DISPUTATIO OCTAVA¶
Quæ Sexta eſt DE SATISFACTIONIS CHRISTI VERITATE. Reſpondente BENEDICTO CALANDRINO Genevenſi.
THESIS PRIMA.
QUAMVIS varia illa argumenta quæ Diſputationibus ſuperioribus allata ſunt ſufficere poſſent adſtruendæ Sententiæ Orthodoxæ, De Satisfactionis Chriſti Veritate, quia tamen Spiritus S. tantam in ea tradenda ἀκρίβειαν adhibuit, ut nihil omiſerit quo fidem ejus in animis noſtris plenè ſtabiliret & contradicentium impietati occurreret, mirum videri non debet ſi momentoſiſſimam quæſtionem, de qua hactenus multa ſatis jam verba fecimus, denuò retentemus, & rationibus præcedentibus nonnullas adhuc auctarii vice adjiciamus, nec non ab Adverſariorum exceptionibus vindicemus.
II. Ut ergo quam orſi ſumus telam pertexamus, Sexta nobis argumentorum Claſſis hac diſputatione inſtruenda venit, quam ex Sacrificiorum V. T. collatione petimus, utpote quæ multifariam & ſubrogationem quam quærimus, & Satisfactionem doceant. Argumentum principale nobis hoc eſto, Qui tanquam Sacerdos & Victima ſub Vet. Teſt. præfiguratus, & ſub N. oblatus, peccata noſtra ſuper lignum tulit, utique is non bono tantùm noſtro, ad confirmationem puta doctrinæ & patientiæ exemplum mortuus eſt, ſed loco etiam noſtro ſubſtitutus pleniffimè peccata expiando, verè pro nobis ſatisfecit. At hoc ipſum pro nobis præſtitit Chriſtus. Cujus ratiocinii veritas duobus fundamentis nititur; Prius eſt Chriſtum verè Sacerdotem fuiſſe & Victimam & ut talem ſe obtuliſſe; Poſterius hanc utramque σχέσιν1 neceſſariò importare peccati expiationem & ex conſequenti Satisfactionem.
III. Et ad illud quidem quod attinet vix opus eſt ut immoremur in eo demonſtrando. Nam præterquam quod hoc non diffitentur ipſi Adverſarii cum quibus res nobis eſt, adeo diſerta eſt hic Scriptura ut lucem ſit in meridie quærere de eo adhuc dubitare; Nam ut jam non dicamus hanc eſſe muneris Mediatorii non minimam partem, quæ expreſſa Dei ſanctione imò & jurejurando ad ejus æternitatem conteſtandam Chriſto commiſſa legitur2 Pf. cx. 5. quis neſcit hunc fuiſſe præcipuum finem totius Sacerdotii Levitici & Sacrificiorum quæ ſub Lege ſubinde offerebantur; ut ſub hiſce veluti umbris & figuris Chriſtus ſummus Pontifex Eccleſiæ & Sacrificium ejus expiatorium quod in morte peragere debuit adumbraretur? ut fuſè Apoſt. docet in Epiſt. ad Hebr.3 Nec alia de cauſa ipſi toties & Sacerdotis & Agni nomen tribuitur quàm ad utramque hanc muneris ſui partem deſignandam quæ neceſſaria fuit ad Redemptionis & Reconciliationis noſtræ opus perficiendum; cùm enim ad placandam Numinis iram & gratiam ejus conciliandam & pœnæ eſſent ferendæ quæ a Sanctionibus Legis imponebantur, & actiones exequendæ quas Legis mandata ad vitam conſequendam poſtulabant, ut ex utriſque ſimul Satisfactio meritoria Sponſoris noſtri exurgeret, quæ & liberationem a morte impendente, & jus ad vitam deperditam impetraret, debuit utraque in Chriſto concurrere & ſacerdotii & victimæ ratio: Sacerdos eſſe debuit qui offerret, Victima quæ offerretur: Sacerdos qui ageret, Victima quæ pateretur, Sacerdos in ſpiritu, Victima in carne, quod utrumque in ipſo revera impletum videmus cùm per Spiritum æternum ſe obtulit Heb. ix. 14. ſi quidem non opus habuit ſanguine alieno taurorum & hircorum ut Sacerdotes Levitici, ſed ipſe & Sacerdos & Victima per proprium ſanguinem æternam redemptionem adeptus aditum ſibi fecit in cœlum ibid. & alibi dicitur ſe tradidiſſe4 προσφοράν καὶ θυσίαν Θεῷ: Eph. v. 2. & ſanguine ſuo nos redemiſſe 1. Pet. i. 18. quod utique dici non poſſet niſi geminus ille reſpectus & Sacerdotis & Victimæ in Chriſto moriente locum habuiſſet.
IV. Alterum autem de quo diſceptatur potiſſimùm non una ratione comprobari poteſt. Primò Sacerdotii natura hoc poſtulat. Nam ſi Sacerdos fuit, non tantùm docere debuit & revelare voluntatem Patris doctrinamque ejus confirmare, ſed & aliquod Deo offerre ſacrificium ad expiationem peccati: ſunt enim aliæ Sacerdotis, aliæ Prophetæ partes. Prophetici muneris ratio propriè conſiſtit in iis quæ pro Deo agenda ſunt apud homines, eſt enim interpres voluntatis Divinæ, cui id curæ eſt ut homines intelligant quid ſit ipſis ad ſalutem & credendum & faciendum neceſſarium: Itaque cùm Scriptura de prophetico Chriſti munere loquitur, docet Deus ſe in ipſius ore verba ſua poſiturum & jubet audiri reverenter, pœnaſque repoſcendas minatur ab eo qui ipſi non auſcultaverit5 Deut. xviii. 18. At Sacerdotis munus propriè & contradiſtinctè ad Propheticum in iis occupatur quæ agenda ſunt apud Deum, καθίσταται6 inquit Ap. Heb. v. 1. & viii. 3. τὰ πρὸς τὸν Θεὸν ut ſcil. offerat dona & ſacrificia pro peccatis atque adeo aliquid operetur quo Deus homini propitius fiat & reconcilietur. Quum itaque Chriſtus ſit veri nominis Sacerdos, non id tantùm habet quod doceat homines, vel quod intercedat pro nobis apud Deum, ſed quòd etiam verum & reale ſacrificium obtulerit pro peccatis noſtris, unde conſequitur aliud omnino intendiſſe Chriſtum in morte ſua quàm doctrinæ confirmationem, quod vellet Socinus, nam ſic mortuus fuiſſet tantùm ut Propheta, non ut Sacerdos & Victima; Accedit etiam & illud quod Chriſtus non pro iis tantùm hominibus Sacerdos fuerit qui poſt ipſum vixerunt, ſed & pro iis qui vixerunt ſub V. T.7 quum unus omnium ſit Mediator 1. Tim. ii. 5. qui heri & hodie idem eſt Hebr. xiii. 8. Unum nomen in quo ſalutem conſequi poſſumus, Act. iv. 12. Cujus gratia ſervantur pariter illi nobiſcum8 Act. xv. 11. An verò Chriſtus dici poteſt ſervaſſe eos ſolo exemplo quibus ſcil. tale exemplum propoſitum nunquam fuit? Nemo ſanè dixerit. Servavit ergo merito quatenus mors ejus intercedere debuit, tanquam Redemptio peccatorum præcedentium ſub Vet. T.9 Hebr. ix. 15. Rom. iii. 25. ut virtute ſolutionis a Sponſore certo tempore futuræ debitor a carcere liberatur.
V. Idipſum verò luculentiùs etiamnum probat Victimæ σχέσις; quam Chriſtus in hoc negotio induit: Primò quia inter gentes communi conſenſu receptum eſt victimam loco peccatoris offerri ad placandum Numen offenſum, & reum ipſum à pœna eximendum, quod vel ex iſtis poetæ verbis tanquâ vulgatiſſimum colligitur.
Quum ſis ipſe nocens moritur cur Victima pro te? Stultitia eſt morte alterius ſperare ſalutem.
Pro te id eſt tui loco & vice: neque alia videtur cauſa fuiſſe & origo horrendæ illius ἀνθρωποθυίας quæ inter tot Gentes olim etiam celebratiſſimas obtinuit. Quum enim iſtæ naturæ ductu non ignorarent, quo majus eſſet quod daretur Deo, eò faciliùs veniam poſſe impetrari, præſertim ſi ἀντίλυτρον cum eo quod redimeretur aliqua eſſet æqualitas, ſi homo pro homine hoſtia foret, Ideò a pecudum mactatione in piaculis faciendis ventum eſt ad mactationem hominum: cauſam affert Cæſar de Gallis loquens, Pro vita hominum, inquit, niſi vita hominis reddatur non poſſe Deorum Immortalium Numen placari arbitrantur. Hoc ſacrifacere primi reperiuntur Phœnices ſeu Cananæi quos notum ex Scripturis Molochum qui Saturnus fuit placare liberorum ſuorum mactatione ſolitos, quò Tertul. Apol. c. 19. reſpiciens dicit Saturnum imprimis humana victima delectatum fuiſſe, ideoque tumulum filiorum fuiſſe appellatum. Inde ad Tyrios & Pœnos mos tranſiit, quod Juſtinus poſt Diodorum tradidit lib. 18. Homines ut victimas immolabant & Impuberes aris admovebant, pacem Deorum ſanguine eorum expoſcentes; Uſitatiſſima quinetiam fuiſſe olim per Græciam, Italiam, Siciliam id genus ſacrificia narrat Plinius, neque Romæ abrogata ante annum 657. Huc pertinent etiam publicæ illæ hominum devotiones quibus veteres placari Deos cenſebant quod de Deciis notat Cic. li. 3. de nat. Deor. & Livius vocat eos piacula omnis Deorum iræ quatenus homines ipſi pro patria ſe devoventes pœnam quæ cæteris impendebat in proprium caput accerſentes ab aliis avertebant. Hæc autem utraque conſuetudo apud Gentes non invaluiſſet, niſi conſtans fuiſſet apud eos ſententia, victimam vel piaculum locum peccatoris ſubire ad ejus Redemptionem.
VI. Secundò ſubrogationem hanc & ſatisfactionem Deus expreſſiùs tradit in Sacrificiis Leviticis: Primò, in victima integra & pura oblatione quæ a reo fieri debuit, de ſuo enim dare debuit victimam ut teſtaretur loco ſuo ſupponi ad eam ferendam pœnam quæ ſibi debebatur: Secundò in ſanguinis fuſione quæ mortis & ſupplicii commeriti imaginem expreſſiſſimam habuit, imò ſubſtitutionem non obſcurè arguit, dum ſanguis pro anima ſeu vita hominis ponitur10 Levit. xvii. 11. Anima, inquit, cujuſque carnis in ſanguine, ego verò deſtinavi vobis eum in altari ad expiationem faciendam pro animabus veſtris, nam ſanguis eſt qui pro anima expiationem facit. Ex quibus conſtat ſanguinem a Deo deſtinatum eſſe ad expiationem Animarum, quia in eo eſt anima carnis, id eſt vita ipſius, non quod propriè ſanguis ſit vel anima vel vita animalis, ſed propter ſpiritus vitales qui animæ organa & virtutis ejus vehicula ſunt, unde effuſo ſanguine ſimul vitam extingui neceſſe eſt; Atque hæc ratio fuit propter quam11 Genef. ix. ubi liber eſus pecorum conceditur, hoc interdicatur expreſſè, ne caro cum ſanguine comedatur, quia anima ſit ejus ſanguis vel in ſanguine. Ita ex vetuſtiſſima Lege ad populos omnes propagata ſanguis eſt loco animæ, quò reſpicit illud Virgilianum,
Sanguine quærendi reditus animaque litandum.
Si E. ſanguis datur ad expiandas Animas quia eſt loco Animæ, utique Anima ſeu vita pecoris datur & offertur pro anima ſeu vita hominis, & pecus ſuſtinendo locum & vicem ipſius hominis pro eo moritur: Neque alia de cauſa12 Heb. ix. 22. dicitur ſine ſanguinis effuſione non fieri remiſſionem, niſi quia condonare non poteſt Deus ſine prævia ſatisfactione, quæ mortem violentam & judicialem per ſanguinem deſignatam peccatori debitam neceſſariò poſtulat. Tertiò, Ritus impoſitionis manuum uſurpari in ſacris iſtis ſolitus, clarè illud ipſum confirmat; de quo13 Levit. i. 4. & Exod. xxix. 10. & alibi non ſemel. Cur enim tenebatur ille qui offerebat vel per ſe vel per ſacerdotem manum capiti victimæ imponere? fiebat illud quidem ad majorem rei ipſius conſecrationem, ut teſtatum fieret per hanc χειροθεσίαν animal Deo ſacrum & proprium fieri, ſed potiſſimùm ſubſtitutionem victimæ loco peccatoris innuebat, & tranſlationem reatus ab iſto ad illam, inde portare peccata imo & peccatum & execratio ipſa dicebatur. Quartò, Peccatorum confeſſio quæ exigebatur vel a Sacerdote vel a populo, de qua14 Lev. xvi. 21. In deſcriptione ſolennis & anniverſarii ſacri expiatorii, Imponet manus Aaron & confitebitur omnes iniquitates filiorum Iſrael. Quid ita? ut ſcil. devoluta in eam ſignificarentur peccata omnia quæ expianda erant, & eorum purgatio ab ipſa victima peti innueretur: hujus confeſſionis apud Gentiles uſum in ſacris fuiſſe docet nos Alex. ab Alex. l. 4. c. 17. rem divinam facturus ad ſuam levandam culpam debet ſe in primis reum dicere & noxæ pœnitere ac fateri admiſſum &c. Quintò huc facit etiam illa ἱρὰ Divinæ deprecatio quæ in caſu homicidii fieri ſolebat15 Deut. xxi. 8. Nam homicidâ non reperto, populus qui confoſſo proximus erat, pecude cæſa debuit purgari, ne ſanguinis innoxii reatum ferret, alioqui non poterat terra expiari a ſanguine effuſo niſi per ſanguinem effuſoris, ut lex ait16 Num. xxxv. 34. Cur verò? ſi ſola Dei miſericordia abſque ulla ſatisfactione reatus iſte tolli potuit? ſed populus agnoſcit hoc offerri ſacrificium ad tollendum reatum, Expia, inquiebat, populum tuum Deus acceptando victimam oblatam, & ne imputes ſanguinem innocentem demonſtrans ſcil. hanc victimam populi vicem hac in parte ſuſtinere ad tollendum reatum qui cæteroquin illis impoſitus fuiſſet.
VII. Sextò denique Effectus iſtorum Sacrificiorum hoc evincit clariffimè, Expiatio ſcil. & Litatio quæ in illis fieri ſolebat; nam ſi ſacrum ritè peractum erat, & victima Deo dicebatur acceptabilis לרצון17 Lev. i. 3. & oblatio in odorem bonæ fragantiæ ניחוח ריח18 Lev. i. 13. 17. & remiſſio peccati cum liberatione rei ſequebatur, unde paſſim19 in Levi. iv. v. &c. legas Expiabit eum ſacerdos & remittetur ei: hoc Græci καθαίρειν Latini Litare dixerunt, ſcil. Sacrificio ritè peracto Deum placare; Non omnis qui ſacrificat, etiam litat, Plautus in Pœnulo ſi Hercule iſtud unquam factum eſt, tunc Jupiter faciat ut ſemper ſacrificem & nunquam litem: Sacrificando veniam quærimus, ſed litando impetramus, ut bene Nonius obſervat. Porro effectus iſte duabus vocibus ut plurimùm exprimitur apud Hebræos כפר20 & חטא quæ etſi promiſcuè uſurpentur pro expiare, placare, reconciliare, peculiari ter tamen prior videtur perſonam reſpicere, poſterior rem ipſam & factum, quod per luitionem pœnæ ſuccedaneam expiatur. Græci tribus potiſſimùm vocabulis duobus iſtis reſpondentibus deſcribere ſolent, primò per ἱλασμὸν placationem & propitiationem. 2. per καθαρισμὸν, ἁγνισμὸν, ἄφεσιν, purgationem, remiſſionem, ſanctificationem. 3. per ἀπολύτρωσιν redemptionem, liberationem quibus appoſitè deſignantur tres præcipuæ σχέσεις ſacrificiorum; referebantur quippe ad Deum, ad peccatum, ad hominem. ad Deum ut ira offenſa placaretur, ad peccatum ut admiſſa culpa expiaretur, ad hominem ut perſona rea veniam impetraret & a pœna liberaretur. Tria ergo per iſta ſacrificia obtinebantur, Dei placatio, peccati expiatio, hominis liberatio; ſed neutrum ex his tribus obtineri potuit ſine aliqua ſatisfactione, nam nec perſona liberari potuit ſine victimæ ſubrogatione, nec Deus placari ſine ſanguinis fuſione, nec peccatum purgari ſine pœnæ latione; unde colligimus in Sacrificiis & ſubrogationem & ſatisfactionem typicam ſaltem & cærimonialem locum habuiſſe.
VIII. Quum E. Chriſtus ipſis fatentibus Adverſariis tale obtulerit Sacrificium expiatorium, negari non poteſt, Eum eatenus ſatisfeciſſe loco noſtro ſubſtitutum. Et ſanè quod olim victimis tribuebatur, id ipſum & Chriſto, ſed longè excellentiori ratione tribui non ſemel animadvertimus. Is Victima eſt cœleſtis ἄμωμος & ἄσπιλος quæ a Deo loco noſtro ſubſtituta pro nobis offerri debuit21 Ro. viii. 31. Eph. v. 2. Heb. ix. & x. & revera tradita eſt. Nam qui humanas averſabatur victimas Deus, quique ſanguine Taurorum & hircorum ſibi minimè ſatisfieri teſtatus eſt ſæpe, in ſola θεανθρωποθυσία acquievit, & ſibi ipſi de victima proſpexit in holocauſtum, ita ut impletum hic videas quod olim in Sacrificio Abrahami adumbratum fuerat22 Genef. xxii. quemadmodum enim Iſacus liberatur & pœna in Arietem transfertur; Ita Eccleſia cujus ille figuram geſtabat, a morte eximitur, dum iſta in hunc Agnum Dei cœlitus miſſum devolvitur. Rurfus ſi ſanguis pro anima poni debuit, nonne ſanguinem pro multis effudit23 Luc. xxii. 20. Imò & animam ipſam poſuiſſe dicitur in ſacrificium pro delicto24 Iſa. liii. 10? ſi peccata imponenda fuerunt victimæ devoluta legimus per Dei imputationem in eum peccata omnia noſtra25 Iſ. liii. 5. eatenus ut ipſe peccatum & κατάρα factus dicatur26 2. Cor. v. 21. Si mactari & offerri debuit Victima ſuper altari, nonne & ipſe pro nobis θύμα & peccata ſuper lignum tulit27? 1. Pet. ii. 24. 1. Cor. v. 7. Si ſanguis fundendus & aſpergendus fuit coram Domino ſepties verſus velum, nonne hic eſt ſanguis ῥαντισμοῦ28 Heb. xii. 24. qui effuſus coram Deo, ita perfectè expiationem peregit ut nihil amplius deſideretur, numerus enim ſeptenarius ex uſu Scripturæ perfectionem innuit. Denique ſi expiatio & placatio oblationem ſequebatur ritè peractam, numquid Chriſtus plenè & perfectè peccata noſtra expiavit, perſonas liberavit & redemit & Deum iratum nobis & inſenſum propitiavit29? Loca ſunt manifeſtiora quàm ut ſophiſtica ulla poſſint eludi, quid enim aliud ſibi volunt Scriptores Sacri cùm Chriſtum nos reconciliaſſe Deo & pacem per ſanguinem feciſſe aſſerant Rom. iii. 24. v. 10. Eph. ii. 16. Col. i. 20, 21. peccata omnia noſtra expiaſſe & purgaſſe ut30 Heb. i. 3. & ix. 14. 15. 1. Jo. i. 7. Apoc. i. 5. &c. perſonas noſtras pretioſo ſanguine ſuo redemiſſe31 Eph. i. 7. 1. Pet. i. 18. Heb. ix. 15.
IX. Quia verò hic Adverſarii? Quia ſe hoc argumento conſtringi ſentiunt, nihil non moliuntur ut vim ejus qualicunque ratione elevent, miroque artificio totam hanc de ſacrificiis Vet. Teſt. doctrinam obſcurant & corrumpunt: Priusquam verò ſigillatim falſas eorum hypotheſes everſum imus, confutanda eſt generalis Exceptio quæ ſubinde in eorum ſcriptis occurrit circa naturam Expiationis a Chriſto factæ de qua jamjam egimus. Fatentur quidem Chriſtum expiaſſe peccata noſtra, & expiationem hanc factam eſſe per oblationem Chriſti; Expiata eſſe peccata noſtra per Chriſti mortem ex parte Dei nos ipſi ſentimus, Soc. p. 2. c. 14. & ibi. Chriſti mors, inquit, & à præcedentium omnium delictorum & à futurorum reatu liberos nos reddidit noſque in perpetuum ſanctificat, & coram Deo inculpabiles in ſempiternum efficit; Sed cùm ad modum iſtius expiationis explicandum ventum eſt, nihil aliud volunt eſſe, quàm plenam a peccato & peccati pœna liberationem32 Soci. par. 2. c. 13. Nihil aliud eſt reipſa peccatorum noſtrorum expiatio, quàm a morte pœnatâ plena & perpetua liberatio. Liberationem porro iſti Sacrificio non effectivè & meritoriè tribui, quaſi in eo λύτρον aliquod Divinæ Juſtitiæ ſit oblatum ad ejus Satisfactionem, ſed tantùm vel antecedentivè vel exemplariter vel declarativè. Primò, Quia interveniente victimâ & morte Chriſti expiatio hæc ſeu liberatio a peccato reipſa nobis conceditur per exaltationem ejus, niſi enim Chriſtus ſanguinem ſuum fudiſſet, poteſtatem ſuos ab æterna morte vindicandi, qua in re peccatorum remiſſio continetur, nullo modo adeptus fuiſſet. Secundò, Quia mortis & paſſionis Chriſti conſideratio efficaciter nos movet ad converſionem & pœnitentiam, cui Deus propriè remiſſionem pollicetur. Tertiò, Quia hæc ipſa oblatio certiſſimam remiſſionis fidem apud nos facit. Horum autem rationem petunt a victimis legalibus quemadmodum inquit Soci. prælect. c. 23. Legales victimæ non ideo peccata expiabant pro quibus offerebantur, quia vel Deum ad illa condonanda moverent, vel aliquid in ipſis eſſet quod culpam ex ipſis peccatis manantem reſarciret, ſed quia Sacrificio peracto expiatio ejus ante benignitate Dei decreta conſequebatur, ſic Chriſti mors non ideo peccata noſtra expiat, quod vel Deum ad ea nobis condonanda moveat, vel culpam peccatorum noſtrorum ullo modo reſarciat, ſed quia Chriſti ſupplicio peracto, liberatio a reatu peccatorum noſtrorum conſequitur, quæ jam antea erga nos Dei miſericordiâ fuerat conſtituta. Rurfus ut victimis illis oblatis, jam populus ſe a reatu peccati liberatum ſibique Deum placatum agnoſcebat; Ita ſupplicio Chriſti peracto, non modò a reatu peccati liberi ſumus, verùm & id ipſi agnoſcimus, Deumque nobis placatiſſimum eſſe intelligimus, &c. Liberationem E. fieri concedunt interventu Mortis, ſed hanc tanquam cauſam meritoriam intercedere negant: Neque contrarium probari poſſe ex voce expiationis; Primò, Quia expiare etiam de Deo prædicetur non ſemel ut Deut. xxi. 8. Expia populum tuum Deus & Pſ. li. 9. Expiato me hyſſopo ut mundus ſim. At is tamen nec ſatisfacit nec ſatisfacere dici poteſt. Secundò verbum כפר33 quo expiatio denotatur ex primâ & propriâ ſignificatione tegere ſignificat, operire oblinere ſeu oblinendo obturare, unde metaph. expiandi reatumque peccatorum auferendi ſenſum obtinuit, quia eatenus peccata expiari atque auferri ſolent, quatenus quodammodo teguntur34 Pſ. xxxii. 1. Tertiò verbum mundandi & expiandi ſæpiſſimè non effectivè, ſed declarativè tantùm intelligitur, ut35 Levit. v. 6. 10. & xvi. 6. maximè c. xiii. & xiv. ubi de leproſo mundo vel immundo pronunciando agitur, nam quod ſubinde repetitur quòd ſacerdos mundum vel immundum judicabit, id in textu hebr. aſſertivè ponitur, mundabit vel contaminabit. Itaque nihil alienum fieri ab uſu Scripturæ ſi expiatio pariter quæ morti tribuitur declarativè non effectivè intelligatur.
X. Sed hic multifariam peccatur ab Adverſariis. Primò dum ſupponitur expiationem nihil aliud eſſe quàm ipſam peccatoris liberationem, ſic enim perperam confunditur cauſa cum effectu, antecedens cum conſequente, liberationem quidem per expiationem & poſt eam fieri non negamus, ſed non propterea liberatio ſtatim eſt ipſa expiatio, liberationem præſtat Dominus, expiationem reus vel alius quis ejus nomine; omnis quidem expiatio liberationem poſt ſe trahit, ſed non ſtatim omnis liberatio expiationem ſupponit; nam Expiatio propriè infert purgationem noxæ ſeu reatus ablationem per pœnæ alicujus vel propriæ vel vicariæ luitionem debitam & juſtam ad placandam alterius iram; Sic paſſim apud authores profanos expiare eſt punire. Cicer. in Piſo. Tua ſcelera Dii immortales in noſtros milites expiaverunt id. propter te puniverunt, Saluſt. de Repu. conſtit. Neque barbaro ritu cæde cædem, & ſanguine ſanguinem expiandum. Nihilque uſitatiſſimus apud eos quàm ut peccata dicantur piari id. lui ſive ſolvendo pœnam propriam ſive ſuccedaneam Virg. Æneid. 2.
Et culpam miſerorum Morte piabunt.
Hinc piaculum dictum illud omne quod pro ſatisfactione peccati dabatur, piacularis hoſtia quæ ad piaculum faciendum offerebatur, quò reſpiciunt illa Plautina,
Mene piacularem oportet fieri ob ſtultitiam tuam Ut meum tergum ſtultitiæ tuæ ſubdas ſuccidaneum?
Id. oportetne tuam ſtultitiam meâ pœnâ expiari? ſic vox hæc ad ſacra translata liberationem quidem notat a peccati pœna, ſed quæ non ſit niſi per afflictionem ſeu pœnam ſuccedaneam, neque Sacrificium expiatorium alio modo concipi poteſt aut intelligi: Ut hic tria neceſſariò concurrant 1. Afflictio & quidem pœnalis tanquam cauſa. 2. pœna ſuccedanea pro crimine & peccatore, unde Veteribus θυσίαι ἀντεμβαλλόμεναι dictæ quæ in aliorum locum ſuccedebant, cujuſmodi ſubrogatio ſit in omni piaculari victima. 3. liberatio rei & purgatio reatus quæ ſit per talis pœnæ lationem, patet hoc ex ordine expiationis legalis, nam ut peccator liberaretur debuit purgari à peccato ſuo, ἄφεσις καθαρισμὸν ſupponebat, purgatio non fuit aqua, ſed ſanguinis id. quæ fieret morte violenta & pretio aliquo interjecto; ſanguinis fuſio nihil profuit niſi eſſet victimæ ſelectæ & ad altare adductæ; Victima non quævis, ſed quæ fieret peccatum & execrabilis offerenti, ut illi eſſet nefas eam guſtare, ita quod homo merebatur huic jam immitebatur ut liber homo abſcederet; unde liquet liberationem obtineri non potuiſſe niſi præviis multis actibus ad Satisfactionem neceſſariis; Quare quum Socinus expiationem nihil aliud eſſe vult quàm ſimplicem liberationem, id omne in quo propria ratio expiationis ſita eſt omittit & intervertit id. veram expiationem negat. Et ſanè ſi expiatio mera & ſimplex eſſet liberatio, non poſſet a remiſſione diſtingui quod diertè ſit tamen36, Levit. v. 6. Adducet reatum ſuum Jehovæ propter peccatum ſuum quo peccavit &c. Ita expiabit eum ſacerdos à peccato ſuo & remittetur ei. Sic37 verſ. 13. 16. 18. 25. 26. Sacerdos expiabit eum per arietem illum reatus & remittetur ei. Aliud E. eſt expiatio reatus, aliud verò liberatio & remiſſio, quæ per eam obtinetur. Denique Expiatio propriè ſpectat peccatum ſeu reatum qui tolli debet, liberatio verò perſonam ipſam peccatoris, quæ a pœna impendente eſt eximenda; unde etſi conjungantur neceſſariò ut cauſa & effectus non debent tamen confundi.
XI. Secundò, hallucinantur etiam graviter dum ſtatuunt Mortem etſi ad hanc expiationem faciendam interceſſerit, interceſſiſſe tamen ut antecedens aliquod remotum, quatenus per mortem aditum ſibi fecit in cœlum ubi expiationem ſeu liberationem noſtram procurat, ſummam poteſtatem adeptus nos a mortis vinculis emittendi, & ſempiternâ felicitate donandi, quod Soci. diertè ſtatuit in 1. Joh. iv. 10. expiat peccata noſtra Chriſtus Dei filius, non quod Juſtitiæ Divinæ pro peccatis noſtris ſatisfaciat, ſed quia vitam æternam nobis confert, qua noſtrorum peccatorum expiatio. Id eſt, ab ipſorum pœna liberatio pleniſſimè continetur. Verùm ſi huic ſententiæ locus eſſet, reſurrectioni Chriſti & vitæ ejus tribuenda eſſet hæc expiatio, longè potiùs quàm morti & ſanguini; nam mors Chriſti ex hac hypotheſi eſt tantùm cauſa ſine qua non iſtius expiationis, quia niſi mortuus fuiſſet non ingreſſus fuiſſet in gloriam in qua expiationem hanc nobis procurat; Cauſa verò propria & per ſe eſſet exaltatio, at Scriptura nuſquam exaltationi, ſed ſemper Morti & Paſſioni hanc expiationem tribuit. Secundò ſi mors antecedens tantùm fuit iſtius expiationis, non vera ac propria cauſa, nihil cauſæ dici poteſt, cur idem effectum non pariter tribuatur vitæ, doctrinæ, & miraculis Chriſti, quæ etiam antecedentia fuerunt iſtius exaltationis. Tertiò, Confunditur jus remiſſionis & liberationis cum ejus exercitio. Iſtud quidem ad exaltationem Chriſti pertinet, quatenus jam glorificatus plenè nos liberat a reatu & pœnis peccati, ſuæ propitiationis & ſatiſfactionis vim atque efficaciam nobis potenter applicando. Sed jus ipſum fundatur in Sacrificio ejus cruento & ἱλαστικῷ quod in morte obtulit, inde per mortem & in ſanguine ejus redempti & juſtificati dicimur38 Rom. v. 10. & Eph. i. 7. 1. Pet. i. 18. & antequam in cœlos aſcenderit ipſa expiatio cum oblatione peracta dicitur39 Hebr. i. 3. ut infra probandum erit; Quartò, enervantur Scripturæ loca quæ de Expiatione loquuntur, nam voces iſtæ omnes καθαρίζειν, ἁγιάζειν, ἱλάσκεσθαι & ſimiles quibus utuntur Apoſtoli, ſuapte natura & uſu perpetuo, non ſolùm ordinis antecedentiam, ſed & efficaciam quandam deſignant, neque auditum unquam ut expiare illud dicatur quod requiritur tantùm ut antecedens remotum ad obtinendam expiationem.
XII. Tertiò, Sed neque recipi poteſt hæc altera ipſorum gloſſa falſiſſima quæ expiationem refert ad exemplum, per ceſſationem à peccato, & peccatorum ſequentium deſtructionem; Nam etſi non diffitemur mortis Chriſti hunc etiam eſſe fructum & finem ut vetus homo in nobis crucifigatur, & moriamur peccato ad exemplum Chriſti quod docet Paulus40 Ro. vi. hunc tamen primarium & principalem eſſe pernegamus; 1. quia expiatio hæc reſpicit peccata præterita ut reatum tollat, non futura ut ab iis abſtrahat, reſpondet enim remiſſioni & juſtificationi quæ abſolutionem a peccatis præcedentibus notat, non ſanctificationi quæ avocationem a ſequentibus infert. 2. Expiatio fit de nobis apud Deum, ideo altari circumfundebatur ſanguis ſub lege & Sanctuarium verſus fiebat aſperſio ut ſignificaretur hæc omnia peragi apud Deum. At ceſſatio hæc a peccato fit in nobis a Deo. 3. Expiatio ſimul facta & quidem a ſolo Chriſto, at deſtructio hæc actualis vel exemplaris nec ſemel fit, ſed continuò, nec per ſolum Chriſtum procuratur, ſed etiam per Spiritum S. qui mortificat facta corporis41 Rom. viii. 13. & per fideles Dei ſervos qui exemplo ſuo nobis hic præiverunt. 4. Sacrificia non deſtruebant peccatum avocando a peccato, ſed remiſſionem impetrando; ut ſanè expiatio nunquam fiebat vel intelligebatur fieri remotione vel ceſſatione a peccato, ſed reatus ablatione, quod & vox καθάρματος impoſita victimis quæ pœnæ tranſlationem ſignificat ſatis innuit: Neque vox κάθαρσις quæ uſurpari in hoc negotio ſæpius ſolet42 Heb. i. 3. & ix. 14. aliud evincit, licet prima fronte ad ſanctificationem meliùs videatur referri quàm ad remiſſionem; cùm enim duo in peccato vulgò attendantur, reatus adhærens, & labes inhærens, ille coram Deo, iſta in nobis, duæ etiam iſtius purgationis partes conſtituuntur, prima a reatu per remiſſionem, altera a labe per ſanctificationem; utraque ſanguini Chriſti benè tribuitur, ſed illa ratione meriti, iſta verò reſpectu efficaciæ quam in nobis exerit per Spiritum S.; atque ita conjunctæ ſunt & conſociatæ, ut poſterior neceſſariò priorem ſupponat, & prior poſteriorem infallibiliter poſt ſe trahat.
XIII. Quartò, Multò minori cum veri ſpecie aſſerunt expiationem hanc tribui morti & ſanguini declarativè, quòd remiſſioni aut decreto de ea facto teſtimonium nobis præbeat; Nam Primò, quis non videt hoc eſſe vim facere manifeſtam ipſis vocibus? quis enim unquam declarationem alienæ voluntatis expiationem appellavit, aut nominatâ expiatione tale quid concipere potuit aut intelligere? quis non per eam ſignificari potiùs colligat luitionem pœnæ ad ſatiſfactionem & reconciliationem rei cum ſuo Domino? quum E. ſenſus iſte planè invertat propriam verborum ſignificationem, eo ipſo ſuſpectus eſſe meritò nobis debet. Secundò, Si hoc obtineret nihil ampliùs contuliſſet Chriſti mors ad expiationem quàm Victimæ Legales, nam & iſtæ pariter poterant declarare remiſſionem, Imò ex præſcripto Dei confectæ nullum de ſupplicii remiſſione dubitandi locum relinquebant, ut Volkel. loquitur, At Scriptura tamen diertè negat potuiſſe ſanguine hircorum tolli & expiari peccata, quæ Chriſti ſanguine ſunt expiata: Itaque aliud quid efficaciùs præter declarationem contuliſſe neceſſé eſt. Tertiò, Quum declaratio hæc rebus etiam aliis competat, & quidem multò luculentiùs ut reſurrectioni Chriſti, vocationi ad gratiam, miſſioni Spiritus S. ejuſque teſtificationi internæ, Verbo & Sacramentis, Cur morti & ſanguini conſtanter tribueretur expiatio, aliis verò nequaquam, ſi expiatio declarativè tantùm eſſet intelligenda? Quartò, Quo ſenſu nos redemit Chriſtus morte ſuâ, eo ſenſu ſanguine ejus expiamur, At nos redimi morte, non eſt morte redemptionem declarari. E. expiari & mundari non declarationem, ſed actionem deſignat: ſic quomodo dicitur portaſſe peccata eatenus & expiaſſe cenſendus, iſtas enim phraſes in Script. ut æquipollentes uſurpari notum. At portavit non declarativè, ſed judicialiter & meritoriè ut ſupra viſum. E. pariter expiat. Quintò, Si expiatio hæc eſſet declarativa, pertineret ad officium Propheticum non Sacerdotale, At Chriſto hanc tribui non ut Prophetæ, ſed ut victimæ, non ut Paſtori & Doctori, ſed ut Agno, notius eſt quàm ut probatione indigeat. Sextò, declaratio reſpicit homines quibus fieri debet ad fidem remiſſionis ingenerandam; At expiatio quæ fit in ſanguine ipſum Deum qui tali λύτρῳ placandus & reconciliandus venit: Illa ad divinam voluntatem pertinet quæ hominibus innoteſcere debet, iſta ad peccata quæ removenda ſunt a Dei conſpectu, alio verò modo Dei voluntas nobis patefit, alio Deus nobis conciliatur; prius præſtat Chriſtus verbo & ſpiritu, poſterius morte & ſanguine.
XIV. Quintò, Fruſtra recurritur ad victimas legales, ut aliquod huic errori quæratur fulcrum, quaſi ipſæ tantùm antecedentèr & declarativè expiaſſe dicerentur. Nam ut nunc non excutiamus modum expiationis victimarum legalium, de quo dicendum erit poſtea fuſiùs, obiter obſervamus nihil eſſe hic præſidii Adverſariis, quippe victimæ iſtæ duplicem σχέσιν43 induere poſſunt, vel abſolutam & carnalem in ſe, vel relativam & typicam reſpectu Chriſti quem adumbrabant; priori reſpectu non tantùm non expiabant antecedentèr & declarativè, ſed ne expiabant quidem ullo modo, imò ordinabantur potiùs ad homines peccatores ſui reatus convincendos, quatenus peccatores in victimis quæ pro ſe moriebantur videbant ſe mortis reos, & in illarum mactatione chirographum dabant Deo illarum ſanguine conſcriptum quo ſe maledictioni obnoxios & pœnæ debitores agnoſcebant, hinc Apoſt. diertè negat illis partam fuiſſe remiſſionem coram Deo44 Hebr. ix. 9. 10. & x. 1. 2. 4. Sed poſteriori revera poſſunt dici expiaſſe non propriè, & per ſe, ſed typicè & figurativè virtute ſacrificii olim per Chriſtum offerendi cujus illæ umbræ erant & figuræ, ita ut ſanguis Chriſti effundendus, jam efficaciam ſuam extenderet ad fideles V. T. purgandos45 Apocal. xiii. 8. Rurfus ut reatus duplex fuit, typicus quoad immunditiem carnis, & realis quoad conſcientiam, Ita expiatio illa vel fuit typica & cærimonialis, vel realis & myſtica, ad hanc nihil revera conferre potuerunt per ſe, impoſſibile ſiquidem fuit ſanguine taurorum tolli peccata, ſed quoad illam nihil obſtabat quo minus eam efficaciter procurarent, ut Apoſt. teſtatur purgaſſe quoad puritatem carnis46 Heb. ix. 14. Quippe ut reatus iſte vi conſtitutionis legalis conſtitutus fuerat, alioqui natura ſua nullus, ita eadem conſtitutione tolli potuit & purgari: priori reſpectu oppoſitè conſiderantur ad Chriſtum, poſteriori verò comparatè. Ita collatio optimè inſtituetur, quemadmodum victimæ iſtæ expiationem legalem efficienter & meritoriè præſtabant, non tantùm vel antecedentèr vel declarativè, ita & Chriſtus veram & realem ſanguine ſuo abſolvit.
XV. Ad primam Reſp. peccari fall. a dicto ſecundum quid, nam etſi expiatio de Deo prædicetur qui non ſatiſfacit, non ſequitur tamen pariter quum victimæ applicatur vel ſacerdoti, nullam inferre ſatiſfactionem, nam pro ratione ſubjectorum quibus tribuitur diverſimodè eſt interpretanda, modò Deo, modò Sacerdoti, modò Victimæ ſed alia atque alia ratione, in Deo eſt expiationem admittere, in Victimâ facere, in Sacerdote offerre. Deus expiat peccatum reatum dimittendo quia placatus ſit, Sacerdos iſtam remiſſionem per victimam procurando, Victima per ſui ſubſtitutionem & pœnæ luitionem eam impetrando, Deus authoritativè & judicialiter, Sacerdos miniſterialiter & organicè, Victima efficaciter & meritoriè: Non valet ergo ſi Deus expiat peccatum per miſericordiam condonando. E. pariter & victima, imo non poſſet peccata expiare per abſolutionem, niſi antea expiata eſſent in victimâ per ſatiſfactionem: non fit expiatio niſi interpoſitâ pecude & ſanguine fuſo, ſine ſanguine non fit remiſſio, non opponenda ergo ſunt hæc ſed componenda, Deus & ſanguis Chriſti peccata expiant, nempe Deus per ſanguinem Chriſti qui in ſe ſatiſfaciendi vim habet, Deus ut cauſa efficiens principalis, ſanguis Chriſti ut cauſa procatarctica & meritoria: Quamvis autem de Chriſto ut eſt filius Dei poſſet verè dici eum expiare authoritativè & judicialiter, quatenus ipſe cum Patre poteſtatem habet remittendi peccata, & ea reipſa nobis remittit, quia tamen hic conſideratur non ut Deus, ſed ut Mediator, non ut judex, ſed ut ſacerdos & victima, cujus partes ſunt placare nobis Patrem, non poteſt aliter expiatio quàm per pœnæ lationem ſuccedaneam, & vicariam mortem explicari.
XVI. Ad ſecundam Reſp. 1. Neg. conſeq. quia vis argumenti noſtri non pendet tantùm ex verbo כפר47 quod certum eſt ſumi diverſimodè, ſed tum ex aliis non paucis quæ in hoc negotio uſurpari ſolent, tum ex natura ipſius rei quæ iſtiuſmodi voce deſcribitur, nam cùm expiatio ita dicitur fieri per ſanguinem victimæ, ut & reatus tollatur, & reus liberetur a pœna quæ illi impendebat, quis non videat ſanguinem hic tanquam λύτρον aliquod intercedere ad remiſſionem hanc conſequendam? 2. min. falſa eſt ſcil. כפר tantùm ſignificare tegere & oblinere; nam etſi hoc dari poſſit in quibuſdam locis & potiſſimùm in conjugatione Kal, non obtinet tamen in omnibus, nam in conjug. Pihel frequentiſſimè uſurpatur pro redemit, expiavit, placavit etiam interventu alicujus pretii. Genef. xxxii. 19.48 Jacob inquit אכפרה non tegam ſed placabo vultum ejus id. fratris hoc munere. 2. Sam. xxi. 5. David Gibeonitis læſis a Saule במה אכפר compenſabo vel redimam injuriam vobis a Saule illatam? nec alio ſenſu venit vox iſta quoties Sacrificiis tribuitur. Hinc nomen כפר quod ſigni. Redemptionis pretium λύτρον ἀντίποινον & quicquid datur vel judici ad animum ejus placandum, vel hoſti irato & potentiori ad vitam redimendam. LXX. modò per λύτρον ut Ex. xxi. 30. & xxx. 12. Num. xxxv. 31. 32. &c. modò per ἄλλαγμα ut If. xliii. 3. Am. v. 12. reddunt; hinc dictum feſtum הכפורים ſive propitiationum quo Deus placabatur ſanguine victimarum & propitius fiebat Iſraëli propter Sacrificiorum oblationem. Ex quibus patet præpoſterè & falſò ſignificationem verbi כפר ad tectionem reſtringi. Quod ſi ratio aliqua quærenda ſit primævæ illius ſignificationis quod eſt tegere & oblinere, petenda erit ab effectu quem obtinet expiatio per λύτρον hoc facta, ſcil. quia per eam fit ut peccata noſtra tegantur, dum condonantur, quatenus illius intuitu placatus & propitius factus condonat peccatori quicquid deliquerat, nec vult ampliùs delictorum ejus meminiſſe: Sic operculo Arcæ fœderis inditum nomen כפורת quo ſignificaretur merito & Satisfactione Chriſti cujus intuitu factus eſt nobis Deus propitius ſic contegi peccata noſtra in legem admiſſa, ut nunquam ampliùs in conſpectum Dei venire poſſint ad nos condemnandos. Itaque ad expiationem quidem ſequitur tectio peccatorum ut effectum & conſequens neceſſarium, ſed in tectione non eſt ipſa ratio formalis expiationis, non expiantur peccata quia teguntur, ſed ideo teguntur quia per victimæ oblationem expiata cenſentur.
XVII. Ad tertiam Reſp. Primò per συγχώρησιν damus Hebraiſmum hunc frequentem eſſe in Scriptura agnoſcimus, ut verba quæ actionem ſignificant ad ejus tantùm declarationem & patefactionem referantur, cujus locutionis alibi exempla varia dedimus49. Gen. xxii. Jac. ii. & Act. xiii. 33. &c. non negamus etiam in locis laudatis quæ ſpectant judicium quod pronunciari debet a Sacerdotibus circa lepram50 Lev. xiii. 15. 16. verba hæc declarativè eſſe intelligenda. Sed 2. negamus hinc ſequi perpetuò id locum habere poſſe, talia enim ſunt prædicata qualia permittuntur eſſe a ſuis ſubjectis, hic autem in eo de quo agitur negotio declarationem locum habere non poſſe ſeorſim ab ipſa effectione docuimus, & ſicubi expiatio declarativa tribuitur Sacerdoti, innumeris aliis in locis effectiva & realis connotatur, ex. gr. quum ſubinde verba hæc repetuntur, expiabat eum Sacerdos & remittetur ei, hæc non ad declarationem referri, ſed ad ipſam effectionem palam eſt, quatenus juxta legem offerebat victimam piacularem pro peccatore, adeoqué efficiebat & procurabat expiationem ejus legalem. Sic expiatio proponitur tanquâ actus qui fit a Sacerdote fuſione ſanguinis hoſtiæ, & aſperſione rerum ſacrarum ut Altaris, Veli, Aræ ſuffitus, quò reatus auferatur peccatoris & in altari quidem reconciliationem & remiſſionem peccatorum, in Sacrario verò libertatem aditus, & partem nanciſcatur, non utiq; declarativè tantùm ſed effectivè. Tertiò, Si loca expendantur in quibus expiationis a Chriſto factæ fit mentio, ut51 Apoc. i. 5. 1. Joh. i. 7. Hebr. i. 3. patebit non ſine inſigni detorſione ad declarationem referri, quum in iis non rei patefactio attendatur, ſed ipſum Chriſti beneficium celebretur.
XVIII. Ita in anteceſſum explicatâ naturâ Expiationis per Chriſtum factæ, progrediendum eſt ad Exceptiones ſpeciales varias quibus argumentum noſtrum à Sacrificio expiatorio petitum infirmare conantur. Varia enim hîc movent. Primò, Oblationem Chriſti & Sacrificium non peractum fuiſſe in terrâ, ſed demum in cœlo poſt ejus introitum quum verè deſignatus eſt & conſtitutus Sacerdos: hoc ſcil. diſcrimen volunt eſſe inter Chriſtum & ſummum Pontificem, quod iſte antequam ingrederetur in Sacrarium verè Sacerdos eſſet, At Chriſtus non ante verè conſtitutus ſit Sacerdos quàm in Sacrarium cœli ſit ingreſſus, neque obtulerit niſi per ſuum in cœlum introitum, cætera verò ut mortem & paſſiones requiſita quidem fuiſſe antecedentèr, ſed tanquam præparationem ad Sacrificium, non tanquam Sacrificium ipſum. Secundò pertendunt Sacrificia in genere Chriſtum non reſpexiſſe, ſed ſola publica & anniverſaria a ſummo Pontifice oblata, quorum ſanguis in Sancta Sanctorum inferebatur, non alia quæcunque; atque adeò perperam nos ab iſtis omnibus argumentari. Tertiò non pro gravioribus peccatis, ſed pro ſolis levioribus oblata fuiſſe ſive quotidiana, ſive anniverſarium Sacrum, pro iis ſcil. quæ ignorantia appellari poſſunt. Quartò, Sacrificia iſta verè & propriè vi quadam ſua expiaſſe, quia ad eorum oblationem ſequebatur remiſſio, non autem ἐν τύπῳ tantùm ut ſtatuimus per σχέσιν ad Sacrificium Chriſti. Unde quatuor in controverſiam veniunt. Primò, An Chriſtus etiam in terris Sacerdos fuerit, an demum in cœlis poſt aſcenſum ſuum, & an in cœlo tantùm & non etiam in Cruce propriè dictum Sacrificium obtulerit. Secundò, An non omnia Sacrificia Vet. Teſt. ἱλαστικὰ typi fuerint Sacrificii Chriſti. Tertiò, An non pro gravioribus etiam peccatis oblata. Quartò, An ullam vim habuerint per ſe reatum ſpiritualem expiandi? de quibus quatuor quid ex Scripturâ ſentiant Orthodoxi paucis eſt aperiendum.
XIX. Ut a primo initium faciamus Smal. lib. de Divin. Chriſti c. 23. Sententiam ſuam exprimis, Chriſtum ſacerdotem tum primùm reipſa & perfectè factum eſſe quum in cœlos aſcendit, id eſt quum cœpit noſtra ſalutis curam talem gerere qualem ſe geſturum antea promiſerat. Agnoſcit quidem afflictionem & mortem ab ejus ſacerdotio non eſſe ſeparandam, in morte tamen Sacrificium ejus nullo modo perfectum eſſe, & mortuum eſſe Chriſtum antequam Sacerdotium ſuum obiret, Ejuſque mortem ipſius ſacerdotium nondum fuiſſe. Soci. de Serva. p. 2. c. 15. Per Chriſti oblationem, inquit, tota illa Epiſtolæ Author nihil aliud intelligit quàm per proprii ſanguinis fuſionem Chriſti in cœlo Deo factam ſui ipſius pro nobis, ut ita dicam, præſentationem, &c. & ibid. Relativa ſunt ſacerdos & oblatio, Itaque ubi verus ſacerdos nondum eſt nec vera oblatio eſſe poteſt, Chriſtum autem a Scriptore illo non ante ſacerdotem verè dici, quàm poſt ejus in Cœlum aſcenſionem conſtare poteſt &c. Non aliter Volkel. c. 37. de Chriſti ſacerdotio, Illud inter hunc noſtrum & illum legis ſacerdotem intereſt, quod ille etiam antequam pecora mactaret, ſacerdotis ſummi munus verè perfectéque obtinebat, Chriſtus verò, non niſi acerbiſſimâ illius morte antegreſſâ Sacerdos verè ac perfectè fieri potuit. Sententia verò Orthodoxorum eſt, diſtinguendum eſſe duplicem actum Officii ſacerdotalis, (ut legales victimæ primùm offerri debuerunt in Atrio per Sacerdotem, deinde ab eodem earum ſanguis deferri in Sacrarium,) primum in mactatione & oblatione victimæ, alterum in ejuſdem oſtenſione & applicatione, illum ad expiationem pertinuiſſe, iſtum ad interceſſionem, illum in terris peractum ſemel; iſtum in cœlis continuari quotidie, priore non Sacrificii præparationem, ſed ipſum fuiſſe Sacrificium, poſteriorem non tam Sacrificium quàm Sacrificii facti repræſentationem: Rurfus Chriſtum quidem in terris omnes muneris ſacerdotalis partes non impleviſſe fatentur, inferendum enim fuiſſe ſanguinem in Sacrarium, tum ad ipſius conſecrationem, tum ad interceſſionem pro populo, ſed negant mortuum eſſe Chriſtum antequam ſacerdotium ſuum obiret, negant oblationem nihil aliud eſſe quàm Chriſti pro nobis in Cœlo præſentationem, negant perfectam non fuiſſe oblationem ante ſanguinis in Sacrario oſtenſionem, adeòq. contendunt & Chriſtum verum ſacerdotem in terris fuiſſe, & Sacrificium expiatorium verè in cruce oblatum fuiſſe, quod jam nobis demonſtrandum incumbit.
XX. Argumenta in eam rem ſuppetunt varia. Primò, Sacerdos ſub V. Teſt. verè fuit talis antequam ingrederetur in Sacrarium, & quum hircos vel victimas piaculares mactabat, Sacerdotis officio verè defungebatur, ipſis fatentibus Adverſariis. Quidni E. Chriſtus qui in illo adumbrabatur verè in terris Sacerdos fuerit & Sacrificium obtulerit? nam diſcrimen aliquod hic fingere eſt ἐξ ἀγράφου λέγειν & petere τὸ ἐν ἀρχῇ. Secundò, Omnis Pontifex ex hominibus aſſumptus conſtituitur παρὰ Θεῷ52 ut dona offerat & hoſtias pro peccatis Heb. v. 1. At hoc non in cœlis, ſed in terrâ, nec enim alibi hoſtiæ offeruntur. Ita nec Chriſtus alibi offerre debuit. Tertiò, Ubi eſt oblatio & Sacrificium ibi debet eſſe ſacerdos, At in terris & cruce Chriſti verum fuit ſacrificium & oblatio53 teſte Apoſt. Heb. vii. 27. Cui non ſit neceſſe quotidie quemadmodum illis Pontificibus prius pro peccatis victimas offerre, deinde pro peccatis populi, hoc enim ſemel fecit quum ſemet ipſum obtulit. Ex quibus verbis duo colligimus, Primò perfectam Chriſti oblationem qua ſemet ipſum obtulit reſpondere ei quam quotidie faciebant Pontifices legales pro peccatis populi, hæc autem, ut notum, peragebatur victimarum mactatione & immolatione; E. & iſta Chriſti morte quæ fuit victimæ mactatio pro peccatis noſtris peragi debuit. Secundò, Oblationem hanc dici factam ſemel, ἐφάπαξ, oppoſitè ſcil. ad oblationes legales quæ fiebant καθ’ ἡμέραν vel ἐνιαυτὸν. At non poſſet dici facta ſemel niſi in morte facta fuiſſet, nam quod jugitèr & continuò fit uſque ad conſummationem ſæculi, ut præſentatio in cœlo, haudquaquam ſemel factum dici poteſt.
XXI. Quartò, Confirmatur hoc ipſum ulteriùs ex54 Hebr. ix. 25. 28. ubi Ap. de Chriſto Sacerdote loquens. Non ut ſæpe offerat ſemet ipſum, ut Pontifex ingreditur in Sacrarium quotannis cum ſanguine alieno (alioquin oportuiſſet eum ſæpe paſſum fuiſſe a jacto mundi fundamento) ſed nunc ſemel in conſummatione ſæculorum εἰς ἀθέτησιν ἁμαρτίας διὰ τῆς θυσίας αὑτοῦ factus eſt manifeſtus, &c. ubi quot ſunt verba tot fermè ſunt rationum pondera. 1. Oblatio Chriſti non facta eſt πολλάκις ſed ἅπαξ. E. non in cœlo ſed in cruce. Secundò ſi Chriſtus ſæpiùs ſe offerre debuiſſet, ſæpiùs debuiſſet pati. E. oblatus eſt quum paſſus eſt, alias non procederet argumentum. Tertiò tum ſemet ipſum obtulit ad peccatum per ſui ipſius immolationem tollendum, quum apparuit & manifeſtus factus eſt. At ingreſſu in cœlum ablatus eſt ab oculis noſtris, itaque apparitio in carne intelligenda & adventus in mundum, de quo 1. Tim. iii. 16. Quartò ſimilitudo quam addit Apoſt. manifeſtè immolationem ad mortem reſtringit v. 25. 28. fruſtra enim diceretur oblatio Chriſti ſemel facta eodem modo quo omnibus ſtatutum eſt ut ſemel moriantur, niſi in una illa Chriſti morte peracta fuiſſet. Quintò tunc oblatus cenſendus Chriſtus quum abſtulit peccata noſtra, ſiquidem in eum finem oblatus dicitur εἰς τὸ πολλῶν ἀνενεγκεῖν ἁμαρτίας; At hoc in cruce & morte præſtitit 1. Petr. ii. 24.
XXII. Quintò, Adſtruitur eadem veritas non minus evidenter ex c. x. v. 10. 12. ubi Ap. ait, nos hac voluntate Chriſti ſanctificari per oblationem corporis Chriſti ſemel factam, & illum unâ pro peccatis oblatâ victimâ, in perpetuum conſediſſe ad dexteram Dei. Ex his enim liquet. Primò, Unius victimæ oblationem opponi ſeſſioni εἰς τὸ διηνεκές. At ſi oblatio Chriſti conſiſteret in jugi comparitione Chriſti ad dextram Dei pro nobis, non ampliùs foret μία θυσία, ſed θυσία ἀκμὴ εἰς τὸ διηνεκές ac ipſa ejus ſeſſio ad dexteram Dei. Secundò, non ante conſediſſe Chriſtum ad dexteram Patris regnaturum in æternum quàm oblatâ unâ illâ pro peccatis victimâ, qui poterit verò oblatio hujus victimæ præceſſiſſe ſeſſionem Chriſti ad dextram Dei, adeoque ejus aſcenſionem in cœlum, cujus illa fuit terminus ad quem, quin facta fuerit in ipſa paſſione & cruce. Neque aliud ſibi vult idem Apoſt. c. 1. 3. quum teſtatur eum non priùs aſcendiſſe in cœlum quàm factâ per ſemet ipſum peccatorum noſtrorum purgatione, & c. ix. 12. non ante ingreſſum eſſe in ſacrarium quàm æternam Redemptionem adeptus eſſet. Scio regerere hîc, iſtos Aoriſtos anteactum tempus connotantes junctos cum verbis non ſignificare duo ſucceſſivè facta eſſe, ſed unum & idem ſimul & ſemel factum exprimere, ita ut idem ſit, factâ purgatione peccatorum noſtrorum conſedit, quod confedendo ad dextram Dei fecit purgationem peccatorum noſtrorum. Sed primò hæc reſponſio ipſorum placita convellit. Nam ſi Chriſtus non minùs pro ſe quàm pro nobis offerre debuit ut pertendunt, quia infirmitatibus erat circumdatus, obtulit autem tantùm quum ad dextram Dei conſedit, quid aliud ſequitur quàm Chriſtum ad dextram Dei ſedentem infirmitatibus eſſe circumdatum, & Chriſtum moriendo præparaſſe ſe ut poſt reſurrectionem & aſcenſionem in cœlos a morte liberaretur? non diffitentur enim mortem præcipuum illud fuiſſe malum a quo ſacrificio ſuo liberatus eſt quum illud pro ſe obtulit. Secundò, Aoriſtorum iſtam explicationem admittere non poſſunt loca laudata ſine vi manifeſtâ, ſupponunt enim, ut vel intuenti patet, purgationem præceſſiſſe ſeſſionem, & quod Apoſt. dicit, purgationem peccatorum noſtrorum per ſe ipſum (quæ verba perperam hîc a V. V. omiſſa) feciſſe, nihil aliud eſt quàm tradendo ſe in mortem, vel ut exponit Johan. ſanguine ſuo purgaſſe nos ab omni peccato 1. Joh. i. 7. Tertiò, Expiationem peccatorum Chriſto ad dextram ſedenti nunquam tribuit Scriptura, ſed interpellationem55 Hebr. vii. 25. & Rom. viii. 34. quos duos ſacerdotales actus licet indivulſos & inter ſe connexos, peſſimè tamen confundunt: Præſentatio in cœlo non eſt nova oblatio, ſed tantùm peracti ſacrificii commemoratio, nec Chriſtus in Sancta Sanctorum per proprium ſanguinem ingreſſus eſt ut ibi eum novo ritu funderet; ſed ut & corpus morti traditum inferret, & Sacrificii vim & meritum repræſentaret.
XXIII. Inſtant, Apoſtolum ad Heb. x. 5. 9. de tali oblatione loqui quæ facta ſit in ingreſſu quo abrogata ſunt ſacrificia Legalia v. 5. 6. 8. At ingreſſu Chriſti in mundum viſibilem Legalia Sacrificia non eſſe abrogata. E. de ingreſſu in cœlum intelligendam eſſe. Reſp. Sed hoc commentum non ferunt verba Ap. quæ expreſſè adventum in mundum viſibilem notant quapropter, inquit, v. 5. ingrediens in mundum dicit Sacrificium & oblationem noluiſti: Primò ex uſu tritiffimo Scripturæ nuſquam ingreſſus in mundum aliud notat quàm incarnationem & nativitatem56. Jo. iii. 17. 19. & vi. 14. & ix. 39. vſ. xvi. 28. & xvii. 18. & Heb. i. 5. & alibi paſſim. Secundò aſcenſio Chriſti non poteſt dici ingreſſus, ſed potiùs egreſſus & diſceſſus e mundo57 Jo. xvi. 28. Tertiò, Mundus abſolutè poſitus nunquam de futuro, ſed de præſenti intelligitur. Quartò, tunc ingreſſus eſt in mundum cum corpus illi aptatum eſt ut in illo faceret Patris voluntatem, patet ex verſ. 5. & 7. ideo ingrediens in mundum dicit Sacrificium & oblationem noluiſti, Corpus verò aptaſti mihi & vſ. 7. Tunc dixi ecce venio in volumine libri Scriptum eſt de me, facere voluntatem tuam ô Deus, &c. At corpus aptatum eſt Chriſto in terris per incarnationem & fecit voluntatem Patris cum ſe demiſit ad mortem crucis58 Phil. ii. 8. Rurfus, Aliud eſt loqui de ipſo ingreſſus momento, aliud de toto illo intervallo quod fluxit ab incarnatione ad aſcenſionem; Primò quidem ingreſſus momento non fuiſſe abrogata damus, ſed tamen abrogata fuiſſe primo illo adventu ad nos ſtatuimus, quum ſc. Corpus ſuum ſemel Chriſtus obtulit quod vicem implebat omnium victimarum, Corpori enim umbræ & veritati figuræ locum facere debuerunt. Itaque adventus ἐν πλάτει ſumendus eſt, non pro ingreſſu ſolo, ſed pro toto intervallo quo in terris verſatus eſt, præterquam quod non notatur ipſa præciſè abrogatio, ſed tantùm quod is fuerit finis adventus Chriſti. Tertiò, Abrogatio duplex etiam vel de jure vel de facto, poſteriori reſpectu ſecuta poteſt dici exaltationem Chriſti, non potuerunt enim abſolutè abrogari omnes cæremoniæ niſi poſt Euangelii præconium, quo earum vanitas & ἀσθένεια demonſtrabatur; Sed priori omnino facta eſt in cruce, Cæremoniæ enim ſunt cum Chriſto mortuæ, Cruci affixum ac deletum illud eſt Chirographum rituum59 Col. ii. 14. Eph. ii. 14. ruptus eſt paries iſte intergerinus, qui Judæos a Gentibus diſterminabat.
XXIV. Sextò, Argumentamur ex c. v. Epiſt. ad Eph. vſ. 2. ubi Ap. docet Chriſtum nos dilexiſſe & ſe ipſum pro nobis tradidiſſe προσφοράν καὶ θυσίαν Θεῷ εἰς ὀσμὴν εὐωδίας, oblationem & Sacrificium Deo in odorem ſuavitatis ſeu bonæ fragantiæ, ex quibus conſtat ex mente Pauli traditionem Chriſti pro nobis & ejus oblationem ſeu ſacrificium coincidere, At Chriſtus ſe ipſum tradidit pro nobis quum mortuus eſt pro peccatis60 Rom. iv. 25. & viii. 31. E. & tum ſe ipſum obtulit. Neque hîc admittenda gloſſemata hæreticorum, qui pertendunt non dici Chriſtum ſe ipſum obtuliſſe Deo pro nobis quamvis multi crediderint, quia verbum παρέδωκεν non ſit conjungendum cum voce προσφοράν & hoc ſuadere tum ipſum verbum ἀναδιδόναι cujus in victimis offerendis nullus fortaſte uſus invenitur, tum Apoſtoli mentem, quæ ea tantùm fuit ut ſummam charitatem Chriſti exprimeret & apertè diceret quod ſe pro nobis in mortem tradiderit, quod non ita expreſſiſſet ſi dixiſſet Chriſtum ſe obtuliſſe Deo pro nobis, cùm quis poſſit ſe offerre Deo nec tamen mori: ſenſum E. loci eſſe Chriſtum ita nos dilexiſſe ut ſe ipſum pro nobis in mortem tradiderit; deinde ut Epheſii ad ſingulare hoc facinus Chriſti imitandum magis accenderentur, per appoſitionem ſubjunxiſſe hanc Chriſti eximiam charitatem, hoc ipſius egregium opus fuiſſe oblationem & hoſtiam gratiſſimam, planè ut Phil. iv. 18. de beneficentiâ & eleemoſynâ Philippenſium loquens dicit eam fuiſſe in odorem ſuavitatis hoſtiam acceptam, placentem Deo, itaque non de oblatione corporis, ſed præſtantiſſimi facti agi. ſic Socinus & Volkel.
XXV. Sed impudentem iſtam loci corruptelam vel ſola verborum inſpectio evertit; Nam quum Ap. dicat ſe ipſum tradidiſſe προσφοράν καὶ θυσίαν Θεῷ, quis non colligat Chriſtum ſe ipſum in oblationem & hoſtiam tradidiſſe? aut quæ alia θυσία & προσφορά hîc fingi poterit Deo facta, quàm ſui ipſius, adeoque ea ipſa de qua toties ad Hebr. fit mentio? Nihil E. hîc opus ellipſim ſomniare, ſupplendam per hæc verba, nempe in mortem, quum ſermo Pauli ſit adeo planus, quo innuit, non traditionem ipſam fuiſſe oblationem illam & victimam, ſed Chriſtum ipſum traditum, unde non dubium eſt loqui, non de præſtantiſſimi facti tantùm, ſed de ipſius corporis oblatione: ita divelluntur conjungenda, quaſi verbum παρέδωκεν à voce προσφοράν ſejungendum eſſet, quum res ipſa doceat conjungendum eſſe, nec aliud verbum occurrat quo regatur; non dicit ſimpliciter παρέδωκε, ſed ἑαυτὸν παρέδωκε προσφοράν καὶ θυσίαν, quæ vel nullum ſenſum habent, vel hunc, nimirum Chriſtum ſe ipſum in victimam & oblationem tradidiſſe: Non E. tantùm innuere voluit Apoſt. Chriſtum ita nos dilexiſſe ut ſe ipſum pro nobis tradiderit oblationem & victimam Deo. Et ſanè ſi Traditio per appoſitionem, ut ipſi loquuntur oblatio dicitur, & traditio fuit corporis & perſonæ, non facti tantùm, ſed perſonæ ipſius oblatio intelligenda eſt, ut alibi paſſim mentio fit oblationis ſui ipſius. Quod de verbo ἀναδιδόναι additur, rarum nimirum & inſolitum eſſe in ſacrificiis, impertinens eſt: nam verbum hoc ſacrificiis brutorum V. T. applicari non potuit, ſiquidem bruta erant quæ trahebantur ad ſacrificium, non verò ipſa ſe ſiſtebant & tradebant ſponte, At Chriſtus ſe ipſum tradidit: Itaque Paulus hoc memorabile diſcrimen attingere voluit inter ſacrificium Chriſti & Levitica, atq; eò magis charitatis ejus præſtantiam extollere. Quod verò ſubjicitur poſtremo de loco Phil. iv. 18. nihil habet cum iſto ſimile, nam beneficentiâ & eleemoſynâ Philippenſium dicitur Paulo ὀσμὴ εὐωδίας θυσία δεκτή, &c. ſed non dicuntur Philippenſes ſe ipſos dediſſe ὀσμὴν εὐωδίας ut Chriſtus dicitur ſe ipſum tradidiſſe, itaque peccatur fallaciâ parium, nos & opera noſtra ſumus bonus odor, ſed in Chriſto, quia placemus Deo propter ipſum, Chriſtus verò quia placat ipſum Deum, ille per ſe, nos in ipſo.
XXVI. Fruſtra Volkel. addit Paulum reſpicere ad ſacrificia pacifica & voluntaria, non ad hylaſtica, illudque patere ex poſtremis verbis, ὀσμὴν enim εὐωδίας ipſis potiſſimùm applicari. Nam falſum eſt odorem ſuavitatis applicari tantùm pacificis, imò perſæpe & expiatoriis, ut61 Gen. viii. Noachi holocauſtis poſt diluvium oblatis &62 Exod. xxix. Sacrificio jugi, quod offerri debuit quotidie mane & veſperi In odorem gratum, & paſſim de aliis cap. i. & 10. Levit. Sic aptiſſimè denotatur placatio iræ Dei & conciliatio ejus benevolentiæ in fideles, quæ fuit fructus ſacrificii ejus expiatorii, nam quum peccatorum noſtrorum fœtor ſpiritualis nares divinas jugitèr feriret, juſtitiaque ipſius tam graviter offenſa eſſet, ut ab ira ſua in nos effundenda temperare ſibi non poſſet niſi pleniſſimâ quâdam datâ Satisfactione, Chriſti ſacrificio reatus noſtri fœtor teter rimus ita abolitus eſt ex olfactu, ut ita dicam, juſtitiæ Divinæ, haud ſecus ac ſi nunquam fuiſſet, iraque ejus æſtuans & inflammata omnino ſedata & pacata fuit, imò in placidiſſimam amoris & benevolentiæ ſerenitatem deſiit erga omnes hujus victimæ cruore perfuſos. Secundò, perperam opponuntur conjungenda, ſacrificium expiatorium & pacificum, utriuſque enim veritas in Chriſti ſacrificio deprehenditur, fuit enim & propitiatorium ad expianda noſtra ſcelera, & pacificum ſeu impetratorium ad ea omnia conſequenda beneficia quæ ex remiſſione peccatorum pendent: unde hîc duo ſimul concurrunt, ut antea diximus, & Satisfactio & meritum, ſatiſfecit enim merendo, & meruit ſatiſfaciendo, obedientia ejus fuit τιμὴ & λύτρον ad redemptionem à malo, & ſimul δικαίωμα63 ad acquiſitionem boni. Rom. v. 18.
XXVII. Denique Chriſtus dicitur in cœlum ingreſſus ut in quietem ſuam64. Heb. iv. 10. conſummato ſalutis noſtræ opere quod illi a Patre demandatum fuerat, ut teſtatur ipſe65 Joh. xvii. 5. vſ. xix. 28. E. debuit in terris prædictum ſacrificium obtuliſſe, alias non poſſet verè profiteri omnia conſummata eſſe, ſi nihil dum perfectum fuit ex iis omnibus quæ agenda habuit. Neque hîc obſtare debet perpetua functio ſacerdotalis muneris quæ Chriſto in cœlo peragenda quotidie incumbit, aliud enim eſt loqui de acquiſitione & merito, aliud de conſervatione & applicatione iſtius beneficii, hæc quidem debet eſſe continua, ſed prior ita perfecta & abſoluta in terris fuit, ut nihil jam vel addendum vel mutandum ſuperſit. Quemadmodum divina rerum conſervatio non efficit quo minus opus Creationis perfectum fuerit & abſolutum ſex primis diebus, neque quieti ad quam tranſiviſſe Deus dicitur die ſeptimo intercedit, ita Chriſtus poſt opus novæ creationis peractum εἰς ἀνάπαυσιν æternum ingreſſus eſt, in quo non acquirit vel applicat nova quædam beneficia quæ antea nondum acquiſita fuerint, ſed ea tantùm applicari & conſervari curat quæ pro noſtra Redemptione olim eſt adeptus.
XXVIII. Ex quibus concludimus Chriſtum, etſi non omnes Sacerdotalis muneris partes in terris impleverit, præcipuas tamen obiiſſe, potiſſimùm verò ſacrificium illud ἱλαστικὸν quod pro nobis obtulit, adeoque mortem ejus non fuiſſé præparationem quandam & antecedens ipſius ſacrificii, ſed propriiſſimè ipſum ſacrificium: Neque nos a receptâ ſententiâ dimovere debent quæ in adverſum afferuntur rationes. Primò Chriſtus inquiunt, ut fieret miſericors & fidelis Pontifex ad expianda peccata noſtra debuit per omnia fratribus ſuis ſimilis fieri, & tentari in omnibus ſimiliter, abſque tamen peccato66, Hebr. ii. 17. & iv. 15. E. debuit mortem experiri & alia ejuſmodi mala præguſtare antequam factus fuerit Pontifex. Reſp. Sed præter rem & ſcopum Ap. hæc adducuntur, loca non docent quando Chriſtus factus fuerit Pontifex, ſed qualis eſſe debuerit, requirebatur quippe Pontifex particeps carnis & ſanguinis qui nobis aſſimilaretur in omnibus ut verè eſſet noſter ἐγγυός & גואל ſanguine conjunctus: Rurfus requirebatur Pontifex qui ut ἐλεήμων poſſet συμπαθῆσαι & quem in tentationibus noſtris cum fiducia acclamare poſſemus: Ad utrumque hunc aſſequendum finem duplex illi nobiſcum intercedere debuit ſimilitudo, prima eſſentiæ & naturæ participando carni & ſanguini, de qua vſ. 14, 17. quæ eò ſpectavit ut poſſet eſſet πιστὸς ἀρχιερεὺς τὰ πρὸς τὸν Θεὸν, ad expianda peccata noſtra, ſiquidem peccatum in eadem in qua admiſſum fuerat natura expiari debuit. Altera infirmitatum, tentationum & miſeriarum quas ſubire & experiri debuit, ut ita miſeriis noſtris promptiùs affici & nobis tentatis faciliùs opitulari poſſet, ad inſtar illius quæ dicebat apud Virg.
Haud ignara mali miſeris ſuccurrere diſco.
Hæc verò omnia demonſtrant quidem qualis eſſe debuerit, ſed non per quid & quando factus Sacerdos: Deinde non in morte tantùm vel poſt eam aſſimilatus nobis fuit in omnibus; ſed jam ante cùm & carnem noſtram paſſibilem aſſumpſit, & tentationes varias in diebus carnis ſuæ ſuſtinuit, itaque non poſt tantùm, ſed jam ante eam cœperat eſſe Chriſtus miſericors Pontifex. 3. Non dicit Ap. debuiſſe aſſimilari in omnibus & quidem per tentationes & miſerias ut eſſet Pontifex, ſed ut eſſet miſericors & fidelis Pontifex, unde ex verbis Ap. rectè concluſeris Chriſtum ante mortem non perpeſſum eſſe omnes calamitates ex quibus plenè miſericors Pontifex eſſet, ſed non rectè inferes non fuiſſe ante mortem Pontificem. Neque vis facienda in his verbis ἵνα γένηται ἀρχιερεύς. Nam præterquam quod non ſatis commodè a V. V. redduntur, ut fieret quæ meliùs vertuntur ut ſit vel ut eſſet, aliud eſt eſſe miſericordem Pontificem ex ſenſu infirmitatum, aliud eſſe ſimpliciter Pontificem; Chriſtus quidem per afflicciones & miſerias priùs potuit obtinere, ſed poſterius antea habuit ab ipſo vocationis momento. Porro quod dicitur factus miſericors Pontifex ex ſenſu infirmitatum non ſimpliciter & abſol. intelligendum, ſed πειρᾷ ratione notitiæ experimentalis & effectivè, quo ſenſu dicitur didiciſſe obedientiam ex iis quæ paſſus eſt67 Hebr. v. 8. non ratione theoriæ tantum & affectivè, hoc enim habuit ſemper ex conſtitutione naturæ.
XXIX. Secundò, Obj. Chriſtus Sacerdotium non obiit antequam ei dictum fuerit filius meus es tu, hodie genui te68. Heb. v. 5. Id autem tum demum factum fuiſſe quum eum Deus, à mortuis excitatum, Dominum & Chriſtum conſtituit, teſtatur Paulus69 Act. xiii. 33. Rom. i. 4. Unde colligitur Chriſti ſacrificium expiatorium non in crucis morte peractum fuiſſe, ſed in cœleſti Tabernaculo adminiſtrari. Reſp. 1. per συγχώρησιν, damus Chriſtum ſacerdotale munus non adiiſſe antequam ad id vocaretur a Patre, ſic enim non ſe ipſum glorificaſſe dicitur, id eſt ultrò nemine vocante ſeſe intruſiſſe & involaſſe in illud munus. Secundò per ἄρνησιν, neg. verba hæc filius meus es tu, eſſe præciſè ordinativa ad munus Sacerdotale, licet illud fundare poſſint, Aliud enim eſt filium eſſe & filium genitum, aliud Sacerdotem conſtitutum, illud naturæ communicationem neceſſariam, iſtud officii inſtitutionem liberam notat: is quidem conſtituit Chriſtum Pontificem qui ei dixit filius meus es tu, ſed non neceſſariò quà ei hoc dixit, hac ſcilicet periphraſi deſignare voluit Apoſt. Authorem vocationis & legitimum fundamentum dignitatis iſtius collatæ indicare, nam ſi filius Virginis a Deo Patre vocatur filius quem genuit, ſequitur eum quoque a Deo Patre conſtitutum Pontificem: Nam talis Sacerdos verè Immanuel, per Prophetas promiſſus eſt & θεάνθρωπος, Qui populum à peccatis ſacrificio ſuo ſervaret70 Iſ. vii. 14. Mat. i. 21. At hæc ut olim Sacerdotalis dignitas fuit inter jura primogenituræ, ita Deus benè Chriſtum Pontificem conſtituit quod eſſet filius ſuus unigenitus, ſolus idoneus qui tam ſublimi munere defungeretur. Hæc itaque declaratio Patris de Chriſto quod ſit Filius ſuus, continet cauſam delati ipſi Pontificatus, & vocationis authorem, ſed tempus ejus inſtitutionis non indicat; non dicit Ap. Chriſtum non priùs creatum eſſe verè Pontificem, quàm ei diceretur filius meus es tu, ſed ſimpli. ab eo conſtitutum eſſe Pontificem a quo ei dictum filius meus es tu. Tertiò, falſum etiam hæc verba vel dicta fuiſſe tantùm Chriſto in reſurrectione, vel poſt eam impleta, jam enim antea ſæpiùs, & in Baptiſmo Matt. iii. & in transfiguratione Matt. xvii. 5. hæc vox cœlitus audita fuerat, imò ejus filiatio ab æternitate arceſſitur71 Mich. v. 2. cùm egreſſus ejus dicuntur eſſe ab initio à diebus ſeculi &72 Prov. viii. 22. Sapientia dicitur genita ante colles. Cur E. Paulus ad reſurrectionem refert? Diſtinguamus rem a patefactione rei, cauſam conſtitutivam a priori, a cauſa declarativa a poſteriori; ut notum in Scripturâ ſæpe rem dici fieri quum innoteſcit, & manifeſta fit quæ antea latebat, ut ſtellæ tum demum dicuntur oriri quum incipiunt nobis apparere: Reſurrectio Chriſti non fuit cauſa conſtitutiva filiationis, quaſi tunc demum factus fuiſſet filius, ab æterno enim talis fuit, imò & ante reſurrectionem ex hypotheſ. Adverſ.; ſed fuit cauſa declarativa, quâ revera per reſurrectionem tanquam invictum argumentum talis comprobatus & agnitus eſt. Neque aliud innuit Paul. Rom. i. 4. quum ait non quidem factum eſſe, ſed ὁρισθέντα, declaratum & veluti ſolenni judicio promulgatum Dei filium per reſurrectionem ex mortuis. Sic Act. xiii. non ideo genitus dicitur Chriſtus in Dei filium quòd ſuſcitatus eſt a mortuis, ſed ideo ſuſcitatus eſt a mortuis, quod quum talis eſſet non poſſibile fuit eum detineri vinculis mortis, & Sanctum hunc Dei ſentire corruptionem, unde ex ea reſurrectione certiſſimè conſtitit eum eſſe filium unigenitum Patris. Accedit etiam & iſtud, quod Oraculum hoc Pſ. referatur ab Apoſtolo non tam ad probandam reſurrectionem Chriſti, quod facit expreſſè verſ. 34. 35. laudato loco73 ex Pf. lxxxix. 29. & Pf. xvi. quàm ejus exhibitionem & manifeſtationem in carne, quæ fuit promiſſio patribus facta.
XXX. Tertiò, Obj. Hebr. viii. 4. Si eſſet in terra ne Sacerdos quidem eſſet manentibus illis Sacerdotibus qui ſecundum legem offerunt dona ut qui exemplari deſerviant & umbræ rerum cœleſtium. Ex quibus colligitur ad Sacerdotium ejus conſtituendum neceſſé fuiſſe ut in cœlis conſiſteret, alioqui Sacerdos non futurus. Reſp. Neg. conſeque. neque enim ſi Chriſti exaltatio requirebatur ad continuationem & conſummationem ejus Sacerdotii continuò ſequitur requiſitam fuiſſe ad ejus conſtitutionem; damus quidem Chriſtum ſummum Pontificem ut Sacerdotium ſuum conſummaret & compleret debuiſſe tandem cœlos ſubire, ut Sacerdotes terreni continuaturi ſuum ſacerdotium debebant ex atrio in ſanctuarium tranſire, nam ingreſſus in Sacrarium fuit de neceſſitate & plenitudine Sacerdotii, & ſi ita loqui licet, ſcopus ſacrificii, quippe non alio conſilio Sacerdos offerebat extra ſanctuarium quàm ut ingrederetur in ſacrarium, neque expiatio illa in alium finem inſtituta fuit, nec alia lege quàm ut, ingreſſus in ſanctuarium, ſiſteret ſe peracto ſacrificio coram Domino. Ita ſi Chriſtus non ingreſſus fuiſſet in cœlos, ſed manſiſſet in terris, ne Sacerdos quidem eſſet quoad functionem, non abſolutâ actione ſacerdotali. Quia verò in Chriſto qui Sanctus eſt ſanctorum non poteſt officium a legitimâ functione officii ſejungi, ex eo quod non fungeretur officio rectè inferri poſſet, ne officium quidem ei competere: Verùm etſi Sacerdotium Chriſti in terris completum non fuerit, non ſequitur non fuiſſe conſtitutum & verè inchoatum. Imò tantùm abeſt ut Chriſtus Sacerdos non fuiſſet futurus niſi in cœlis eſſet, ut contra in cœlum non fuiſſet aſcenſurus, niſi jam Sacerdos conſtitutus fuiſſet, ſic enim ſub lege Aaronicus Sacerdos non conſtituebatur Sacerdos eo ipſo quo ingrediebatur in ſanctuarium, imò non habuiſſet jus intrandi, niſi jam & Sacerdotio confirmado & ſacrificio oblato: Itaque duo iſta confundi non debent quæ ſunt diverſiſſima, Chriſtum in morte Sacerdotem nullo modo fuiſſe, & Chriſtum ſi in terris manſiſſet Sacerdotem non futurum fuiſſe, iſtud enim conſummationem Sacerdotii reſpicit, illud verò ejus primam conſtitutionem, hoc aſſerit Paulus, ſed illud non item.
XXXI. Cæterum ut vis Apoſtolicæ ratiocinationis quæ obſcurior videtur clariùs pateat, obſervandum Apoſtolum in eo eſſe ut probet Chriſtum in cœlos conſcendiſſe & Sacerdotem cœleſtem eſſe quod dixerat vf. 1. Oſtendit autem ex eo quod ſi eſſet in terris adhuc ne ſacerdos quidem eſſet, manentibus illis Sacerdotibus qui ſecundum Legem offerunt dona, &c. ubi duæ rationes latent. Prima quæ petitur a perſonis. Secunda ab officio. A perſonis, nam quum Sacerdotium terrenum ſolis Levitis aſſignatum eſſet expreſſo Dei mandato, non potuit a Chriſto poſſideri qui ex alia tribu oriundus fuit74. Heb. vii. 10. Palam enim eſt è Juda exortum eſſe Dominum noſtrum, cui tribui nihil de Sacerdotio locutus eſt Moſes. Ab officio. Quia non poſſunt ſimul de jure obtinere & exerceri duo illa Sacerdotia Leviticum & Chriſti, quia illud umbræ & figuræ, iſtud corporis & veritatis rationem habuit. At Chriſto in terris manente, manere debebant Sacerdotes Levitici, quia quam diu veritas & res per typum figurata non eſt exhibita, tam diu umbram & typum manere neceſſe eſt: Chriſto autem manente in terris & non ſubeunte Sacrarium non poterat dici veritas perfectè exhibita, ſiquidem poſtremus Sacerdotii actus qui prioris eſt complementum & finis nondum acceſſerat, Ingreſſus ſcil. in ſacrarium: Unde colligit optimè Apoſt. quod ſi in terra adhuc eſſet Chriſtus ne ſacerdos quidem eſſet. Dices: At nonne in ipſa Chriſti incarnatione corpus umbrarum & veritas figurarum exhibita eſt, cur E. oportuit in cœlos conſcendere ut cultus ille legalis & typicus abrogaretur? Reſp. Damus Chriſto adventante exhibitum fuiſſe corpus umbrarum & veritatem figurarum, ſed non ſequitur ſtatim abrogationem factam fuiſſe omnium: Primò abrogatio facta eſt de jure per mortem, ut diximus, ſed de facto tantùm & perfectè poſt reſurrectionem & aſcenſionem. Quam diu enim verus Sacerdos in terris agebat, & nondum intulerat ſanguinem in Sacrarium, tam diu oportuit typicum ſacerdotem ſtato & ſolenni tempore ingredi Sancta Sanctorum, proindeque victimas immolare & ſacrificia offerre, quia oportuit hoc pacto ſignificari verum ſacerdotem nondum introiiſſe in verum ſanctuarium nempe Cœlum. Hæc eſt autem ratio τοῦ τύπου καὶ τοῦ τυπουθέντος figuræ & rei figuratæ, ut non cedat per partes figura veritati, ſed per ſe totam, ſtare quippe debet tota figura donec in ejus locum veniat tota veritas. Itaq. duplex illa ſummi Pontificis functio immolandi extra Sancta Sanctorum, & ingrediendi in Sacrarium, non debuit cedere per partes actioni Chriſti offerentis ſe in terram & ſiſtentis ſe in Cœlo, ſed tota Sacerdotis actio toti Chriſti actioni deceſſit, unde ſequitur tum demum ſublatum eſſe Sacerdotium Leviticum quum Chriſtus ingreſſus in Cœlum ultimam manum huic operi adhibuit. Et hoc ipſum teſtatur75 Apc. Heb. ix. 8. Stetiſſe prius Tabernaculum quam diu verus Sacerdos non ingreſſus eſt Sancta Sanctorum. Stante verò Tabernaculo ſtare debet & ejus cultus. At illo ſtante Chriſtus Sacerdos eſſe non potuit quia duo Sacerdotia ſimul ſtare nequeunt. Neq. hîc reponendum, ſic ſequi neq. Chriſtum in terris offerre potuiſſe ſi Sacerdos eſſe non potuit alio ſtante Sacerdotio, nam aliud eſt perfici & compleri functionem ſacerdotalem, aliud inchoari, non potuit quidem prius fieri ſtante cultu Levitico, ſed nihil obſtat quo minus veri Sacerdotis functio inceperit ſtante adhuc Sacerdotio typico. Deinde aliud eſt offerre in terra, aliud peracta oblatione manere in terra. Apoſt. non dicit, ſi Chriſtus obtuliſſet in terra non eſſet Sacerdos, ſed ſi Chriſtus manſiſſet in terra, ſi non conſediſſet ad dextram Patris ne Sacerdos quidem eſſet, non eſt enim Sacerdos qui cœpit, & non abſolvit actionem Sacerdotalem.
XXXII. Quartò, Obj. Sacerdos nofter debuit ſublimior cœlis fieri. E. quoad ſublimior cœlis factus eſt Sacerdotem eſſe noſtrum non decuit, nec porro fuit. Prius patet76 ex Heb. vii. 26. Talis nos decebat Pontifex pius, innocens, ſeparatus à peccatoribus ſublimior cœlis factus. Reſp. Sed nulla hîc conſeque. Aliud eſt Pontificem noſtrum debuiſſe ſublimiorem cœlis fieri quia in cœlis peragenda quædam pro nobis habuit, Aliud eſt Pontificem non fuiſſé niſi poſtquam ſublimior cœlis factus eſt, prius agnoſcimus cum Apoſt. ſed non poſterius; ſic Levitico Sacerdoti fuerunt quædam in ſanctuario peragenda, quis tamen dixerit eum non fuiſſe Sacerdotem, quum ea quæ Sacerdotis ſunt extra ſanctuarium perageret? non E. quando cœperit eſſe Pontifex, ſed quod Pontifex non debuerit manere in terris, ſed oblatione factâ ſublimior cœlis fieri docet Apoſt., alias ſequeretur etiam pium & impollutum non fuiſſe antequam cœlis ſublimior fieret quod quàm ſit abſurdum nemo non videt.
XXXIII. Quintò, Obj. Si Chriſtus morte ſuâ oblationem & expiationem perfeciſſet, non opus fuiſſet ad eam peragendam ſe in cœlis denuò offerre, At opus fuit eum in cœlis denuò offerri ad eam perficiendam, quia debuit ſe ſiſtere pro nobis in Dei conſpectu ad interpellandum77 Heb. vii. 24. quod fieri non potuit ſine ſui oblatione. Reſp. Neg. min. etſi enim debuerit ſe ſiſtere Chriſtus coram Deo in cœlis, non hoc debuit ut oblationem inchoatam aut imperfectam perficeret, abſoluta enim fuit, ut teſtatus eſt in cruce, ſed tum ut veritas typo reſponderet, tum ut expiationem ſemel factam in terris per mortem, in cœlis quoque ratam faceret & applicaret per efficaciam interceſſionis. Secundò, confunditur ἐμφανισμὸς Chriſti cum ejus ἱλασμῷ, Chriſtus debuit quidem comparere coram Deo in cœlis ad intercedendum, ſed non debuit propterea ſe offerre ad expiandum: & Apoſt. hoc ipſo loco apparitionem ab oblatione manifeſtè ſeparat; negat enim Chriſtum apparere ut ſe ſæpiùs offerat, E. apparitio non eſt oblatio ex mente Apoſt., oblatio fuit unica, ſed apparitio eſt continua, oblatio cruenta, apparitio glorioſa, oblatio ad ἱλασμὸν, apparitio ad ἐντεύξιν. Ex quibus jam liquet Chriſtum non in cœlis tantùm, ſed & in terra verè Sacerdotem fuiſſe, & propriè dictam oblationem ſeu ſacrificium in cruce peregiſſe.
XXXIV. Quæritur Secundò, An omnia V. T. ſacrificia expiatoria fuerint typi ſacrificii Chriſti, an quædam tantùm? Adverſarii ut faciliùs ſe expediant ab eo argumento quod petitur à ſacrificiis iſtis expiatoriis, reſpondent non omnia hæc ſacrificia Chriſtum reſpexiſſe, ſed ſola publica & anniverſaria a ſummo Pontifice oblata, & quorum ſanguis in Sancta inferebatur, cætera verò ſpiritualia noſtra ſacrificia adumbraſſe. Diſerta ſunt Socini verba p. 2. c. 9. Quare quum non omnia ſacrificia legis quamvis pro peccato facta Chriſti morti tanquam imago veritati reſpondeant: non omnia mortem Chriſti figurabant, ſed figura mortis Chriſti erant tantummodo ſacrificia illa quæ publicè, & ſtatis quibuſdam temporibus fiebant, præſertim verò illud quod ſemel in anno ſummus Sacerdos in Sancta Sanctorum ingrediens peragebat, &c. In hoc igitur ſacrificio, ut dictum eſt, potiſſimùm mors Chriſti, adeoque ipſe Chriſtus qua Deo pro nobis Sacrificavit, adumbratus fuit. in cæteris verò Sacrificiis quæ pro peccatis fiebant, non figurabatur Chriſti mors, ſed tantùm in ſummi Sacerdotis perſona Chriſtus ipſe adumbrabatur, ſacrificia autem ipſa ſpiritualia noſtra ſacrificia adumbrabant. Noſtra verò ſententia eſt, non ſolùm anniverſarium illud ſacrum Chriſti ſacrificium adumbraſſe, quanquam non diffitemur illuſtrem præ cæteris fuiſſe ejus figuram, ſed & cætera omnia ſacrificia ἱλαστικὰ quæ vel publicè pro omnibus, vel privatim pro ſingulis offerrentur, quod pluribus rationibus comprobare poſſumus.
XXXV. Primò, Quia tota Lex Cærimonialis typica fuit & figurativa Chriſti & beneficiorum ejus: Nam etſi varii fines fuerint iſtius diſpenſationis, tum ad diſtinctionem Judæorum à Gentibus, tum ad profeſſionis notam, præcipuam tamen rationem typicam fuiſſe dubitare nos non ſinit Apoſt. quum eam vocat78 Pædagogum ad Chriſtum Gal. iii. 25. & Chriſtum ejus finem79 Rom. x. 4. Illam habuiſſe umbram80 Heb. x. 1, hunc verò eſſe corpus81 Col. ii. 17. Et ſanè ut Chriſtus eſt fundamentum fœderis gratiæ, ita baſis eſt totius Scripturæ, & centrum ad quod omnes revelationum lineæ confluunt, ut in illo promiſſiones omnes, ita & typi ſunt etiam & Amen82 2. Cor. i. 20. Sic ſcil. Deus Veteres Patres ad fidem venturi Meſſiæ erigere voluit & ſermonibus & actionibus loquendo, ut ait Auguſt. ad Fauſt. non tantùm promiſſiones ejus & oracula varia tradendo quæ rei certitudinem probarent, ſed & typos & figuras complures oculis exhibendo, quæ modum & circumſtantias varias tam admirabilis myſterii efficaciùs repræſentarent, ut ita umbris iſtis & picturis populus rudis adhuc & minorennis veluti elementis quibuſdam deduceretur ad bonorum cœleſtium per Chriſtum acquirendorum apprehenſionem: hinc factum ut nihil in Chriſto impletum fuerit, cujus idea aliqua & exemplar olim non præextiterit, nihilque illuſtre & memorabile vel in perſonis vel in rebus vel in actionibus fuerit quod ad Chriſtum non reſpēxerit: ut E. in Sacerdotibus Sacerdotium ejus, ita in ſacrificiis adumbrari ſacrificium ejus debuit, totidem quippe fuerunt picturæ paſſionum Chriſti, & veluti conciones quædam, quæ populum & de miſeriâ peccati, & de remedio gratiæ in victimâ hac cœleſti conſequendo commonefacerent: neque aliud vult Apoſt. quum paſſim ea omnia vocat in Epiſt. ad Hebr. σκιάς, παραβολάς, ὑποδείγματα, ἀντίτυπα: c. viii. 5. ix. 9. 23. x. 1. talibus enim titulis totus ille cultus Leviticus inſigniri non potuiſſet, niſi rationem typi ad Chriſtum habuiſſet.
XXXVI. Secundò, Omnes illæ victimæ & ſacrificia fuerunt typi Chriſti, quæ per Chriſtum ſunt abrogata, niſi enim legalia illa ad Sacerdotium Chriſti ſe habuiſſent ut umbra ad corpus, Apoſt. non firmiter illorum abrogationem per hujus adventum demonſtrare potuiſſet, typus enim per veritatem, umbra per corpus tollitur: facilè enim excipere potuiſſent Judæi, unius poſitionem non inferre alterius deſtructionem: ſiquidem iſta ſacrificia Chriſtum non reſpiciebant: At ſolidè Ap. ad Heb. argumentatur ab uno ad alterum & prius per poſterius abrogari, firmis evincit argumentis, E. neceſſe eſt fuiſſe inter ea relationem typicam, cujus ea eſt ratio, ut typus τῷ τυπουθέντι, & figura veritati cedere debeat. Tertiò, Si holocauſta & ſacrificia alia quæ in die propitiationum offerebantur mortem Chriſti figurabant, ut fatentur adverſarii, nihil cauſæ dici poteſt cur eadem illa ſacrificia, quum pro privatis aut quotidie offerebantur, eodem etiam non reſpexerint, idem enim utrobique fuit & finis & effectus, deſtructio nim. victimæ per ſanguinis fuſionem, & per eandem peccatorum expiatio & peccantium liberatio, neque diſcrimen ullum occurrit quod formalem rationem ſacrificii in illo potiùs quàm in iſtis collocet.
XXXVII. Quartò, Sacrificia quotidiana & communia conferuntur cum ſacrificium Chriſti ut figura cum veritate, E. non tantùm in anniverſario fuit præfiguratum, prius patet83 ex Apoſt. Heb. vii. 27. Chriſtus, inquit, non neceſſe habet καθ’ ἡμέραν, quotidie, quemadmodum Pontifices pro ſuis, inde pro populi peccatis hoſtias offerre, hoc enim fecit ſemel ſe ipſum offerens. Sic84 c. x. 11. omnis quidem Sacerdos adſtitit quotidie ſacra peragens, & eaſdem ſæpius offerens hoſtias, quæ nunquam poſſunt auferre peccata, &c. ubi duplex prærogativa Chriſti ſupra Sacerdotes Leviticos proponitur, prima quod illi quotidie offerrent, eadem iterando ſacrificia ſæpius, Chriſtus verò ſemel; ſecunda quod illi pro ſe & pro populo, Chriſtus verò pro nobis tantùm, non autem pro ſe; quæ fruſtra dicerentur niſi Chriſtus in ſacrificiis iſtis quotidianis adumbratus fuiſſet: Duo hîc reponunt. Primò, Adverbium quotidie non ſingulis diebus, ſed ſæpe vel certo quodam tempore perpetuo ſignificare, quotidie dici ait Soci., quum tamen id fieret a Sacerdotibus ſemel tantùm in anno. Secundò. In his locis ſacrificium publicum notari, tum quia85 Heb. x. 3. 4. diertè commemoretur, tum quia86 Heb. vii. 27. mentio fit ſacrificiorum quæ Pontifex non tantùm pro populo, ſed & pro ſe offerre debuerit, at nuſquam legi ſummum Sacerdotem in ſacrificiis quæ pro populo fiebant pro ſe offerre debuiſſé, niſi in ſacrificio illo anniverſario. Reſp. Sed utrumq; falſiſſimum. Primò, Quis ferat audaciam hanc in os contradicendi Spiritui Sancto? Apoſt. ait hæc ſacra offerri quotidie, iſti verò quotannis interpretantur, quaſi Apoſt. ubi de ſacro anniverſario agit non expreſſè iſtud diſtinguat87 c. ix. 7. ἅπαξ τοῦ ἐνιαυτοῦ μόνος ὁ ἀρχιερεύς &88 c. x. 3. κατ’ ἐνιαυτὸν dicit ſacrificia oblata. Secundò, Falſum eſt Pontificem nunquam in ſacrificiis quæ pro populo fiebant pro ſe offerre debuiſſé niſi in ſacro illo anniverſario; nam89 Lev. iv. 3. 13. Sacerdos jubetur & pro ſuis, & pro populi peccatis offerre, quoties ſcil. ſibi peccati erat conſcius. Tertiò, non negamus mentionem fieri ad Heb. x. ſacri anniverſarii, ſed non excluſivè ad cætera, quæ vel quotidie vel in certis quibuſdam caſibus offerebantur, imò ſatis expreſſè denotantur verſ. 11. ubi mentio fit cujuſcunque Sacerdotis qui quotidie adſtet λειτουργεῖν, hoc E. vult Apoſt. unico Chriſti ſacrificio peccata omnia noſtra expiata fuiſſé, quæ neque publico & ſolenni quod ſemel in anno fiebat, nec privatis quibuſcunque quæ quotidie offerebantur auferri poterant.
XXXVIII. Quintò, Sacrificia Agnorum ἱλαστικά in publico & ſolenni locum non habebant, ſed in privatis tantùm & ordinariis, puta ſacrificio jugi & aliis, At hæc tamen Chriſti ſacrificium adumbrarunt, inde toties illi Agni nomenclatio tribuitur; non tantùm ratione virtutum, innocentiæ, patientiæ, humilitatis, &c. ſed potiſſimùm relatè ad ſacrificium, nam dicitur90 tollere peccata Joh. i. 29. redimere nos ſanguine91 1. Pet. i. 18. mactatus eſſe92 Apoc. v. 12. & xiii. 8. Neque hîc vitilitigatio Adverſ. admittenda, in nullo ſacrificio quod pro peccato fieret agnum immolatum fuiſſe, ſed tantùm agnam ſive capellam pro peccato privati93, Lev. iv. 34. Nam primò in ſacrificio jugi quis neſcit agnos immolatos? at hoc erat ἱλαστικόν. Secundò in contaminationibus expiandis94 Lev. xii. 6. xiv. 2. Num. vi. 12. 14. unde dicebatur agnus ad reatum & delictum offerri95. Lev. xiv. 12. Tertiò, Sive agnus ſive agna fuerit parum refert, quum uterq; bene Chriſtum referre potuerit. Huc pertinet etiam typus eximius Agni Paſchalis, quem ad Chriſtum reſpexiſſe & Paulus docet manifeſtè vocans illum Paſcha nomen ſigni ſignato tribuendo metonym. 1. Cor. v. 7. & Petrus qui hujus Agni ſanguine nos redemptos ait96 1. Pet. i. 18. ut Iſraëlitarum primogeniti aſperſione ſanguinis Agni a morte imminente per Abaddonem liberati ſunt: Ita per ſanguinem Agni iſtius ἀσπίλος καὶ ἀμώμος, aſperſum non poſtibus & ſuperliminari domus, ſed in intimo receſſu conſcientiæ97 1. Pet. i. 2. redimitur ab ira Dei & morte æterna: Quò reſpicit etiam quod98 Joh. xix. 36. impletum dicitur verè in Chriſto, quod de agno Paſchali dictum fuerat, os ei non confringendum eſſe. Cæterum duo hîc notanda. Primò, in ſacrificio iſto Paſchali fuiſſe aliquid extraordinarii quod a regulâ poſtea præſcriptâ in ſacrificiis diſcedebat; unde quibuſdam minùs propriè ſacrificium dici videtur. Secundò, non fuiſſé tantùm99 ſacrificium Exod. xii. 27. ſed etiam Sacramentum, illud in immolatione agni, fuſione ſanguinis, aſperſione ejuſdem ad ἀπολύτρωσιν, iſtud in epulo & manducatione: notabat E. dupliciter Chriſtum, Primò in ſacrificio ut Victimam quæ Deo ſatiſfacit, Secundò in Verbo & Sacramentis ut cibum qui animas nutrit, 1. ut offertur Deo ad expiationem, 2. ut offertur nobis ad applicationem, utrumque indicatur ab Apoſt. 1. Cor. v. 7. mactatus dicitur in ſacrificio, & manducandus in Epulo.
XXXIX. Sextò, Cùm tam accuratè Spiritus S. totam hanc ſacrificiorum doctrinam tradiderit, neceſſé fuit omnino graviſſimam fuiſſe rationem tam operoſi cultus inſtituendi, nulla autem convenientior reddi poteſt quàm typica ſacrificii Chriſti repræſentatio; nam victimis iſtis piacularibus neque doctrina confirmabatur, neque fœdus percutiebatur, neque exemplum aut officii aut futuræ conditionis legem obſervantium proponebatur, neque ira Dei per ſe placabatur, ecquid enim vel ad fidem & pœnitentiam homini commendandam, vel ad gratiam Dei conciliandam neceſſé fuit tot victimarum ſanguinem fundi, adipem adoleri, carnes comburi? quaſi Deus inſtar Jovis Homerici, nidore victimarum paſceretur100 Pf. l. 13. ſed reatus typicus morte ob peccata inflictâ auferebatur; ubi quis non videat expreſſiſſimam victimæ cœleſtis imaginem, quæ ſanguine ſuo numen propitiare, & peccata noſtra delere debuit?
XL. Septimò, Hinc factum ut omnia ſacrificiorum hylaſticorum genera ad Chriſtum ſæpe referantur in N. T. Primò, Holocauſtum & Juge ſacrificium Agnorum quum dicitur Agnus Dei tollens peccata mundi101 Joh. i. 29. & quidem in præſenti ad continuam ejus vim notandam, & Agnus occiſus ab origine mundi102 Apo. xiii. 8. 11. Vitula rufa103 ex cujus cineribus aqua purgationis fiebat Num. xix. nam ſi ſanguis Taurorum & Hircorum & cinis juvencæ aſpergens inquinatos ſanctificabat quoad puritatem carnis, quanto magis ſanguis Chriſti &c.104 Heb. ix. 14. 111. Sacrificium pro peccato Heb. חטאת dictum, Græc. περὶ ἁμαρτίας, Deus miſſo filio in ſimilitudine carnis peccati & περὶ ἁμαρτίας, id. ut eſſet victima pro peccato, condemnavit peccatum in carne105 Rom. viii. 3. ſic106 Heb. x. 5. 6. corpus Chriſti ejuſque oblatio opponitur & ſuccedit holocauſtis & ſacrificiis pro peccato, &107 Heb. xiii. 12. Sacrificia illa pro peccato quorum corpora cremabantur extra caſtra, & ſanguis inferebatur in ſacrarium dicuntur in Chriſto impleta. 4. Hoſtia pro delicto quæ אשׁם dicebatur, quia Chriſtus poſitus eſt108 אשׁם If. liii. 10. & peccatum eſt factus109 2. Cor. v. 21.
XLI. Et ſanè vel ſola ſacrificiorum iſtorum attentior paulò conſideratio, ſi id nunc ageremus docere nos poſſet non alibi quàm in Chriſto quærendum eſſe complementum; Quis non videat eum, in Holocauſto totum ſe nulla ſui parte reſervata, nullâ ſui habitâ ratione, offerentem Deo maſculè & generoſè, inculpatum, & immerentem per Spiritum æternum, & ſummâ vi charitatis igne verè cœleſti accenſum & combuſtum, ſiſtentem ſe coram æterno Patre ad cœli oſtium & ſanguinem ſuum circum Altare fundentem, ac paſſione ſuâ & animæ effuſione pleniſſimè Juſtitiæ Dei ſatiſfacientem, ita ut in hac oblatione ignitâ verè adquieſcat Deus & odoretur odorem quietis?110 Epheſ. v. 2. Heb. ix. 15. 14. Rom. v. 6. 10. Quis non agnoſcat in vitulâ rufâ abjugâ eundem carnis-infirmitate circumdatum111 2. Cor. xiii. 2. & propter peccata in ſe recepta rubeis veſtibus indutum112 If. lxiii. 2. 3. If. i. 18. licet ipſe in propriâ perſonâ nec peccati nec Satanæ jugo ullâ ratione ſit ſubditus; eum inquam eductum extra caſtra velut piaculum113 Heb. xiii. 11. Joh. xix. 17. 18. igne iræ divinæ combuſtum, ſanguine tamen tabernaculum & cœleſtia conſecrantem & ex cineribus in mundo loco repoſitis, id. corpore occiſo in cœlum illato aquas purgationis efficientem per efficaciam ſpiritus cœlitus miſſi, quibus aſperſæ conſcientiæ ab operibus mortuis & mortiferis peccati purgantur114 Heb. ix. 14. 15. Venit enim cum aqua & ſanguine115 1. Joh. v. 6. & dedit ſe pro Eccleſiâ ut eam ſanctificaret lavacro aquæ in verbo116 Eph. v. 26.
XLII. Quis denique non animadvertat ejuſdem Chriſti morientis veſtigia in ſacrificiis pro peccato, illis vel maximè quorum caro extra caſtra comburebatur, & ſanguis vel in Sacrarium inferebatur ſolenni illâ expiationum die Lev. xvi. vel in Tabernaculum, cujus fiebat aſperſio ſepties contra velum, & quo tingebantur cornua altaris thymiamatum Lev. iv. Nam & extra portam paſſus eſt117 Heb. xiii. & per proprium ſanguinem in Sacrarium ingreſſus118 Heb. ix. 12. & x. In eo aliquid pretioſiſſimum fuit & ſanctiſſimum Deo offerendum, nim. obedientia & Juſtitia propria, aliquid verò maximè exoſum & deteſtabile quod ejiciendum & deſtruendum fuit, nim. peccatum noſtrum ipſi imputatum119. 2. Cor. v. 21. aſperſio eſt ſepties facta quia perfecta fuit expiatio, & altaris aurei cornua verè inunxit, quia ejus interceſſio ſacrificii ſemel oblati virtute ſemper peragitur120? Rom. viii. 32. Heb. ix. 12. & x. 12. Apoſt. certè non uno in loco hæc myſteria nobis aperuit, ſed potiſſimùm121 Heb. xiii. 11. 12. ubi docet Chriſtum extra portam paſſum ut ſanctificaret populum, & alluſione concinnâ oſtendit eos qui ſacrificiis & ritibus templi Hierofolymitani adhuc adhæreſcunt, participes minimè eſſe poſſe fructus mortis ſuæ, quia extra hujus Templi ſepta quærendus eſt, in hoc enim Templo verum pro peccato ſacrificium non eſt oblatum; Exire E. extra urbem & Templum umbratico cultui deſtinatum neceſſé eſſe, neque retinendum externum Legis Moſaicæ cultum, ut redemptione quam pretioſo ſuo ſanguine nobis comparavit Chriſtus potiamur, denique alacri animo ſequendum eſſe minimè impeditos curis hujus vitæ, quaſi terræ hujus ſeptis incluſi eſſemus, quia hîc fixam & permanentem non habemus civitatem, ſed cœleſtem expectamus, quæ omnia citato loco perſequitur Apoſt. Poſſemus hoc ipſum in aliis pleriſque ſacrificiis ſigillatim demonſtrare, niſi brevitati conſultum vellemus; aliàs forte fuſiùs de hoc argumento diſſerendi ſeſe dabit locus: Interim fixum manere debet & ratum, Chriſtum Corpus fuiſſe omnium iſtarum umbrarum, eaſque non aliâ præcipuè de cauſâ inſtitutas fuiſſe quàm tantiſper dum adveniret tempus διορθώσεως, atque ipſe Sol juſtitiæ illuceſceret. Inde Hieron. Ep. 103. præclaro hoc elogio Levitici librum in quo ſacrificia hæc inſtituuntur ornat, quod ſingulæ penè ejus ſyllabæ Cæleſtia ſpirent Sacramenta.
XLIII. Sed antequam hinc diſcedamus omittere non poſſumus illuſtrem quæ refertur a Moſe hiſtoriam122 Exod. xxiv. de fœderis dedicatione variorum ſacrificiorum oblatione peractâ. Cujus myſterium aperit nobis123 Ap. ad Heb. ix. 19. 20. &c. in ea enim ſi uſpiam alibi, expreſſum veritatis quam quærimus occurrit documentum; Moſes juſſus a Domino, ſuper altare extructum varia offert ſacrificia, ſanguinem victimarum partim ad Altare fundit, partim eo populum, Legis librum, Tabernaculum & vaſa ſacra conſpergit, conteſtans hunc eſſe ſanguinem fœderis quod Deus pangere volebat cum ipſis: quo peracto Seniores Iſraëlis qui anteadum promulgabatur Lex accedere erant vetiti, Deum Iſraëlis vidiſſe dicuntur ita ut non extenderit manum ſuam in ipſos, ſed comederint & biberint in ejus conſpectu, vſ. 6. 7. 8. 10. Quæ omnia μυστηριώδη erant & typica. Primò quod fœdus illud dedicari debuit ſanguine luculenter docuit fœdus Dei cum creatura peccatrice non poſſe pangi niſi interventu Satisfactionis quæ in ſacrificiis illis expiatoriis adumbrabatur, unde alibi fœdus contraxiſſe dicitur ſuper ſacrificiis124 Pf. l. 5. ut in Abrahamo viſum125 Gen. xv. 9. ſed quod umbraticè tantùm & typicè ſanguis animalium præſtabat, hoc verè præſtat ſanguis Chriſti, qui eſt fundamentum fœderis novi, unde ſanguis novi Teſtamenti dicitur126. Luc. xxii. 20. Secundò aſperſus eſt ſanguis diverſimodè ſupra Altare, populum, Legis librum & Tabernaculum, nam etſi nec de Legis libro nec de Tabernaculo expreſſam mentionem faciat Moſes, ſatis tamen ſubinnuit cùm ait altare fuiſſe ſanguine aſperſum, & poſtea librum aſſumptum v. 7. ſcil. ex Altari cui probabile eſt librum impoſitum fuiſſé cum fieret conſperſio, unde127 Ap. Heb. ix. 19. ex divina inſpiratione diſtinctè libri conſperſi meminit, ut & tabernaculi v. 21. analogiæ ſcilicet & conſequentiæ ratione ex Lev. xvi. Ita aſperſio multiplex ſanguinis Chriſti fit, in Cruce, Corde, Verbo & Cœlo. 1. eſt Altaris coram Deo ad expiationem quia iram placavit, & juſtitiæ ſatiſfecit. 2. Populi ad remiſſionem & Sanctificationem128 1. Pet. i. 2. Heb. ix. 14. quia in iſto ſanguine pacis & juſtitiæ noſtræ fons eſt & origo129 Eph. i. 7. Ro. v. 1. 1. Jo. i. 7. 3. Libri legis ad promiſſionum & fœderis confirmationem; quia in eo ut Lex eſt impleta, ita promiſſiones omnes fundantur130 2. Cor. i. 20. 4. Tabernaculi ad conſecrationem quia cultus noſter λογικός qui per Tabernaculum & vaſa deſignatur Deo acceptus eſſe non poteſt niſi in virtute Satisfactionis Chriſti in qua & perſonæ & opera noſtra Deo ſunt grata131 1. Pet. ii. 7. vel quia ſanguine Chriſti via in Tabernaculum cœleſte nobis aperta eſt132 Heb. ix. 23. x. 19. iii. Effectus notatur in acceſſu Seniorum Iſraëlis ad Deum, quem vidiſſe dicuntur & comediſſe in ejus conſpectu v. 10. Ita virtute ſacrificii Chriſti, Deus qui aliàs hominem peccatorem a ſe repellit, quod per interdictum accedendi ad montem in latione Legis ſignificabatur, fit nobis ita propitius & placatus, ut non modò nobis non ſit metuendum ampliùs ne moriamur, ut in veteribus olim viſum, ſed placidè poſſimus ejus conſpectu frui per fidem133 2. Cor. iii. 18. & bonorum omnium communionem & uſum nobis polliceri134 If. lv. 1. 1. Cor. iii. 21. Atque hinc colligitur diſcrimen memorabile inter duo fœdera, Legale cujus ſpecimen datum fuit in νομοθεσίᾳ de qua135 Exo. xix. & xx. & Euangelicum quod hîc adumbratum eſt: Illud homines fugat & longiſſimè a Deo repellit136 Exo. xix. 12. Iſtud benigniſſimè vocat & proximè accedere facit137 Matt. xi. 28. Eph. ii. 13. Hebr. iv. 16. Illud terret & conſternat138 Heb. xii. 19. 20. 21. Iſtud conſolatur & erigit139 If. lxi. 1. 2. Rom. viii. 1. 16. Illud ad ſervitutem inſtar Hagaris, Iſtud verò ad modum Saræ ad libertatem parit140 Gal. iv. 24. 25. 26. Illud litera eſt occidens & miniſterium mortis, Iſtud ſpiritus vivificans & miniſterium juſtitiæ141 2. Cor. iii. 6. 7. Sub illo Dei Judicis conſpectum & vocem homo reus ferre non poteſt, hinc illa populi vox, Deus nos non ampliùs alloquatur ne moriamur142 Exod. xx. 19. ſub iſto Dei Patris vocem intrepidè poſſunt filii excipere, & ejus gratioſo & ſalutari conſpectu frui143, Exod. xxiv. 10. 11. Pſ. lxxxv. 9. Jo. xiv. 9. & 1. Jo. i. 1. Sed de his ſatis.
XLIV. Ita aſſertâ ſententiæ noſtræ veritate, ſubjiciendum paucis quid afferant ad confirmationem ſuæ Adverſarii: Sic verò illi arguunt, Rem adumbrantem, rei adumbratæ reſpondere oportet, Atqui ſacrificia privatorum quæ pro peccato fiebant Chriſti morti non rectè reſpondent: Chriſtus enim pro omnibus eſt mortuus, idque ex Dei ipſiuſque Chriſti ſolâ voluntate ac decreto, abſque ullo eorum pro quibus mortuus eſt aſſenſu antecedente, & non pro uno quopiam peccato, ſed pro omnibus peccatis eſt mortuus: Privatorum autem illa ſacrificia non ſolùm pro omnibus non offerebantur, ſed neque etiam pro omnibus illorum privatorum peccatis, ſed pro uno quopiam ſingulorum peccato, idque non ſine antecedente voluntate uniuſcujuſque. Sacrificia igitur pro peccato in quibus Chriſti mortem adumbratam fuiſſe dici poteſt, ea erant quæ ab ipſâ tantùm Dei ordinatione pendebant, & a ſummo Sacerdote ſtatis quibuſdam temporibus, nullâ populi expectatâ voluntate, pro univerſo populo offerebantur, præſertim verò anniverſarium illud, alia verò, ſacrificia noſtra ſpiritualia meliùs adumbrabant. Socin. prælect. c. 23. Duabus E. de cauſis potiſſimùm ſtatuunt mortem Chriſti in illis non fuiſſe adumbratam, Primò quia non fuerunt præſtita pro omnibus peccatis univerſi populi, ſed pro uno tantùm. Secundò, quia populi voluntatem requirebant præcedaneam, ideoque non tam Sacerdotis quàm populi ſacrificia erant, & meliùs ſacrificia noſtra ſpiritualia quàm Chriſti ſacrificium quod ſolius Dei & Chriſti voluntate peractum eſt, repræſentabant.
XLV. Verùm nihil hîc eſt quod negotium faceſſere nobis poſſit aut debeat. Primò, non negamus in ſacro anniverſario præſtantiſſimam & præ cæteris illuſtrem fuiſſe ſacrificii Chriſti figuram, quod in cauſâ fuit procul dubio ut toties Apoſt. ad illud reſpiceret, ſed non ſequitur propterea in aliis nullam fuiſſe: notum enim unius ejuſdemque rei varios & diverſiſſimos eſſe typos, ut multiplex ejus perfectio ſecundum varias ejus σχέσεις & aſpectus repræſentetur, quæ in unâ aliquâ picturâ reddi non potuiſſet: hinc tot tamque variæ figuræ unius Chriſti occurrunt ſub V. T. multiplices umbræ unius corporis, diverſiſſimi typi unius veritatis, quia plura fuerunt in ipſo & quoad perſonam & quoad officia & beneficia, quoad paſſiones & gloriam, mortem & vitam, quàm ut uno aliquo typo adæquato repræſentari poſſent; ſed ita tamen varii illi typi ſpectandi ſunt ut non ſeorſim, aliàs plena rei veritas non haberetur, ſed ſimul & conjunctim conſiderentur, ut quod in uno deeſt ex altero ſuppleatur. Quum E. Sacrificium Chriſti perfectiſſimum ſub diverſâ σχέσει ſpectari poſſit, & quâ pro omnibus in univerſum omnium peccatis offerendum fuit, & quâ pro ſingulis cujuſque, tam pro iis quæ per errorem & imprudentiam admiſſa ſunt, quàm pro ultroneis & voluntariis quæ fiunt ἐν ἀπροσεξίαις; ideo pluribus figuris opus fuit, ad hoc myſterium quadantenus demonſtrandum, & quemadmodum in publico & anniverſario efficaciæ ipſius amplitudo & extenſio ad omnes clariùs demonſtrabatur, ita in privatis, applicatio ejus ad ſingulos expreſſiùs patuit: Propterea non bene infertur Chriſti ſacrificium pro omnibus fuit, E. in privatis quæ pro ſingulis offerebantur Chriſtus adumbrari non potuit: Ita enim Chriſtus pro omnibus mortuus, ut pro ſingulis ſuis, & ita fideles in communi λύτρῳ illius participant, ut ſpecialiter uniuſquiſq; vim ejus ad propriorum peccatorum expiationem referre debeat & poſſit.
XLVI. Secundò. Etſi quædam diſcrimina occurrunt inter ſacrificia privatorum & Chriſti, ut quòd illa antecedente conſenſu populi & voluntate offerrentur, iſtud non item, non obſtat tamen quo minus typi fuerint, ſimilitudo enim talis non eſt quæ omnimodam conformitatem inferat, ſed tantùm partialem, cùm typi illi omnes fuerint inadæquati qui objectum alterâ tantùm ſui parte, non per omnia repræſentabant, ideo mirum non eſt ſi multiplex ſæpe occurrat diverſitas; quod & in ſacro illo publico oſtendi poteſt, in illo multæ erant hoſtiæ, hîc una, ibi aliæ à Sacerdote, hîc idem Sacerdos & victima, ibi quotannis iterabatur oblatio, hîc ſemel facta, Sacerdos pro ſe, Chriſtus tantùm pro nobis, aliud erat holocauſtum, aliud pro peccato, aliud ἱλαστικὸν, aliud pacificum, hîc utrumque habemus, unum Sacrificium Chriſti veritatem omnium continet, & eſt loco omnium. Tertiò, Voluntas offerentium ſacrificia nihil tollit de ſacrificio, quo minus aut ſacrificium, aut inter figuras Chriſti eſſe poſſit: nam ea non minus debuit adeſſé & reſpectu Sacerdotis & reſpectu populi in ſacro anniverſario. Quartò, falſum ea a populi voluntate pependiſſe, non verò a Dei præſcripto, nam ab expreſſa Dei ordinatione fluebat tam horum, quàm illorum, publicorum & privatorum inſtitutio, nec ideo populi magis dicenda quàm Sacerdotis ſacrificia, populus quippe per Sacerdotem, Sacerdos nomine populi λατρείας ἐπιτελεῖ. Quintò, non negamus iſta ſacrificia ſecundariò λογικὴν λατρείαν fidelium reſpexiſſe, ſed ita ut primariò ac principaliter ad Chriſtum deduxerint verum peccatorum ἱλασμὸν: Nec novum eſt typum unum rebus diverſis ſubordinatis applicari, ut Tabernaculum & Templum & Chriſti humanitatem adumbravit144 Joh. i. 14. Col. i. 19. Heb. ix. 11. & Eccleſiam145 Eph. ii. 20. 1. Tim. iii. 15. & ſingulos fideles146. Eph. ii. 21. 1. Cor. vi. 19. & 2. vi. 16. & Cœlum147 Apoc. xxi. 2. Heb. ix. 8. Sic ſacrificia fuerunt ſpecula miſeriæ & debiti per peccatum contracti148 Col. ii. 14. Heb. x. 2. 3. Secundò, picturæ miſericordiæ Dei, & meriti per Chriſti obedientiam & mortem ad ſalutem acquirendi149 Heb. ix. 13. 14. & x. 5. 6. Tertiò, tabulæ officii & cultus Deo exhibendi150 Rom. xii. 1. miſeriam aperiebant ad humilitatem, remedium gratiæ proponebant ad conſolationem, & gratitudinem docebant ad ſanctificationem, ſed prima & potiſſima relatio fuit ad Chriſtum, ſine quo & miſeria fruſtra detecta fuiſſet, & vitæ ſanctitas incaſſum præſcripta: Concluſum E. eſto, in ſacrificii iſtis omnibus Chriſtum latuiſſe, nullamque vim qualicunque demùm fuerint, niſi ab ipſius morte, in qua complementum ſuum aſſequi debebant, habuiſſe.
-
κενόν ( OCR/image: κενόν [kenon]) ↩
-
Pſ. cx. 5. ↩
-
Heb. v., ix., x. ↩
-
Eph. v. 2. & 1. Pet. i. 18. ↩
-
Deut. xviii. 18. ↩
-
Heb. v. 1. & viii. 3. ↩
-
- Tim. ii. 5. & Heb. xiii. 8.
-
Act. iv. 12. & Act. xv. 11. ↩
-
Heb. ix. 15. & Rom. iii. 25. ↩
-
Levit. xvii. 11. ↩
-
Genef. ix. ↩
-
Heb. ix. 22. ↩
-
Levit. i. 4. & Exod. xxix. 10. ↩
-
Lev. xvi. 21. ↩
-
Deut. xxi. 8. ↩
-
Num. xxxv. 34. ↩
-
Lev. i. 3. ↩
-
Lev. i. 13. 17. ↩
-
Lev. iv. v. &c. ↩
-
כפר & חטא ↩
-
Ro. viii. 31. Eph. v. 2. Heb. ix. & x. ↩
-
Genef. xxii. ↩
-
Luc. xxii. 20. ↩
-
Iſa. liii. 10. ↩
-
Iſ. liii. 5. ↩
-
- Cor. v. 21.
-
- Pet. ii. 24. & 1. Cor. v. 7.
-
Heb. xii. 24. ↩
-
Rom. iii. 24. v. 10. Eph. ii. 16. Col. i. 20, 21. ↩
-
Heb. i. 3. & ix. 14. 15. ↩
-
Eph. i. 7. 1. Pet. i. 18. Heb. ix. 15. ↩
-
Soci. par. 2. c. 13. ↩
-
כפר ↩
-
Pſ. xxxii. 1. ↩
-
Levit. v. 6. 10. & xvi. 6. c. xiii. & xiv. ↩
-
Levit. v. 6. ↩
-
verſ. 13. 16. 18. 25. 26. ↩
-
Rom. v. 10. & Eph. i. 7. 1. Pet. i. 18. ↩
-
Hebr. i. 3. ↩
-
Ro. vi. ↩
-
Rom. viii. 13. ↩
-
Heb. i. 3. & ix. 14. ↩
-
σχέσιν ↩
-
Hebr. ix. 9. 10. & x. 1. 2. 4. ↩
-
Apocal. xiii. 8. ↩
-
Heb. ix. 14. ↩
-
כפר ↩
-
Genef. xxxii. 19. ↩
-
Gen. xxii. Jac. ii. & Act. xiii. 33. ↩
-
Lev. xiii. 15. 16. ↩
-
Apoc. i. 5. 1. Joh. i. 7. Hebr. i. 3. ↩
-
Heb. v. 1. ↩
-
Heb. vii. 27. ↩
-
Hebr. ix. 25. 28. ↩
-
Hebr. vii. 25. & Rom. viii. 34. ↩
-
Jo. iii. 17. 19. & vi. 14. & ix. 39. vſ. xvi. 28. & xvii. 18. & Heb. i. 5. ↩
-
Jo. xvi. 28. ↩
-
Phil. ii. 8. ↩
-
Col. ii. 14. & Eph. ii. 14. ↩
-
Rom. iv. 25. & viii. 31. ↩
-
Gen. viii. ↩
-
Exod. xxix. ↩
-
Rom. v. 18. ↩
-
Heb. iv. 10. ↩
-
Joh. xvii. 5. vſ. xix. 28. ↩
-
Hebr. ii. 17. & iv. 15. ↩
-
Hebr. v. 8. ↩
-
Heb. v. 5. ↩
-
Act. xiii. 33. & Rom. i. 4. ↩
-
Iſ. vii. 14. & Mat. i. 21. ↩
-
Mich. v. 2. ↩
-
Prov. viii. 22. ↩
-
Pf. lxxxix. 29. & Pf. xvi. ↩
-
Heb. vii. 10. ↩
-
Heb. ix. 8. ↩
-
Heb. vii. 26. ↩
-
Heb. vii. 24. ↩
-
Gal. iii. 25. ↩
-
Rom. x. 4. ↩
-
Heb. x. 1. ↩
-
Col. ii. 17. ↩
-
- Cor. i. 20.
-
Heb. vii. 27. ↩
-
c. x. 11. ↩
-
Heb. x. 3. 4. ↩
-
Heb. vii. 27. ↩
-
c. ix. 7. ↩
-
c. x. 3. ↩
-
Lev. iv. 3. 13. ↩
-
Joh. i. 29. ↩
-
- Pet. i. 18.
-
Apoc. v. 12. & xiii. 8. ↩
-
Lev. iv. 34. ↩
-
Lev. xii. 6. & xiv. 2. ↩
-
Lev. xiv. 12. ↩
-
- Pet. i. 18.
-
- Pet. i. 2.
-
Joh. xix. 36. ↩
-
Exod. xii. 27. ↩
-
Pf. l. 13. ↩
-
Joh. i. 29. ↩
-
Apo. xiii. 8. 11. ↩
-
Num. xix. ↩
-
Heb. ix. 14. 11. ↩
-
Rom. viii. 3. ↩
-
Heb. x. 5. 6. ↩
-
Heb. xiii. 12. ↩
-
If. liii. 10. ↩
-
- Cor. v. 21.
-
Epheſ. v. 2. & Heb. ix. 15. 14. & Rom. v. 6. 10. ↩
-
- Cor. xiii. 2.
-
If. lxiii. 2. 3. & If. i. 18. ↩
-
Heb. xiii. 11. & Joh. xix. 17. 18. ↩
-
Heb. ix. 14. 15. ↩
-
- Joh. v. 6.
-
Eph. v. 26. ↩
-
Heb. xiii. ↩
-
Heb. ix. 12. & x. ↩
-
- Cor. v. 21.
-
Rom. viii. 32. & Heb. ix. 12. & x. 12. ↩
-
Heb. xiii. 11. 12. ↩
-
Exod. xxiv. ↩
-
Heb. ix. 19. 20. ↩
-
Pf. l. 5. ↩
-
Gen. xv. 9. ↩
-
Luc. xxii. 20. ↩
-
Heb. ix. 19. ↩
-
- Pet. i. 2. & Heb. ix. 14.
-
Eph. i. 7. & Ro. v. 1. & 1. Jo. i. 7. 3. ↩
-
- Cor. i. 20.
-
- Pet. ii. 7.
-
Heb. ix. 23. & x. 19. ↩
-
- Cor. iii. 18.
-
If. lv. 1. & 1. Cor. iii. 21. ↩
-
Exo. xix. & xx. ↩
-
Exo. xix. 12. ↩
-
Matt. xi. 28. & Eph. ii. 13. & Hebr. iv. 16. ↩
-
Heb. xii. 19. 20. 21. ↩
-
If. lxi. 1. 2. & Rom. viii. 1. 16. ↩
-
Gal. iv. 24. 25. 26. ↩
-
- Cor. iii. 6. 7.
-
Exod. xx. 19. ↩
-
Exod. xxiv. 10. 11. & Pſ. lxxxv. 9. & Jo. xiv. 9. & 1. Jo. i. 1. ↩
-
Joh. i. 14. & Col. i. 19. & Heb. ix. 11. ↩
-
Eph. ii. 20. & 1. Tim. iii. 15. ↩
-
Eph. ii. 21. & 1. Cor. vi. 19. & 2. vi. 16. ↩
-
Apoc. xxi. 2. & Heb. ix. 8. ↩
-
Col. ii. 14. ↩
-
Heb. x. 2. 3. ↩
-
Rom. xii. 1. ↩