Skip to content

DISPUTATIO SEXTA

Quae Quarta eft DE SATISFACTIONIS CHRISTI VERITATE, EX Agoniâ & Deſertione ejus aſſerta. Reſpondente PETRO SECRETANO Lauſannenſi.

THESIS PRIMA.

VARIA jam in antecedentibus vidimus Argumenta pro Veritate Satiſfactionis Chriſti, potiſſimùm verò ea quae ex mortis paſſionumque Chriſti cauſis peti poterant: Nunc alia depromenda ſunt ex ipſis paſſionibus, earumque adjunctis, quae non minori evidentiâ & certitudine idem myſterium comprobant. Quia verò inter ea omnia quae hac in parte ab Euangeliſtis recenſentur, nihil memorabilius videtur vel efficacius ad veritatis illius quam quaerimus confirmationem eâ quam in horto ſenſit Agoniâ, & quam in Cruce expertus eſt Deſertione. Ideo peculiariter utrique immorantes, demonſtrare jam aggredimur, neutram in Chriſto locum habituram fuiſſe, niſi pro nobis ſatiſfaciendi munus in ſe recepiſſet quae Quinta nobis erit Argumentorum Claſſis.

II. Ac ut de Agoniâ dicamus primùm quo inchoata fuit Animae paſſio & quam in horto experiri voluit, ut peccatum quod in horto Paradiſi primus Adam commiſerat deleret; natura ejus & qualitas paucis eſt expendenda antequam veram ac genuinam ejus cauſam inveſtigemus, ut enim maximi fuit ad conſolationem noſtram momenti rem totam cognoſcere; accuratè à Spiritu S. nobis in Euangelio deſcripta fuit; Extat verò ejus deſcriptio tum apud Matth. xxvi. 37. 38. 39. tum apud Marcum xiv. 33. 34. 35. tum apud Lucam xxii. 42. 43. 44. tum apud Paulum Heb. v. 7. 8. ubi notamus tria; 1. Gradus & partes. 2. Adjuncta. 3. Effectus. Partes duae ſunt, Triſtitia & Timor. illa ex intuitu mali praeſentis, iſte ex apprehenſione mali futuri originem trahit: Triſtitia deſignatur per λύπην Matt. xxvi. 37. per ταραχὴν Joh. xii. 27. & xiii. 21. per ἀγωνίαν Luc. xxii. 44. per ἀδημονίαν Marc. xiv. 33. Timor per εὐλάβειαν Heb. v. 7. & ἐκθάμβησιν Marc. xiv. 33. Adjuncta duo 1. Sudor ſanguineus Luc. xxii. 44. 2. Praeſentia Angeli eum corroborantis, Luc. xxii. 43. Effectus hujus Triſtitiae & Timoris fuerunt preces illae ardentiſſimae quas Patri ter obtulit de Calice à ſe transferendo Matt. xxvi. 39. Marc. xiv. 38. Luc. xxii. 42. quarum fervor notatur cum non tantùm oraſſe dicitur ἐκτενέστερον, ſed cum clamore valido & lachrymis. Heb. v. 7. Sic per varios gradus graviſſima Chriſti lucta nobis ob oculos ponitur ut ſciamus non umbraticam & ἀνώδυνον, ſed acerrimam fuiſſe hanc pugnam quam pro nobis ſuſtinere voluit, quod meliùs ex ſingularum partium brevi examine patebit: ſed priuſquam hoc facimus amoliendum eſt falſiſſimum eorum commentum qui paſſionum iſtarum inficiatione impiâ ſalutarem hanc agoniam obſcurare ſunt conati.

III. Fuerunt enim jam olim nonnulli qui cùm divinâ Chriſti gloriâ indignum cenſerent quòd moeſtitia & pavore correptus fuerit, eò uſque progreſſi ſunt ut ſenſerint Chriſtum non verè ſed δόξησιν & apparenter tantùm timuiſſe & contriſtatum fuiſſe, quo pertinet haereſis Aphtartodocetarum & Gaianitarum qui corpus Chriſti incorruptibile & impaſſibile fingebant, de quibus Nicepho. hiſt. Eccleſ. li. 17. c. 29. & Damaſce. de haereſ. c. 84. Ad eos videtur acceſſiſſe Hilarius qui lib. 10. de Trin. diſputat humanam naturam in Chriſto propter perſonalem unionem cum Verbo nullis paſſionibus obnoxiam fuiſſe, ſed ſicut telum tranſit per aquam vel per ignem, & facit quidem diſtractionem ſed ſine ſenſu vulneris: Ita Chriſtum non ſenſiſſe illam quae in paſſione facta eſt corporis lacerationem, atque ita nullum ſenſum doloris verum fuiſſe in Chriſto etiam in acerbiſſimis illis paſſionibus; quamquam Petrus Lombardus li. 3. ſenten. diſt. 15. opinionis hujus ſuſpicionem ab Hilario ſedulò amoliri conatur ut non tam verum timorem, doloris ac paſſionis ſenſum Chriſto ademerit, quàm cauſam & meritum patiendi timendi & dolendi quod in nobis eſt, quia in nobis eſt naturalis patiendi neceſſitas propter Adae peccatum inducta, in Chriſto verò ultio ex ejus liberâ voluntate ſuſcepta; ſic Epiphanius haereſ. 69. varias quaerit expoſitiones ut doceat quô tam ingens conſternatio Chriſto tribui poſſit in hoc agone, maximè quia Arriani hoc argumento divinam Chriſti naturam oppugnabant. Juſtinianus Imperator teſte Evagrio hiſt. li. 4. c. 38. Chriſtum verè ſenſiſſe triſtitiam, dolores & angores in paſſione negavit, & edictum propoſuit in quo corpus Domini incorruptibile ſanxit, naturaliumque & inculpatarum paſſionum haudquaquam capax fuiſſe dicit; nec ſacroſanctum illius corpus aliquam mutationem aut alterationem inde ab eo quo in utero formatum eſt neque in voluntariis neque in naturalibus paſſionibus acceppiſſe aſſerens.

IV. Verùm utut haec opinio quorundam fuerit, à pluribus tamen & longè ſanioribus rejecta eſt ſemper; audiatur vel unus Ambroſius li. 10. in Luc. c. 22. cujus aurea verba quia imprimis ad rem noſtram faciunt deſcribere hîc non pigebit; Haerent, inquit, plerique hoc loco qui triſtitiam Salvatoris ad argumentum inolitae potiùs à principio quàm ſuſceptae ad tempus infirmitatis inclinant & naturalis ſenſum cupiunt retorquere ſententiae, Ego autem non ſolum excuſandum non puto, ſed etiam nuſquam magis pietatem ejus majeſtatemque demiror, minus enim contulerat mihi niſi meum ſuſcepiſſet affectum, ergo pro me doluit qui nihil habuit quod pro ſe doleret, & ſequeſtratâ delectatione aeternâ divinitatis, taedio meae infirmitatis afficitur, ſuſcepit enim triſtitiam meam, ut mihi ſuam laetitiam largiretur, & vestigiis nostris deſcendit, uſque ad mortis aerumnam, ut nos ſuis veſtigiis revocaret ad vitam, confidenter ergo triſtitiam nomino, quia crucem praedico, neque enim ſpeciem incarnationis ſuſcepit ſed veritatem. Debuit ergo & dolorem ſuſcipere ut vinceret triſtitiam non excluderet. Nec aliter Auguſti. l. 14. de Civ. Dei c. 9. Neque enim in quo erat verum hominis corpus & verus animus; falſus erat humanus affectus; φύσει καὶ ἀληθείᾳ τὰ πάντα ἐγένετο, inquit Athanaſius. Et ſanè ſi Chriſtus verè & non δεξαπῶς naturam noſtram aſſumpſit; quidni & cum ipsâ omnes affectus innocuos & ἀδιαβλήτους qui eam comitantur eum ſuſcepiſſe credamus? Sed de eo dubitare nos non ſinit & oraculum propheticum Iſa. LIII. quod verè languores noſtros portaturum & dolores bajulaturum Meſſiam praedixerat, & ipſa hiſtoria Euangelica quae graviſſimos illos Chriſti dolores graphicè nimis deſcribit, quàm ut externae tantùm ſpeciei, non verò & interno animi motui adſcribi poſſint: quid quod hoc ſemel poſito corruit totum Redemptionis noſtrae myſterium, nam ſi Chriſtus non verè, ſed ſimulatè tantùm dolores iſtos ſenſit, utique etiam noſtra Redemptio non vera ſed ſimulata fuerit quod vel cogitare impium, unde opinio illa vetus Aphtartodocetarum publico Eccleſiae conſenſu jam olim exploſa & damnata eſt.

V. Sed nec admitti poteſt recentior Pontificiorum error qui ſi Agoniam hanc non tollunt penitùs, admodum tamen extenuant, dum Chriſtum in corpore quidem, ſed non in animâ paſſum eſſe contendunt, vel ſi quid doloris ſenſit in animâ id partem inferiorem & ſentientem duntaxat paſſam eſſe, non autem ſuperiorem & rationalem: Sed utrumque iſtud commentum facili negotio refellitur: Primò quod Chriſtus non corpore tantùm ſed & animâ paſſus ſit, vix opus eſt ut probetur cùm & Scripturae vox & ſalutis noſtrae neceſſitas illud tam clarè praedicet; ecquid enim vel animam ponere diceretur Joh. x. 15. vel eam in ſacrificium pro delicto tradere Iſ. LIII. 10. vel cur eadem triſtis & conturbata perhiberetur Matth. xxvi. cur ἀδημονία illi & ἐκθάμβησις quae propriè ſunt animae affectiones tribuerentur ſi corpoream tantùm mortem externoſque cruciatus ſenſiſſet; Deinde qui animas debuit aeque redimere ac corpora nonne utraque aſſumere & in utriſque loco noſtro pati debuit ad poenam nobis in utroque debitam perſolvendam? Nec diffiteri tandem potuerunt Adverſarii, ſed eò ſe recipiunt ut dicant vel in animâ tantùm ſympathetice propter dolores & cruciatus corporis eſſe paſſum, vel in parte tantùm inferiori non ſuperiori; & de priori effugio nihil nunc ulterius addimus quia in ſequentibus pluribus erit diſcutiendum; posterius verò ſatis ſuperque ex eo retunditur quòd Chriſtus non tantùm in hac vel illa parte animae triſtis dicatur, ſed animam habuiſſe triſtitiâ undique occupatam & obſeſſam, quis verò dixerit tantum angorem haeſiſſe duntaxat in inferiori, non verò penetraſſe ad ſuperiorem Animae partem? viderunt hoc non pauci ex Pontificiis, qui ideo Thomae ſententiam rejiciendo Chriſtum in utraque Animae parte paſſum eſſe agnoverunt. Maldo. in Matt. 26. Eorum ſubtilitas qui voluntatem hîc interpretantur partis ſentientis appetitum probanda non eſt: melius alii diſpenſatione quadam factum fuiſſe, ut cùm Chriſtus beatus eſſet triſtitiam etiam in ſuperiorem animae partem admiſerit, nam ſicut beatitudinem ſuam cohibere potuit ne deflueret in corpus, ut pati poſſet; ita premere eam potuit & quodammodo occultare ut ad tempus triſtitiae cederet, quae una paſſionis ſuae pars futura erat. Sic Canus loc. com. li. 12. c. 13. Ferus in Matth. 26. alii. Nec alia Catechiſmi Romani fides cujus iſta verba ſunt in arti. 4. ſymb. postquam de externis paſſionibus egiſſet de internis ſic ait, quod verò ad intimum Animi dolorem pertinet nemo dubitare potest quin ſummus in Chriſto fuerit; quid ſummo majus dici potest? rationem addit, Chriſtus Dominus amariſſimae paſſionis calicem quem bibit nullâ ſuavitate permixtâ temperavit, humana enim natura quam aſſumpſerat ſentire omnia tormenta permiſit, non ſecus ac ſi homo non etiam Deus fuiſſet. Sed clariùs hoc ipſum ex diſtinctâ ſingularum partium & circumſtantiarum iſtius agoniae conſideratione patebit.

VI. Hîc verò primo loco occurrit λύπη quae Chriſto tribuitur; nam appetente graviſſimi certaminis tempore coepit λυπεῖσθαι inquit Matth. xxvi. 37. licet quibuſdam praeludiis filium ſuum exercuiſſet Dominus, nunc tamen propiore mortis conſpectu eum vulnerat graviùs & inſolitum terrorem incutit, unde non tantùm dicitur contriſtatus, ſed ipſe moeroris ſui magnitudinem diſcipulis ſuis aperiendo ait Περίλυπός ἐστι ἡ ψυχή μου μέχρι θανάτου Triſtis est anima mea uſque ad mortem, non triſtis tantùm ut vertit V. V. nimis molliter ſed undique triſtis ut rectè Beza noſter vim vocis compoſitae reddit, quod obſervavit etiam Franciſcus Lucas περίλυπος valde triſtis, auget enim praepoſitio περὶ quaſi dicat triſtitiâ undique obſeſſa & circumvallata eſt, ita ut nullus pateat exitus: quo ſenſu paſſim occurrit apud Scriptores. Plut. in libro de edu. lib. dum laetitiae & triſtitiae exceſſum prohibet. μήτε ἐν ταῖς εὐπραγίαις περιχαρεῖς μήτε ἐν ταῖς συμφοραῖς περιλύπους ὑπάρχειν. 3. non tantùm περίλυπος dicitur ſed uſque ad mortem quo bene ſignificari dicit pondus tribulationis Gloſſa interlinearis, nec enim hîc terminus ſive duratio triſtitiae notatur extenſivè quod voluit Orige. & poſt eum Hiero. ſed ejus magnitudo & gravitas intenſivè quae talis fuit ut lethale illi doloris vulnus infligeret, & ad ipſius veluti Orci fauces eum deduceret, quomodo eandem phraſim alibi uſurpari conſtat Iſ. xxxviii. 1. de Ezechia qui aegrotaſſe refertur ad mortem, item de Jona qui iratus dicitur fuiſſe ad mortem Jon. iv. 9. id. graviſſimè.

VII. Ut autem gravitas illius Triſtitiae deſignetur non tantùm dicitur fuiſſe ταραχὴ Joh. xii. & λύπη, ſed etiam ἀγωνία Luc. xxii. quo nomine Graeci exprimunt anxietatem illam & animi angorem quo percellimur opus aliquod arduum aggreſſuri, potiſſimùm verò de iis dicitur qui acerimum aliquod certamen ſunt inituri, deducitur enim à voce ἀγὼν quae certamen notat. unde Heſych. ἀγωνία παλαίστρα ἐστὶ ἰμὸ & βέλλυμ ἀγωνιῶν κινδυνεύων & Orion apud Etymolog. ἀγωνία ἐπὶ τῷ εἰς ἀγῶνα μέλλοντι κατιέναι de eo qui in certamen deſcenſurus eſt; Cum ergo acerimum Chriſtus cum Diabolo & inferis imò & cum ipſo Deo certamen eſſet initurus mirum non eſt ſi in agoniâ dicatur fuiſſe. III. Denique eadem Triſtitia per ἀδημονίαν graphicè deſcribitur, talis enim motus animi exprimitur hac voce ut animus veluti prae horrore concidat & ſub pondere moeroris quaſi fatiſcat: ſic apud Hippoc. qui in morbo lethali ſunt conſtituti ἀδήμονες dicuntur & Xenop. li. 4. hiſtoria. dicit ἀδημονῆσαι τὰς ψυχὰς pro graviſſimè angi & penè prae dolore exanimari, unde Euſtat. deducit à voce ἄδην ſatietas, ut ſit quaſi nimiâ dolorum ſatietate fatiſcere, niſi malis ἐν ἄδῃ μένειν idem eſſe quod ἐν ἄδῃ μένειν eâ triſtitiae mole gravari ut videri poſſis apud inferos agere.

VIII. 2. Cum Triſtitia Timor jungitur Heb. v. 7. ubi dicitur Chriſtus exauditus ἀπὸ τῆς εὐλαβείας à metu & timore quod dici non poſſet niſi in hoc agone conſtitutus metu aliquo perculſus fuiſſet; Quia verò Bellar. & caeteri ex eadem communione grandem litem nobis intentant de corrupto & falſato hoc loco quaſi perperam εὐλαβείας vocem per metum reddiderimus, quae potiùs per reverentiam & pietatem reddenda erat, quod imprimis urſit etiam Cotonus Plagiarius; age videamus quàm inepta & abſurda ſit tota haec accuſatio, quippe & appoſitè vocem hanc per metum reddi poſſe, nec aliter hoc in loco debere manifeſtè demonſtraturi ſumus. Non imus quidem inficias vocem εὐλαβείας nonnunquam pro pietate, religione, reverentiâ ſeu metu reverentiali, ut ipſi loquuntur, ſumi, quemadmodum Timor non rarò totum Dei cultum notat, atque eo ſenſu uſurpatur Heb. xii. 28. inde etiam fit ut viri pii & religioſi dicantur εὐλαβεῖς Luc. ii. Act. ii. ſed unam vel praecipuam iſtius vocis eſſe ſignificationem pernegamus, imò primarium & longè frequentiſſimum ejus uſum eſſe pertendimus ut Timorem ſignificet, metum ſcilicet impendentis alicujus mali quod vitare optemus; nec iſtud ignorare poſſunt qui Graecè aliquid ſciunt; ſic Phavori. εὐλάβεια φυλακὴ ἀπὸ κακοῦ, εὐλαβεῖσθαι ἀντὶ τοῦ φοβεῖσθαι. Gloſſarium εὐλαβὴς ὁ δειλὸς pavidus εὐλαβοῦμαι revereor, vereor, formido. Etymologici magni author εὐλαβής τινὲς τὸν δειλὸν καὶ δειλαῖον quidam timidum aut pavidum ſic appellant, ſic Heſychius, Varinus, Ariſtoteles in tractatu de virtutibus & vitiis agens περὶ τῆς δειλίας ὑπερβολῆς εὐλάβεια ſubeſt ei, inquit, quidam timor. Philo de vita Moſis dicit, Moſem fuiſſe naturâ εὐλαβῆ timidum. Plutar. de Pericle περὶ τὸν λόγον ἦν εὐλαβὴς timide ad dicendum accedebat; ſic in Sacris LXX. ſaepius εὐλαβείας vocem uſurpant ad timorem & pavorem deſignandum quàm ad religionem & pietatem connotandam Joſ. xxii. 24. εὐλάβεια reſpondet Heb. דאגה quae anxietatem notat 1. Sam. xviii. 16. εὐλαβεῖσθαι ponitur pro יגר & Jerem. xxii. 25. Exo. iii. 6. pro ירא ſic Act. xxiii. 10. εὐλαβηθεὶς pro φοβηθεὶς ponitur Tribunus timens ne Paulus diſcerperetur. Cùm Ergo tritiſſima ſit & uſitata iſtius vocis ſignificatio, quid mirum ſi hîc retineatur?

IX. Hanc autem non tantùm retineri poſſet ſed neceſſariò hoc in loco retinendam eſſe multa ſunt quae probent. 1. Scopus & ἀκολουθία verborum, nam praeceſſerunt illa obtulit preces & ſupplicationes cum lachrymis & clamore valido, at certe qui nihil metuunt neque precantur neque inter precandum exclamant, vel vociferantur & lachrymas fundunt, imò cùm preces ad eum dirigeret qui poterat eum ſervare ex morte, utique metu aliquo conſtrictum fuiſſe neceſſè eſt; itaque ut ſequentia reſpondeant prioribus non aliter εὐλάβεια quàm per timorem reddi poteſt. 2. aliorum locorum collatio quae metum eundem & longè graviorem Chriſto tribuunt quum dicunt ἀδημονῆσαι & ἐκθαμβεῖσθαι contriſtatum fuiſſe uſque ad mortem, an verò haec gaudium & fiduciam an non potiùs metum & anxietatem important? ecquid ergo timeamus dicere metum filio Dei adſcribi ab Apoſtolo, cùm id ipſum de eo jam antea efficaciùs praedicaſſent Euangeliſtae? 3. natura phraſeos hîc uſurpatae quae alium ſenſum commodiorem non poteſt ferre, cùm dicitur εἰσακουθεὶς ἀπὸ τῆς εὐλαβείας, nam ſi vertamus pro reverentiâ vel pietate quod V. V. & Eraſmus habent non aliud declarabit Pro quàm propter vel ſecundum vel aliquid ejuſmodi quod ſignificet quo reſpectu ſit exauditus; ita ut ſenſus ſit Chriſtum exauditum fuiſſe à Patre propter reverentiam ſuam, quia illi in omnibus obediens fuit tanquam filius dilectus; ſic reverentia cauſa erit cujus gratiâ Pater eum exaudierit. At ſi hoc voluiſſet Ap. uſus fuiſſet potiùs praepoſitionibus διὰ & ἕνεκα & ὑπὲρ quàm praepoſit. ἀπὸ cujus inſolens planè eſt ufus hoc ſenſu apud probatos authores, nam quae exempla congerit Bellar. l. 4. de Chriſti anima c. 8. ut doceat praepoſitionem ἀπὸ nonnunquam ſumi pro διὰ propter aliena ſunt, ut illa Matth. xiii. ἀπὸ τῆς χαρᾶς ὑπάγει prae gaudio abit & xxviii. 4. ὑπὸ τοῦ φόβου ἐσείσθησαν Luc. xxiv. 41. ἐπὶ τῇ ἀπιστούντων αὐτῶν ἀπὸ τῆς χαρᾶς καὶ θαυμαζόντων adhuc ipſis non credentibus prae gaudio & mirantibus. Sic Act. xii. 24. & Luc. xxii. 45. nam in his omnibus exemplis ἀπὸ ſignificat prae & notat cauſam intrinſecam à qua movebantur agentia: at hîc nihil tale, non enim ipſe Chriſtus exaudivit ſe ipſum prae pietate, ſed cùm ipſe pius eſſet, vel potiùs quia pius eſſet, ſtatuitur exauditus ab alio nim. à Patre; & haec ratio Chryſoſtomum movit procul dubio ut reverentiam hanc Patri potiùs quàm filio tribueret, ita ut Deus eo in honore & reverentiâ filium habuerit ut eum exaudierit, ſenſu tamen incommodo, quia reverentia de honore potiùs dicitur inferioris erga ſuperiorem; praeterquam quod ſi de Patre intelligenda eſſet addendum fuiſſet pronomen αὐτοῦ. Itaque cùm nec de reverentiâ filii erga Patrem, licet pia ſit, ſententia phraſis intelligi poſſit, nec de reverentiâ Patris erga filium, ſupereſt ut timor hîc notetur & metus non ἄλογος & brutus ſed rationalis à quo Chriſtus liberatus ſit. Neque nova videri debet, aut inuſitata haec phraſis ut exaudiri aliquis dicatur ex metu pro eo quod eſt ab eodem liberari poſito antecedente pro conſequenti, nam Pſal. xxii. 22. totius phraſeos exemplum habemus, à cornibus unicornium exaudias me id. me ab iis liberando, ſic LXX. ex idiotiſmo Hebraeorum Jerem. xxvi. 9. ἡ πόλις αὕτη ἐρημωθήσεται ἀπὸ κατοικόντων urbs iſta deſolabitur ab habitantibus, non hoc ſenſu quod deſolent eam habitatores ipſi, ſed ut deſoletur ita ut nulli ſint habitatores, quod notant hebraea אין יושב; nec aliter Paulus Col. ii. 20. εἰ ἀπεθάνετε σὺν Χριστῷ ἀπὸ τῶν στοιχείων τοῦ κόσμου. Si mortui estis cum Chriſto ab elementis mundi Juſtinianus ἀποχώρησις mundi elementis liberi estis & ſoluti. 4. Syrus interpres eandem vocem per metum reddidit, licet enim ſyntaxim perturbet & verba ἀπὸ εὐλαβείας à verbis praecedentibus ſeparando cum ſequentibus connectat, vertit tamen מן דחלתא ex metu: quae omnia luculenter probant metum inter agoniae iſtius partes ab Ap. numeratum eſſe.

X. Sed hoc clariùs adhuc evincitur ex alterâ illâ voce quae apud Marcum & Lucam occurrit cùm dicitur ἐκθαμβεῖσθαι, nam ut θάμβος aliquid eſt plus quàm metus nimi. metus cum horrore, ita ἐκθάμβησις intendit ſignificationem τοῦ θαμβεῖσθαι quum ita percellitur animus ut penè detur in ſtuporem ac mens eripiatur; eſt enim omnium facultatum ex vehementiſſimo & acerimo mali vel praeſentis vel futuri ſenſu obſtupefactio quod fieri ſolet in ſubitâ vel gravi aliquâ conſternatione, hoc Homerus Iliad. σ exprimt cùm ait.

Θάμβησαν, καὶ πάντας ὑπὸ χλωρὸν δέος εἷλε. Obſtupuerunt & omnes pallidus timor cepit. Quod Virgilius reddidit Obſtupuere animi geliduſque per ima cucurrit oſſa tremor. Unde θαμβεῖν derivant à θήπω quod eſt ſtupeo, admiror, attonitus ſum; ſic quod 2. Samuel xxii. 5. dicitur χειμάῤῥοι ἀνομίας ἐθάμβησαν id Pſ. xviii. 5. eſt ἐτάραξαν ita redditur vox בתו quam aliàs LXX. vertunt ἐκταράττειν, καταπλήττειν, στροβεῖν id. perturbare, exterrere, circumagere, unde בעותים φοβερισμοὶ terrores Pſ. lxxxviii. 17. Job. vi. 4.

XI. Utriuſque verò & triſtitiae & timoris magnitudinem ulterius demonſtrant Adjuncta duo, ſudor ſanguineus & Angelus Chriſtum corroborans; De primo ita Scriptor ſacer Luc. xxii. 44. καὶ γενόμενος ἐν ἀγωνίᾳ, ἐκτενέστερον προσηύχετο, ἐγένετο δὲ ὁ ἱδρὼς αὐτοῦ ὡσεὶ θρόμβοι αἵματος καταβαίνοντες ἐπὶ τὴν γῆν. Et ipſe conſtitutus in agone intentiùs orabat, & erat ſudor ejus ſicut grumi ſanguinis decidentes in terram. Θρόμβος grumus propriè eſt rei in unam maſſam concretae fruſtum, dicitur παρὰ τὸ τρέφω ὅ ἐστι πῆξαι, teſte Euſtath. unde θρόμβοι αἵματος, αἷμα πεπηγὸς ut Varin. reddit apud Dioſc. lib. 3. cap. 44. & Heſych. θρόμβος αἵματος παχὺς πεπηγὸς ὡς βῶνος, ſanguis craſſus concretus inſtar grumorum. Quid porrò de ſudore hoc ſanguineo ſtatuendum ſit non conſtat inter doctos. Primò certum eſt hunc verſiculum à temerariis nonnullorum unguibus quondam fuiſſé eraſum, adeo ut in multis codicibus tum graecis tum latinis nulla vel ſudoris ſanguinei vel Angeli confortantis fieret mentio ut obſervat Hilarius lib. 10. de Trin. & Hier. lib. 2. contra Pelagium & ex iis Eraſmus & Sixtus Senenſis Bibl. l. 1. c. 22. idque ab iis praeſtitum fuiſſé potiſſimùm quòd Arriani abuterentur hoc loco ad detrahendam Chriſti divinitatem, quodque ipſis videretur fieri non poſſé ut in humanam Chriſti naturam divinitati perſonaliter unitam tam ingens conſternatio caderet; Sed temerariam imò ſacrilegam iſtorum audaciam meritò execramur, cùm caeteri omnes codices conſtanter hoc retineant. Alii non delent quidem ſed obſcurant ejus veritatem, quaſi non reverâ Chriſtus ſanguinem ſudarit, ſed hoc tantùm παροιμιακῶς dictum ſit, ſicut qui amarè flent ſanguinem flere, & qui valdè laborant ſanguinem ſudare dicuntur, ſic Euthym. & Theophy. quod praecipuè colligunt ex voce ὡσεὶ quae hîc uſurpatur, quae ſimilitudinem notat non rei veritatem, quos ſequitur Grotius in h. l. Sed perperam proverbialem locutionem hîc inducunt elevaturi magnitudinem iſtius miraculi; quia non tantùm dicitur ſudor fuiſſé inſtar grumorum ſanguinis, ſed inſtar grumorum ſanguinis decidentium in terram, quod planè dici non poſſet niſi verus ſanguis in terram decidiſſet; neque obſtare poteſt particula ὡσεὶ, ſiquidem ut notum, haec ut & ſimiles particulae non tantùm comparationem, ſed & rei veritatem ſignificant, ut apud Hebr. eſt כדמיין & כאמתיות modo ſimilitudinis modò veritatis ut Luc. xxiv. 21. & Joh. i. 14. δόξαν ὡς μονογενοῦς παρὰ πατρός ubi rectè Theophyl. τὸ ὡς ἐνταῦθα οὐχ ὁμοιώσεώς ἐστιν ἀλλὰ βεβαιώσεως καὶ ἀναμφισβητήτου διορισμοῦ. Ergo extra omnem controverſiam poſitum eſſe debet Chriſtum verum ſanguinem ſudaſſé.

XII. Quis verò ſanguineus iſte ſudor fuerit naturalis an extraordinarius & ſupernaturalis diſquiritur; Quidam naturalem ex eo fuiſſé colligunt quod non diſſimilia exempla aliquando contigiſſé legantur, Ariſt. lib. 3. de part. anima. cap. 5. & lib. 3. de hiſt. anim. cap. 19. refert accidiſſé aliquando ut quidam cruentum aliquod excrementum ſudarent quod ipſe vocat αἱματώδης περίττωμα διὰ καχεξίαν propter vitiatum corporis habitum, fluxo nimirum laxoque corpore inopiâ & imbecillitate caloris in venis qui cùm ſanguinem non probè concoquat humeſcit tandem & ſeroſior redditur; Quod confirmatur à Theophr. lib. de ſudoribus. Fernelius lib. 6. de partium morbis & ſymptomatis de hepatis ἀτονίᾳ agens, ait ſe interdum animadvertiſſé ſanguinem ab extremis venis quae in cutem deſinunt multis in locis effundi, & Sennertus Inſtit. lib. 2. p. 3. ſect. 1. notat ex Benivenio cuidam ſingulis menſibus per cutem qua ima pars jecoris ſubjacet ſanguinis libram effluxiſſé, cùm tamen nullum foramen nulla cicatrix in cute appareret, huc facit quod de Scanderbergo Heroë narratur ex labiorum ejus venulis ſanguinis guttulas effluxiſſé quoties in acie hoſtem adoriretur, & quod Maldo. in Matth. refert quendam Lutetiae auditâ in ſe capitali ſententiâ ſudore ſanguineo totum perfuſum fuiſſé: Ex his concludunt nihil obſtare quo minus ſudor iſte Chriſti naturalis pariter dicatur. Verùm alii alienum planè & diverſum ab his aliiſque ſimilibus exemplis exiſtimant, ex quibus quaedam incerta & ſublestae fidei, alia longè lateque ab iſto differunt: Nam cùm ex ſententiâ Ariſtotelis duae praecipuae ſint hujus ſymptomatis cauſae, cutis nempe raritas cum corpore fluido, ac ſanguinis tenuitas & ſeroſa nimis ſubſtantia, quibus ex ſententiâ aliorum addas licet facultatum nutritioni famulantium imbecillitatem, retentricis puta languorem & expultricis vehementiam nulla harum cauſarum hîc afferri poteſt in Chriſti corpore temperatiſſimo quod nulla καχεξίᾳ vel δυσκρασίᾳ laboravit, ſed optimâ conſtitutione & ſummâ primarum qualitatum harmoniâ procul dubio fuit praeditum. Atque huc pertinet quòd cùm hoc ipſi contigit ἐν ἀγωνίᾳ fuiſſé dicitur qui coeperat ἐκθαμβεῖσθαι καὶ ἀδημονεῖν, hi enim affectus contrarium planè in corpore motum efficiunt, in metu ſiquidem calor omnis & ſpiritus ac ſanguis exteriora deſerunt & ad cor ſubitò revocantur, in moeſtitiâ verò ſeu moerore ſpiritus diſſolvuntur & corpus refrigeratur ac ſiccatur. Cauſam itaque planè miraculoſam & ſupernaturalem eſſe oportuit quae per denſatos frigore cutis poros ſanguinem concretum ac grumoſum extraxerit. Quidquid ſit, (nos enim litem hanc noſtram non facimus, ſed Medicorum filiis diſcutiendam relinquimus,) certum eſt hoc effectum fuiſſé diri cujuſdam & inſoliti timoris & anxietatis. Nam cùm ſudor aqueus extremum metum, & animi anguſtiam jam arguat, quàm immanem fuiſſé dolorem illum neceſſè eſt qui ſudorem ſanguineum ipſi expreſſit?

XIII. Sed & hunc non minus evidenter teſtatur Angeli eum corroborantis praeſentia quod eſt alterum iſtius ἀγωνίας adjunctum de quo Luc. xxii. 43. quantum enim & qualem oportuit eſſe hunc angorem in quo Angelo Conſolatore opus habuit, Dominus à Servo, Creator à Creaturâ, Deus ab Angelo ſolamen petiit? Angelos quidem ut tanti Regis Satellites & miniſtros ab initio incarnationis Chriſto adfuiſſé videmus, nativitatem nuntiaſſé, poſt tentationem miniſtraſſé, ſed ut coelitus ad corroborandum Dominum ſuum & Principem deſcenderent nunquam antea viſum nunquam antea auditum fuerat; Itaque graviſſima Chriſti lucta notatur & profundiſſima ejus exinanitio quâ prae angelis ipſis ad tempus minoratus fuit ut Pſaltes jam antea praedixerat Pſ. viii. 6. & ita minoratus ut eorum etiam ſolatio indiguerit: Quod ita tamen intelligendum eſt ut non confortaverit eum communicatione virtutis & potentiae quaſi partem oneris Chriſto impoſitam angelus in ſe recepiſſet vel vires ad illud ferendum Chriſto ſuppeditaſſet, ſic enim Chriſtus ſolus calcavit torcular Iſ. lxiii. 3. ſolus tulit peccata mundi, unde Veteres Angelus confortat ſed non portat, ſed repraeſentatione efficaciſſimâ auxilii divini promiſſi & gloriae ac victoriae quae Chriſti certamen certiſſimè erat ſecutura.

XIV. Denique hujus triſtitiae & angoris ſummi teſtimonium luculentum fuerunt preces illae & ſupplicationes ferventiſſimae quas cum clamore valido & lachrymis Patri obtulit ad id ut calix ille ab ipſo tranſiret, nam ſi neceſſitas aliqua vel impendentis mali ſenſus vel metus homines ad precandum impellit, utique graviſſimum fuiſſé timorem neceſſè eſt quo Chriſtus aeternus Dei filius ad orandum impulſus eſt, & quidem ita orandum ut non ſemel iterumve, ſed ter eandem preces iterarit, non manibus in coelum elatis, ſed corpore in terram proſtrato, non ſubmiſsè aut tacitè; ſed cum clamore valido, cum lachrymis & ſummâ quadam animi contentione: quae omnia non ordinarium & levem, ſed maximum & intenſiſſimum dolorem & anxietatem notant ex praeſentis vel imminentis graviſſimi alicujus mali apprehenſione ortam. Quod & Calicis vox non obſcurè indicat, tralatitium enim eſt ut per calicem metaph. ſors hominis quaecunque vel bona vel mala, vel proſpera, vel adverſa denotetur, metaphora ductâ à more in conviviis olim uſitato in quibus Patriſfamilias vel Sympoſiarchae hoc munus erat ſingulis cibi & potus demenſum aſſignare; quia verò modò ad neceſſitatem tantùm vel modeſtam hilaritatem apponebatur, modò ulterius urgebantur convivae ad intemperiem uſque quod non poterat non eſſe ipſis ingratum & moleſtum, hinc factum ut calix vel portio calicis modo in bonam, modo in malam partem ſumeretur, vel ad beneficia Dei erga homines, vel ad calamitates & poenas ab eodem immiſſas deſignandas, unde duplicis calicis apud ſcriptores ſacros mentio, Calicis gratiae & benignitatis de quo Pſ. xvi. 5. Dominus est portio calicis mei, & Pſ. xxiii. 5. Calix meus exundat, & Calicis irae & indignationis de quo toties Prophetae Iſ. li. 17. Jerem. xxv. 15. xxix. 12. Thren. iv. 21. Pſ. lxxv. 9. Eadem phraſi utitur Chriſtus ſaepius ad paſſionem & mortem notandam Jo. xviii. 11. Nonne bibam ex calice &c. & hîc in oratione transfer à me poculum iſtud. Cujuſmodi autem fuerint iſtae preces & quomodo in filium Dei abſque ullâ peccati labe vel ἀταξίᾳ cadere potuerint dicemus inferius.

XV. Ex ipſis verò agoniae Chriſti effectis omnium maximis meritò concludimus terrorem & triſtitiam in eo fuiſſé omnium quae fuerunt unquam, maximam; Quaenam verò iſtius cauſa vera & genuina fuerit, jam inquirendum ſupereſt ut ad Veritatis quam quaerimus demonſtrationem deveniamus: Dubium enim nulli eſſe poteſt quin graviſſimum aliquod malum vel praeſentis vel futurum has in eo voces motuſque concitarit, ſed quodnam illud ſit non omnes conſentiunt aliis aliam rationem aſſignantibus. Quidam angoris Chriſti cauſam fuiſſé volunt Apoſtolorum fugam & diſperſionem ut Hilar. c. 21. in Matt. Dominus non timuit propter ſe, ſed propter diſcipulos quos praevidebat fugituros & negaturos. Alii Judaeorum peccatum & rejectionem & Judae proditoris caſum quod Hiero. placuit in 26. Matth. Alii nudam hominum pereuntium commiſerationem. Alii denique mortis corporeae & quidem acerbiſſimae neceſſitatem; Sed facilè eſt oſtendere omnes iſtas cauſas vel nullas eſſe omnino, vel non ſolas & praecipuas: Nam quod ad diſcipulorum diſperſionem attinet cùm eos calidiſſimè protectioni patris commendaſſet Joh. xvii. 11. eoſque denuo congregandos eſſe certiſſimè noviſſet Luc. xxii. 32. nihil erat cur propterea tantopere angeretur, ſed illi hac in parte jam quieto eſſe licuit. Judaeorum verò rejectio neque hac horâ accidit à qua ſe ſervari petit Marc. xiv. 35. nec in ea exauditus fuit quemadmodum ab agoniae metu tandem eſt liberatus Heb. v. 8. praeterquam quòd ingratos Judaeos juſtiſſimas ſcelerum ſuorum poenas luituros non ignorabat. Non potuit etiam turpiſſimus ſceleſtiſſimi Judae vel lapſus vel exitus animum ſuum adeo gravitèr ſanciare, quia jam ante filium eſſe perditionis morti & exitio devotum cognoverat, & praedixerat Joh. xvii. 12. Denique hominum pereuntium commiſeratio etſi procul dubio affecerit animum Chriſti, non tamen huc pertinere poteſt, ſiquidem & aliorum temporum communis fuit & tantos motus excitare non potuit: At haec agonia paſſio fuit ſingularis & huic horae propria quae proinde peculiarem aliquam cauſam habere debuit.

XVI. Sed fortè metus fuerit mortis corporeae impendentis quam naturali affectu horruerit & deprecatus ſit. Ita quidem nonnulli ex Veteribus ſenſiſſe videntur; Ita Pontificii qui ſolam mortem & cruciatum Chriſti corporalem nullum verò animae agnoſcunt, vel ſi qua fuit animae paſſio ortam demum fuiſſé ex condolentiâ & ſympathiâ cum corpore, non autem ex proprii alicujus mali ſenſu vel metu contendunt. Nos verò non imus quidem inficias inter metus & angoris Chriſti cauſas hanc etiam eſſe reponendam, τῆς ἀνθρωπίνης φύσεως (inquit Theophy.) τὸ δειλιᾶν θάνατον διότι καὶ παρὰ φύσιν εἰσῆλθεν ὁ θάνατος, καὶ διὰ τοῦτο ἡ φύσις φεύγει τοῦτον, Natura non poteſt non horrore mortem tanquam ſui deſtructionem & interitum, unde Philoſophus vocat eam τῶν φοβερωτάτων φοβερώτατον, atque eo gravior eſt anxietas cùm mors illa & cum dolore acerimo & cum maximâ infamiâ conjuncta eſt, à quibus duobus natura vehementer refugit & boni omnes maximè percelluntur. Cùm ergo mors Chriſto eſſet ſuſtinenda, nec tantùm mors ordinaria, ſed omnium acerbiſſima & ignominioſiſſima dubium non eſt quin ad ejus vel cogitationem, vel praeſentiam vehementer commotus fuerit. Verùm audacter tamen pronunciamus non eam ſolam, nedum praecipuam iſtius metus tanti triſtitiaeque cauſam fuiſſé. Primò quia Chriſtus tanquam Sponſor eam poenam & mortem pro nobis ſuſtinuit quae peccatis noſtris debebatur Jeſa. liii. 4. 5. 6. at utraque debebatur & animae & corporis, cùm utraque hominis pars peccaverit. Ergo non tantùm ſympathetice ſed propriè & idiopathetice anima pati debuit, imò & praecipuè pati debuit anima ut anima principaliter peccaverat; unde Iren. l. 5. c. 1. & ex eo Theod. dial. 3. Dominus dedit animam ſuam pro animabus noſtris & carnem ſuam pro carnibus noſtris. 2. Atque hujuſce proprii doloris animae Chriſti argumentum fuit, quod multa jam paſſa ſit anima cùm neque doleret neque quicquam adhuc pateretur corpus Joh. xii. 27. & Matth. xxvi. 38. Huc etiam pertinet quod ſcriptura loquens de paſſione Chriſti non tantùm mortem in ſingulari memoret, ſed mortes in plurali Iſ. liii. 9. ut utraque haec poena & animae & corporis connotetur. Neque hîc objiciendum Scripturam ſemper tribuere morti Chriſti corporali ejuſque ſanguini in cruce effuſo redemptionem noſtram; nam morti quidem & ſanguini ac cruci attribuit ſcriptura redemptionem, ſed morti ſoli corporali & excluſivè nequaquam; Imò cùm de Chriſti oblatione & ſacrificio loquitur ſaepius animae mentionem facit Iſa. liii. 10. Joh. x. 15. 17. 18. neque cùm mors crucis memoratur ſola mors corporea intelligenda eſt, ſed mors maledicta, maledictionis autem nomine veniunt potiſſimùm ſummi illi angores quos in animâ Chriſtus pertulit.

XVII. Quamvis autem non aliunde conſtare poſſet Chriſtum in animâ propriè aliquid perpeſſum fuiſſé, vel ex hoc uno demonſtrari poſſet evidentiſſimè non ſolos corporis cruciatus vel mortis horrorem hanc illi triſtitiam ingeneraſſé, quia alias longè mollior & timidior videretur Chriſtus innumeris hominibus qui non tantùm patienter ſed & laeto promptoque animo mortem cruciatuſque diriſſimos ſuſtinuerunt: Nam ut profanorum gentilium ἀναλγησίαν vel inſaniam non commemorem qui imperterritâ mente mortem adventantem exceperunt, imò & ipſi ſponte adiverunt, quis neſcit multa martyrum millia, fideliſſimorum nubem teſtium ſaeviſſimis tormentis & crudeliſſimae morti expoſita fortiſſimo tamen & laetiſſimo eam animo pertuliſſé? ita ut non tantùm nullum metus doloriſque teſtimonium darent, ſed laetitiam potiùs ſummam atque exultationem etiam in mediis flammis proderent, non illos ignes accenſi terrebant, non enſes diſtricti, non craticulae ardentes, ungulae, cruces, beſtiae, aculei, caeteraque priſcae crudelitatis inſtrumenta quae ad eos torquendos adhibebantur, nemo ex iis lugere viſus eſt, nemo poculum à ſe removeri poſtulavit, imò ſummâ alacritate ad ſupplicium ut ad triumphum properant & tortoribus etiam ignoti ultrò ſe offerunt, Deo gratias agentes cum Apoſtolis quod digni judicati ſint qui paterentur pro nomine Jeſu, Quaenam tanti diſcriminis ratio ſubeſſé poteſt? Infirmi & miſeri homunciones ſummam conſtantiam & gaudium in mediis tormentis prae ſe ferunt, Petrus crucifigitur, Paulus decollatur, excoriatur Bartholomaeus, torretur Laurentius, laniatur Ignatius, alii aliis diriſſimorum tormentorum generibus ſine ullo doloris & triſtitiae ſigno cruciantur: At Chriſtus aeternus Dei filius vel ad primam mortis cogitationem expaveſcit, conſternatur, lachrymas fundit, clamores edit, in faciem procumbit, ſudorem ſanguineum emittit. Quid E. alterutrum ex hiſce duobus fuerit neceſſè eſt; vel ut in Chriſto aliquid mollius & timidius fuerit quàm in caeteris hominibus, vel ſanè in hiſce tormentis quae perpetiebatur aliquid fuerit planè extraordinarium & graviùs ipsâ morte corporis quae in ſenſus incurrebat. At prius illud vehementer falſum & blaſphemum quod Chriſtianae aures ferre nequeunt; Ergo posterius verum eſſe neceſſè eſt.

XVIII. Itaque eò tandem deveniendum eſt ut dicamus veram & genuinam doloris & anxietatis iſtius cauſam fuiſſé non mortem ſimpliciter, ſed mortem maledictam quae illi obverſabatur ante oculos, horrendum illud & terrificum irati Dei judicium; Peccata non unius hominis aliqua, ſed omnium electorum omnia quae homo unus ipſe fragilis & imbecillis ex Sponſoris officio portare debuit: Videbat ſcil. formidabile Dei tribunal cui ſiſtendus erat ut quae non rapuerat ſolveret Pſ. lxix. 5. Judicem ipſum incomprehenſibili vindictâ armatum, legem fulmina execrationum & anathematum vibrantem, Diabolum & poteſtatem tenebrarum cum omnibus inferorum portis imminentem, denique Juſtitiam ipſam inexorabilem & rigidiſſimam cui ad ultimum uſque quadrantem ſatiſfieri oportuit: Haec ſunt quae Chriſto metum pavoremque non immeritò incuſſerunt, haec quae gemitus, ſuſpiria, lachrymas expreſſerunt. Timuerit Ergo mortem, quomodo ſolemus omnes ex inſtinctu naturae humanae, ut oſtenderet τὸ ἀνθρώπινον ut ait Chryſoſt. non diffitemur, ſed ut tanta conſternatio animum ejus ſubiret ut nullum unquam talis commotionis exemplum uſquam occurrat, nunquam ratio ſufficiens reddi poterit niſi aſcendamus ad Dei judicium cui ſatiſfaciendi pro nobis onus in ſe receperat: Non illum premebant vincula & catenae Judaeorum quibus vinciri debuit, ſed vincula & compedes peccatorum noſtrorum quibus onerandus fuit: Non terrebant cohortes Romanorum quae eum captivum abducturae erant, eas enim ſi libuiſſet potuiſſet uno oculi nictu proſternere & fugare, prout ipſe ſatis demonſtravit Joh. xviii. 6. Sed principatus & poteſtates, Princeps mortis cum copiis omnibus infernalibus cum quibus certandum fuit; Non angitur propter injuſtam Pilati ſententiam, noverat enim nullam ipſi eſſe poteſtatem, niſi coelitus data eſſet; ſed propter ſeveriſſimum & juſtiſſimum Patris coeleſtis judicium, qui poenas à nobis debitas ab ipſo expoſcebat: Non horret manus hominum quantumvis duras & crudeles, ſed ipſam Dei manum in quam cadere eſt horrendum: Non fremit propter ſeparationem animae & corporis, ſed propter deſertionem Patris quam brevi experturus erat.

XIX. Rem autem ita ſe habere non uno argumento demonſtrari poteſt ſive prophetica de morte & paſſione Chriſti vaticinia, ſive complementum eorumdem hiſtoricum apud Euangeliſtas intueamur, legatur vel unum Iſa. c. LIII. de quo antea. An non majus quid aut atrocius omni corporali communive cruciatu, quod Chriſtum propter tranſgreſſionem & iniquitates noſtras plagâ affectum à Deo percuſſum, vulneratum teſtatur verſ. 4. 5. quod iniquitatum omnium noſtrarum poenam atque ita Deum ipſum punientem hoſtiliter in ipſum dicit incurriſſé ipſique ut Sponſori luendam eam fuiſſé verſ. 6. 7. quod ſublatum docet ex anguſtiâ ſive anxietate animae propter ſenſum irae Dei, itemque ex judicio verſ. 8. quod deprecantur fideles & in quod nunquam venturi ſunt Joh. v. 24. quia Chriſtus in illud venit? An mors ulla quantumvis aſpera & violenta talis eſſe potuit ut in ea adeunda & ferenda ipſe filius Dei in perſonâ Davidis conqueſtus ſit deſertum ſe eſſe à Deo, Deum longinquum à ſalute ſuâ receſſiſſé, ſe verba rugitus ſonare & non exaudiri Pſ. xxii. 1. 2. 3. &c. & Pſ. lxix. ſe coeno profundiſſimo immerſum, fluento inundante abripi, perveniſſé aquam uſque ad animam, & quae non rapuit rependere cogi verſ. 1. 2. 3. 4. 5. ſed dubitationi locum non relinquit Apoſtolus cum dicit factum fuiſſé κατάραν Gal. iii. 13. maledictio enim illa cùm opponatur benedictioni Abrahae id eſt juſtificationi & vitae aeternae Abrahae promiſſae, non poteſt ad mortem corpoream tantùm reſtringi, ſed ſimul etiam aeternam vel aeternae aequivalentem complecti debet.

XX. Unde jam liquidò patet quid diſcriminis intercedat inter mortem Chriſti & mortem Martyrum & cur tantopere ad ejus praeſentiam conſternatus ſit, cùm ipſi ea potiùs laetati & gloriati fuerint. Nimirum Martyres licet eſſent peccatores, ſciebant tamen ſe Deo eſſe per Chriſtum reconciliatos, adeoqne nihil condemnationis in ſe habere, quod ſi patiendum ipſis aliquid imponeretur, non propter ſua peccata ſe pati ut pro iis ſatiſfacerent, ſed propter gloriam Dei ut ſanguine ſuo veritatem Euangelii obſignarent. At Chriſtus licet in ſe ſanctus & innocens, inter peccatores tamen reputatus eſt Iſa. liii. 12. & tanquam reus coram tribunali Dei habitus, ut alienorum peccatorum ſibi impoſitorum poenas lueret. 2. Martyres ab hominibus patiebantur, ſed Deum ſemper benignum & propitium experiebantur qui certaminibus ipſorum praeerat, virtutemque ferendi crucem ſuppeditabat: At Chriſtus non tam ab hominibus quàm à Deo percuſſus eſt, cujus manum ultricem ſentire debuit, unde dicitur מכה אלהים Iſa. liii. 5. & deſertus à Deo. 3. Martyres extrinſecus cruciabantur in corpore, ſed intus recreabantur ſolatio Spiritus S. qui in mediâ fornace rorem gratiae & gaudii affundebat, quo perfuſi refocillabantur, ne ſub onere fatiſcerent. At Chriſtus totus & anima & corpore paſſus eſt; nullum illi ſolatium, nulla mitigatio doloris extrinſecus acceſſit, verè afflatus ad ignem irae divinae ut olim in Agno Paſchali adumbratum, ita ut abſque ullâ conſolationis & refrigerii guttulâ, ſolo propriae juſtitiae & ſanctitatis, ſi fas ita loqui, ſucco in mediis ardoribus judicii divini ſeſe ſuſtentarit. 4. Martyres mortem quidem ſibi ferendam ſciebant, ſed corporalem tantùm, nam ab aeternâ ſe liberatos per Chriſtum noverant Joh. v. 24. At Chriſto cum utrâque luctandum fuit, quia utraque peccati noſtri fuit ſtipendium. 5. Martyres calicem bibere debuerunt, ſed cujus amaritudo per Chriſtum ſublata fuerat, ita ut nihil lethale & mortiferum in eo amplius ſubeſſet, ſed Chriſtus calicem indignationis divinae ad faeces uſque ebibit, mortem enim guſtare debuit pro omnibus Heb. ii. 9. 6. Illi mortem & tormenta patiebantur, ſed ſinguli pro ſingulis ut loquitur Leo, pro ſe unuſquiſque moriebatur non pro aliis. At Chriſtus omnium peccata unus portabat & publicè pro iis ſatiſfaciebat. Martyres denique cum morte, Satanâ & inferis pugnabant, ſed jam à Chriſto devictis & proſtratis Col. ii. 14. 15. Heb. ii. 14. ita ut ἐπινίκιον in medio certamine cantare poſſent. 1. Cor. xv. 55. ô mors ubi est victoria tua &c. At Chriſtus eos omnes adhuc integros & vegetos adoritur, imperio mortis etiamnum ſtante & vim ſuam in homines exerente; quod non potuit meliùs explicari quàm factum à Baſilio Seleucienſi: Χριστὸς σὺν ἀγωνίᾳ τὸν σταυρὸν ὑποδέχεται καὶ προλαμβάνει φόβος τὸ πάθος. Διὰ τί; ὅτι Χριστὸς μετὰ τῆς ζωῆς ἐπὶ θάνατον στρατεύεται ὅπω λελυμμένης τῆς τυραννίδος συμπλέκεται ἔτι γὰρ τὴν ἐξ Ἀδὰμ κατ’ ἀνθρώπων δυναστείαν ὁ ᾅδης ἐκόμπαζε. Chriſtus cum angore crucem excipit paſſionemque pavor anticipat. Quamobrem? nimirum quia Chriſtus contra viventem mortem adhuc armatur, cumque nondum ſolutâ tyrannide manus conſerit, etenim imperium quod in homines jam inde ab Adam obtinebat etiamnum oſtentabat, quae omnia luculenter teſtantur mortem Chriſti toto genere diverſam fuiſſé à morte Martyrum, ſive principium, ſive modum, ſive finem paſſionum attendas: nam illi à Deo Patre ex amore caſtigabantur in corpore ad gloriam Dei, & obſignationem veritatis; At Chriſtus à Deo Judice ex Juſtitiâ punitur & in corpore & in animâ ad peccatorum expiationem: in illis paſſiones erant vel probatoriae vel medicinales, at in Chriſto poenales & ſatiſfactoriae.

XXI. Huic argumento nihil hactenus à Socinianis directè quod quidem nobis viſum fuerit reſponſum eſt. Crellius tantùm adverſus Grotium p. 24. & 25. c. 1. aliquid reponere conatur, Chriſtum ſcilicet cùm preces illas fudit in horto, vel in cruce ſe à Deo derelictum exclamavit, reſpexiſſé procul dubio ad illos dolores & cruciatus quos tum perpetiebatur cùm ea verba proferret, dolores ſcil. crucis qui per ſe corporis erant, inde verò ad animum ut ſit redundaverint, quibus addi poſſunt contumelioſae voces & inſultationes hoſtium calamitates ipſi acerbiſſimè exprobrantium: de tantâ triſtitiâ quae graecis verbis exprimitur nihil legi ab eo tempore quo ex horto Getſemane fuerit abductus, ceſſaſſé iſtam animi perturbationem poſtquam ei apparuit Angelus. Hunc fuiſſé calicem de quo Chriſtus patrem tam ſollicitè rogavit ut à ſe tranſiret; non verò mortem; Earum autem precum ſtatim ſecutum fuiſſé effectum apparente Angelo. Ideo Chriſtum animo imperterrito reliqua mala excepiſſé, nec quicquam poſt id tempus feciſſé aut dixiſſé quod pavorem & conſternationem iſtam animi argueret, licet dolores & cruciatus acerimmos ſuſtineret.

XXII. Sed multifariam hîc peccat Haereticus. 1. Dum ſupponit triſtitiam & preces illas ardentiſſimas Chriſti non aliò reſpexiſſé quàm ad dolores corporeos quos perpeſſurus erat vel etiam ludibria & inſultationes hoſtium quibus impetebatur. At jamjam oſtendimus non eam fuiſſé ſufficientem talis anxietatis cauſam niſi in Chriſto Dei filio Principe gloriae eam animi conſtantiam deſiderari volumus quae in miſeris homuncionibus ſeſe tam luculenter prodidit, quod Chriſtianus nemo dixerit; Ergo durior quaedam manus illum premebat, graviùs illi incumbebat onus ſub quo fatiſcere veritus eſt. 2. Supponit etiam gratis Chriſtum poſt agoniam illam quam paſſus eſt in horto nullum amplius dolorem & animi perturbationem ſenſiſſé, nullum ſanè ejus ſignum dediſſé: Nam licet certum ſit Chriſtum non ſemper eo animi angore preſſum fuiſſé, ſed dilucida (ut ita dicam) habuiſſé intervalla, prout ſcil. obverſabatur animo promiſſio patris & certa ſpes victoriae; quod & fideles ipſi experiuntur non ſemel, qui in maximis ſuis anguſtiis querimonias ſuas miſcent conſolationibus ut Pſ. lxxvii. & xlii. & Job xix. 25. & alii de quibus Auguſt. in Pſ. x. Interdum clauſis Dei oculis exercentur ut querantur, interdum apertis illuminantur ut gaudeant. Quis tamen neſcit in cruce etiam graviſſimè perturbatum eſſe cùm in haec flebilia erumpit verba ut ſe à Deo derelictum quereretur? Itaque fortiter quidem & conſtantiſſimè mortem tulit, ſed tamen cum exquiſitiſſimo mali ſenſu, ita ut voces pugnae & doloris cum vocibus conſtantiae & victoriae permixtae ſemper fuerint, donec abſolutiſſimo redemptionis operi hâc triumphi voce τετέλεσται colophonem impoſuit. 3. Falſum etiam eſt quod ſtatuit calicem pro cujus remotione tam ſollicitè orabat non fuiſſé ipſam mortem, ſed tantùm iſtam animi perturbationem quae poſt apparitionem Angeli ceſſaverit; nam contrarium liquet ex Joh. xviii. 11. ubi cum Chriſtus captus eſſet à militibus & Petrus vim facere vellet, An non bibam inquit calicem quem Pater mihi dedit? manifeſtè innuens mortem cui deſtinabatur; Et ſanè cur tanta perturbatio animum ejus ſubiſſet niſi ad hanc mortem impendentem reſpexiſſet? E. certum eſt Chriſtum propter mortem imminentem timuiſſé, non corpoream tantùm ſed ſpiritualem imprimis & maledictam.

XXIII. Quia verò varia hîc quaeri poſſunt circa hanc Chriſti agoniam preceſque ab eo fufas, quaſi indignum ſit Chriſto vel ſenſiſſé Deum iratum & infenſum, vel eas preces illi obtuliſſé quae decreto ipſius apertè repugnarent; breviter ea expedienda ſunt antequam ad alia tranſeamus. Primò Quaeritur quomodo talis metus & agonia in Chriſtum cadere potuerit qui fuit ſemper in gratiâ & amore patris, quique adeo iratum eum & infenſum ſibi experiri non potuit? Reſp. Chriſtus duplicem perſonam ſuſtinuit & ſuam & noſtram, ſuam ex naturâ, noſtram ex officio, Et ſecundum geminum illum reſpectum potuit metus & fiducia in eo locum habere, potuit gratia & ira patris erga ipſum ſeſe exerere, Nam reſpectu ſui patri ſemper dilectus fuit & gratiſſimus, nec aliter potuit, cùm enim Deus non iraſcatur creaturae niſi ob peccatum, in filio autem nullum unquam viderit vel videre poſſit utique non potuit illi ullatenus ſuccenſere, ſed anima ejus in eo ſibi complacuit: Sed quia idem ille filius perſonam noſtram ſuſcipere voluit & peccatorum reatum ſuſtinere, ſub hac ἀλάσεϊ nihil obſtat quo minus dicamus Deum iratum ſenſiſſé non ſibi, ſed peccatis noſtris quae in ſe receperat, quomodo dicitur κατάρα pro nobis factus: ita hîc optimè concurrunt & amor & indignatio, Amor in filium, Indignatio in mediatorem, Amor propter juſtitiam & ſanctitatem propriam ipſi inhaerentem, Indignatio propter peccata aliena nempe noſtra ipſi imputata, Quod ergo hîc clamitant Adverſarii Bellar. & alii grandem nos cum Calvino injuriam Chriſto facere cùm dicimus Deum metuiſſé iratum & infenſum, atque adeo non fuiſſé eum in gratiâ Dei, vel impudens eſt calumnia, vel craſſiſſimus error qui confundit ea quae in Chriſto ſunt diſtinctiſſima: Nam ſi id volunt Deum iratum fuiſſé filio ſuo quà tali & in ſe conſiderato, eam nobis ſententiam affingunt quam toto pectore averſamur, ut qui ſciamus Chriſtum nunquam non gratiſſimum & dilectiſſimum Deo fuiſſé quod & ipſe Calvinus apertiſſimè docuit Inſtit. l. 2. c. 6. ſ. 11. Neque tamen innuimus Deum fuiſſé unquam illi vel Adverſarium, vel iratum, quomodo enim dilecto filio in quo animus ejus acquieſcit iraſceretur? Aut quomodo Chriſtus patrem aliis ſuâ interceſſione placaret quem infenſum haberet ipſe ſibi? At ſi negant Deum iram ſuam & maledictionem effudiſſé in filium quatenus noſtra in ſe peccata receperat, non nobis, ſed Scripturae ipſi apertè repugnant quae eum à Deo percuſſum & attritum, peccatum & maledictionem factum docet; Hoc vidit Ferus in Matt. c. 26. Hîc inquit ſi perſonam ejus attendas videbis eum innocentiſſimè paſſum, ipſe enim peccatum non fecit nec dolus inventus est in ore ejus, At ſi attendas eos in quorum perſonâ patitur videbis eum nocentiſſimum ut qui peccata totius mundi in humeris ſuis habeat &c. Deinde diſtingui debet τὸ Εἶναι in gratiâ Dei; nam vel illud intelligitur quoad amorem & omnia effecta ejus tam ea quae ſanctitatem quàm quae felicitatem important, vel quoad quaedam tantùm. Ille qui in gratiâ Dei eſt, utique amorem ejus experiri debet ſi non in omnibus ſaltem in pleriſque ejus effectis, & ita Chriſtus nunquam non ſenſit hanc patris gratiam: at non ſtatim qui eſt in amore fruitur ejus effectis quoad pleniſſimam beatitatem, v. g. qui caſtigantur fideles ſunt ſub ſenſu miſeriae nec deſinunt tamen à Deo diligi: Ita nihil obſtabat Chriſtum & diligi à Deo ut filium ſuum, & affligi ab eodem ut Vadem & Sponſorem noſtrum, potuit amare ut patrem, & ſuam in eo fiduciam collocare, & timere ut judicem atque ejus iram & indignationem deprecari.

XXIV. Secundò Quaeritur Quî timere potuerit & expaveſcere cùm certa & indubitata victoria eſſet ex Dei conſilio immutabili? Reſp. Ut hîc ſcrupulus tollatur meminiſſé oportet utrumque hunc affectum metus & ſpei in homine ſaepe reciprocari & alternantes experiri vices pro ratione objectorum ſeſe ingerentiùm, nam ſi res grata & laeta objiciatur, continuò ſpes inde effloreſcit, ſin verò triſtis & moleſta fuerit, metus ſubitò enaſcitur; Cùm verò duae iſtae res uſque adeo contrariae ſeſe ingerunt eodem tempore, tum fieri nequit quin gravis inter eas pugna & conflictus oriatur, alterâ faciente metum & dolorem, alterâ ſpem & conſolationem excitante: Rurfus cùm in iſto conflictu altera alteri praevalet v. g. malum praeſens bono futuro acriùs ſe ingerit, & quod praeſens eſt naturâ ſuâ vehementiùs homines afficit quàm quod eſt futurum, metus & dolor ita videtur totum hominem occupare ut nihil in eo ſpei ſit reliquum, quia ita defixus haeret in malo quod intuetur ut caetera quae aliquatenus illius dolorem lenire vel metum minuere poſſunt eo momento non attendat, quemadmodum ea eſt naturae noſtrae conditio ut ingentia viſa cùm vehementiùs ingruunt ex nobis eo momento abigant omnem aliam cogitationem, ſic in omni vehementi commotione ita totus occupatur animus ut velox illa facultatum animi progreſſio multùm impediatur, dum ſingulae facultates praeſenti objecto affixae rem totam diutiùs ſuſpendunt. Ex quibus facilè tota haec difficultas expeditur, quippe Chriſtus nobis ὁμοιοπαθὴς tale quid in ſe ipſo expertus eſt, nam ut duplex objectum Chriſti animo ſeſe ingerebat, 1. mors illa maledicta & paſſio ad quam ferendam miſſus fuerat: Deinde eventus & finis laetiſſimus qui promiſſus erat, malum praeſens & imminens graviſſimum, & victoria certa & glorioſiſſima, duplicem etiam affectum in ipſo excitavit, inde timoris & triſtitiae, hinc ſpei & fiduciae, cùm enim in malum impendens oculos reflectebat, non poterat non timere & conſternari, videbat quippe mortem & mortem diriſſimam ipſi paratam, at cùm idem attendebat ad finem paſſionum, & conſilii divini immutabilitatem, praevidebatque adeo & victoriam quam reportaturus erat de Diabolo & morte, & redemptionem quam acquiſiturus erat Eccleſiae, non poterat non in ſpem erigi & laetari, hinc fit ut in hoc agone alternantes & ſibi invicem ſuccedentes hos affectus ſubinde videamus; ſi timet & angitur cùm petit calicem removeri; at confidit ſtatim cùm in beneplacito patris acquieſcit, ſi fremit cùm queritur ſe à Deo derelictum, at ſpem illico prodit cùm Deum ſuum compellat & Spiritum ſuum in manus ejus commendat: Sed cùm inſtantis mali cogitatio animum ſubit, ita totus occupatur animus ut eo momento circa aliorum objectorum apprehenſionem quieſcat, hinc cùm ait Joh. xii. 27. nunc anima mea turbata est pater quid dicam? animus in illam irae infinitae cogitationem ita defixus eſt ut ſingulae facultates pro ſe nihil decernant, ſed toto interrupto progreſſu fluctuent. Ita cùm petit liberari ab hac horâ & removeri calicem, - cùm ſe derelictum eſſe poſtea vociferatur in illâ eâdem cogitatione ita occupatur ut in unam partem totus vergens, penè ſibi perſuadeat de ſe actum eſſe, nec fieri poſſé ut tantum pondus ſuſtineat: Non tamen in illâ cogitatione ita haeſit quin mox invicta ſpes illum erigeret, idem enim qui perculſus libera me inquit ex hac horâ eodem tempore ſubficit, ſed propterea veni in hanc horam, qui ter petit ut transferatur calix, addit ſtatim non ſicut ego volo, ſed ſicut tu vis fiat, qui clamat ſe derelictum à Deo, idem tamen ad Deum ut patrem Deumque ſuum accedit: unde patet quomodo Chriſtus & timere potuerit & angi dum certa ſpes victoriae facta fuerat.

XXV. Tertiò Quaeritur quomodo Chriſtus ejuſmodi preces Deo offerre potuerit quae apertè videntur conſilio & voluntati divinae repugnare, atque adeo pietati & obedientiae quam patri conſtantiſſimè exhibuit? Quid enim? nonne propterea natus erat & mediator factus ut calicem hunc pro ſalute noſtrâ ebiberet: nonne noverat hoc eſſe decretum patris ut ipſe non ſemel teſtatus eſt oportere ſe multa pati & occidi, Matt. xvi. 21. Imò cùm caperetur à militibus Petrum iis obſiſtentem increpat, An non bibam poculum iſtud quod mihi dedit pater? Quî ergo ſibi contrarius & patri, tanto molimine calicem à ſe transferri poſtulat? Reſp. Hîc verò multa ſunt quae reponi poſſunt. 1. Supponimus contra Monotheletas geminam fuiſſé in Chriſto voluntatem ut & naturam divinam & humanam, eaſdem non adverſas quidem & ſibi repugnantes, ſed diverſas tamen fuiſſé prout in objecta diverſa ferebantur. Divina voluit mortem quia ſic conſtitutum fuerat apud patrem ad redemptionem noſtram. Humana verò horruit & deprecata eſt, quia eam intuebatur ut naturae deſtructionem & malum omnium quae eſſe poterant diriſſimum; nec tamen humana voluntas bene dicitur repugnaſſé divinae, quia non abſolutè, ſed conditionatè petiit, non voluntate deliberatâ & electivâ, ſed velleitate potiùs inefficaci & naturali. Itaque obſervandum eſt. 2. Voluntatem multifariam dividi poſſé, alia enim efficax dicitur, alia inefficax; Efficax dicitur ea quae principium eſt agendi, hominemque movet & impellit ad exequenda ea quae vult & amolienda quantum poteſt quaelibet operationis impedimenta; Inefficax quae in effectum non deducitur, ſive propter impedimenta aliunde accedentia, ſive quia ſimplex eſt vel boni complacentia, vel diſplicentia mali, nec ulterius pergit ut ſit operandi principium, nec ad rei executionem reipſa impellit quae velleitas potiùs quàm voluntas dici meretur. Cùm ergo Chriſtus dicitur voluiſſé ut tranſiret calix non debet hoc intelligi de voluntate efficaci quae in ipſo produxerit aliquem evadendi conatum & ſe expediendi ex iſtis laqueis, imò videmus eum ductum fuiſſé ut ovem ad mactationem Iſ. liii. 8. ut ipſe nullâ ratione obſtiterit, vel mortem refugere tentaverit, ſed de voluntate inefficaci quae nihil aliud ſignificat quàm ſimplicem diſplicentiam ortam ex naturali inclinatione quâ voluntas abhorret à malo naturam deſtruente.

XXVI. 3. Voluntas alia eſt naturalis & indeliberata, alia deliberata & electiva. Illa dicitur voluntas per modum naturae; Iſta per modum rationis, ſic Thom. p. 3. q. 18. art. 5. Voluntas ut natura ſive per modum naturae eſt facultas phyſica habens inclinationem naturalem ad conſervationem totius compoſiti, ſeu eſt deſiderium commodi, vocatur voluntas indeliberata quia fertur ad objectum abſolutè conſideratum citra ullam rationem circumſtantiarum, At voluntas per modum rationis eſt facultas rationalis ad proſequendum bonum generale totius hominis ut homo eſt, vel ad ſequendum dictamen intellectûs practici rectae & juſtae monentis, vocatur voluntas electiva quia eſt deſiderium & affectus juſtitiae potiùs quàm utilitatis propriae, dicitur & voluntas deliberata quia reſpicit objectum omnibus ſuis circumſtantiis veſtitum, & haec voluntas refertur ad cognitionem rationalem tanquam ad cauſam, quia non naturae inſtinctum ſed rationis dictamen ſequitur. Voluntas naturae naturaliter fugit ea quae naturae ſunt contraria, ut mortem, cruciatus &c. Voluntas per modum rationis poteſt ferri etiam in ea quae naturae adverſantur dummodo juſta & honeſta ſint vel neceſſaria, ſic v. g. is qui voluntate naturali potionem amaram refugit & averſatur, eandem tamen voluntate rationali ſuſcipit, quia ſcit non aliam eſſe ſalutis recuperandae rationem, ita martyres mortem naturâ non poſſunt non horrere, ſed iidem tamen eam ut glorioſiſſimum benevolentiae Dei teſtimonium ex ratione alacres adeunt, & in ea gloriantur, pari planè pacto Chriſtus mortem voluit & noluit diverſo reſpectu. Voluntas per modum naturae eam noluit, at eadem per modum rationis voluit ipſam. Noluit quatenus naturalis appetitûs deſiderium erat ut viveret mortemque abſolutè & in ſe ut naturae deſtructionem intuebatur. At quatenus eandem ſpectabat cum circumſtantiis ſuis id. ut à Deo decretam & ad ſalutem electorum neceſſariam, in ipſam propenſiſſimo ferebatur affectu, prout alibi teſtabatur cibum ſuum hunc eſſe ut faceret voluntatem patris ſui. Joh. iv. 34.

XXVII. 4. Voluntas diſtinguitur in ſimplicem & abſolutam, & hypotheticam ſeu conditionatam. Illa eſt qua quis aliquid vult abſolutè & efficaciter ita ut nihil reliqui faciat ut ea voluntas in effectum deducatur. Iſta qua quis aliquid vult ſub conditione, quaeque intra certos limites ſe continet, ſic abſolutâ voluntate petunt fideles remiſſionem peccatorum ſuorum, & ſi quae ſunt neceſſaria ad eorum ſalutem. At voluntate conditionali ea quae ſalutem non attingunt per ſe neque vel data promovent, vel negata removent, puta opes, ſanitatem, robur, pacem externam, in quibus petendis eam ſemper conditionem addere debent expreſſè vel implicitè ſi ita fert Dei voluntas: hujus conditionatae voluntatis geminum exemplum ſuppeditat nobis Scriptura, alterum in Moſe Exo. xxxii. 32. dum optat deleri de libro Dei, alterum in Paulo Ro. ix. 3. dum cupit anathema fieri pro fratribus, utrumque enim iſtud votum non abſolutè, ſed conditionatè tantùm eſt intelligendum, ſi poſſibile eſſet & liceret, ſi Deo ita liberet, ita ut non rei ipſius poſſibilitas, ſed petentium tantùm zelus & ardor innuatur: Idem in Chriſto obſervari poteſt, nam voluntate abſolutâ ac ſimpliciter dictâ Chriſtus mori voluit; prout ſe moriturum praedixerat Matt. xviii. 11. & xx. 18. 19. Joh. xiii. 21. ita ultrò & libentiſſimè ſe morti expoſuit An non (inquit) bibam calicem? &c. E. quod mortem refugiebat referendum eſt ad voluntatem conditionalem & hypotheticam, de quo ne quis dubitare poſſet voluit ipſe Chriſtus conditionem, eamque geminam apponere: Prior eſt conditio poſſibilitatis rei, Pater ſi poſſibile eſt non utique per abſolutam Dei potentiam, quia non neſciebat omnia Deo eſſe poſſibilia ut apud Marcum profitetur, ſed per aeterni patris decretum, quod etſi non ignorabat ſcindi non poſſé, tamen libenter per φυσικὴν στοργὴν optaſſet aliter inſtitui. Altera eſt conditio voluntatis divinae, cui ſe Chriſtus illico ſubmittit veruntamen non ſicut ego volo, ſed ſicut tu vis, ut agnoſcamus omnes iſtos motus deſiiſſé tandem in abſolutam voluntatem moriendi.

XXVIII. Etſi igitur inter geminam hanc Chriſti voluntatem aliqua diverſitas occurrit nulla tamen eſt pugna & contrarietas propriè dicta, quia nec ſunt ad idem, nec eodem reſpectu: Altera eſt ſimplex & abſoluta, altera tantùm conditionalis, altera bonum naturae, altera gloriam & conſilium patris reſpicit, altera ſe habet per modum naturae & velleitatis inefficacis, altera per modum rationis & voluntatis plenae. Hîc ergo attendenda ſunt duo volita Chriſti, ſeu objecta duo in quae ferebantur diverſae volitiones Chriſti, primò bonum naturae, & immunitas ab omni malo, naturâ enim per inclinationem omnibus creaturis adeoqve & homini ipſi inditam Eph. v. 29. non poteſt non refugere malum & inclinari in ſui bonum & conſervationem, ſiquidem teſte Ariſtotele bonum eſt quod omnia appetunt. Secundò gloria & voluntas patris cum ſalute noſtrâ; utrumque objectum ab intellectu monſtratum volebat, ſed modo & reſpectu longè diverſo, illud ſimpliciter & praeciſè in ſe abſque circumſtantiis conſideratum volebat voluntate naturali conditionatâ, & velleitate potiùs ſeu voluntate imperfectâ, ſecundum hanc petebat conditionaliter rem ex hypotheſi impoſſibilem & optabat quod illi denegandum erat ut hoc pacto teſtaretur quid ſentiret, pateretur & appeteret miſera & egena natura & à quo maximè refugeret; at verò iſtud cum omnibus circumſtantiis, cauſis, & effectis conſideratum voluntate abſolutâ per modum rationis ad finem qui mediis in ſe malis amabilitatem ſolet conciliare, quomodo potio amara appetitur propter ſanitatem, quam voluntatem Chriſtus declarat eâ quam appoſuit ſtatim limitatione & conjunctione πλὴν ἀλλὰ. Ita etſi votum primum voluntati patris quadantenus adverſum concepiſſet, quia tamen ſub conditione illud ita concepit ut velleitati huic ſuae ſtatim fraenum injecerit, eamque Dei arbitrio ſubjeceit non poteſt ulla culpabilis hîc occurrere diverſitas.

XXIX. Inſtabit tamen aliquis, Si correctio aliqua addita fuit à Chriſto in poſtrema precationis parte omnino modum exceſſerit oportet, atque adeo non ſatis compoſita fuerit. Hinc Calvinus in commentario ſuo in Matt. dixit Chriſtum votum illud ſubitò ſibi elapſum caſtigare & revocare, quod dici non poteſt quàm protervè Bellarminus exagitet quaſi Chriſtum peccati alicujus & vitioſitatis inſimularet, qui aliquod votum fuderit quod correctione opus habuit. At ut de Calvino primùm dicamus Jeſuita more ſuo ſatis prodit calumniandi oeſtrum quo percitus eſt dum ea integerrimo Viro affingit quae ab ejus mente ſunt alieniſſima; quod vel idem ipſe commentarius luculenter docet ubi variis in locis, pluribuſque rationibus hos Chriſti angores, querelas, preces & affectus puriſſimos fuiſſé omniſque vitii expertes ſolidè evincit. Quod verò vim facit in correctionis voce de nihilo eſt; quia nemo negare poteſt particulas ἀλλὰ πλὴν quibus utitur Chriſtus eſſe correctionis formulas, ſed in eo hallucinatur Adverſarius quod Correctionem omnem ſupponere errorem praecedentem arbitretur, quod etſi de Correctione Logicâ & Ethicâ verum ſit, falſum tamen eſt de Rhetoricâ. Logica pro falſo verum, Ethica pro malo bonum reponit, ſed Epanorthoſis Rhetorica non eſt ſemper emendatio ejus quod malè dictum ſit, ſed limitatio rei conditionalis in abſolutam, vel repoſitio ejus quod magis videtur idoneum pro eo quod prius etiam non malè, ſed vel indifferenter vel conditionaliter dictum fuerat. Sic Cicero ad Quirit. contra Verrem exclamat ô ſummam vestram clementiam, vel potiùs patientiam, & autor ad Herennium quod ſi iſte ſuos hoſpites rogaſſet imò innuiſſet modo hoc facilè perfici poſſet &c. Paulus 1. Cor. xv. 10. amplius laboravi quàm omnes Apoſtoli, non ego tamen ſed gratia Dei quae mecum est. Correctio eſt verum apponens pro vero ſine errore, nam & ipſe laboraverat, ſed ſub gratiâ tanquam cauſâ primariâ & principali: Sic correctio haec Chriſti non eſt emendatio erroris ſed remotio conditionis antea poſitae ſeu converſio precationis conditionalis in ſimplicem: Non ergo reponit verum pro falſo ſed categoricam voluntatem bonam loco hypotheticae itidem bonae in ſuo genere: non corrigit prius effatum tanquam incompoſitum, ſed exponit quod dixerat ne quis noſtrûm id malè cogitatum aut dictum autumaret, & voluntatem illam conditionatam quae ex recto ſui amore mortem horrebat ſubjicit voluntati patris, ideoque amorem ſui amori Dei tanquam primo & maximo mandato rectum ordinem ſervans ſubmittit.

XXX. Quartò Quaeritur quomodo Chriſtus aeternum patris decretum reſcindi poſtulet cujus minimè ignarus erat, & quomodo pura fuerit ab omni vitio haec ipſius voluntas quae tamen cum Dei voluntate minimè congruebat? Reſp. Ad 1. Noluiſſé Chriſtum abſolutè reſcindi conſilium patris quod immutabile noverat, ſed quia defixus erat totus in contemplatione inſtantis mali eo momento facultates erga aliorum objectorum apprehenſionem quieſcebant, itaque non ex dubitatione vel ignorantiâ loquitur, ſed omiſſo conſilii divini intuitu ad breve momentum deſiderium hoc quo aeſtuabat in patris ſinum deponit, quomodo fideles in fundendis precibus & graviſſimis tentationibus non ſemper ad ſpeculanda Dei decreta aſcendunt, ſed votorum fervore interdum celeres feruntur in malorum quibus premuntur acerbitatem unicè intenti, eorum liberationem naturali propenſione ardentiſſimis votis expetentes, licet caeteroquin alia ſit Dei voluntas & conſilium. Atque hinc patet ſolutio ſecundae difficultatis; quomodo pura & vitii expers illa voluntas Chriſti eſſe potuerit quae voluntati divinae repugnabat; Nam primò certum eſt non omnia quae voluntati occultae ſive decreto non congruunt ſtatim peccata eſſe, quippe cùm haec non ſit actionum noſtrarum norma & regula, ſed revelata, non poteſt quod adverſus illam admittitur ſtatim peccatum cenſeri; ſic Paulus Phil. i. cupit diſſolvi & eſſe cum Chriſto, idque arbitratur ſibi eſſe longè optimum; at hoc voluit contra voluntatem Dei occultam quae diutiùs voluit eum Euangelio miniſtrare, ſic filius probus orat pro vitâ patris aegroti quem tamen Deus certò mori vult, nec peccat filius, imò peccaret adverſus debitum parenti amorem ſi non praeſtaret: ſic fideles plerumque florentem & tranquillum expetunt Eccleſiae ſtatum, cuperent aerumnis liberatos eſſe Dei filios & ſublata omnia ſcandala & regni Dei obſtacula, & haec cùm per ſe recta ſint piè poſſunt à fidelibus expeti, quamvis aliter Deo conſtitutum ſit qui vult filium ſuum regnare inter hoſtes ſuos, exerceri ſub cruce, & Euangelii ac fidei victoriam contrariis ſatanae & mundi molitionibus illuſtrari. Hoc Auguſt. eruditè obſervat Enchir. ad Laur. c. 100. & 101. Propterea namque magna (inquit) opera domini exquiſita in omnes voluntates ejus ut miro & ineffabili modo non fiat praeter ejus voluntatem quod etiam fit contra ejus voluntatem &c. Et paulò poſt Aliquando bonâ voluntate homo vult aliquid quod Deus non vult enim ipſe bona ampliùs multoque certiùs voluntate &c. Chriſtus ergo potuit abſque ullo peccato & petere & velle quae voluntati divinae repugnabant.

XXXI. Sed inquis, Chriſtus non ignoravit hanc patris voluntatem, itaque non potuit non peccare cùm illi reſtitit. Reſp. Peccaret is qui contra voluntatem Dei cognitam peteret aliquid abſolutè & ſine ſubmiſſione tacitâ vel expreſſâ quod fecit Chriſtus; nam voluntas abſoluta conditionatam ſtatim ſuperavit & abſorbuit, unde aeſtimandum eſt obſequium ex eo quod praevalet & ſuperius eſt, non verò ex eo quod obruitur & corrigitur, ea enim demum veri nominis eſt voluntas quae abſoluta & determinata eſt ita ut hominem efficaciter impellat ad rem volitam proſequendam, voluntas verò ac deſiderium inefficax non tam voluntatis quàm velleitatis appellationem meretur: at voluntas Chriſti abſoluta, fuit ſemper conformis voluntati divinae in volito formaliter ſpectato cum omnibus ſuis circumſtantiis, Imò & velleitas ipſa Chriſti conformis rectè illi dicitur ratione cauſae dirigentis, voluit enim Chriſtus ſemper quod & quomodo pater voluit eum velle, Pater enim volebat ut Chriſtus vellet vivere ſecundum inclinationem naturae ut hoc modo demonſtraret ſe verè affectus noſtros naturales ſuſcepiſſé, licet hoc ipſum deſiderium videretur, quoad caetera quodammodo arietare in conſilium aeternae praedeſtinationis. Fateor in nobis iſtiuſmodi motus non eſſe ſine aliquâ ἀταξίᾳ & peccati labe, quia cum immundi ſimus naturâ ex fordido fonte non poſſunt rivuli niſi fordidi & lutulenti fluere, quemadmodum ſi aquam in vitro fordido & impuro agitaveris & ipſa fordida & impura reddetur. At in Chriſto aliter ſe res habuit, cùm enim purus eſſet ab omni labe, ſic triſtitiâ & metu turbatus fuit ut nunquam tamen modum exceſſerit vel adverſus Deum murmure vel impatientiâ fremuerit, ſed ita potentiam Dei imploravit, ut voluntati patris illico ſe reverenter ſubmitteret, ut aqua quae in vitro puro eſt & nitido quantumlibet agitetur non impurabitur tamen, quia nihil faecis fordiumve admixtum habet. Ita turbatus fuit, ſed non perturbatus, concuſſus, ſed non excuſſus, oppugnatus, ſed non victus, naturae motibus ad deprecandam mortem innocentiſſimè excitatus, ſed rationis conſilio ad eam ſuſcipiendam ſtatim revocatus; Unde notandum multiplex diſcrimen inter affectus Chriſti & noſtros, quadrupliciter enim potiſſimùm ſolent noſtri aberrare, 1. Quoad originem quòd rationem praeveniant eaque inconſultâ ſaepiùs oriantur. 2. Quoad terminum quòd longiùs digrediantur quàm par eſt & ſeſe ſub imperium rationis minimè contineri patiantur. 3. Quoad modum quòd rationem ipſam captivent & tranſverſam agant ut accidat nobis poeticum illud, fertur equis auriga nec audit currus habenas. 4. Quoad objectum quia in nobis plerumque ejufmodi paſſiones feruntur ad illicita & injuſta. At ab hiſce omnibus immunes fuerunt affectus Chriſti. Nam nec quicquam illiciti unquam appetiverunt, nec oriebantur niſi ex dictamine rationis, unde dicitur ſe ipſum turbaſſé Joh. xi. 33. neque latiùs divagabantur quàm oportuit, nec rationem unquam obſcurarunt & abruperunt, ſed illi ſemper obtemperarunt. Non aeſtimandum ergo querulas haſce Chriſti voces vel à dubitatione & diffidentiâ ullâ profectas eſſe, vel ab aliquo alio affectu inordinato & vitioſo, ſed tantùm à penitiſſimo doloris ſenſu qui naturam non potuit non afficere, ſed qui tamen non ſtatim à ratione in ordinem coactus eſt & Dei arbitrio ſubmiſſus.

XXXII. Quaeritur tandem hîc quomodo Chriſtus in ea oratione exauditus poſſit dici à metu ut teſtatur Apoſtolus Heb. v. 7. & alibi Chriſtus profitetur ſe ſemper à Patre exaudiri Joh. xi. 42. cùm tamen mors ſubeunda illi fuerit neceſſariò. Reſp. Quod Chriſtus ſimpliciter & abſolutè voluit in eo nunquam repulſam tulit, ſed quod voluit ſub conditione tantùm, nihil mirum ſi non obtinuit, quando ea non tam erat voluntas quàm velleitas, nec tam rationali illud deſiderio erat deputandum quod primas ſemper obtinere debet, quàm inclinationi naturali & appetitui ſenſitivo cujus nunquam praecipuae ſunt in oratione partes. 2. Chriſtus exauditus eſt à metu mortis non abſolutè quidem quaſi à mortis obeundae neceſſitate liberatus eſſet, ſed ſecundum quid quatenus nempe Deus qui illum exaudivit timorem illum ita excuſſit ut mortem conſtantiſſimè exciperet, ſeque totum voluntati divinae ſubmitteret, atque ita fuit confirmatus ut omnem pavorem mortis depoſuerit. Chriſtus quippe duo timebat potiſſimùm. 1. Ne malis obrutus ſuccumberet quae videbat graviſſima eſſe. 2. Ne morte abſorberetur, ita ut nullus inde pateret exitus. Deus verò eum exaudivit id. liberavit ab utroque illo metu. 1. Quia eum ita virtute Spiritûs ſui corroboravit in medio agone ut conſtantiſſimè & invictè ſuſtinuerit graviſſimum illud certamen. 2. Quia eum à morte liberavit ſolutis doloribus in terni glorioſâ ejus reſurrectione, itaque veriſſimè hac in parte exauditus fuit, non quidem ne mortem lueret, ſed ne ab ea abſorberetur, non ne guſtaret, ſed ne in ea periret, non in poenarum ſubterfugio, ſed in earundem conſtanti tolerantiâ & forti atque invictâ liberatione & victoriâ. Atque haec de Agoniâ Chriſti dicta ſunto. Caetera quae pertinent ad ejus Deſertionem ne ulteriùs protrahatur haec Diſputatio in aliam mox ſecuturam cum bono Deo differuntur.

COROLLARIA RESPONDENTIS.

I. Scriptura S. ita plenè & perfectè continet omnia creditu & factu ad ſalutem neceſſaria ut nullis Traditionibus ἀχάριστα poſt Verbum ſcriptum locus jam eſſe poſſit aut debeat. II. Etſi idem Verbum Euangelii omnium externè vocatorum auribus inſonet, non eundem tamen in omnibus eventum ſortitur, nec eodem ſine ſimpliciter proponitur. III. Ut vera & ſalvifica fides acquiri nequit propriis viribus ab homine, ſed unius Dei donum est: ita nec potest ab eodem jam fideli amitti, cùm dona & vocatio Dei ſint ἀμεταμέλητα. IV. Hinc ut nec David, nec Salomon, nec Petrus à ſalvificâ iſtâ fide exciderunt, utut graviſſimè ſint lapſi, ſic nec Saul impius, nec proditor Judas, nec profanus Simon magus eâ unquam donati ſunt. V. Juſtificatio gratuita non excludit opera fidei, ſed ea potiùs ſtabilit. VI. Nullus hominum à lapſu Adami ſolo Chriſto excepto Legem perfectè implere potuit.