Ir para o conteúdo

DISPUTATIO SECUNDA

Que Prima eſt

DE IDOLOLATRIA ROMANA.

Reſpondente MARCO MICHÆLIO Genevenſi.

I. SUPERIORI Diſputatione diximus, Tria hæc præcipuè Seceſſionis noſtræ neceſſitatem, & Syncretiſmi impoſſibilitatem facere, Hæreſim in Doctrina, Idololatriam in Cultu, & Tyrannidem in Regimine; Et de Hæreſi jam egimus, demonſtravimuſque adeò tot capitales & fundamentales errores obtinere in Papatu, ut impoſſibile ſit eos fovere & profiteri ſine præſentiſſimo ſalutis diſcrimine. Sequitur jam ut de duobus aliis Capitibus diſputemus; & primò de Idololatria, poſtmodum de Tyrannide.

Idololatria juſta cauſa Seceſſionis.

II. Ut autem de Idololatria dicamus; Quia res eſt maximi momenti, & quæ ſola neceſſitatem Seceſſionis noſtræ abundè comprobat, paulò plenius de ea eſt diſſerendum. Hoc verò nobis argumentum eſto primarium; Ab illius Eccleſiæ communione & ſacris neceſſariò ſecedere tenemur, quæ multiplicis Idololatriæ in cultu ſuo rea eſt; At Eccleſia Papalis hoc crimine manifeſtè tenetur. Ergo. Majorem propoſitionem vix opus eſt ut probemus, quando Scriptura paſſim Idololatrian damnat, tanquam fœdiſſimum crimen, & cum vera Dei communione planè ἀδύνατον; hinc Paulus 1. Corint. 6. 9. idololatras à regno cœlorum excludit, & 1. Corint. 10. 14. jubet Corinthios fugere idololatriam, & 2. Cor. 6. 16. 17. nullam communionem eſſe poſſe inter Templum Dei & Idola profitetur, τίς συγκατάθεσις ναῷ Θεῷ μετὰ εἰδώλων, Petrus cap. 4. 1. verf. 3. Idololatriam inter peccata Gentilium recenſet, quæ procul eſſe debent à Chriſtianis, Johannes 1. cap. 5. verſ. ult. hoc unum præ cæteris commendat, Filioli cavete ab idolis. Nec ob ullum aliud peccatum graviùs unquam iratus Dominus legitur adversùs populum Iſraëliticum, vel ad deſerendum ipſum, & libellum repudii ipſi dandum, ullo alio crimine fortiùs eſt impulſus, ut paſſim apud Prophetas videre eſt. Nec ſanè mirum; nam ſi non aliâ re magis mariti ira accenditur in uxorem, quàm ſi videat ab ipſâ violari fidem conjugalem; quantò juſtiùs Deus zelotypus, qui impatiens eſt conſortis, nec parem aut ſuperiorem ferre poteſt, commovebitur adversùs Eccleſiam, quæ ſacrum fœderis & conjugii ſpiritualis, quod cum ipſa contraxit, vinculum infami idololatriæ adulterio abrumpit? Tale enim eſt vinculum Religionis, quæ nos ſoli Deo religat, quale eſt conjugii, Deus quippe in Scriptura ſe ſponſum noſtrum eſſe teſtatur, Eccleſiam verò ſponſam ſuam, quam in uxorem ſibi deſponſavit Hoſ. 2. 2. 16. 20. Ezec. 16. 8. Ideo toties ſpirituale adulterium committit, quoties aliud quicquam præter verum Deum religioſo cultu proſequitur, quo crimine nullum aliud gravius dari poteſt, nec quod acriùs zelotypiam Dei in Eccleſiam accendat, ut paſſim apud Prophetas legitur. Hinc Thomas 2. 2. q. 94. 3. In peccatis, inquit, quæ contra Deum committuntur, quæ tamen ſunt maxima, graviſſimum eſſe videtur, quod aliquis honorem divinum creaturæ impendit. Si ergo demonſtraverimus Eccleſiam Romanam Papalem eſſe idololatricam, cauſæ nihil dici poterit, cur Majores noſtri ab ea ſecedere non debuerint, & cur, rebus ſic ſtantibus, impoſſibilem non dicamus cum ea Syncretiſmum. Quænam enim poſſet eſſe legitima conſociatio? Quænam unio cum adultera, quandiu vigent & durant ipſius fornicationes? 2. Reg. 9. 22. Apo. 17. 4. Amoveat eas & redeat in gratiam cum Domino ſuo, & nobiſcum etiam Pax erit.

III. Etſi autem Majoris propoſitionis veritas ita evidens eſt, ut nemo niſi apertè Idololatra huic refragari poſſe videatur: Eam tamen intactam non relinquunt Adverſarii; ſed quibuſcunque poſſunt modis infringere conantur; Primò Gregorius de Valentia lib. 2. de Idol. cap. 5. diſtinguere non erubeſcit Idololatrian in licitam, & illicitam, & ad tam nefarium commentum confirmandum trahere conatur locum 1. Pet. 4. 3. ubi damnantur ἀθέμιτοι εἰδωλολατρείαι, quod V. V. reddit illicitos ſimulachrorum cultus, quaſi illicita tantùm Idololatria Lege Dei vetaretur, non verò licita, quæ à ſuis exerceatur. ℞. Monſtrum doctrinæ, cujus ipſum Satanam pudere debuit, nedum hominem Chriſtianum; ſi verò hoc credit cum ſociis ſuis, cur tantopere laborant, ut ſe à crimine Idololatriæ liberent, cur adeò exardeſcunt quum Idololatræ vocantur, nonne facilè ſe hac diſtinctione expedire poſſunt? Sed quis ferat hominis inſaniam? Quaſi epitheta quæ rebus ſignificandis adhibentur, eſſent ſemper διακριτικά, non vero etiam ſæpe ἐξηγητικά, ad diſtinctionem tantùm, non item ad amplificationem; concludat ergo pari ratione peccatores quoſdam dari pios, quia judicium Dei futurum dicitur adversùs peccatores impios Jud. 15. quaſi darentur optimæ quædam abominationes, quia peſſimarum fit mentio Ezech. 8. 9. quaſi quædam ſtupra & ſcelera licita eſſe Cicero innueret, quia pro Milone nefaria ſtupra & nefaria ſcelera Clodii vocat. Quis verò non videt Petrum hoc epitheto nihil aliud, quàm nefariam & infamem Gentilium Idololatriam carpere voluiſſe, & gravitatem tanti criminis deſcribere?

IV. II. Excip. Idololatriam non eſſe ſufficientem Seceſſionis cauſam: 1. quia certum eſt Eccleſiam Iſraëliticam ſæpe in Idololatriam eſſe prolapſam, nec tamen vel pios ab ea ſeceſſionem ſtatim feciſſe, vel Deum hoc illis præcepiſſe. 2. Eliam non receſſiſſe ab Eccleſia Iſraëlitica, licèt ſe ſolum relictum eſſe putaret, qui verum Deum coleret. 1. Reg. 19. nec ſeptem illa millia, quæ genua non flexerant Baali, licèt Eccleſia illa idololatrica foret & corruptiſſima. 3. Azam, Joſaphatum, Joazum, Amaziam, Azariam, & alios Reges celebrari, quòd ambulaverint recto pede coram Deo inſtar Davidis, qui tamen Excelſa, in quibus adhuc ſacrificabat populus, non ſuſtulerant, 1. Reg. 15. 14. & 22. 44. 2. Reg. 12. 3. & 15. 4. 2. Chron. 15. 17. & 23. 33. Quidni ergo potuerint ἡττήματα & abuſus, ſi qui erant, relinqui in Eccleſia Romana, ſalvâ tamen conſcientiâ? 4. Naamanem Syrum jam converſum ſeſe incurvaſſe in æde Rimmonis, cùm Rex coram Idolo procumberet, neque hoc à Propheta prohibitum fuiſſe, qui eum in pace dimittit 2. Reg. 5. 18. Idem ergo & nobis licere. 5. Eccleſiam Judaïcam tempore Chriſti corruptiſſimam fuiſſe & in fide & in moribus, domum Dei in ſpeluncam latronum eſſe mutatam, nec tamen pios, qui in ea adhuc degebant, Zachariam, Elizabetham, Simeonem, Annam, Beatam Virginem, & alios eam deſeruiſſe. Licèt ergo concederetur, graviſſimos fuiſſe errores & corruptelas in Eccleſia Rom. non ideo ſtatim relinquendam fuiſſe.

V. Quia Exceptiones iſtæ ſubinde recurrunt apud Adverſarios, & magno apparatu identidem reponuntur, diligentiùs paulò ſunt excutiendæ. ℞. 1. Quum ſupponunt Idololatriam non eſſe Seceſſionis cauſam ſufficientem; in eo perperam principium petunt, & tanquam certum & indubitaturum aſſumunt, quod eſt in quæſtione; Imò tantùm abeſt ut non ſufficiat, ut vel hæc una ratio, ſi nullæ aliæ darentur, ad ſeceſſionem faciendam neceſſariò nos impellere deberet; quia nulla communio poteſt eſſe Deo cum Idolis, nec ſancto & cœleſti Sponfo cum Adultera. 2. Exempla, quæ ad exceptionis probationem afferuntur, vel falſò, vel præter rem & ἀπροσδιονύσως adducuntur. Primò negamus pios ſub Veteri Teſtamento nullam ab Idololatris ſeceſſionem feciſſe, nec à Deo hoc illis præceptum; Secedebant ſeceſſione ſaltem mentali & negativa, abſtinendo ab erroribus & idololatria; ſecedebant etiam ſæpiùs ſeceſſione apertâ & patente, per proteſtationem ſeriam contra tales corruptelas, & gravem eorum increpationem, qui iis ſe polluebant. Sic Moſes ſeceſſit ab Idololatris, cùm Levitarum miniſterio graviſſimè hoc crimen ultus eſt, Exodi 32. Sic Prophetæ concionibus & declamationibus ſuis ſecedebant ab impuro cultu; Sic fideles praxi pietatis & vitæ ſe puros & immunes præſtabant ab iſtiuſmodi ſordibus, dum gemebant propter abominationes Iſraëlis Ezech. 9. 4. ut Lothus, qui Sodomis affligebat animam ſuam juſtam propter peccata Sodomæorum, 2. Pet. 2. Nec dici poteſt, ſeceſſionem illam præceptam non fuiſſe. Nam præterquam quòd pœna mortis in Idololatras denunciatur Exod. 22. 20. & Deut. 17. 2. Quoties Prophetæ nomine Dei increpabant Idololatras, toties piis ſeceſſionem ab ipſis præcipiebant, imò diſertè non ſemel hoc præſcriptum legimus Iſa. 52. 11. Diſcedite, diſcedite, Exite illinc, immundum ne attingitote, exite è medio ejus, &c. Et Hoſ. 2. 2. Contendite cum matre veſtra, contendite ipſam non eſſe uxorem meam, & me non eſſe virum ipſius, ut amoveat ſcortationes ſuas à conſpectu ſuo & adulteria ſua è medio uberum ſuorum, ne denudem eam planè, &c. quod non ſemel alibi iteratur.

VI. Dices, qualiſcunque fuerit eorum ſeceſſio, certum eſt non fuiſſe poſitivam, qualis à nobis facta eſt, quæ cœtus habuerit ſegregatos, & aliam Eccleſiam erexerit. ℞. Gratis ſupponitur nullos ſeceſſiſſe poſitivè, quis dixerit è decem Tribuum numero, temporibus Regum piorum, neminem Samariam reliquiſſe & vitulos, ut aſcenderet Jeroſolymam, & ad ſacra in Templo facienda rediret? Deinde ſi talis facta non eſt ſeceſſio, qualis Noſtrorum fuit à Papatu, mirum videri non debet, quia nec fieri potuit, nec abſolutè adhuc, quo loco res erant in populo Dei, neceſſaria fuit. 1º. Deus ſub V. T. uni loco cultum ſuum affixerat, nec alibi quàm in Judæa notus erat, unde aliò ſe recipere non poterant fideles, vel Eccleſias novas erigere cum ſpe ſalutis, ſed tenebantur ibi morari, ubi Verbum Dei audiebatur, ubi ſigna ſalutaris præſentiæ habebantur, & fœdus ac promiſſiones proponebantur. 2º. Licèt Idololatria ſæpe obtinuerit in populo, nunquam tamen eatenus invaluiſſe eam videmus, ut abiret in Legem, & populus ad eam per vim adigeretur; alias ſeptem illa millia Eliæ tempore genua flectere Baali coacta fuiſſent, quod tamen negat Dominus; pertrahebatur quidem populus ad peccandum exemplo Regum vel Sacerdotum, vel propriâ ſponte, ut conſtat fuiſſe ad idololatriam maximè pronum & φιλείδωλον; Sed non conſtat neceſſitatem hanc cuiquam impoſitam fuiſſe; Imò non deſinebant Prophetæ, qui tunc temporis vivebant, acriſſimè invehi & in Reges & in populum, & à graviſſimo illo crimine eos revocare. Non deerant etiam veri & puri Dei cultores, qui animum & corpus ab iſtiuſmodi abominationibus illibatum ſervarent; Sic in vituli aurei idololatria non omnes eo crimine ſe polluiſſe certum eſt, ex eo quòd Moſes hortatur eos, ut vindictam Dei in fratres exequantur Exod. 32. 26. Quis eſt Jehova ad me aggregator: Sic tempore Judicum, quo corruptiſſimus erat Eccleſiæ ſtatus, excitabat ſubinde pios Vindices, qui eos ab Idololatria ſua avertere conabantur, ſed iis non auſcultabant Jud. 2. 16. 17. Sic tempore Achabi Hobadias præfectus Domus Regis dicitur timuiſſe Jehovam valde, & occultaſſe centum & quinquaginta Prophetas Jehovæ 1. Reg. 18. 3. 4. Sic quum tempore Achazi Altare Damaſcenum erectum eſt in Templo, non ſublatum fuit Moſaicum, ſed remotum tantùm aliquantiſper, ita ut in eo ſacrificia non deſinerent offerri 2. Reg. 16. 14. 15. Tempore Ezechielis dum Principes, Sacerdotes, & maxima populi pars abominandâ idololatriâ ſe contaminabant Ezech. 8. ſupererant tamen veri fideles, qui ſuſpirabant in corde, & exclamabant apertè propter abominationes Iſraëlis Ezech. 9. 4. quos ideo, ut à judicio quod in alios immittere decreverat tutaretur, notâ aliquâ in fronte ſignari jubet. Sed jam planè alia eſt ratio ſub N. T. Nam Deus uni loco non ampliùs affixiit Eccleſiam ſuam, ſed in omnes gentes extendit, ita ut ubivis coli poſſit in ſpiritu & veritate. in omni loco ſuffitus & oblatio, id eſt, λογικὴ λατρεία & ſacrificia ſpiritualia precum & laudum offerri poſſent Nomini ejus, ut prædixerat Mal. 1. Itaque liberum eſt & integrum fidelibus ſecedere ab Eccleſia idololatrica, non tantùm negativè, ſed etiam poſitivè; maximè cùm Deus vexillum Euangelii erexit, & ad libertatem vocavit; quomodo potior fuit conditio noſtra præ aliis fidelibus, qui ante reformationem in Papatu vivebant, ut ſuo loco plenius dicetur. Deinde non tantùm liberum fuit, ſed & neceſſarium, quia non ſimpliciter ſuperſtitio & Idololatria multiplex in Eccleſiam invecta eſt ut olim, ſed in Legem jam abierat, & ſub ſeveriſſima anathematis pœnâ fuerat ſancita, quod factum imprimis fuit in Conciliabulo Tridentino. Unde non potuit ampliùs ſeceſſio negativa ſufficere, ſed neceſſariò, vel ſeceſſio poſitiva facienda fuit, ut ſaluti fidelium proſpiceretur, vel participandum idololatriæ, quod piæ mentes meritò horrebant.

VII. Sic ad rationem primam patet reſponſio. Secunda facili negotio pariter ſolvitur. Nam licèt Elias non receſſerit poſitivè ab Eccleſia Iſraëlitica; non ſequitur, neque Nos ab Eccleſia Papali recedere debuiſſe, rationes diſparitatis jam dedimus, quibus & hanc addimus, quòd Elias peculiari vocatione ad populum illum, ut Propheta Dei miſſus eſſet, qui reſiſteret impio Regi Achabo, Sacerdotes & falſos Prophetas Baaliticos occideret, & populum idololatriæ convictum ad veri Dei cultum reduceret. Sed quis dixerit fideles tali munere inſtructos fuiſſe in Papatu? Quis neſcit vel tacendum fuiſſe, & ſilentio exitiali premendam veritatem cognitam, & Chriſtum abnegandum, vel ſi quis mutire auſus fuiſſet ad errores & idolomanias arguendas, paratas fuiſſe in eum cruces, exilia, ferrum, & flammas, & omnis generis tormenta, ut innumerorum Martyrum exemplis patet. Cùm E. malum eatenus factum eſſet immedicabile, ut non ſolùm vocem monitoris audire nollet Roma; ſed & in monitores ipſos immaniter ſæviret, quid faciendum fuit, niſi ut fugati diris perſecutionibus ab ea recederemus, & quando ſanari noluit, ſaluti noſtræ tempeſtivâ & juſtiſſimâ ſeceſſione conſuleremus. Itaque non negamus Eccleſiam Iſraëliticam poſt decem Tribuum defectionem ſub Jeroboamo corruptiſſimam fuiſſe & apoſtaticam, & veram Eccleſiam tunc temporis in regno Judæ ſuperſtitem fuiſſe, ubi Arca erat & Templum, ubi Sacerdotes & Levitæ legitimè vocati ſacris operabantur. (quanquam fatendum eſt neque illam Eccleſiam, licèt graviſſimi peccati ream, adhuc abſolutè à Deo rejectam fuiſſe, ſuos enim ad eam adhuc mittebat Prophetas, ſuos habebat in ea fideles & electos, ſuumque adhuc vocabat populum, 2. Reg. 9. 6. 9.) Sed hoc tantùm volumus planè aliam eſſe in hoc negotio Eliæ & noſtri rationem. Nec opponi hic debet, quòd Elias interfuerit etiam ſacris idololatricis, quando non ut approbator, ſed ut irriſor adfuiſſe legitur, non qui iis communicaret, ſed qui eorum impietatem & ſtultitiam ſarcaſticè traduceret 1. Reg. 18. 27. Sic adfuiſſe legitur Vir Dei ſacro Jeroboamico, cum ipſe Rex vitulis immolaret, ſed eo venit miſſus à Deo, ut impium cultum deteſtaretur, iis adjectis minis, quas Deus illi mandaverat 1. Reg. 13. 1. 2. Sed alias nec Propheta, nec pius ullus oſtendi poteſt, qui adoraverit in Bethel aut ſacrum fecerit, quia noverant ſe id non facturos, quin aliquo ſacrilegio ſe contaminarent.

VIII. Ad 3um de piis Regibus, qui Excelſa non ſuſtulerant; ℞. 1º. pietatem eorum quidem in cæteris laudari, ſed factum hoc tamen peculiariiter carpi & vituperari, ut in Salomone 1. Reg. 3. 3. Salomon dilexit Dominum & ambulavit in ſtatutis Davidis Patris ſui, ſacrificabat tantùm & incenſum offerebat in Excelſis. Et in Amazia 2. Reg. 14. 3. & 15. 34. Fecit quod gratum eſt Deo, ſed non ſicut David, nam Excelſa non fuerunt remota, & populus adhuc ſacrificabat in Excelſis. Verum quidem eſt ante extructum Templum ibi ſacra facere licitum fuiſſe, ut Samuel in Excelſo ſacrificavit 1. Sam. 9. 12. & 16. 3. in Area Araunæ David 1. Chro. 21. 27. 28. 29. 30. Salomon & populus in Excelſis ſacrificabat 1. Reg. 3. 2. 3. 4. Et variis ex locis conſtat Prophetis conceſſum eſſe, ut in certis quibuſdam caſibus extra ordinem alibi, quàm ſupra altare Moſaicum ſacrificia præſertim Euchariſtica offerrent, quod in abuſum ordinarium poſtea traxit populus. Quia verò in eam rem eligebantur potiſſimùm colles & loca excelſa; hinc Excelſorum nomen datum eſt iis omnibus locis, in quibus ſacra Deo fiebant extra locum à Deo conſtitutum. Quod Gentes etiam κακοζηλίᾳ quadam imitantes, in collibus & loca excelſis fana & altaria Diis ſuis erigebant; Unde vox Græca βωμὸς ab Heb. Bama, quod Excelſum locum notat, manifeſtè deducitur. Sed poſtquam ſemel extructum fuit Templum, non fas fuit ampliùs in Excelſis ſacrificare, ſed in ſolo Templo; Unde non carebat vitio cultus in Excelſis, ſed peccatum tamen differebat à crimine Idololatrarum; Nam quod 2º. loco obſervandum eſt, tolerabantur à piis Regibus Excelſa, non ut in iis falſi Dii & Idola colerentur, ſed verus tantùm Deus; Bahalim enim & cætera Idola, quibus ſacra fiebant, dicuntur deſtruxiſſe, ideoque laudantur. Peccatum ergo fuit, ſed in loco cultus tantùm, non verò in objecto. Sed Pontificii longè aliter ſe gerunt, nec enim peccant circa locum, quod levius eſſet, ſed circa Objectum ipſum & modum cultus, ut jamjam ſumus probaturi. Itaque eſt hic fallacia parium, nec ab uno ad aliud valet conſequentia.

IX. Ad 4. de Naamane Syro ex 2. Reg. 5. ℞. 1º. Regulis & legibus vivendum, non exemplis; neque ſi aliquid minùs rectè ab ipſo admiſſum eſt, continuò in exemplum debet trahi; & mirum eſt homines iſtos, cùm habeant in Verbo viam univerſalem, ac benè tritam, in qua non poſſunt aberrare, in particulare exemplum tanquam in anguſtam ſemitam declinare malle, in qua facilis ſit error. Naaman adhuc ſemipaganus & νεόφυτος exiguam tantùm intelligentiæ ſcintillam habebat, ideo non mirum ſi adhuc hærebat, ſed Chriſtiani in tanta Euangelii luce, quomodo adhuc cæſpitare poſſunt ſine gravi crimine? 2º. Si urgeatur exemplum, tantum abeſt ut illis faveat, ut ſatis apertè adverſetur; nam publicè ille abjuravit idolorum cultum, & verum Deum agnovit; cùm inter alia vovet ſe poſthac ſacra non facturum, niſi Deo Iſraëlis ℣ 17. id autem quid aliud erat quàm publicam & omnibus notam proſeſſionem facere, ſe non ampliùs eſſe idololatram? deinde duos mulos onerat terrâ ſanctâ, in qua Deum adoret, ne terræ profanæ contagione pollueretur, quod etſi ſuperſtitione non caruit, teſtabatur tamen eo ipſo ſe à ſuperſtitionibus Syrorum vehementer abhorrere. 3º. Incurvatio illa, de qua loquitur, non tam erat religioſus cultus idoli, quàm officium politicum, & civilis obedientia, quam Regi exhibere tenebatur oranti in Templo illo, ſic ut eſſet illi ſcipionis loco; verba ſunt manifeſta; poſtquam enim proteſtatus eſt ℣ 17. ſe non ampliùs facturum ſacrificium aut holocauſtum Diis alienis, ſed Jehovan, addit, hac in re condonet Jehova ſervo ſuo, quum ingreditur Dominus meus ædes Rimmonis, ut incurvet ſe ibi (nam is nititur manu mea) ſi incurvavero me in æde Rimmonis, hoc incurvare meum in æde Rimmonis, condonet quæſo Jehova ſervo ſuo in hac re. Ex quibus liquet hanc incurvationem non fuiſſe adorationem vel Idololatriæ ſimulationem, alias proteſtatio fuiſſet facto contraria, ſed civile demum obſequium, quod Regi exhibere conſueverat. Exemplum ſimile habet Eccleſiaſtica Hiſtoria apud Theodor. lib. 5. c. 15. in Valentiniano I. qui Iulianum Apoſtatam deduxit ad Fortunæ fanum. Et Sleid. li. 7. idem notat de Electore Saxoniæ, qui enſem præferens Carolo V. Miſſam adiit, non repugnantibus Theologis, quia ad ſuum officium vocabatur, non ad Miſſam ut ad cultum divinum: Hic tantùm diligenter attendendum eſt, ne quis dubitante aut reclamante conſcientiâ hoc faciat, ſatius enim aliàs foret cedere munere Rom. 14. 23. Ne itidem ullum reverentiæ ſignum myſteriis impiis exhibeat, quod vel in ſpeciem conſenſus trahi poſſit, ſed manifeſta ſit improbatio & deteſtatio impiorum ſacrorum. Quam in rem memorabile eſt ejuſdem Valentiniani exemplum, qui cùm ædituus introëuntes aquâ luſtrali ethnico more expiaret, & guttam aquæ lævæ ſuæ ab eo aſperſam videret, pugnis cædit ædituum, ſeque inde non expiatum, ſed turpi labe pollutum ait. 4º. Eo ipſo quo veniam facti poſtulat, agnoſcit poſſe aliquod in eo eſſe peccatum, aliàs nihil opus fuiſſet, non ſemel, ſed bis tam ſollicitè petere ſibi hoc condonari, niſi alicujus culpæ reum ſe hoc præſtando fieri videret; quis verò dicat Naamanem peccantem imitandum eſſe? 5º. Reſponſio Prophetæ factum abſolutè non probat, nec ei licere affirmat, ſed tantùm in pace dimittit, & hoc reſponſo abeuntem ſalutat, non dicit, Abi, ſic agito, Dominus tibi propitius erit, Sed tantùm abi in pace, quod perinde eſt ac ſi polliceretur, ſe illum prout petierat precibus ſuis adjuturum. Neque hic mirum videri debet, quòd Propheta eum non arguat, nec ſedulò moneat, ut ab hoc peccato ſibi caveat, cùm enim peccatum eſſe pro quo veniam rogabat non ignoraret, docendus non tam fuit, quàm conſolandus & confirmandus; Ideo cùm dicit Vade in pace, videtur illi polliceri divinam opem non defuturam, quæ illum à tali lapſu conſervaret; nec conſtat deinceps eum in eo perſeveraſſe.

X. Ad 5um de Eccleſia Judaïca tempore Chriſti. ℞. Diſparem eſſe rationem. Primò quia licèt eſſent multi abuſus & corruptelæ in cultu Dei, erant potiùs vitia perſonarum, quàm doctrinæ apud omnes receptæ. Traditiones & ἐθελοθρησκεῖαι Phariſæorum erant, ſed obſervationis, liberæ & privatæ illius ſectæ, non totius Religionis; Præcipuè in Templo nullum apparebat idolum, quod à laxata captivitate Babylonica horruit ſemper populus Judaïcus. 2º. Etſi Chriſtus abrogaturus erat cultum illum Moſaicum, nondum tamen abrogaverat, nondum Chriſtianos cœtus publicos à Judaïcis ſeparatos cogebat, ſacrificia in Templo legitimo ritu peragebantur, & nulla alia Eccleſia præter Judaïcam adhuc erat conſtituta. At hic alia omnia; Nam & Eccleſia Papalis tota Idololatriâ plena eſt, Chriſtus alibi Eccleſias puriores erexit: Ut ergo licèt Chriſtus permitteret tum audire Phariſæos, modò ab eorum fermento ſibi caverent fideles, tamen Chriſtiani nomen non meritus eſſet is, qui obtentu dicti Chriſti à Synagoga Judaïca non receſſiſſet, poſt conſtitutam Eccleſiam Chriſtianam, & ex quo Apoſtoli ſeceſſionem à Judæis urgebant Act. 2. 40. Exite ex hac generatione. Ita nec verorum fidelium nomine digni ſunt, qui Phariſæos hodiernos audiunt, & Eccleſias quas collegit Deus contemnant. Babylone manſerunt Judæi ſine crimine, nondum ſolutâ captivitate; Sed quum tempus liberationis acceſſit, qui ſe fratribus non adjunxerant ad exeundum, meritò culpandi veniebant. Dum captivitatis durant tempora, licet eſſe captivum, poſtea verò non captivus, ſed ſervus eſt qui manere ſtatuit, nec licet moram trahere ſonante tubâ, Exi è Babylone, niſi peſſimè nobis conſultum volumus.

XI. His verò in anteceſſum ad Majoris propoſitionis confirmationem & vindicias ita dictis, deſcendimus ad Minoris probationem, & oſtendere ſuſcipimus Eccleſiam Papalem verè eſſe idololatricam. Non quòd craſſam Gentilium idololatriam huic affingere velimus, quaſi vel Jovem, vel Martem, vel alia exoleta & fictitia Gentium Numina adhuc veneretur. Sed quia etſi ſubtiliùs, non minùs tamen verè & propriè peccatum iſtud committit. Nam cùm duæ potiſſimæ ſint Idololatriæ ſpecies, Prima reſpectu Objecti, quæ damnatur præcepto primo, quando aliud quid præter verum Deum divino & religioſo cultu colitur; quomodo Idololatræ erant Gentiles, qui falſos Deos colebant, & quotquot Creaturis honorem & cultum Deo ſoli debitum reddunt. Altera reſpectu modi, quæ ſecundo mandato prohibetur, quando vel verus Deus in imagine colitur, quomodo Iſraëlitæ in deſerto, & Jeroboam in defectione ſua, Deum in vitulis coluerunt; Vel falſus itidem in imagine adoratur, ut ſimulachra Gentilium erant falſorum Deorum. Utriuſque Idololatriæ ream eſſe Romanam ſedem pertendimus.

XII. Ut ergo à prima ſpecie ordiamur, quæ circa Objectum verſatur. Sic arguimus. Qui divinum & religioſum cultum exhibet creaturis, & iis qui naturâ non ſunt Dii, Is benè dicitur & eſt reverà Idololatra. At Eccleſia Romana talem cultum defert Creaturis, Ergo. Major ab ipſa Idololatriæ definitione petitur, quia idololatria ex definitione Apoſtoli, nihil aliud eſt quàm σεβάζεσθαι & λατρεύειν τῇ κτίσει παρὰ τὸν κτίσαντα Rom. 1. 25. nec abnuit Thom. 2. 2æ. q. 94. art. 3. & in Epheſ. 5. 5. qui Idololatriam dicit eſſe cùm honor Deo debitus, creaturæ impenditur, quod Tertull. lib. 1. de idolol. jam antè notaverat, Idololatra eſt, qui Deo ſuos denegat honores & confert aliis. Sic errorem Collyridianorum B. Virginem religioſè adorantium ἀφόριστον εἰδωλοποιΐαν vocavit orthodoxa Antiquitas, ut eſt apud Epiph. hæreſ. 79. Sic Arianos, qui Chriſtum, quem meram creaturam arbitrabantur, religioſè colebant, vocavit εἰδωλοποιόντας τὸν κτίστην creaturam facientes Idolum. Ita ſi probatum ſemel fuerit religioſum & divinum cultum Creaturis exhiberi à Pontificiis, eo ipſo demonſtratum fuerit eſſe idololatras. Cultus autem religioſus ſoli Deo debitus, vel eſt internus cordis, vel externus corporis; Ut enim utramque hominis partem creavit & redemit, in utrâq; etiam & coli & adorari vult. Ad internum refertur ſpes & fiducia, quæ in ſolo Deo collocanda eſt; unde ipſe fiducia noſtra & ſpes dicitur Pſal. 71. Col. 1. 27. 1. Timoth. 1. 1. Deo enim non tantùm ut primo Vero per fidem, ſed ut ſummo Bono per fiduciam & ſpem eſt adhærendum. Cui enim cor noſtrum apponimus, id nobis Deus eſt, unde avari, quia divitiis fidunt, iiſque cor ſuum apponunt, dicuntur Idololatræ Eph. 5. 5. & iis Deus Mammon eſt Mat. 6. 24. Omnéſque mundani, qui rebus ſecularibus & terrenis affixi ſunt adulteri dicuntur Jaco. 4. 4. A Deo enim certum eſt cor ejus recedere, qui in Creatura fiduciam ponit Jer. 17. 5. fiducia cordis ſacrificium eſt, cui confidimus ei ſacrificamus Habac. 1. 16. Unde rectè Baſil. in Pſ. 17. ὥσπερ οὐδὲ σέβειν ἄλλῳ παρὰ τὸν Θεὸν προσῆκεν, οὕτως οὐδὲ ἐπὶ ἄλλῳ ἐλπίζειν ἢ ἐπὶ τὸν Θεὸν τὸν πάντων Κύριον. Ut non licet colere aliud præter Deum, Ita nec ſperare in aliquem præterquam in Deum omnium Dominum. Hoc non diffitetur Bellar. de Chriſto lib. 1. c. 5. In Scripturis paſſim in ſolo Deo confidendum eſſe dicitur, Jer. 17. & hinc rectè probat Chriſtum eſſe Deum, quoniam de eo ſcriptum eſt Pſalm. 2. Beati qui confidunt in eo.

XIII. Exteribr Cultus Deo debitus adoratione & ſervitute vulgò exprimitur, utraque verò Deo ſoli, ut peculiaris & propria reſervatur; nam de Creaturis dicitur Exod. 20. 5. Non adorabis eas neque coles, de Deo autem, Dominum tuum adorabis, eique ſoli ſervies Matth. 4. 10. Ubi Maldona. in h. l. & Ianſeni. concord. Euang. c. 15. bene obſervant excluſivam ſolum non ad ſecundam tantùm, ſed & ad primam partem referendam eſſe, aliàs Tentatori adorationem poſtulanti minùs aptè reſpondiſſet Chriſtus; Unde etſi à Moſe non ſit expreſſa αὐτολεξεί, implicitè tamen & virtualiter continetur, tum in ſcopo Moſis, qui eſt ſoli Deo cultum religioſum, excluſis Diis omnibus alienis, vindicare, tum ex natura ſubjecti de quo agitur ibidem, quæ enim Deo reduplicativè ut Deo debentur, illa ſoli Deo debentur, cum quo nulla Creatura in ſocietatem adorationis ſe jungere poteſt ſine ſacrilegio, nulla admitti ſine idololatria. Nec alia hìc Veterum mens, Iuſtinus Apol. 2. Θεὸν μὲν μόνον προσκυνοῦμεν, ὑμῖν δὲ πρὸς τὰ ἄλλα χαίροντες ὑπηρετοῦμεν, nos ſolum Deum adoramus, & vobis in rebus aliis læti ſervimus. Eccleſia Smyrnenſis apud Euſebium li. 4. c. 15. in Polycarpi Martyris Actis ſe Chriſtum Dei Filium unà cum Patre colere profeſſa, negat exertè ſe quemquam alium colere poſſe. Epiph. hæref. 69. Sancta Dei Eccleſia Creaturam non adorat. Origen. contra Celſum lib. 1. Chriſtum ait docere τὸν ἐπὶ πᾶσι Θεὸν μόνον δεῖν σέβειν ſummum Deum ſolum oportere colere. Athan. cont. Arianos ad Adolphium κτίσμα προσκυνῶμεν, non adoramus creaturam, abſit! in Ethnicos & Arianos iſtud delirium competit. Hinc Veteres, Arianos idololatriæ inſimulabant, eo quòd adorarent Chriſtum, quem tamen volebant eſſe Creaturam & merum hominem.

XIV. Quæ autem eſt adorationis ratio, eadem religioſæ ſervitutis, quæ Deo ſoli vindicatur 1. Sam. 7. 3. Matt. 4. 10. Dominum Deum tuum adorabis, & illi ſoli ſervies. Ad hanc autem varii actus pertinent, 1. Invocatio. 2. Voti nuncupatio 3. Juramenti conceptus 4. Conſecratio Altarium, Templorum, & feſtorum. 5. Thurificatio, qui omnes ad Deum ita pertinent, ut ad alterum ſine crimine transferri nequeant. 1º. Invocationem ad ſolum Deum dirigi, & præceptum Dei Pſal. 50. 12. & Oratio Dominica, quæ ad unum Deum nos evocat, abundè docent. Ut ſanè ille ſolus poteſt eſſe objectum Invocationis, qui eſt fidei, quomodo invocabunt eum, in quem non crediderunt? Rom. 10. 14. Ille ſolus poteſt invocari legitimè, qui poteſt exaudire, Pſ. 65. 2. 3. Et cùm ſacrificium ſit omnibus hecatombis longè præſtantius, Pſ. 50. 13. 14. 15. ut ſacrificium non niſi Jehovæ offerri potuit, Exod. 22. 20. Ita nec oratio. 2º. Vota ſoli Deo nuncupanda eſſe & Scripturæ autoritas Pſ. 76. 12. Iſa. 19. 21. Pſal. 50. 15. & praxis Sanctorum evincit, Gen. 28. 20. Num. 21. 2. 1. Sam. 1. 11. & hoc tam verum eſt, ut Bellar. ipſe non potuerit diffiteri; ſed miſero effugio conatur elabi lib. 3. de Sanct. c. 9. ſcilicet cum ſcriberentur Scripturæ, nondum cœpiſſe uſum vovendi Sanctis. Ergo jam ex Adverſarii confeſſione, Votorum nuncupatio, quæ fit Sanctis, non habet fundamentum in Scriptura, ſed in mero hominum commento. 3º. Atteſtatio Juramenti ad ſolum Deum refertur Deuteron. 6. 13. & 10. 20. Per nomen Domini Dei tui jurabis, Unde ipſi etiam Ethnici Θεὸν ὅρκιον Deum juramenti arbitrum dixerunt, nec quiſquam ut teſtis vel vindex in juramento præter eum compellari poteſt, ſolus enim poteſt eſſe teſtis, quòd verè juramus, ſolus poteſt eſſe vindex, ſi falſò juramus, Unde cùm per quem juramus, quaſi Deificamus, ſi ita loqui licet, attribuentes ei cordium ſcrutationem, occultorum cognitionem, veritatis patrocinium, falſitatis judicium, & poteſtatem ac potentiam perjuria vindicandi. Hinc jurare per eum, qui non eſt Deus, eſt Deum ipſum relinquere, & abnegare Soph. 1. 5. & juramenta per Creaturas & falſos Deos diſertè prohibentur Jer. 5. 7. Non tantùm Deus præcipit, ut quicunque jurat, per Deum amen id eſt veraciſſimum, juret Iſ. 65. 16. ſed ipſe etiam juravit unumquemque verè Chriſtianum per ſe juraturum, Iſ. 45. 23. ideo Juramentum peculiariiter Jehovæ dicitur Exod. 22. 11. quia nomine Dei interpoſito concipitur. 4º. Eadem eſt Templorum, Altarium, & feſtorum ratio; Iſta enim ſolius Dei cultui in Scripturis paſſim deputantur; quod agnovit Durandus Ration. divin. offic. 1. 4. c. 39. Ad λατρείαν pertinent Templa & Altaria, Sacerdotalia, ſacrificia, feſtivitates, cæremoniæ, & hujuſmodi, quæ ſoli Deo ſunt exhibenda. Ipſe Thomas 2. 2. q. 85. art. 2. cùm oppoſitum eſſet Templa & Altaria erigi Sanctis & Angelis, reſpondet verbis Aug. de Civ. Dei lib. 8. c. ult. Non conſtituimus Martyribus templa, ſacerdotia, ſacra, ſacrificia, quoniam non ipſi, ſed eorum Deus, nobis eſt Deus. 5. Denique Thurificationem uni Deo deberi, quod de ſacrificiis jamjam diximus, docet, quia incenſum ſive ſuffitus, eſt vel pars, vel ſpecies ſacrificii, ut conſtat ex Levit. 1. 2. 3. 6. capitibus. Unde jam Propoſitionis noſtræ probatio exurgit. Nam qui in Creaturis ſpem & fiduciam collocat, qui Creaturas religioſè adorat, qui eas invocat, & per eas jurat, qui iis vota nuncupat, Templa & Altaria erigit, feſta conſecrat, ſuffitum adolet, Is procul dubio cultum religioſum ſoli Deo debitum in Creaturas transfert, & ſic idololatriam committit; At Eccleſia Romana hæc omnia præſtat. E.

XV. Eccleſiam autem Romanam hæc omnia ſancire, & præſtare, ejus Conſtitutiones, & Praxis luce meridianâ clariùs probant, circa quatuor potiſſimùm objecta. 1. Sanctos defunctos, & Angelos. 2. Pontificem. 3. Sacramentum. 4. Crucem, & Reliquias, quod in ſingulis breviter demonſtramus. Et ad Sanctos quidem quod attinet, licèt eos honorandos eſſe propter imitationem cultu dilectionis & ſocietatis, qualis Conſervis & Concivibus debetur, non abnuamus, Ut eorum memoriam gratâ & jucundâ recordatione uſurpemus, virtutes prædicemus, exempla ſequamur, & doctrinam tueamur, adorandos tamen propter religionem, quæ ſoli Deo convenit, cum Auguſtino lib. de vera Religione c. ult. negamus. Verùm Pontificii longè aliter; Nam ut à Beata Virgine incipiamus, quam nos Beatam prædicamus, & ad honorem, non ad adorationem nobis datam cum Epiphanio profitemur, hæreſ. 79. τιμήσθω ἡ Μαρία, ἀλλ’ οὐκ εἰς προσκύνησιν ἡμῖν δέδοισαν. Quem latet, non modò titulos divinos, ſed & cultum divinum tum internum tum externum ei exhiberi? Quid enim aliud ſibi volunt quum eam ſpem Mundi vocant, Matrem miſericordiæ, vitam, dulcedinem & ſalutem omnium in ipſa ſperantium? in Officio Beatæ Mariæ reformato juſſu Pii V. edito dicitur Conſolatio deſolatorum, via errantium, ſalus omnium in te ſperantium. Et in Hortulo animæ impreſſ. Antverpiæ 1557. Ave mundi ſpes Maria, Exaudi me miſerum peccatorem, in tua miſericordia & pietate confidentem. Nec eam ut ſpem ſolùm ſuam, Sed etiam ut ſpem unicam invocant, in Breviario Rom. 8. ſept. Tu es ſpes unica Peccatorum, per te ſperamus delictorum veniam, & in te batiſſima noſtrorum eſt expectatio præmiorum. Eò pertinet quòd in Pſalterio Mariæ, quæcunque ad Deum ſolum dirigebantur, ad eam blaſphemè transferuntur, profitentur ſe illi confidere, in eam ſperare, Pſal. 7. Domina, in te ſperavi, Pſal. 30. In te Domina ſperavi, non confundar in æternum, Pſal. 46. Miſerere mei Domina, miſerere mei, quoniam tu es ſpes & Lux omnium confidentium in te, Pſal. 94. Venite, adoremus & procidamus ante eam. Pſal. 96. Adorate eam Cives curiæ Paradiſi. Pſal. 50. Miſerere mei, Domina, quæ mater miſericordiæ nuncuparis, & ſecundum viſcera miſericordiarum munda me ab omnibus iniquitatibus meis, & alia id genus quæ ſine indignatione legi non poſſunt.

XVI. Si ad Invocationem tranſimus, quid clarius quàm eam in precibus ſæpiùs interpellari, quàm ipſum Deum, non ſolùm ut Mediatricem Interceſſionis, ſed etiam ut largitricem gratiæ & gloriæ, protectricem à malis. Quò ſpectant orationes illæ, quibus ſe cuſtodiæ & tutelæ B. Virginis commendant, tam in vita quàm in morte; in Offic B. Mariæ, Maria mater gratiæ, mater miſericordiæ, Tu nos ab hoſte protege, & horâ mortis ſuſcipe. Et quare ad eam preces non dirigerent, quando Deum præpotentem eam divinæ Majeſtatis poteſtatiſque ſociam ſibi aſciviſſe pertendunt? ut loquitur Viega in Apoc. cap. 12. Conſtituiſſe eam ſuper omnem Creaturam, & quicunque Jeſu curvat genu, Matri quoque pronum ſupplicare, Deum ei dediſſe dimidium Regni ſui, quod duobus ajunt contineri, potentiâ & miſericordiâ, poteſtate ergo Deo remanente, ceſſiſſe quodammodo miſericordiam Dei Matri, Itaque Virginem diviſum habere cum Deo imperium; Biel in Expoſit. Cano. Miſſ. Lect. 80. quod Caſſand. conſult. art. 21. cum indignatione annotavit, nec nos ſine horrore audire poſſumus. Ita aliquando ut ſociam Chriſto adjungunt, interdum ut ſuperiorem præficiunt, nonnunquam etiam, excluſo, ut videtur Chriſto, ei ſoli adhærent, Ut Chriſtum Dominum vocant, ſic Mariam Dominam, Illum Salvatorem, hanc Salvatricem, Illum Mediatorem, hanc Mediatricem, Illum Regem, hanc Reginam Cœli, Illum denique Deum, hanc Deam, vid. Offic. B. Mariæ; Bemb. epiſt. ad Carol. V. Hortul. anim. Nec adæquant tantùm, ſed & quodammodo præficiunt. Eò enim ventum eſt, ut ipſe fatetur Caſſander artic. 21. conſult. ut Chriſtus etiam jam in cælo regnans matri ſubjiciatur. Siquidem orant ut ſe Matrem eſſe monſtret, matriſque jure imperet; Breviar. Rom. & Offic. Mariæ. Quò pertinent illa Miſſal. paris. Ora Patrem, Jube Filio; Imò & ſæpe ſolam eam videntur in Throno locare, unicam eam miſerorum ſpem appellantes, nec alteram deſolatorum ſpem agnoſcentes, eique ſoli ſe commendantes. Quid eſt Creaturam loco Creatoris ponere, ſi hoc non eſt? Sed ne in his diutiùs immoremur, qui plura voluerit adeat Celeb. Drelincurtii accuratum opus de honore debito B. Virgini, qui totum hoc argumentum ſolidiſſimè & pleniſſimè eſt executus. Videnhus etiam libet Craſſeti Jeſuitæ, ante aliquot annos editus, qui Virginis cultum ad immenſum extollit.

XVII. Quod de Beata Virgine, idem & in reliquis Sanctis, & Angelis obſervare eſt, quos tanquam Deos tutelares & averruncos colunt & venerantur, in iis fiduciam & ſpem ſuam collocant, per eos jurant, & vota ac preces ad eos dirigunt. Et ad Angelos quidem quod attinet, notum eſt eos paſſim invocari, non modò ut Mediatores interceſſionis, ſed ut largitores bonorum, & protectores à malis. Sic in Hortulo animæ, Omnes novem Angelorum ordines orant, ut dirigant cogitatus, verba & actus noſtros in viam ſalutis & proſperitatis. Præcipuam verò Angelo cujuſque proprio devotionem exhibent tam in vita quàm in morte, ibid. Obſecro te, Angelice Spiritus, cui ego indignus peccator ad providendum commiſſus ſum, ut indeſinenter protegas, defendas, mundes, munias me ab omni incurſu Diaboli. Luculentiùs verò hoc ex cultu Sanctorum apud ipſos præcepto & uſitato probatur, qui tanto iis exhibetur ſtudio & fervore, ut Eſpenſeus in 2. Tim. 3. fateatur pleroſque omnes apud ipſos non minus fidere ac tribuere Divis quàm Deo, quia hunc quàm illos minùs placabilem putant & exorabilem, & Vives in Auguſt. de C. D. lib. 8. cap. 27. ingenue agnoſcat, ſe non videre in multis, quod ſit diſcrimen inter eorum opinionem de Sanctis, & quod Gentiles putabant de Diis ſuis. Longum eſſet recenſere orationes varias, quibus Sanctos & Sanctas compellant, non ſolùm ut Interceſſores, ſed ut protectores à malis, & largitores ſuis meritis gratiæ & gloriæ, vide Hortul. Animæ, & Breviaria, ubi paſſim occurrunt. Nos, inquit Biel in expoſ. Canon. Miſſæ lect. 30. fudicialiter ad Sanctos recurrimus, eorum memoriam venerantes, ut nos fragiles & mortales mereamur, eorum meritis & precibus ad eorum immortalitatis gloriam pervenire. Eò ſpectant preces illæ variæ, quæ tum ad Apoſtolos in genere, tum ad ſingulos diriguntur in Hortu. animæ, O beati Apoſtoli, ſolvite me à peccatis, defendite me, confortate me, & ad cœleſte regnum me perducite; & in Breviario Romano in Apoſto. feſto.

Vos ſecli juſti judices Et vera Mundi lumina Votis precamur cordium, Audite preces ſupplicum Qui cœlum verbo clauditis, Serasque ejus ſolvitis, Nos à peccatis omnibus Solvite juſſu quæſumus Quorum præcepto ſubditur Salus & languor omnium, Sanate ægros moribus, Nos reddentes virtutibus.

Et ad Petrum ibi in feſto Petri.

Jam bone paſtor Petre clemens accipe Vota peccantium, & peccati vincula Reſolve, tibi poteſtate tradita, Qui cunctis cœlum verbo claudis, aperis.

Idem facilè oſtendi poſſet de aliis Apoſtolis, & de Sanctis qui religioſè invocantur. Unde jam liquet, præcipuas & primarias divini cultus partes, Eccleſiam Romanam Sanctis defunctis exhibere. Cætera quæ ad Religionis cultum pertinent, Juramenti conceptionem, Votorum nuncupationem, Templorum & Altarium erectionem, Feſtorum conſecrationem, & id genus alia in honorem Sanctorum fieri, notius eſt, quàm ut probatione indigeat.

Canonizatio Sanctorum.

XVIII. Hæc verò omnia cultus religioſi erga Sanctos officia fundantur in eorum Canonizatione, quæ ex Decreto Papæ & Papalis Conſiſtorii defunctus aliquis propter bonam famam & miraculorum evidentiam inſcribitur Catalogo Sanctorum, & jubetur haberi Sanctus ab Eccleſia Romana & publicè privatimque coli & adorari, quem in finem Templa & Altaria ei eriguntur, Miſſæ ei dicuntur, Chriſtus in honorem ejus ſacrificatur; Dies feſtus peculiariis ei conſecratur, Pinguntur ejus Imagines in Templis & reliquiæ adorantur, quæ canonizatione contineri docet Bell. lib. de Beatif. Sanct. c. 7. Et ut ſcias magnæ molis opus eſſe, anxia hìc ſollicitatione opus eſt, circa quam ſæpe plures anni conteruntur. Imò non pauci ſanctitatis candidati petitione ſua excidunt, quia non habent Papam propitium. Alii bene ſperare jubentur, & titulum Beati impetrant, qui gradus eſt ad ſanctitatem, quaſi ſanctitas non eſſet gradus & via ad beatitatem. At nos ab Ethnicis quidem Apotheoſes fieri olim ſolitas didicimus; ſed ut Spiritus Sanctus ulli mortalium poteſtatem conceſſerit Sanctos faciendi & cælo inferendi; ut de aliena ſalute pronunciet, quaſi librum vitæ legerit, qui non eſt certus de ſua; ut ab ejus arbitrio, Sanctorum, quos Divos vocant, non veneratio ſolùm & cultus, ſed & ſanctitatis divinitaſque pendeat, hactenus in Verbo Dei legere non potuimus, ſed tanquam Paganorum inventum Deo ipſi veriſque Sanctis injuriam bene damnamus. Videant nunc qui hæc ſtatuunt, utri noſtrum iniquiores ſimus Sanctis, An nos qui nolumus iis tribui cultum ſoli Deo debitum; An illi qui eos vertunt in Idola, & Dei amicis abutuntur ad eum ad zelotypiam provocandum. Qui ſi ex culmine illo gloriæ poſſent pervidere, quæ hìc geruntur, non modò cultum, qui cis defertur aſpernarentur, ſed & graviſſimè talia facientibus indignarentur, & ſuccenſerent, ſed de his alibi.

XIX. Sed neque in Sanctis defunctis ſubſiſtit religioſus ille Cultus, ad Viventes etiam transfertur, cùm Sanctiſſimum Dominum ſuum Papam, ut Numen quoddam adorant. Nec mirum id cuiquam videri debet: Nam ſi colendi ſunt Sancti, quos Papa autoritate ſua Deifica canonizat; Quis æquum non dixerit, ut colatur is qui Sanctos facit; iiſque omnibus ipſorum opinione major eſt? Hoc autem apud eos receptum eſſe dubitare non poteſt, qui E. R. ſacra noverit: Nam præterquam quòd nonnunquam ipſe Pontifex Adoratione creatur, ſaltem certum eſt recèns electum his ſuper Altare collocari cum mitra, primùm in ſacrario, deinde in Eccleſia S. Petri, ibique à Cardinalibus adorari. Vid. lib. Cærem. Rom. Nec admittit ſolùm adorationes religioſas & oſcula pedum, ſed expectat & requirit, non ab inferioribus modò hominibus, ſed à Principibus etiam maximis, ſupremiſque Regibus, Ipſiſque adeò Imperatoribus. In Proceſſionibus verò ſuper humeros hominum ſublimis geſtatur, ut Idola Gentium olim, ſuccolantibus maximis quibuſque, qui adſunt Principibus, & turbis populi, tanquam Numen quoddam adorantibus, ab eoqué gratiam expectantibus. Titulos autem cum honoribus divinis deferri clarum eſt, vel ex eo, ne alia plura commemorem, quod tritum ſit & Pontificiorum ſcriptis pervulgatum Pontificem Rom. Deum eſſe in terris. Notum eſt quid in honorem Sixti IV. arcui Triumphali inſcriptum fuerit.

Oraclo vocis Mundi moderaris habenas, Et meritò in terris crederis eſſe Deus.

Notum quid in Gloſſa Juris Canonici habeatur Extrav. Joan. XXII. ubi hæc leguntur, Credere Dominum Deum noſtrum Papam conditorem dictæ Decretalis & iſtius, non ſic potuiſſe ſtatere, prout ſtatuit, hæreticum cenſeatur, & ne adjectionem vocis Deum dicat quis eſſe erratum typographicum, in Cenſuris Gloſſæ Juris Canon. Juſſu Pii V. editis nihil mutatum eſt. Notum quid Chriſtophorus Marcellus in Oratione habita coram Julio II. in Concilio Lateranenſi diſertè poſuerit ſeſſ. 4. Cura denique ut ſalutem quam dediſti nobis, & vitam & ſpiritum non amittamus, Tu enim Paſtor, tu Medicus, tu Gubernator, tu Cultor, tu denique alter Deus in terris. Poſſemus hìc alia plura ex eorum libris congerere, ex quibus conſtat Pontifici honorem & cultum religioſum exhiberi, ipſumque adeò imperium & poteſtatem affectare in Spiritualibus & in Temporalibus ſuper ipſos Reges & Imperatores, reclamantibus licèt variis, & imprimis Gallis, qui ſtrenuè ſæpiùs libertatem ſuam adversùs ejuſmodi tyrannidem propugnârunt. Sed quia de his dicendum erit fuſiùs quum de Antichriſto ejúſque revelatione diſputabimus, ſufficit hìc annotare, quod noviſſimè Jeſuitæ in Theſibus in Colleg. Claromontano agitatis publicè propugnârunt; Pontifici eandem infallibilitatem, quam Chriſtus ipſe habuit, non tantùm in quæſtionibus Juris, ſed & facti conceſſam eſſe, quod meritò alii tanquam hæreticum & idololatricum exagitant, quia ex Papa Deum, & ex Verbo hominis Verbum Dei faciunt; Idololatria quippe, ut benè iidem obſervant, non tantùm fit, cùm Dei nomen alicui tribuitur, ſed cùm qualitates Deo propriæ vel cultus divinus rei creatæ tranſcribuntur, cùm ſubmiſſio fidei divinæ exhibetur verbo hominis. Itaque ex iſtorum ſententia quicunque profitetur ſe credere fide divina id, quod ideo tantùm credit, quia homo dixit, hominem loco Dei ſtatuit, in Creaturam honorem ſoli Creatori debitum transfert, & quantum in ſe eſt Idolum ex Vicario Chriſti facit. Vid. Theſes Jeſuit. & Novam hæreſin, quæ illis ideo impingitur p. 5. 6.

XX. Ex his verò non obſcurè colligitur veritas minoris propoſitionis, R. E. ſcil. multiplicis Idololatriæ eſſe ream. Non nos latet equidem, varias illam diſtinctionem captare argutias, quibus tanquam ſudariis, ut mulier illa Proverb. 20. 20. os ſuum abſtergit frontemque perfricat, negans ſe in B. Virginis, Sanctorum, Angelorum, & Pontificis cultu, idololatriam ullam committere. Sed quicquid moliatur, non poſſe tanti criminis notam effugere, luce meridianâ clariùs demonſtrari poteſt. I. Negant ſe ulli Creaturæ adorationem deferre, hanc enim ſoli Deo deberi, ſed venerationem & reverentiam, non eſſe religionem, ſed obſervantiam, nec ſtatim imperiti vulgi praxim & abuſum Eccleſiæ ipſius ſanctionibus adſcribendum, ſic Richeli. li. 3. c. 4. Valentia. de Idol. l. 2. c. 6 ℞. Sed qui ſic loquuntur, vel ſub aliis tantùm nominibus rem eandem retinent, & ſic fucum faciunt, vel aperti ſunt religionis ſuæ transfugæ. Nam ne hic privata Pontificiorum Doctorum ſcripta referam, ubi paſſim legitur & ex profeſſo traditur adorandos eſſe Sanctos, Crucem, Reliquias, Imagines; unde Maldona. homo ex Jeſuitarum ſodalitio nobiliſſimus, eorum ſententiam, qui nullum niſi Deo religionis honorem tribuunt, errorem eſſe dixit impium & imperitum, in Matth. c. 34. & Sanderus lib. 7. de viſi. Monarch. inter pſeudo-prophetas & hæreticos, & Civitatis Diaboli membra eos cenſet reponendos, qui dicunt, Crucem & imagines Sanctorum non eſſe adorandas. Si ſcripta publica, quæ doctrinam & confeſſionem continent Eccleſiæ Romanæ, & quorum autoritas non poteſt in dubium à Pontificiis vocari, attendimus, hanc adorationem frequenter ingerunt. Catechiſ. Trident. p. 3. c. 2. 5. 8. & 9. docet, Angelos eſſe à Chriſtianis adorandos: Miſſale Roma. autoritate Trident. Concil. editum ſeri. 6. in Paraſ. identidem repetit adorandam eſſe Crucem, Concil. Nicæn. II. ad quod in hac Cauſa Tridentini Patres Seſſ. 25. ſuos ablegant, ſæpiſſimè illud ingeminat, adorandas eſſe imagines. Index Expurgatorius Madriti editus an. 1612. inter cætera paſſim deleri jubet, quæ in ſcriptis Patrum obſervantur de adoratione ſolius Dei, ut iſta Auguſtini & Athanaſii, Adorari ſolius Dei eſt, nulla Creatura adoranda, ſancti honorandi imitatione non adoratione &c. Quæ omnia luculenter docent, adorationem apud ipſos tribui etiam Creaturis, non tantùm ex praxi, ſed ex inſtituto.

XXI. II. Excip. Adorationem aliam eſſe ſupremam, aliam ſubalternam, Illam ſoli Deo reſervandam, iſtam etiam Sanctis & Angelis poſſe impendi ſine idololatria notat quia Idololatria eſt, cùm cultus divinus Creaturæ exhibetur ſicut Deo, ſe autem cultum non exhibere Sanctis ſicut Deo, ſed ſicut amicis Dei, Valentia. li. 2. de Idolo c. 1. ℞. 1º. hic peti principium & πρῶτον ψεῦδος retegi; dari ſcil. gradus religioſi cultûs, & adorationem aliam eſſe ſubalternam aliam ſupremam, quod ut Controverſum probari debuit, non ſupponi. Dari quidem cultûs & reverentiæ civilis gradus non negamus, pro ratione gradûs excellentiæ cujuſque, ſed in cultu religioſo non item. Gloria Dei punctum eſt, quod dividi nequit, & Cultum religioſum concipere eſt ſummum cultum concipere. 2º. Hæc ipſa fuit Gentilium exceptio, in cultu Idolorum, qui diſtinguebant inter Numina cœleſtia, terreſtria, & media, inter adorationem ſupremam & ſubalternam; illam ſoli Deo deberi, iſtam Diis inferioribus & per participationem talibus: ſic Marſil. Ficinus in arg. li. 4. & lib. 8. de Leg. Platonem, inquit, univerſam Deorum ſynagogam uni ſubdere Regi prout vult ſingulis imperanti, jubere quidem primùm Deum propter ſe adorari, ſequentes verò qui participes ejus Dii quoque dicuntur, amari tanquam illi ſimiliores, honorari etiam ut Vicarios, imò & advocari quaſi Conciliatores; Nonne hæc ipſiſſima eſt Pontificiorum Theologia. 3º. Gloſſa Valentiniana, quæ negat Idololatriam committi, etſi cultus divinus deferatur Creaturæ, modò non deferatur ſicut Deo, mera eſt vitilitigatio. Nam 1. contradictionem implicat, cultum divinum alicui deferri non ſicut Deo, quia ſi non defertur ſicut Deo, non eſt cultus divinus. 2. Sic ſequeretur nullam eſſe Idololatriam in actu externo, & neminem Idololatram dici poſſe, niſi qui fatebitur ſe conciliare voluiſſe divinam planè æſtimationem rei quam colit, qua ratione nulli aut pauciſſimi fuerunt, aut ſunt idololatræ. An qui ventrem pro Deo habent Phil. 3. 19. aut nummos Eph. 5. 5. cogitant de concilianda iis rebus divinitatis opinione? Nihil minus, imò palàm profitentur ſe in Deum fide recumbere, & nullum aliud Numen venerari, & tamen Idololatræ dicuntur. Sic Iſraëlitæ non fuerint Idololatræ colentes vitulum, nec Ethnici divinitatem in ſimulachris colentes, quia noluerunt illis cultum exhibere ſicut Deo. Sic Patres Arianos idololatriæ inſimulare non potuiſſent, quia adorabant Chriſtum, qui illis merus erat homo, hunc enim cultum non illi deferebant ſicut Deo. 3. Hoc perinde eſt, ac ſi cujuſpiam uxor in adulterio deprehenſa, os ſuum abſtergeret, & negaret ſe adulterij ream, quia uſuram corporis ſui huic homini conceſſerit non ut marito, ſed ut mariti amico, non conjugalem ei benevolentiam, quam ſoli marito debitam novit, ſed amicalem tantum exhibendo; quis verò ferret adulteram ita ſe excuſantem? An minuitur crimen, quamvis uxor ſui copiam faciat adultero illi, non tamen ut illi conciliet exiſtimationem, quæ in ſolum maritum competit? Quis etiam Idololatras ſpirituale adulterium ſuum ita extenuantes admittat? Tam enim ſoli Deo proprius eſt omnis religionis cultus, quam illa Marito ſoli conjugalis benevolentia debetur.

Latria & dulia non differunt.

XXII. III. Excip. Diſtinguendam eſſe λατρείαν & δουλείαν; cultum λατρείας ſoli Deo vindicari, δουλείαν verò Creaturis etiam poſſe deferri: Nec novam videri debere iſtam diſtinctionem; Auguſtinum paſſim eâ uſum, & Veteres, qui cultum falſorum Deorum vocabant Idololatrian non Idoloduliam, quod cultus Deo proprius vocetur λατρεία, non δουλεία. Naturam rei etiam hanc docere; nam pro gradibus excellentiæ varium etiam eſſe debere cultum, Excellentia infinita deberi cultum λατρείας, humana vel civili, civilem, media vero ſive donis tum gratiæ tum gloriæ medium, δουλεύειν quidem Sanctis & Angelis, ὑπερδουλείαν vero B. Virgini ob ſingulare ἀξίωμα. ℞. Sed Commentum iſtius diſtinctionis ex variis confutari poteſt. 1. Ex vocum proprietate & primigenia ſignificatione, quia ſunt voces ſynonymæ, quæ oſtenduntur pro ſpeciebus oppoſitis ſub eodem genere. Heſych. exponit λατρεύειν per δουλεύειν, λατρείαν per δουλείαν. Gloſſ. δουλεία, λατρεία, λατρεύω, δουλεύω. Vives apud Auguſt. de Civit. Dei lib. 10. c. 11. agnoſcit ex Valla, promiſcuum eſſe earum uſum apud Scriptores profanos, quod multis exemplis probari poteſt. Imò ſi vim vocum ſpectare volumus, minùs appoſitè λατρεία ad cultum Dei deſignandum adhiberetur quàm δουλεία, quia iſta majorem qualis τοῦ δούλου, id eſt, ſervi, λατρεία minorem qualis τοῦ λάτριος mercenarii ſervitutem denotat; δοῦλος enim & ἐλεύθερος opponuntur, eſt enim δοῦλος alterius hominis, quaſi ἔμψυχον κτῆμα, λάτρις autem Heſyc. eſt μισθωτὸς ὁ ἐπὶ μισθῷ δουλεύων, μίσθιος, ἐργάτης: Sic apud Suidam λατρεία, ἡ ἐπὶ μισθῷ δουλεία. Si E. hanc diſtinctionem urgere volunt Pontificii, fatendum eos minorem Deo cultum, Creaturis majorem reſervare.

XXIII. 2º. Ex uſu Scripturæ, quæ promiſcuè verbis λατρεύειν & δουλεύειν utitur, ut LXX. τὸ עבד Hebræorum paſſim per alterutrum reddunt; δουλεία ſæpe de cultu divino uſurpatur δουλεύειν τῷ Θεῷ ζῶντι 1. Theſſ. 1. 9. Matth. 6. 24. Nemo poteſt duobus Dominis δουλεύειν, Gal. 4. 8. Gentiles damnantur quòd ἐδουλεύσατε iis, qui naturâ non ſunt Dii; cur vero hoc impactum iſtis ab Apoſtolo, ſi hoc ex Pontificiorum Theologia licitum credidiſſet, modò non deferretur illis λατρεία? Sic 1. Sam. 7. 3. parate corda veſtra Domino, καὶ δουλεύσατε αὐτῷ μόνῳ, ſic Roman. 12. 11. & 14. 18. Epheſ. 6. 7. Col. 3. 24. Unde paſſim fideles, & peculiariter Viri Dei vocantur δοῦλοι Θεοῦ. Viciſſim λατρεία ſæpe de cultu humano intelligitur Deuteronom. 28. 48. καὶ λατρεύσεις ἐκεῖ τοῖς ἐχθροῖς σου & ſervies ibi inimicis tuis. Levit. 27. πᾶν ἔργον λατρευτὸν non faciendum Sabbatho, id eſt ſervile & manuale, quod ſæpe repetitur ℣. 25. 26. 37. & Num. 28. 18. Ergo cùm Scriptura non diſtinguat, neque nobis eſt diſtinguendum. 3. Ex Adverſariorum confeſſione, Bellarminus fatetur diſtinctionem hanc eſſe ἄγραφον, & à Schola Theologica excogitatam, licèt tum hebræa tum græca vocabula promiſcui ſint uſûs lib. 1. de Beati. Sancto. cap. 12. Vaſques adhuc expreſſius, nomen duliæ nullus ex antiquis Patribus docet uſu Eccleſiaſtico eſſe applicatum ad ſignificandum cultum & honorem Sanctorum, diſputat. 93. in 3. part. c. 1. Marti. Pereſius lib. de Tradit. part. 3. conſiderat. 7. hanc diſtinctionem improbavit, teſte Bellarmino.

XXIV. 4. Sed ex ipſa natura rei fortius adhuc refellitur: Nam cùm, uti jam diximus, unicus tantum detur cultus religioſus, qualiſcunque ſit cultus duliæ, ſi religioſus dicitur non deſinit in Deum eſſe contumelioſus, quia Creaturam Dei perfectione induit, ei tribuens infinitam cognitionem & ſcrutationem cordium, & vim ſublevandi animas preſſas ſenſu peccati. Quod ſi in ſchola nuperorum Theologorum verſati fuiſſent Ariani olim, qui idololatriæ arguebantur à Patribus & Anthropolatriæ, facilè patuiſſet illis effugium hac diſtinctione, dixiſſent enim ſe Chriſto deferre cultum duliæ, non latriæ: Sic & Joannes potuiſſet adorare Angelum ſine crimine, & Angelus potuiſſet cultum illum admittere ſine periculo, Apocal. 19. 10. & 22. 8. quàm proclive enim fuerat Joanni ſe excuſare, & dicere, non colere ipſum cultu latriæ, ſed duliæ? Sed hactenus inaudita fuerat novitia iſta Theologia, & pro certo receptum unicum tantum cultum religioſum dari, & quidem ſoli Deo debitum. 5. Ex Adverſariorum praxi; Nam licet nomen λατρείας deludendæ plebi removeant à cultu Creaturarum, certum eſt tamen rem omnem per λατρείαν deſignatam tribuere Creaturis, & ad eas vota preceſque emittere, in illarum interceſſione, precibus, meritis, præſidio, ſpem & fiduciam ponere, iis Templa, Altaria, Imagines ſuſpendere. In Scholis quidem nomine tenus diſtinguunt hunc cultum, ſed in praxi nequaquam: Quotufquiſque enim ex plebe Sanctos invocat & vota nuncupat, eademque reverentiæ ſigna illis exhibet, quæ Deo ſolet reddere, qui ita ſecernat ut illis quidem duliam, huic verò latriam reddat? Imo ne quidem harum diſtinctionum naturam percipere poteſt, Ne jam dicamus, quod poſthac probandum erit, cum de σταυρολατρείᾳ agemus, Cruci ipſi latriam exhiberi. Concluſum Ergo eſto, diſtinctionem hanc tanquam nullius commatis, meritò à nobis rejici.

XXV. Neque hic opponenda eſt Auguſtini autoritas: Nam quanquam diſtinctionem λατρείας & δουλείας nonnunquam uſurpavit, tamen neque Scripturæ uſui ea promiſcue utenti in religionis negotio, præjudicatum voluit, neque in eum ſenſum uſus eſt, quem ſequitur hodie Eccleſia Romana. Nam Auguſtini mens nunquam fuit, cultum religioſum diſtribuere in latriam & duliam, Ita ut hæc ad Sanctos, illa ad Deum pertineret: Sed dulia voce deſignare voluit cultum civilem, quo alii alios colimus in hac vitâ, non cultum religionis, ſed dilectionis & ſocietatis erga præſentes, & charitatis erga defunctos, quos honorandos docet propter imitationem, non adorandos propter religionem lib. de vera Relig. cap. 55. Non ſit nobis religio, inquit ibidem, cultus hominum mortuorum, quia ſi piè vixerunt, non ſic habentur ut tales quærant honores, ſed illum à nobis coli volunt, quo illuminante lætantur meriti ſui nos eſſe conſortes. Per λατρείαν vero intelligit Auguſtinus cultum religioſum cum omnibus actibus ſuis tam imperatis, quàm elicitis, quales ſunt actus precum, ſacrificiorum, ut & templorum, dierum feſtorum, noſtri & omnium quæ in nobis & à nobis, religioſis ritibus conſecratio. Sic ille lib. 10. de C. D. c. 1. Latriam noſtri ubicanque S. Scripturarum poſitum eſt, interpretati ſunt ſervitutem, ſed ea ſervitus, quæ debetur hominibus, ſecundum quam præcipit Apoſtolus, ſervos Dominis ſuis ſubditos eſſe debere, alia nomine nuncupari ſolet Græcè Latria ſecundum conſuetudinem, quâ loquuti ſunt, qui nobis divina eloquia condiderunt, aut ſemper, aut tam frequenter, ut penè ſemper, ea dicitur ſervitus, quæ pertinet ad colendum Deum. Proinde ſi tantummodo cultus ipſe dicitur, non ſoli Deo deberi videtur. Dicimur enim etiam colere homines, quos honorificâ vel recordatione, vel præſentiâ frequentamus, &c. Ex quibus ne alia loca jam congeramus, patet Auguſtinum diſtinguere ſervitutem in eam, quæ ſoli Deo debetur, & quam docendi cauſâ vocat λατρείαν, quamque alibi vocat ſervitutem religionis, lib. 5. de C. D. cap. 15. & ſervitutem, quæ hominibus debetur, quam peculiariiter duliam dicit. Aliud eſt verò cultum in genere diſtinguere in λατρείαν & δουλείαν, quod facit Aug. aliud cultum religioſum ita diſpeſcere, quod volunt Pontificii: Aliud λατρείαν & δουλείαν genere diſpeſcere cum Auguſtino, aliud gradu tantùm cum Pontificiis. Quod ſi liberet hìc in Veterum mentem & verba inquirere, facile eſſet oſtendere, promiſcuè eos iſtis vocibus uſos fuiſſe; Sed quia non iis ſtamus aut cadimus; neque decet Virum Dei νοσεῖν περὶ λογομαχίας, litem de verbis non facimus, ſed de rebus: parum refert λατρεία an δουλεία dicatur cultus Deo proprius, modò fixum ratumque maneat, cultum religioſum ſoli Deo, nulli verò Creaturæ eſſe deferendum.

XXVI. Quod verò ſecundo loco affertur de gradibus excellentiæ, probat quidem diſtinguendum eſſe cultum religioſum & divinum, à civili & mundano, pietatem à charitate; ut duæ ſunt Excellentiæ ſpecies, alia increata & infinita nimirum Dei, alia finita & creata, qualis eſt omnium Creaturarum: Sed non probat dari cultum religioſum, qui ſit medius inter divinum & civilem. Nam etſi non diffiteamur, varios eſſe gradus Excellentiæ finitæ in Creaturis; tamen cultus ſpecies non debent juxta eos multiplicari; aliàs non jam duæ aut tres, ſed innumeræ penè cultuum Creaturis debitorum ſpecies eſſent. Certum quidem eſt, ex diverſis gradibus dignitatum in Creaturis conſpicuarum poſſe oriri diverſos gradus cultûs & venerationis; ſed ita ut ſemper intrà limites cultûs civilis maneatur, neque tranſitus fiat ad cultum religioſum, qui ſoli Deo, Excellentiæ putà infinitæ, ſit debitus. Ita alio cultu Regem, alio Præceptorem, vel Patrem colo; ſed utroque tamen humano & civili. Ita diſpari quidem gradu illos colere poſſumus, qui gratiæ vel gloriæ eminentiâ ſunt conſpicui, ſed ſub eâdem tamen cultûs ſpecie, quem cultum ſocialem & dilectionis vocat Auguſtinus. Alii civilem indigitant, ut contradiftinguatur religioſo, ſed rurfus civilem diſtinguunt, vel reſpectu Civitatis mundanæ, qui complectitur officia omnia reverentiæ, amoris, timoris, quæ hominibus debentur, etſi ſint à fide alieni; Vel reſpectu Civitatis ſupernæ, quo honore domeſticos fidei proſequimur. Quò pertinet σεμνότης illa, quâ nos invicem complectimur Rom. 12. 10. Item obſervantia illa & reverentia, quam fidelibus exhibemus juxta conditiones varias & excellentiæ dotes, & gloriam eorum qui civitatem illam ſupernam conſtituunt, quo ſenſu honoramus Sanctos & Angelos, charitate, ut loquitur Auguſt. non ſervitute: Rurfus Cultus civilis dicitur, vel formaliter ratione ſubjecti & modi, qui in ſe reverà civilis eſt diſtinctus à religioſo, qui exhibetur iis, qui in eadem nobiſcum ſocietate degunt, Vel cauſaliter ratione principii, qui propter cauſas merè civiles impenditur; prior oritur etiam à cauſis ſupernaturalibus, ut Regem Chriſtiani colunt, colunt & infideles; ſed hi tantùm politiæ gratiâ, nec quicquam habentes præ oculis, quàm potentiam illam regiam, cui civiliter ſubſunt: Illi verò propter conſcientiam. Jam cultus qui Sanctis exhibetur, dicitur nobis Civilis priori tantùm, non poſteriori ratione. Quomodocunque verò vocetur vel moralis reverentia, vel ſocialis dilectionis, vel officioſa charitatis, per nos licet, modò toto genere diſtinguatur à religioſo, qui ſoli Deo deferendus. Iſte ad primam, Ille ad ſecundam Legis Tabulam pertinet, prior religionis pars, poſterior eſt tantùm effectus. Quæ ergo ratio eſt excellentiæ Creatoris & Creaturarum: Ea debet eſſe ratio venerationis & cultûs, qui illis debetur. At Excellentia Creatoris infinitis modis major eſt excellentiâ Creaturarum, Imò nulla analogia vel proportio unius, ad alterum. Idem ergo diſcrimen debet eſſe in cultu, nec creaturarum & Creatoris cultus ſub unum genus reducendus; ſed potiùs cùm Creatoris cultus religioſus ſit, creaturarum talis eſſe nequit.

XXVII. Abſurda eſt diſtinctio adorationis abſolutæ & relativæ, quâ hìc uti ſolent, quaſi adoratio quidem abſoluta ſoli Deo relinquenda ſit, relativa verò deferri poſſit Creaturis, tum Sanctis, tum eorum reliquiis. Nam præterquam quòd propriè loquendo nulla eſt adoratio, quæ non ſit relativa, quia refertur ad objectum ſuum, adeoque eſt ἕν τῶν πρός τι. Genere negato, negantur ſpecies, adoratione religioſâ negatâ creaturis, negantur etiam ſpecies ejus. Adde quòd ſic excuſari potuiſſent Gentiles in cultu idolorum, quem pertendebant relativum tantùm eſſe, non abſolutum. Denique Pontificii ipſi non pauci cultum iſtum pertendunt eſſe abſolutum, non tantùm relativum & reſpectivum, ut ſuo loco inferiùs probabitur.

XXVIII. Fruſtra etiam diſtinguunt inter actus Religionis elicitos & imperatos; quaſi illi ſoli Deo debeantur, iſti etiam creaturis tribui poſſint. Nam actus imperati alii ſunt pars Religionis, putà omnes actus qui referuntur ad primam Tabulam, quales ſunt invocatio, vota, ſacrificia &c. Alii ſunt tantùm ejus effectus, nimirum illi qui pertinent ad ſecundam. Iſtos creaturis poſſé & debere tribui fatemur, ſed illos negamus; hic verò, ut notum, agitur de cultu religioſo qui reſpicit actus religionis elicitos, quos Pontificii fatentur ſoli Deo tribuendos, & de actibus imperatis, qui ſunt pars Religionis, non de actibus imperatis, qui pertinent ad ſecundam Tabulam, & qui ſunt effectus Religionis.

XXIX. Sed quia Pontificii varia excipere ſolent in ſpecie pro Invocatione Sanctorum, ad diluendum crimen idololatriæ, quod illis propterea impingitur, vanitas exceptionum paucis eſt demonſtranda. 1. Excip. Eccleſiam cultum & Invocationem Sanctorum tanquam utilem & bonam præſcribere, ſed nihil ulteriùs addere, quaſi neceſſaria ſit, vel abfolutè præcepta. Sic Epiſcopus Condomienſis loquitur in prima Editione Expoſitionis Catholicæ, pag. 33. Nihil injuſtius eſt quàm objicere Eccleſiæ, quòd totam pietatem in cultu Sanctorum conſtituat, cùm contrà non imponat privatis ullam obligationem praxim iſtam obſervandi; Et addit ibidem, Verba Concilii notavimus, quòd ſatis habet praxim iſtam bonam & utilem vocare, non docendo ulteriùs quòd ſit neceſſaria & præcepta; Unde patet ſatis clarè, Eccleſiam non alios damnare quàm eos, qui ab ea recedunt per contemptum, & rebellionis ac diſſenſionis animo. Sed qualiſcunque ſit erroris iſtius incruſtatio, certum eſt ſub utilitate cultûs iſtius neceſſitatem includi, quod patet ex ipſis Concilii Decreti verbis de Invocatione & Veneratione Sanctorum, &c. Seſſ. 25. Mandat Sancta Synodus omnibus Epiſcopis & cæteris docendi munus ſuſtinentibus, ut juxta Catholicæ & Apoſtolicæ Eccleſiæ uſum à primævis Chriſtianæ Religionis temporibus receptum, &c. in primis de Sanctorum Interceſſione, Invocatione, & Reliquiarum honore, & legitimo Imaginum uſu, fideles diligenter inſtruant, docentes eos Sanctos unà cum Chriſto regnantes, orationes ſuas pro hominibus offerre, bonum atque utile eſſe ſimpliciter eos invocare, & ob beneficia impetranda à Deo per Filium ejus Jeſum Chriſtum Dominum noſtrum, qui ſolus noſter Redemptor & Salvator eſt ad eorum orationes, opem, auxiliumque confugere. Illos verò qui negant Sanctos æternâ felicitate in cælo fruentes invocandos eſſe, vel qui aſſerunt eos pro hominibus non orare, &c. impiè ſentire; Et ſub finem: Si quis autem his Decretis contraria docuerit aut ſenſerit, Anathema ſit. Quis verò ex his non colligat non modò utilitatem, ſed & neceſſitatem cultûs iſtius induci? Aliàs cur juberentur Doctores diligenter inſtruere fideles de hoc cultu? Cur dicerentur impiè ſentire qui negant Sanctos invocandos eſſe, & quidem ex uſu Apoſtolicæ & Catholicæ Eccleſiæ? Cur anathema illis denunciaretur? Cur tot præſcriberentur tam ſollicitè orandi formulæ? Cur indulgentiæ orantibus concederentur, negligentibus verò pœnitentiæ injungerentur? 2. Id ipſum non obſcurè confirmat Catechiſmus Romanus, qui expreſsè dicit confugiendum eſſe ad gratiam Sanctorum, & eos invocandos & colendos eſſe, additâ hac ratione, quòd protectionem & tutelam ſalutis noſtræ ſuſcipiant; Profeſſio fidei venerandos & invocandos eſſe Sanctos per modum præcepti ſtatuit. 3. Nullus cultus religioſus poteſt præſcribi, quin tranſeat in officium debitum, quod proinde non eſt modò utile, ſed & neceſſarium. 4. Idem evincit praxis conſtans & univerſalis Eccleſiæ non quorundam tantùm, ſed omnium Populorum, qui ubiquè cultum hunc uſurpant, & magno ſtudio, tanquam maximam partem Religionis ſuæ exequi ſolent; hinc Perronius in Reſp. ad Regem M. Britanniæ, cultum iſtum non modò ut utilem, ſed etiam ut neceſſarium urget.

XXX. II. Excipitur, Orationes dirigi ad Sanctos eodem charitatis ſpiritu & fraternæ ſocietatis ordine, quò ad fratres in terris viventes confugere ſolemus ad auxilium & opem eorum implorandum. Sic Epiſcopus loquitur art. 4. Sed quis non videt vanitatem illuſionis, quâ ſimplicioribus fucum facere conatur, dum diverſiſſima confundit, actum putà humanum, civilem, Chriſtianæ ſocietatis, opis mutuæ inter vivos & præſentes, quæ præſcribitur nobis in Scriptura, cum actu religioſo invocationis, adorationis, fiduciæ, voti, ſacrificii, cujus objectum non ſunt viventes, ſed mortui, procul à nobis nec præſentes aut eſſentiâ aut operatione cum ſcientia, cujus nec vola nec veſtigium in Scriptura, imò non obſcura interdictio. 2. Si eadem cultûs iſtius eſſet utrobique ratio, & eodem ſpiritu cultus iſte peragitur; Ergo poterunt ritè canonizari viventes, Templa & altaria poterunt illis erigi, incenſus adoleri, ſacrificia offerri, & alia id genus quæ fiunt erga Sanctos demortuos; poterunt preces & compellationes Chriſtianæ, quæ illis fiunt, cultûs religioſi nomen obtinere, quod nemo non videt abſurdum eſſe, imò impium.

XXXI. III. Excipitur, Non rogari Sanctos ut cauſas principales, qui vel bona dent, vel liberent à malis, nec iiſdem quibus ad Deum confugitur precandi formulis, maximumque eſſe diſcrimen inter modum, quo auxilium Dei imploratur & quo Sanctorum; nam Deum propriè invocari ut noſtri miſereatur, ſed Sanctos tantùm ut pro nobis Deum orent. Sic Catechiſm. Roma. p. 3. Tit. de Cultu & Invocatione Sanctorum, & ex eo Epiſcopus Expoſit. p. 22. Sed fruſtra hoc effugium quæritur, quod praxi apertè repugnat. Nam ſi nihil aliud petitur à Sanctis, quàm ut orent pro nobis, Cur Concilium ſuppliciter invocari vult, & ad eorum opem & auxilium confugi? Cur formulæ publicæ expreſsè petunt, ut miſereri velint, ut parcant, liberent, exaudiant, imo ut deleant peccata, conferant cor contritum, corda illuminent, largiantur ſpiritualem gratiam, in hora mortis ſuſcipiant, & alia id genus quæ paſſim in Litaniis & orationibus ad Beatam Virginem & Sanctos leguntur, ut ſuprà viſum. Nec reponendum cum Bellarmino lib. 1. de Beati. Sanctorum c. 17. Talia non alio animo dici, quàm ut iſta beneficia nobis conferant, orando pro nobis? Itaque licere quidem quoad verba dicere, B. Petre, miſerere mei, ſerva me, aperi mihi portam cæli, &c. modo ita intelligamus, miſerere mei & ſalva me, orando pro me. Quia ſi non aliud munus habeant Sancti, quàm orandi pro nobis, Cur præficiuntur Urbibus, Provinciis, & Regnis mundi tanquam Dii tutelares, à quibus utpote Mundo præſidentibus & Eccleſiam gubernantibus ſe regi & gubernari arbitrantur? Cur ſingulæ Artes & Vocationes, imò & morbi peculiares Patronos habent, ad quos confugiunt, qui cos profitentur, vel iis detinentur, non tantùm ut precibus, ſed etiam protectione & auxilio eorum juventur? Rurfus ſi nihil aliud intendunt per cultum Sanctorum, quàm ut orent pro nobis, Cur patiuntur preces ad ipſos dirigi expreſsè tarquam bonorum largitores & protectores à malis; atque ita exponunt ſimplicem popellum periculo continuo teterrimæ idololatriæ? quotuſquiſque enim eſt, qui dum jubetur orare aliquem Sanctum ut ſui miſereatur, & ſe ſalvet; ut peccata ſua deleat, intelligat, hoc non alio ſenſu dici, quàm ut pro ſe oret apud Deum, ut talia beneficia obtineat, non verò propriè ab ipſo hæc directè petat?

XXXII. iv. Denique Excip. Nullam injuriam fieri Chriſto; quia quodcunque conſequimur Interceſſione Sanctorum, id nos reipſa per Chriſtum ſolum conſequi, inque ejus nomine, cum ipſi Sancti non niſi per Chriſtum orent, nec niſi in ejus nomine exaudiantur. Sic Epiſcopus poſt Bellarminum & Tridentinos. Sed quid juvat nomen Chriſti prætendere, ſi merita & virtutes Sanctorum cum ipſo obtenduntur, ad hæc aut illa beneficia obtinenda? Quis verò ignorat Sanctorum meritis inniti preces Romanas, eorumque interceſſioni, merito, virtuti, accepta ferri beneficia, & invocari eorum nomen? Quin in Precibus, Juramentis, Votis, Confeſſionibus, Gratiarum actionibus, Miſſaticis ſacris, Paparum Bullis, ſociari nomen Virginis, & Sanctorum nomina, collateralic cultu, nominibus Dei & Chriſti? Quis verò non videt hoc pacto grandem fieri injuriam Chriſto, qui Interceſſoris & Redemptoris in Scripturis ſolus nomen habet, & dignitatem poſſidet? Ex quo facilè colligere licet, Romam pari devotionis & venerationis affectu, ſi non majori, Sanctos æquè ac Deum & Chriſtum colere. De quo jam olim Vives, Eſpencai, & alii queſti erant; Nec diffiteri poſſunt, qui ſincerè ex rei veritate loquuntur, patet ex libro Conſiliorum ſalutarium S. Virginis ad indiſcretos ſui cultores, Coloniæ edito, ubi Autor fatetur Populum, Prælatos, Doctores & Prædicatores colere Virginem, ut alteram Divinitatem, Illi reddi cultum ſoli Deo debitum, In ea ſpem omnem collocari, eam ſupra Filium elevari, & illi dari omnem ſalutis noſtræ gloriam.

XXXIII. Hoc verò ne cuiquam dubium ſit, conſulendus eſt antè citatus Craſſeti liber, ubi autor fuſè hoc argumentum tractat, & inter alia aſſerit, Deum nullam gratiam ordinarie bominibus largiri, niſi per interceſſionem Matris ſuæ, probat de ea rectè dici, omnipotentiam ad eam pertinere in cælo & in terra: Nihil illi impoſſibile eſſe, poſſe eam ſervare deſperatos, accedere ad Dei tribunal, non modò ut ſervam, quæ orat Dominum ſuum, ſed ut matrem, quæ imperat Filio. Ita ut nulla creatura ullam gratiam aut virtutem acceperit, quæ non diſpenſata fuerit manibus miſericordis iſtius Matris. Poſſè eam imperare Jeſu Chriſto authoritate Matris. Et ſervare adhuc ſpeciem authoritatis ſuper ejus perſonam, ſuper bona, & ſuper omnipotentiam. Poſſè dici liberè, poſſè quicquid poteſt Filius, quia cum Filius & Mater eandem carnem habeant, eandem etiam potentiam indiviſim poſſideant, Filium per naturam, Matrem per gratiam. Hinc iſtas ad eam preces dirigit, ô Mater miſericordiæ miſerere mei, ſerva me in familia tua; ſi cado erige me, ſi aberro corrige me, & ſi pugno protege me, recipe animam meam in manus tuas. Alibi reddendam eſſe ait adorationem Religiofam B. Virgini, Sanctis, & Angelis, & alia id genus, quæ rotundè ſententiam Eccleſiæ R. circa cultum B. Virginis exprimunt. Quis enim credat talem virum de argumento toties agitato ſcribentem, Eccleſiæ ſuæ fidem ignorâſſe, vel deditâ operâ in ea tradenda lectoribus impoſuiſſe? vel quis ſibi perſuadeat librum, qui cum Examinatorum approbatione & Privilegio Pariſiis excuditur an. 1679. quique publicè proſtat, nec ullâ cenſurâ notatur, receptam doctrinam diſſimulare & corrumpere? Videat jam Lector quàm bellè illi conveniat cum fucatis & doloſis fidei Ro. expoſitionibus, quibus falſitas ejus incruſtari ſolet.

XXXIV. Poſſet ulteriùs crimen Idololatriæ Rom. in cultu Sanctorum evinci, ex Sacrificio Miſſatico, quod in honorem eorum Deo offerri ſolet. Cùm enim honor ſacrificii ad Deum ſolum pertineat, & res oblata inferior debeat eſſe eo, in cujus honorem offertur: non poteſt offerri Chriſtus in Miſſa in honorem Sancti, quin Sanctus eo ipſo, horreſco referens, major ſtatuatur Chriſto, & honor ſoli Deo debitus in eum transferatur. Sed quia alibi de eo actum eſt, plura non addimus.

F I N I S.