſſionis beneficium indulgeatur, ut priori vitæ inſttituto nuncium remittentes ad meliorem frugem redeamus, & in novitate vitæ ambulemus ut Chriſttus dicebat paralytico Jo. V. 14. Ecce ſanus facllus es ne pecca ampliùs ut ne quid deterius tibi fiat. Hoc poſttulat fœdus gratiæ quod duabus iſttis partibus abſolvitur, promiſſione gratiæ Dei quæ ſe in remiſſione peccatorum & ſpiritus dono exerit, & reſttipulatione obedientiæ noſtræ. Jer. XXXII. 39. Hoc gratitudinis vinculum quo Deo & Chriſto obſttricclli ſumus exigit 1. Cor. VI. 20. Hoc ipſius Dei vox ſttatuit Pſ. LXXXV. 9. & CXXX. 3. de pace loquitur, ſed ut non revertamur ad ſttultitiam, venia eſllt apud ipſum ſed ut colatur: ita qui alitèr de eo cenſeret & evidentiſſimæ verittati reluctaretur, & ſe indignum tanto beneficio demonſttraret.

X X X I V. Denique ad quartum dicimus peccari fallaci. δια το επομενον etſi ſanatio probetur ex converſione, non tamen eo ipſo in converſione tantùm ſita eſſſfe dicitur, quippe eam hîc affert tanquam inſttstrumentum ſanationis noſtræ, quo ſcili. remedium à Chriſto in morte præparatum nobis applicatur; & hoc indicat ex Iſ. c. LIII. oppoſttitione eleganti conditionis prioris & præſentis, nam eratis, inquit, velut oves errantes, nunc verò converſi ellllis ad Paſllorem & Epiſcopum animarum veſllrarum id. ad Chriſttum Servatorem Paſttorem illum bonum qui vitam ſuam pro ovibus poſuit; Jo. X. & per eum ſanati. Porrò ut malum à peccato ortum duplex fuit labes & reatus ita duplici opus fuit remedio, Juſllitia quæ reatum tolleret, Sanclllitate quæ labem elueret, utramque Chriſttus nobis promeruit in morte, utramque nobis aclltu confert in Euangelio, fides enim quæ reſpondet Euangelio, & inſttstrumentum eſllt juſttificationis meritum Chriſtti ſibi applicando, & radix & principium ſancltificationis, corda noſttra purificando; Ideo reclltè ſanatio hæc noſttra ſpiritualis tribuitur & vibicibus Chriſtti & converſioni ac fidei noſtræ, illis quoad meritum & remedii ipſius præparationem quatenus fuerint cauæ meritoriæ gemini iſttius beneficii quod per Euangelium nobis communicatur, iſtti verò quoad efficaciam & remedii applicationem, quatenus per vocationem ad Deum converſi fruclltum meriti Chriſtti recipimus & aclltu ſanamur, tum à reatu perfecllè per Juſttificationem quæ per fidem nobis intimatur, tum à labe ſucceſſivè per ſancltificationem quæ per ſpiritum in cordibus noſttris ingeneratur, unde patet optimè Petrum hæc duo conjunxiſſfe ut alterum ex altero probaret, & peſſimè Adverſarios hæc diviſiſſfe ut alterum ex altero negarent; quod nobis nunc quidem ad illius quod intendimus demonſtrationem ſufficere poteſt; Ex quibus omnibus jam concludimus & Iſaiam & Petrum Satisfactionis veritatem in locis illis de quibus quæſttio fuit efficaciſſimè aſſeruiſſfe: οπερ εδει δειξαι.

CORONIDIS VICE QUÆRITUR.

  1. An Euangelii Vox jam ſub V. T. auditta fuerit? Aff. contra Socinianos.
  2. An Oraculum Iſaiæ c. VII. 14. Ecce Virgo concipiet &c. bene ad Chriſllum Jeſum à Matthæo accommodetur? Aff. contra Judæos.
  3. An Chriſllus veram naturam humanam aſſumpſerit in utero B. Virginis in tempore, quemadmodum veram naturam divinam à Patre accepit ab æterno? Aff. contra Anabaplilliſtas.
  4. An Chriſllus ſit Mediator ſecundum utramque illam naturam? Aff. contra Pontificios.
  5. An Sancllorum Invocatio vel probata fuerit unquam in Scriptura, vel probari poſſis? N. contra Pontificios.
  6. An Cælibatus ab Apoſllolis fuerit annexus Miniſllterio Eccleſiæ? N. contra Pontificios.
  7. An mendacium ſub quocunque tandem prætextu licittum ſit? N. contra impium Lojolitarum commentum, qui mentales reſervationes, vel æquivocationes verbales, hoc ellt pejerandi & fallendi artem & σφενδονοπανουργίαν impuris ſcriptis ſuis publicè docere, & peſſimo exemplo ut licittas approbare & uſurpare non erubeſcunt.

  1. μεγαλοφωνοτατῷ 

  2. ιλαστικῶς 

  3. E. (Footnote sign in left margin of page 130).