Ir para o conteúdo

DISPUTATIO TERTIA

Quæ eſt Secunda

DE IDOLOLATRIA ROMANA.

Reſpondente JACOBO DU GUE Pariſino.

I. DIXIMUS ſuperiori Diſputatione, Eccleſiam Romanam duplici nomine à Nobis Idololatriæ ream peragi, Tum reſpectu Objecti, quia religioſum iis exhibet cultum, qui naturâ non ſunt Dii, Tum reſpectu Modi, quia etiam verum Deum ſuperſtitioſè & idololatricè in Imaginibus colit. Et ad primam illam idololatriæ ſpeciem quod attinet, multiplicia eſſe Objecta oſtendimus, quibus cultus iſte religiofus defertur, 1°. Angelos & Sanctos, 2°. Pontificem, 3°. Sacramentum, 4°. Crucem & Reliquias. De duobus primis jam actum, ſupereſt ut de duobus poſtremis diſputemus, Sacramenti ſcilicet & Crucis ac Reliquiarum adoratione: quibus addenda erit pars tertia de Imaginum cultu, ut, quod nos antea facturos recepimus, demonſtremus Eccleſiam Romanam Papalem verè eſſe idololatricam, adcoque legitimam fuiſſe noſtram ab ea Seceſſionem, & illicitum ad eam, rebus ſic ſtantibus, reditum.

II. Ut ergo de Sacramenti adoratione dicamus primùm: Craſſiſſimam hîc pertendimus à Pontificiis idololatriam committi, dum Hoſtiæ, ut vocant, conſecratæ, ſive Sacramento Euchariſtiæ cultum non quemvis, ſed ſummum, latriæ ipſis dictum, qui ſoli Deo debetur, deferunt, & ab omnibus ſub anathematis pœna deferri jubent. Cùm enim certum nobis ſit & indubitatum, Sacramentum iſtud à Chriſto inſtitutum, non aliud continere, quàm ſubſtantiam panis & vini, quæ ſymbola carnis & ſanguinis ſui eſſe voluit Dominus; nemo non videt talem cultum non poſſe illi exhiberi, quin in Creaturam adoratio ſoli Creatori debita transferatur, quod ſine immani ſacrilegio fieri non poſſe credimus, nec ullus opinor inficias iverit.

III. Fatemur quidem Euchariftiam, ut à Domino memoriam ſuæ mortis inſtitutam, nobiſque in amoris ſui, noſtræque ſalutis pignus datam, reverenter in religionis noſtræ ſacris habendam, neque unquam, niſi ſeriò probatâ priùs conſcientiâ, animoque ad ſinceram peccatorum confceſſionem & pœnitentiam, ad pietatem in Deum, ad charitatem in homines comparato eſſe ſumendam; planè eodem modo, quò Baptiſmum, ejusdem quoque ordinis, & ab eodem Autore traditum myſterium eos decet ſuſcipere, qui adulti Chriſtianiſmo ritè initiantur. Agnoſcimus etiam Chriſtum Dominum in hujus Sacramenti celebratione eſſe adorandum, non tantùm quia dum celebratio fit, in Chriſtum toto ferri animo debet vir pius; ſed etiam quia ipſa illa celebratio eſt actus religioſus, qui proinde ab adoratione Chriſti ſeparari non poteſt; Unde etiam Euchariſtias nomen; nam quiſquis pius agit gratias Deo, idem adorat Deum. Sed negamus, quod volunt Pontificii, Sacramentum ipſum eſſe adorandum, & Chriſtum ut ſub ſpeciebus per μετουσίαν latentem, eſſe quærendum vel colendum, quia cùm merus ibi ſit panis, ἀρτολατρείαν neceſſariò committit, qui ad eum adorationem dirigit.

IV. Verùm ne quis arbitretur nos hîc Pontificiis imponere, audiendi ſunt ipſi, ut, quid hac in parte ſtatuant, perſpicuè dignoſcatur. Nolumus hîc in principium & originem iſtius erroris inquirere, quanquam non difficile eſſet demonſtrare, inauditum planè fuiſſe & incognitum puriori Antiquitati, & ſub Innocentio III. demum in Lateranenſi Concilio an. 1215. inchoatum per Tranſubſtantiationis figmentum, quod ibidem ſancitum fuit; ſub Honorio III. verò circa an. 1220. immediato Innocentii ſucceſſore confirmatum Decreto peculiari, quò Euchariſtiæ adoratio ſancitur: Extat in Decretalibus Gregorii IX. titulo Celebrat. Miſſar. c. 10. Sacerdotes, inquit, frequentes doceant plebem ſuam, & cùm in celebratione Miſſarum elevatur hoſtia, reverenter ſe inclinent, idemque faciant cùm eam defert Presbyter ad infirmum. Sed quia errores iſti in ἀκμῇ demum fuerunt in Conciliabulo Tridentino, in quo leges de iis ſancitæ ſunt ſub anathematis pœna, & quæ hodie paſſim in Papatu obtinent; non aliunde certiùs Eccl. Rom. ſententia, quàm ex Concilii iſtius verbis elici poteſt. Sic autem Patres poſtquam Tranſubſtantiationis commentum, quod primum eſt erroris iſtius fundamentum, ſtabiliverunt, de Sacramenti veneratione loquuntur Seſſione 13. cap. 5. Nullus itaque dubitandi locus relinquitur, quin omnes Chriſti fideles, pro more in Catholica Eccleſia ſemper recepto, latriæ cultum, qui Deo debetur, huic ſanctiſſimo Sacramento in veneratione adhibeant, neque enim minùs eſt adorandum, quòd fuerit à Domino ut ſervetur inſtitutum, nam illum eundem Deum præſentem in eo adeſſe credimus: quem Pater æternus introducens in orbem terrarum dixit, & Adorent eum omnes Angeli, &c. Et canon. 6. ſubjiciunt, Si quis dixerit, in ſancto Euchariſtiæ Sacramento Chriſtum unigenitum Dei Filium non eſſe cultu latriæ etiam externo adorandum, venerandum, atque in Proceſſionibus ſecundùm laudabilem & univerſalem Eccleſiæ Sanctæ uſum & conſuetudinem ſolemniter circumgeſtandum, vel non publicè, ut adoretur, populo proponendum, & ejus adoratores idololatras eſſe, anathema ſit. Ex quibus verbis liquidò conſtat, non modò Chriſtum ipſum in Sacramento, ſed totum Sacramentum proponi adorandum, atque adeò non ſimpliciter Corpus Chriſti, in quod panem ipſum converti per conſecrationis verba exiſtimant; ſed etiam ipſa ſymbola & ſpecies panis & vini, ſub quibus Chriſtum contineri ſtatuunt.

V. Nec ab inſtituto Praxis ordinaria abludit; nihil enim frequentiùs apud Pontificios occurrit, nihil religioſiùs obſervatur hac Sacramenti adoratione. Primò Sacrificulus quamprimùm verba conſecrationis protulit, eorumque prolatione Creatorem ſuum, ut illi impiè loquuntur, creavit, ipſe ſtatim Hoſtiam à ſe conſecratam genuflexus adorat, & ſimiliter calicem. Poſtquam ipſe adoraverit ſurgit, Hoſtiamque utraque manu ſupra caput ſuum averſus à populo magna cum reverentia elevat, populoque ſpectandam, proque ipſo Chriſto adorandam proponit, & pariter calicem: Dum elevatur Sacramentum, pulſatur campanula, quô veluti ſigno datô, populus ſumma cum veneratione Sacramentum tanquam Chriſtum ipſum adorat. Deinde ante receptionem, Sacramentum rurfus adorat, eique inclinatus dicit, Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miſerere nobis, Et rurſus, Domine non ſum dignus ut intres ſub tectum meum, quæ omnia extant in Miſſal. In rit. celeb. Miſſ. Sect. 8. Sic in Hortulo animæ, O venerabile ſacramentum, per te quæſo, &c. Item

Ave caro Chriſti cara, Immolata crucis ara, Pro redemptis hoſtia, Morte tuâ nos amarâ, Fac Redemptor luce clarâ Tecum frui gloriâ, &c.

Poſt Miſſam peractam, quod reliquum eſt Sacramenti in Sacrario aſſervatur, ut ad ægrotos deferatur, & in ſolennibus quandoque Proceſſionibus circumgeſtetur. Sed præcipua iſtius idolomaniæ pars in feſto, quod huic Panaceo Deo dicatum eſt, elucet. Feſtum hoc corporis Chriſti Urbanus IV. inſtituit circa an. 1262. Clemens V. in Concilio Viennenſi indulgentiis quibuſdam locupletavit anno 1310. Julius denique III. in Concilio Tridentino confirmavit, Anathema iis denuncians, qui Sacramentum hoc, quod Dominum Deum & Creatorem ſuum indigitare ſolent, latriæ cultu adorandum & feſtivitate peculiari venerandum negaverit. Sic lege latâ Pontificii jam cultum miſſatici Dei omnibus imponunt, ferroque & flammis perſequuntur, qui ſecum Deum hunc ſuum proni in terram & cernui non adorârint. Huc facit etiam quòd preces & gratiarum actiones vulgò ad Sacramentum dirigantur; quod tempore gravis alicujus calamitatis exponatur populo orandum & adorandum; nihilque ſæpius apud ipſos audias hac benedictionis divinæ formulâ, Laus ſanctiſſimo Sacramento.

VI. Ex hac verò ſententiâ Adverſariorum declaratione colligimus, non poſſe eos, quicquid moliantur, ab idololatriæ crimine ſe liberare. Primò quia Sacramentum ipſum, in quo præſentem Chriſtum dicunt, adorari jubent, quod tamen certò certiùs eſt, meram eſſe creaturam, utpote ſymbola ipſa terrena à Chriſto inſtituta, & ſi credimus ipſis ſpecies ſeu accidentia tantùm panis & vini. Secundò, quia loco Chriſti veri & æterni Dei Filii, quem in locum ſubſtantiæ panis per μετουσίαν ſuccedere falſiſſimè arbitrantur, nihil aliud quàm cruſtum & buccellam panis adorant: quæ ſententia tanto fuit Averroi ſcandalo in Hiſpania degenti, ut dixerit, inter omnes ſectas nullam vidiſſe ſtultiorem Chriſtianâ, Papalem innuere volebat, cujus ſectatores adorant quod manducant, quod antea jam obſervaverat Theodoretus q. 55. in Geneſim, ſumma eſſe inſania, id adorare quod comeditur.

VII. Nihil attinet autem argumenta varia referre ad errorem hunc jugulandum. Ut quòd talis Sacramenti adoratio, quæ tamen neceſſitatis eſſe creditur, nuſquam vel à Chriſto imperata in ſanctæ Cœnæ inſtitutione, vel ab Apoſtolis in ejus praxi obſervata legatur. Quòd nuſpiam à Paulo, qui tam ſollicitè verba inſtitutionis refert cap. 11. ad Corinth. vel unico verbulo ſit commendata, quod tamen locus ille, ſi ullus unquam, exigere videbatur, ut dignitatem myſterii adverſùs prophanorum contemptum eò magis extolleret. Quòd in Eccleſia Apoſtolica nullum praxeos iſtius deprehendatur veſtigium. Quòd ab omnium aliorum Sacramentorum, quotquot in Vet. vel Novo Teſt. leguntur inſtituta, ritibus ſit alieniſſima, quæ nec adorata videntur, nec ad adorandum propoſita. Hoc unum nobis eſto inſtar omnium, quod propius facit ad inſtitutum. Non poſſe cultu illo defungi Pontificios, quin Creaturæ cultum ſoli Deo debitum deferant, dum Sacramentum adorando, panem loco Chriſti, & ſpecies ipſas cum Chriſto eodem cultu venerantur & colunt, quod utrumque fœdam idololatriam involvere, cæcus eſt qui non videat.

VIII. Quia tamen in omnes formas ſe vertunt Adverſarii, ut tanti criminis invidiam declinent, age videamus paulò accuratiùs quid ad incruſtandum errorem hunc adferant. Primò quod ad adorationem ſpecierum attinet, Excipiunt non adorari apud ipſos Sacramentum ipſum ſeu ſpecies, ſed Chriſtum ipſum ſub ſpeciebus latentem, nec ſi adorandum dicitur in Concilio Tridentino, alio ſenſu hoc intelligendum eſſe, quàm reſpectu Chriſti ſolius, qui totam hujus myſterii majeſtatem includit: ideo eſſe quidem de fide, Chriſtum adorandum eſſe in Sacramento, & ipſi latriæ cultum deberi, ſed non eſſe pariter de fide, Sacramentum, prout ſumitur pro ſpeciebus ſolis Chriſtum continentibus, latriæ cultu adorandum eſſe. Sic Cardinalis Richelius in noviſſimo Opere Gallico lib. 4. cap. 3. § 2. Sed quidquid dicat Cardinalis, vel planè ſuos hîc deſerit, vel ſententiam diſſimulat, & nobis imponere conatur. Nam verba Concilii ſuprà allata manifeſta ſunt, quæ nullâ ſophiſticâ poſſunt eludi, Nullus dubitandi locus relinquitur, quin omnes Chriſti fideles, pro more in Eccleſia Catholica ſemper recepto, huic ſanctißimo Sacramento latriæ cultum, qui vero Deo debetur, adhibeant. Nec enim minùs eſt adorandum, quod fuerit à Domino inſtitutum, nam illum eundem Deum præſentem in eo eſſe credimus, &c. Ubi diſertè Patres ſanciunt adorandum non tantùm Chriſtum, ſed Sacramentum ipſum in quo præſens dicitur; & quod ab ipſo eſt inſtitutum; At num Chriſtus in ſe ipſo præſens eſt, nunquid in Sacramento; Num eſt ipſum Sacramentum, vel nihil ad Sacramentum pertinet niſi Chriſtus? Nonne ex ipſorum etiam hypotheſi ex Chriſto & ſpeciebus conſtat? Itaque non tantùm rem ſacramenti, vel Chriſtum in Euchariſtia, ſed ipſam etiam Euchariſtiam adorant. Fateor fundamentum iſtius adorationis ſecundùm ipſos peti à Chriſto, qui dicitur ſub ſpeciebus contineri; ſed hoc non obſtat, quin adorationem ipſam ad totum Sacramentum, & per conſequens ad ipſas ſpecies externas viſibiles extendant.

IX. Quòd ſi minus nobis hac in parte creditur, conſulantur præcipui ex Pontificiis Doctoribus, qui eam eſſe Eccleſiæ ſuæ mentem, & praxim non diſſimulant. Audiatur ipſe Bellarm. lib. 4. de Euchariſtia cap. 25. Fatemur Sacramentum ipſum eſſe adorandum, ut Concilium Tridentinum loquutur, nam etſi cultu latriæ dicimus per ſe & propriè Chriſtum eſſe adorandum, tamen eam adorationem, ad ſymbola etiam panis & vini pertinere, quatenus apprehenduntur ut unum quid cum Chriſto, &c. Audiatur Suareſius in 3. Thom. q. 79. art. 8. Eccleſia totum Sacramentum adorat, & Concil. Tridentinum non ſub nomine Chriſti, ſed Sacramenti, docet adorandum eſſe hoc ſanctißimum Sacramentum: & fuſiùs hanc eandem ſententiam explicans: Hoc totum ſacramentum poteſt uno actu adorari, quô primô & per ſe adoratur Chriſtus, qui eſt unicum Suppoſitum hujus Sacramenti, ad quod per ſe tendit adoratio: coadorantur autem ſpecies tanquam Chriſto conjunctæ, & cum illo unum conſtituunt. Imo ulteriùs progreditur ſect. 2. Etſi ſpecies nunquam per ſe atque disjuncto actu adorentur, ſed adoratione latriæ abſoluta & perfecta ordinarie & regulariter coadorentur cum Chriſto, ſicut caro coadoratur cum Verbo, ſi quis tamen velit mente disjungere quæ in re conjuncta ſunt, quod poßit ſolas ſpecies adorare; addit quidem talem adorationem non poſſe eſſe abſolutam, nec latriam primariam & perfectam, ſed reſpectivam & ſecundariam, qualis eſt imaginis, quando hoc modo do & ſeparatim adoratur à prototypo. Non jam diſputamus de commento latriæ abſolutæ vel reſpectivæ, primariæ aut ſecundariæ, ſed hoc tantùm habemus juxta illius ſententiam, ſpecies adorari cum Chriſto, latria perfecta & abſoluta, & ſpecies ſolas adorari poſſe ſeorſim, latria reſpectiva & ſecundaria. Ad hos etiam accedit Gregor. de Valent. tom. 4. com. in 3. Thom. diſput. 6. quæſt. 11. puncto 2. Quod autem nullo modo iſti (Proteſtantes intelligit) cenſent ad ſpecies ipſas illam venerationem pertinere, in eo hæreticè pugnant contra perpetuum uſum & ſenſum Eccleſiæ, &c. Ex quibus, ne alia jam congeramus teſtimonia, luculenter conſtat, inter ipſos non tantùm Chriſti in Sacramento, ſed Sacramenti ipſius ſeu ſpecierum adorationem obtinere, quod Cardinalis negabat.

X. Quia verò vidit non ſatis tutum eſſe præſidium in hoc primo effugio, quod facilè falſitatis convinci potuit ex domeſticis teſtibus, ad ſecundum poſtea ſe recipit, quod Bellarminus etiam amplectitur; nimirum Noſſe, verba ſunt Bellarmini lib. 4. de Euchariſtia cap. 29. ſymbola externa propriè & per ſe adoranda eſſe cultu latriæ, ſed ſolum veneranda cultu quodam minore, qui omnibus Sacramentis convenit; cultu autem latriæ per ſe & propriè Chriſtum eſſe adorandum, & eam adorationem ad ſymbola etiam panis & vini pertinere, quatenus apprehenduntur, ut unum quid cum Chriſto quem continent, ut qui Chriſtum in terris adorabant, non ipſum ſolum, ſed etiam veſtes quodammodo adorabant, nec enim jubebant ipſum nudari antequam adorarent, aut animo & cogitatione ſeparabant à veſtibus cùm adorarent, ſed ſimpliciter Chriſtum, ut tunc ſe habebat, adorabant, tametſi ratio adorandi non eſſent veſtes, nec ipſa humanitas, ſed ſola Divinitas: clariùs verò id ipſum explicat capite ſequenti, quum diſcrimen oſtendit præſentiæ Dei in rebus omnibus, & in Euchariſtia; nam in Euchariſtia, inquit, unum tantum Suppoſitum eſt, idque Divinum; cætera omnia ad illud pertinent, & cum illo unum quid faciunt, licèt non eodem modo; ideo rectè totum illud ſimul adoratur: at in aliis rebus, Deus quidem eſt, ſed non eſt unum Suppoſitum cum illis, neque dici poſſunt unum quid Deus & creatura, in qua eſt Deus. R. Sed hæc omnia nodum ſtringunt potiùs quàm ſolvunt. 1. Si per cultum minorem intelligit Bellarm. æſtimationem & uſum reverentem & ſacrum ſymbolorum, hactenus nos habet aſſentientes; nec enim diſſitemur, ſacra hæc ſanctè & maxima cum devotione tractanda eſſe. Sed ſi innuit cultum aliquem religioſum, qui terminetur ad ipfa ſymbola, & ut loquebatur Suareſius, latriam ſecundariam & reſpectivam, hoc ſenſu negamus cultum ullum talem illis exhibendum eſſe; quia cultum religioſum, qualiſcunque demum ſit, uni Deo putamus deferendum, & diſtinctionem latriæ reſpectivæ & abſolutæ, primariæ & ſecundariæ, tanquam humani cerebri figmentum, de quo ſcriptura nunquam loquuta eſt, procul eſſe jubemus. 2. Cùm ſymbola bifariam ſpectari poſſint, vel in eſſe ſuo phyſico & abſoluto, quatenus ſunt ſubſtantiæ quædam & res terrenæ, vel in eſſe σχετικῷ & ſacramentali, quatenus ſunt ſymbola & ſigna ſacra à Deo inſtituta ad ſignificandam & obſignandam Dei gratiam; priori ſenſu nullus illis cultus debetur, non magis quàm rebus aliis creatis; poſteriori verò reverenter quidem, ut diximus, excipienda credimus, & non niſi cum ſerio ſui examine, ne indignè & illotis, quod ajunt, manibus ea tractemus; Sed religioſè adoranda negamus, quia etſi mutantur quoad uſum & ſignificationem, eadem manent tamen quoad naturam & ſubſtantiam.

XI. Quod verò ſecundo loco aſſertur de unione ſpecierum cum Chriſto, ex qua fiat ut coadorentur legitimè, quatenus ut unum quid apprehenduntur cum Chriſto, & unum fiunt cum ipſo ſuppoſitum. Non magis facit ad rem, & falſiſſimum eſt; Non negamus quidem dari unionem quandam in Sacramento inter ſymbola & rem ſignificatam; Sed unionem iſtam merè σχετικὴν & ſacramentalem eſſe pertendimus, non verò vel phyſicam, qualis eſt partium inter ſe ad conſtituendum aliquod compoſitum, vel hypoſtaticam, qualis eſt Naturarum in Chriſto. Itaque panis & vinum cum Corpore & Sanguine Chriſti conſtituunt quidem unum Sacramentum, ſed nequaquam unum ſuppoſitum, quia nec eſſentialiter nec hypoſtaticè, ſed relativè tantùm cum eo uniuntur. 2. Quid quòd ſi accidentia panis conſtituerent unum cum Chriſto ſuppoſitum, vel erunt accidentia panis, vel accidentia Corporis Chriſti. Non prius, quia ex illorum hypotheſi, eſſe phyſicum panis ceſſat vi conſecrationis, jam deſtructo accidentium ſubjecto, ab illo non ampliùs denominationem poſſunt accipere. Non poſterius, quia hoc pacto Corpus Chriſti contrariis accidentibus ſubſtabit, nam viſibile erit & inviſibile, &c. illud ſecundùm accidentia, hoc ſecundùm naturam & ſtatum in quo eſt, quod nemo non videt eſſe abſurdiſſimum. 3. Denique ex hac Pontificiorum hypotheſi de accidentium inhærentia in hypoſtaſi Chriſti, error oritur craſſiſſimus, Incarnationi, quæ fuit naturæ humanæ gratioſa in hypoſtaſin Verbi aſſumptio, acceſſiſſe novam accidentium panis in ſacra Cœna ἐνυπόστασιν, contra totius Scripturæ fidem, & rationis lumen.

XII. Denique ad exemplum ſeu ſimilitudinem, quâ utitur Bellarm. veſtium Chriſti, quæ cum Chriſto quodammodo adorabantur. R. falſiſſima cum niti hypotheſi, quaſi qui adorabant Chriſtum, Chriſti veſtes etiam adoraverint. Aliud eſt ſalutare Regem purpura indutum, aliud ſalutare ipſam purpuram. Aliud adorare Chriſtum veſtitum, aliud ipſas veſtes; Diſtingue adorationis objectum, quod eſt Chriſtus θεάνθρωπος, & Objecti adjunctum extrinſecum, quod fuerunt veſtes; qui Chriſtum veſtitum adorabant, non quidem jubebant eum veſtibus nudari, quibus indutus fuit antequam adorarent; interim adorationem ſuam non terminabant ad veſtes, ſed ad Chriſtum tantùm. Sic etſi Chriſtus ſupponeretur adorandus in Sacramento, quomodo pertendunt Pontificii, non tamen ipſum Sacramentum propterea eſſet adorandum. Quum verò hîc quidam ad Carnem Chriſti confugiunt, quaſi eadem ſit ratio ſpecierum & Carnis, quæ coadoratur Verbo, bifariam peccant: 1. quia non eſt par unio utriuſque, nam reſpectu carnis cum Verbo eſt unio hypoſtatica, ſed reſpectu ſymbolorum & Chrihti, tantùm ſacramentalis & relativa, quæ proinde non poteſt facere unum Suppoſitum ut jam dictum. 2. ſupponitur Carnem eſſe proprium objectum adorationis, quod dici non poteſt, quando nihil creatum per ſe eſt adorabile; Perſona propriè adoratur, Cauſa propter quam adoratur eſt Divinitas, Caro eſt illud ſine quo non adoratur.

XIII. III. Effugium Adverſariorum petitur à præſentia Chriſti in Euchariſtia. Ubi Chriſtus, inquiunt, eſt realiter præſens, ibi eſt adorandus. At Chriſtus eſt realiter præſens in Euchariſtia, Ergo. Major non videtur poſſé negari, quando certum eſt Deo vero deberi adorationem latriæ: At Chriſtus ut eſt in Euchariſtia, ſive in uſu, ſive extra, eſt verus Deus, unde ſequitur protinus, adorandum eſſe. Minor etiam, quòd Chriſtus ſit realiter præſens in Euchariſtia, non poteſt negari; quia datur in Sacramento realis communio Chriſti, quæ præſentiam ejus realem neceſſariò ſupponit. R. Argumentum hoc non unâ parte laborat, 1. peccat ignoratione Elenchi, nec concludit quod eſt in quæſtione, ex præmiſſis ſequitur tantùm, Chriſtum in Euchariſtia eſſe adorandum. At non quæritur jam, an Chriſtus ſit adorandus in Sacramento, ſed an Sacramentum ipſum ſit adorandum. Aliud enim eſt adorare Chriſtum in Euchariſtia; aliud adorare ipſam Euchariſtiam. Non negamus Chriſtum adorari poſſé & debere in Euchariſtia, non ut in ſignis latentem, quod eſt πρῶτον ψεῦδος Pontificiorum, ſed ut ſpiritualiter animæ fideli ritè communicanti beneficia ſua largientem, quomodo in oratione, Verbi auditione, & baptiſmo illum adorare tenemur, & ipſa actio ſacramentalis eſt cultus vel pars ejuſdem: nam illa beneficiorum Chriſti commemoratio, Dei gratiæ celebratio, ſacrificium Euchariſticum, quod ibi à fidelibus offertur eſt ipſa adoratio: Sed non propterea ſequitur ipſam Euchariſtiam eſſe adorandam, quod volunt Pontificii. 2. Si major conceditur, dicit tantùm Chriſtum ubi præſens eſt eſſe adorandum; Sed non ſtatim inde poteſt elici, illud omne in quo præſens eſt, eſſe adorandum: Sic enim pariter ratiocinari poſſemus, Chriſtus in præſepi jacens adorandus fuit, Ergo & ipſum præſepe; ſic omnes fideles in quibus habitat Chriſtus, & quibuſcum intimè unitur adorandi eſſent, imò & creaturæ omnes quæ in ipſo ſubſiſtunt. At quemadmodum olim Iſraëlidæ coram Arca, adorabant, quia ſymbolum erat gratioſæ Dei præſentiæ, ſed Arcam ipſam non adorabant tamen, verùm cultum ſuum dirigebant ad Deum, in externis hiſce ſymbolis gratioſè ſe manifeſtantem: Ita Chriſtus in Euchariſtiæ uſu adorandus eſt, ſed honor & cultus adorationis externis ſymbolis nequaquam deferri debet. 3. Minor etiam falſa eſt ſenſu Pontificio, quamvis enim non negemus Chriſti præſentiam realem in Cœna, non admittimus tamen præſentiam ejus corporalem ſub ſpeciebus panis & vini, ſed merè ſacramentalem & ſpiritualem, quæ non minùs realem communionem infert cum ipſo; Unde neque hoc reſpectu poteſt vel debet adorari.

XIV. Sed hoc ipſum clariùs eſt demonſtrandum; Ad alterum enim jam devenimus caput idololatriæ Pontif. in Sacramento, quatenus non tantùm ſpecies externas adorari volunt; Sed panem ipſum loco Chriſti adorant, quo nomine eos ut ἀρτολατρέας meritò damnamus. Hoc verò ut evincamus, nolumus jam pluribus argumentis portoſum Tranſubſtantiationis figmentum, cui errorem hunc periculoſiſſimum ſuperſtruunt, evertere, quod ad aliam quæſtionem pertinet, & alibi fortè ex profeſſo, ſi Deus dederit, tractabitur. Una nunc quidem, ad rei de qua agitur probationem, ratio nobis ſufficiet, Qui panem loco Chriſti adorant, illi veri ſunt ἀρτολάτρεαι, Atqui hoc præſtant Pontificii: Ergo. Hoc autem eos præſtare dubium eſſe non poteſt, ſi ſemel conſtiterit, Chriſtum in Euchariſtia per μετουσίαν, ut fingunt, corporaliter & per indiſtantiam loci præſentem eſſe non poſſé; quod ut ex aliis multis, ita ex his perſpicuè demonſtrari poteſt. 1. Quia talis præſentia repugnat veritati Corporis Chriſti, quod ſinitum cùm ſit & circumſcriptum, unicum tantùm locum obtinere poteſt, nec ſine contradictionibus multis vel ubiquè vel pluribus in locis ſimul & ſemel per corporalem præſentiam eſſe ſtatuitur: nec exaltatio, quæ gloriam illi dedit, naturam tamen abſtulit. 2. Repugnat aſcenſioni ipſius in cælum, ubi jam eſt quærendus, Coloſſ. 3. 1. 2. & unde non niſi ad judicium rediturus eſt, Act. 3. 21. 3. Repugnat veritati ſacramenti, quæ ſigni externi præſentiam, non deſtructionem & annihilationem requirit; 4. Conditioni & naturæ accidentium, quæ hîc ſtatuuntur contradictoriè ſine ſubjecto, cùm accidentis tamen ratio formalis juxta omnes Philoſophos ſit inhærentia, & eſſe illorum ſit ineſſe. 5. Scriptura, quæ panem & vinum etiam poſt conſecrationem iſta ſymbola vocat, Matth. 26. 29. Non bibam ab hoc tempore ex hoc genimine vitis, inquit Chriſtus, erat tamen vinum conſecratum, ſic Paulus, 1. Corint. 11. 26. 28. quotieſcunque ederitis panem hunc, & poculum hoc biberitis, &c. Itaque quiſquis ederit panem hunc, & verſ. 28. exploret autem homo ſe ipſum & ſic de pane illo edat; pronomen relativum τὸν ἄρτον τοῦτον non alium poſt conſecrationem deſignat panem, niſi qui fuit antea, mutatum quidem quoad uſum & ſignificationem, ſed non quoad ſubſtantiam. 6. Effectis & accidentibus variis, quibus ſubjicitur panis ſacramentalis, ut vim nutriendi & inebriandi corpus habere, corrumpi & in ventrem abire, à muribus devorari, à vermibus rodi, &c. quæ talia ſunt, ut nec de Chriſti corpore ſine horribili blaſphemia dici poſſint, nec de accidentibus ſolis ſine gravi abſurditate, ſed ſoli ſubſtantiæ panis & vini competant. Unde, ne plura jam congeramus, luce meridiana clarius eſt, Euchariſtiam non eſſe ipſißimum Chriſti Corpus, atque adeò, qui eam adorant, non poſſe alio quàm artolatrarum nomine inſigniri.

XV. Neque hîc opponenda ſunt vexatiſſima Inſtitutionis verba, quibus Chriſtus de pane dicit Hoc eſt Corpus meum, quando certum eſt, ut alia jam mittamus, eum in inſtitutione hujus Sacramenti ſacramentali uſum eſſe phraſi, & nomen rei ſignificatæ ſigno tribuiſſe, ut ſacramentalem inter ſignum & rem ſignificatam deſignaret unionem: hæc enim perpetua eſt Spiritus Sancti loquendi ratio, quoties de Sacramentis loquitur. Sic Circumciſio, quæ erat ſignum fœderis divini, Geneſ. 17. 11. Roman. 4. 11. vocatur fœdus, Geneſ. 17. 10. 13. Agnus Paſchalis, qui tranſitus fuit μνημόσυνον, Exod. 12. 12. 14. dicitur Paſcha ſeu tranſitus ꝟ. 11. 21. 43. Baptiſmus lavacrum regenerationis, Tit. 3. 5. Petra Chriſtus, 1. Corinth. 10. 4. unde Auguſt. ſupra Leviticum quæſt. 57. non dixit Petra ſignificat Chriſtum, ſed tanquam hoc eſſet, quod utique per ſubſtantiam non hoc erat, ſed per ſignificationem, ſic Epiſt. 102. nec moveat, inquit, quòd aliquo modo res quæ ſignificat, nomen ejus rei quam ſignat accipit, quia ſignificat Chriſtum, &c. Sic in hoc ipſo ſacramento, Calix eſt Novum Teſtamentum in ſanguine meo; ubi duplex omnino occurrit metonymia; nec enim poculum eſt Teſtamentum, ſed vinum in poculo, nec vinum eſt Novum Teſtamentum, niſi ſacramentaliter & ſymbolicè, quia ſacramentum eſt Novi Teſtamenti per ſanguinem Chriſti pacti & rati. Jam quæ ratio eſt calicis, eadem debet eſſe panis, quod alterum eſt iſtius ſacramenti elementum. Itaque cùm Chriſtus dixit de pane, hoc eſt corpus meum, nihil aliud voluit, quàm panem eſſe corporis ſui ſacramentum.

XVI. Nec aliam Veterum purioris ævi fuiſſé mentem facile eſſet oſtendere, ſi id nunc ageremus. Certè Tertullianus adverſùs Marcionem lib. 4. cap. 40. non aliter intelligit, Chriſtus acceptum panem & diſtributum diſcipulis, corpus ſuum illum fecit, hoc eſt corpus meum dicendo, ideſt figura corporis mei. Chryſoſtomus in Pſal. 22. ait, Chriſtum in ſimilitudinem corporis & ſanguinis ſui panem & vinum nobis oſtendere in ſacramento. Theodoret. dial. 1. ἄτρεπτος Chriſtus viſibilia ſymbola corporis & ſanguinis appellatione honoravit, non naturam mutans, ſed gratiam naturæ adjiciens. Baſilius magnus in Liturgia in precatione Sacerdotis conſecraturi ſigna vocat ὑπομνήματα τοῦ σωτηρίου πάθους monumenta ſalutaris paſſionis, & poſt pronunciationem verborum inſtitutionis vocat τὰ ἀντίτυπα τοῦ ἁγίου σώματος καὶ αἵματος τοῦ χριστοῦ id eſt, typos ſancti corporis & ſanguinis Chriſti. Sed omnium diſertißimè Auguſtinus libro contra Adimantum Manichæi diſcipulum cap. 12. Non dubitavit Dominus dicere hoc eſt corpus meum, cùm ſignum daret corporis ſui: Et Epiſt. 23. ad Bonifac. Si, inquit, ſacramenta quandam ſimilitudinem rerum, quarum ſacramenta ſunt, non haberent, omnino ſacramenta non eſſent; ex hac autem ſimilitudine plerumque etiam ipſarum rerum nomina accipiunt, ſicut ergo ſecundùm quendam modum ſacramentum corporis Chriſti corpus Chriſti eſt, ſacramentum ſanguinis Chriſti ſanguis Chriſti eſt, ita, &c.

XVII. Cùm verò ex his ſatis ſuperque liqueat, panem ſemper manere panem, nec converti in corpus Chriſti, inde ſponte ſequitur non poſſe ſine grandi idololatriæ crimine adorari & coli. Verùm hîc reclamant acriter Adverſarii, & primò gravem ſibi fieri injuriam queruntur, quòd ἀρτολατreίας rei peragantur, quando ex ſua ſententia panem remanere ampliùs negant, & Chriſtum ipſum ſub ſpeciebus latere incluſum ſtatuunt, itaque non ſe ad panem ſed ad Chriſtum adorationem ſuam terminare. Sic Bellarminus excuſat, ſic Richelius & alii, Antonius verò de Dominis Epiſcopus Spalatenſis libro 7. de Rep. Eccleſ. c. 11. jam ad Pontificios redituriens peccatum minuere conatur, & quamvis ſacramenti cultum improbet, tamen crimine idololatriæ eum nititur liberare, quia, inquit, per rectam intentionis directionem, qui docent panem non amplius eſſe panem, ſed corpus Chriſti; illi profectò panem non adorant. Sed ſolum ex ſuppoſitione licèt falſa Chriſti corpus verè adorabile adorant; & paulò poſt, quòd ſi ſcirent ſub ſpeciebus illis panis & vini non latere verum Chriſti corpus, certè nullam illis exhiberent adorationem, tota ergo mens adorantium ad ſolum Chriſti corpus vivum, & non ad aliquid aliud dirigitur, &c. Ita ſi peccatum eſt, errorem tantùm eſſe in intellectu, non vitium in voluntate. R. Verùm quaſcunque in formas ſe vertant, crimen impactum declinare nequeunt. 1. Falſæ hypotheſi nititur tota hæc ratiocinatio, quaſi bona intentio, vel falſa ſuppoſitio liberet à peccato; cùm certum tamen ſit utramque non ſufficere: ſanè ſi illa intentio vel negatio panis, panem reipſa everteret, non verbô tenus tantùm, & κατὰ δόξαν poſſet tolli peccatum; ſed non ſpectamus hîc quid dicant vel ſentiant, ſed quid Chriſtus inſtituerit, & quid ſit ex rei veritate. Non adorent ergo panem Pontificii ex ſua intentione, quia credunt Chriſtum eſſe, adorant tamen ex rei veritate, atque ita idololatriam ſaltem materialem committunt. 2. Hoc effugio facilè ſe tuerentur omnes idololatræ; quod non poſſunt tamen; nemo enim eſt, qui ex falſa aliqua hypotheſi non peccet. Iſraëlidæ intendebant ſanè verum Deum, qui eos eduxerat ex Ægypto, colere in vitulo, non ideo tamen minus idololatræ. Non ideo minus idololatræ Jeroboami poſteri, qui Deum Iſraëlis in vitulis adorabant, vel Ethnici, qui creaturas pro veris Diis colebant, vel illi qui Solem colebant exiſtimantes eſſe Chriſtum, ut habet Auguſtin. præfat. in Pſalm. 93. & lib. 20. contra Fauſt. c. 5. 6. Sic ſi quis Antichriſtum pro Chriſto adoret, an minus idololatra erit, quia intentionem habet ſolum Chriſtum adorandi? Nequaquam; Intentio enim ut recta ſit, dirigi debet ex Verbo Dei tantùm, non verò ex mero mentis arbitrio, nec error mentis excuſat vitium voluntatis.

XVIII. Nimirum ignorantia quædam eſt excuſatione digna, alia eſt culpabilis, & quæ crimen aggravat potiùs, quàm minuit. Quum involuntaria eſt, & circa ea quæ ſunt facti, & quæ ita ſunt obſcura, ut quantavis adhibita diligentia percipi non poſſint, veniam ſanè meretur: At ſi voluntaria eſt & ἰδιωτικὴ in rebus juris, quas ex officio tenemur noſſe, & quæ luculenter nobis revelatæ ſunt, tantùm abeſt ut excuſet, ut graviorem reatum inferat. Jam hîc quum Pontificii profitentur ſe credere panem eſſe Chriſtum, & ignorare eſſe panem, non eſt ignorantia prioris ordinis, ſed poſterioris, quia & hoc ſcire tenentur ex officio, & poſſunt ex Verbo, cùm tot argumentis in Scriptura hoc demonſtretur, ut, niſi ſponte cæcutire vellent, facilè id agnoſcerent; Itaque peccato ſuo ignorantiam prætexere non poſſunt, quia ignorantia voluntaria eſt & affectata, quæ propria culpâ accerſita eſt, & quam non ægrè à ſe diſpellere poſſent, ſi oculos mentis ad lucem Verbi aperire vellent. Neque hîc reponendum eſt, hoc peccatum ſi quod ſit, eſſe tantùm errorem intellectûs, non vitium voluntatis, nec enim peccare voluntatem, cùm cultum exhibet rei illi, quam intellectus Chriſtum eſſe judicat; imò peccaturam ſi non adoraret, ex quo intellectus ita judicavit. Nam ex hac hypotheſi ſequeretur nullum peccatum poſſé eſſe in voluntate & praxi, quando nullum datur, quod non oriatur ex errore aliquo intellectûs, nec enim voluntas malum unquam appeteret, niſi intellectus judicaret eſſe bonum, quippc malum ſub ratione mali appeti non poteſt; etſi ergo voluntas ſemper ad bonum fertur, non idco minus peccat, cùm bonum apparens, quod revera eſt malum, amplectitur, quia intellectus bonum illud falſo judicavit: error itaque erit in intellectu fateor, ſed non minus in voluntate, quæ cæcum ducem ſequitur. Ita idololatra qui lignum, aurum, vel aliud quid tanquam Deum adorat, errat quidem graviter in intellectu, qui falſa illa perſuaſione imbuitur, ſed non minus peccat voluntate, in cultu quem creaturæ exhibet, qui ſoli Creatori debetur: hoc vidit Tolet. lib. 4. de inſtr. Sacerd. cap. 14. Idololatria, inquit, non eſt, niſi error in intellectu præcedat, quô dignum honore judicamus Deum falſum, cui idololatra ſe proſternunt.

XIX. Sed libet Adverſarios ulteriùs urgere, & ex propria hypotheſi eos convincere; dicunt ſe non panem, ſed Chriſtum adorare: At nunquam certi eſſe poſſunt, Chriſtum revera adeſſé, quia Chriſtus non poteſt adeſſé niſi per conſecrationem: Sed nunquam certò iis conſtare poteſt factam eſſe conſecrationem; quandoquidem multi ſunt defectus, in quibus poteſt impediri ex ipſorum ſententia, & tranſubſtantiatio non fieri: notavit hoc Suarezius in 3. Tho. q. 39. art. 8. diſp. 65. Multæ ſunt cauſæ propter quas hoc poteſt accidere, ut ſi Sacerdos non ſit baptizatus, vel non habeat intentionem, vel non ritè ordinatus, quod pendet à multis aliis cauſis, in quibus ferè in infinitum progredi poſſumus; Sic Biel Section. 49. in Can. Miſſ. Quia non poteſt eſſe eadem certitudo neque celebranti, neque populo circumſtanti, de converſione panis in corpus Chriſti propter defectum aliquem impedimentem & contingere potentem, ut quòd fortè celebrans non eſt Sacerdos, ſiquidem nullus celebrans poteſt evidenter ſcire ſe eſſe baptizatum, aut legitimè ordinatum, ſimiliter propter defectum alicujus neceſſariò requiſiti ad conſecrandum, utpote debitæ intentionis, aut errorem commißum in forma vel in materia, & multò minus circumſtantes infallibiliter ſcire poſſunt ſub hoſtia fore Chriſtum, ideo adoratio fieri debet ſub conditione habituali tacita, vel actuali expreſſa, tali ſcilicet ſi ſervata ſunt omnia ad conſecrationem neceſſaria. Quid quòd ne quidem ipſi conveniunt in acceſſoriis, & facilè contingere poteſt, ut aliquod iſtorum requiſitorum deſit, varios enim caſus enumerant, in quibus Tranſubſtantiatio impeditur, ut ſi panis non fuerit triticeo, ſi aquæ pluſculum vino admixtum fuerit, ſi vinum aceſcat, ſi 12. panibus oblatis intentio feratur in 12 tantùm, in quo caſu nullus omnino conſecratus cenſetur, ſi defuerit nonnullorum verborum eſſentialium recitatio; ſi qui offert Sacerdos non eſt, & non legitimè ordinatus, &c. uno verbo præſentiam Chriſti in hoſtia pendere volunt à legitima conſecratione, legitimam conſecrationem à qualitate Sacerdotis, pronunciatione verborum, & intentione conſecrandi; Nam intentionem Miniſtri eſſe de eſſentia ſacramenti vult Concilium Tridentinum Seſſ. 7. Can. 11. Jam quis certus eſſe poteſt vel de intentione Sacerdotis, quæ nemini niſi ſoli Deo poteſt eſſe certa, vel de legitimo Baptiſmo, & Ordinatione? An ritè ab Epiſcopo ordinatus, Et an Epiſcopus iſte rurſus ab alio bene ſit ordinatus? quis certus de legitima pronunciatione verborum, & an ex parte materiæ vel formæ omnia requiſita obſervata ſint, nihilque omnino deſit? Unde cùm impoſſibile ſit, vel Sacerdoti celebranti, vel populo communicanti hæc noſſe, impoſſibile eſt à periculo præſentißimo idololatriæ liberari; nec unquam ullus certus eſſe poterit Deum eſſe quem adorat, quod tamen ad legitimam adorationem requiri certiſſimum eſt, nam ex Paulo quicquid fit ſine fide peccatum eſt Rom. 14. 23.

XX. Non me latet equidem Adverſarios, qui ſentiunt ſe urgeri hoc argumento, à quo nunquam tamen ſe expedient, varia captare effugia, ut vim ejus elevent. Alii quippe confugiunt hîc ad adorationem hypotheticam, ut audivimus ex Bicle, unde Bonaven. in 3. ſent. diſt. 9. art. 1. q. 6. ſufficit quòd adorans in habitu hanc habeat conditionem, videlicet ſi conſecratio debito modo facta eſt, &c. Sed quis non videt hinc adorationem impiam eſſe & abſurdam; nam omnis vera adoratio nititur fide, Ro. 10. 14. & accedentem ad Deum oportet credere Deum eſſe Heb. 11. 6. Jam qui hæſitat, utrùm id quod adorat Deus ſit, An accedit illa fide præditus? An non cum Samaritanis colit quod neſcit, & cum Athenienſibus neſcit quid colat, & ἀγνώστῳ θεῷ ſacra facit? quaſi verò hoc ludibrium Majeſtati ſuæ fieri Deus patiatur à creatura, ut invocationem talem concipiat, Adoro & colo te ſi Deus es. Sanè ſi conditio illa ita conciperetur de futuro; ut diceret homo de objecto, quod adorandum proponitur, adorabo te, ſi es Chriſtus, nec adoraret, antequam certior eſſet factus de veritate, poſſet fortè extra culpam conſtitui: Sed quum concipitur de præſenti, adoro te ſi es Chriſtus, & non obſtante dubitatione ſua actu homo adorat, inexcuſabilis eſt. 2°. Alii humanam certitudinem hîc ſufficere arbitrantur, ſed licèt ea in rebus humanis poſſit ſufficere, in divinis non item, ubi divina requiruntur argumenta. Deinde hæc certitudo ſequitur humana argumenta, ſenſus, rationem, teſtes, &c. Atqui Tranſubſtantiationem humana nulla adſtruunt argumenta, ſed omnia evertunt, ſenſus repugnant, repugnat ratio, horret animus. Denique quando nihil eſt periculi in re facienda, nec vel Deus lædi, vel proximus offendi poteſt, ſufficiunt humanæ πληροφορίας argumenta, At quum graviſſimum ſubeſt peccati in Deum & proximum periculum, quis non dixerit, piam mentem divinam πληροφορίαν ex Verbo Dei petere debere, ne turpiter in iis, in quibus ſalus noſtra vertitur, impingat?

XXI. Denique licèt, daremus Pontificios non peccare adorando ſacramentum, quod Chriſtum eſſe falſò arbitrantur; non poſſunt tamen diſſiteri eos, qui certò in conſcientia perſuaſi ſunt non Chriſtum ibi, ſed merum panem eſſe, revera ἀρτολατρείας crimen commiſſuros ſi illum adorarent. Quænam E. hæc Tyrannis eſt Papæ, nos cogere velle ad iſtam genuflexionem & adorationem, & ni faciamus, ferro & flammis tanquam atheos ſceleſtiſſimos mortalium perſequi; An non eſt manifeſtè nos ad idololatriam propellere; & tam grande peccatum nobis præcipere? Fidem Dei & hominum appellamus, num æquum ſit à nobis poſtulare, quod ſine tam immani ſcelere dare non poſſumus? Itaque hæc una ratio, etſi aliæ nullæ ſuppeterent, abundè ſufficeret ad neceſſitatem ſeceſſionis & ſyncretiſmi impoſſibilitatem evincendam, quando ſic apud nos ſtatuimus, hoc objectum quod nobis adorandum præcipitur, nihil aliud quàm meram creaturam eſſe, & quæ proinde à nobis ſine idololatria coli non poteſt.

XXII. Sed non deſunt ipſi colores quærere, quibus peccatum ſuum deleant, vel ſaltem incruſtent & minuant. Addunt iterum, Si quod ſit peccatum ſuum, quod non fatentur, non tale eſſe tamen quod ſeceſſionem inferre debeat, quando communionem colere non detrectemus cum Lutheranis, qui eundem præſentiæ realis & corporalis Chriſti in Cœna errorem ſecum foveant; Vel ergo ſecedendum eſſe planè ab illis, Vel non impoſſibilem eſſe & illicitum ad ſe acceſſum. R. Hæc eſt exceptio πολυθρύλλητος, quæ in omnium ferè Adverſariorum ore verſatur, & quam, licèt abundè à Noſtris reſponſum ſit, ſubinde tamen regerere non deſinunt, quaſi Achilleum aliquod & invictum argumentum. Verùm vanitas iſtius ratiocinii facilè deprehendetur, ſi ſequentia attendimus. I. Non negamus fraternitatem non ſemel à Noſtris oblatam eſſe Proteſtantibus, quos Lutheranos vocant, quia licèt errores quoſdam foveant, tales tamen eos non credimus, qui fundamentum ipſum fidei & ſalutis evertant, in quibus proinde ferendis tolerantiæ Chriſtianæ & fraternæ charitati locus eſſe poteſt & debet ex præſcripto Pauli Philip. 3. 15. Rom. 14. 1. Certè ſi ſymbolica Scripta & Confceſſiones publicas utrinque reſpiciamus, ex quibus de Eccleſiarum ſententia ritè judicari poteſt, (nec enim privatorum Doctorum opiniones & κυρίας δόξας ſi quæ ſunt attendimus) patebit facilè hactenus per Dei gratiam in fundamentalibus Capitibus conſenſum manſiſſe, diſſenſum tantùm in quibuſdam levioribus & minoris momenti eſſe, quæ ſalvâ charitatis compage tolerari poſſunt. II. Negamus eandem eſſe Pontific. rationem, nam ut cæteros errores graviſſimos & capitales, quos errant, de quibus actum Diſputatione primâ, mittamus; & qui neceſſitatem ſecedendi nobis impoſuerunt, à quibus abhorrent Lutherani, qui in Proteſtantiſmo contra Papiſmum nobiſcum conveniunt; Certum eſt longum latumque diſcrimen intercedere inter ſententiam Lutheranorum circa Sacramentum, quam ferri poſſé dicimus, & Pontificiorum errores ſive Theoreticos ſive Practicos, quos meritò damnamus. Primò etſi ſtatuant præſentiam aliquam Corporis Chriſti in Cœna, Nobiſcum tamen negant conſtanter, & fortiter impugnant contra Pontificios Tranſubſtantiationis monſtrum, ſacrilegum Miſſæ ſacrificium, abſurdam ſolarum ſpecierum, deſtructâ panis ſubſtantiâ, præſentiam, Communionem mutilam ſub unâ ſpecie, Theatralem ſacramenti circumgeſtationem, aſſervationem, repoſitionem, & alia innumera, quæ Adverſarii congerunt. Secundò licèt præſentiam aliquam Chriſti neceſſariam velint, nolunt tamen fieri per μετουσίαν & ex vi verborum ſacramentalium, ut Pontificii, & ejus modum ἄῤῥητον & inexplicabilem fatentur, & quum ita ſe explicant, ut facilè pateat eos puriorem habere mentem quàm linguam; præſentiam quippe talem innuunt, quæ non ſit per & propter quandam eſſentiæ humanæ immenſitatem, ſed propter puriſſimam cum Λόγῳ unionem; ut loquitur Gerhardus loc. com. de Attrib. div. ſect. 182. & diſertè profitentur ſe talem credere præſentiam, quæ non deſtruat tamen eſſentiales naturæ humanæ proprietates Confceſſ. Orthod. cap. 6. talem quæ panem in eſſe ſuo phyſico integrum linquat, nec ullam converſionem inferat, quæ doctrina eſt Pontificiorum, quæ congeriem abſurditatum graviſſimarum poſt ſe trahit.

XXIII. Sed quod caput rei eſt, apud Pontificios non tantùm ſunt errores multi theoretici graves & intolerandi circa ſacramentum; Sed præcipuè practici, quia venerationem & cultum ſacramenti nobis præſcribunt, & ſub pœna ſanciunt, quem tamen idololatricum eſſe credimus. At Lutherani quocunque tandem modo errent circa ſacramentum, errant tantùm theoreticè, non practicè; nihil enim eſt in eorum praxi & cultu, quod nos ad idololatriam impellat; Licèt enim Chriſtum præſentem eſſe velint in ſacramento, tamen adorationem ſacramenti nec ipſi indicunt, nec aliis imponunt; ideò nulla poteſt illis aſſingi idololatriæ, quam ſeverè damnant, ſuſpicio, nec quicquam obſtat, quominus, ſalvâ conſcientiâ, vel illi in communionem noſtram recipi, vel nos cum illis, ſi eodem modo ſint erga nos animati quô nos erga ipſos, communionem colere poſſemus, quod cum Pontificiis fieri nequit.

XXIV. Neque hîc audiendi ſunt Adverſarii, quum reponunt; Etſi hanc adorationem non præcipiant, eam tamen ex eorum ſententia ſponte ſequi, ideoque longè graviùs peccare Lutheranos non adorantes, Pontificiis adorantibus, Quis enim, inquiunt, majus crimen eſſe dicat in Catholicis, Jeſum Chriſtum in Euchariſtia præſentem adorantibus, quàm in Lutheranis, Chriſtum quem præſentem credunt, ſuo honore privantibus. Nam primò falſò ſupponunt ex præſentia Chriſti in Sacramento, quam ſtatuunt Lutherani, ſequi ſacramenti adorationem: nam licèt credant Chriſtum eſſe in ſacramento, non propterea credunt eſſe ipſum ſacramentum, quia panem ſemper manere panem confitentur, multò minùs ſacramentum ipſum adorandum ſtatuunt, nec ulla ratione id ex eorum hypotheſi poteſt elici; nam non ſtatim adorandæ ſunt res, in quibus Deus præſens eſt, ut antea diximus. Secundò gratis etiam ſupponitur ex poſitione præſentiæ realis & corporalis Chriſti in pane, ſequi neceſſitatem adorationis Chriſti in pane, ut enim ex præſentia Dei in lapidibus vel arboribus, &c. non ſequitur externo aliquo cultu ſtatim eum ibi eſſe adorandum, ſed demum ubicunque radios aliquos præſentiæ ſuæ vel in gratia vel in gloria patefacit; Ut ex præſentiâ Divinitatis Chriſti in baptiſmo, non ſequitur Chriſtum eſſe in aquis baptiſmi adorandum; Ita nec ſi eſſet in ſignis Euchariſtiæ, ſtatim ſequeretur ibi cum illis eſſe adorandum; quia ibi inviſibiliter corpus ejus lateret abſque ullo divinæ Majeſtatis radio, nec ut vivum, ſed ut mortuum proponeretur, ſed in cælo demum adorandus eſt, ubi vult quæri, & ubi vivit & glorioſè ſe nobis manifeſtat. Quò pertinet formula Veterum, quæ in ipſo Can. Miſſæ retinetur adhuc ſpeciali providentiâ Dei, ſurſum corda, quæ docet Chriſtum non in pane, ſed in cælo quærendum eſſe. Non debet ergo vitio verti Lutheranis, ſi adorationem ſuam non dirigant ad Chriſtum in Euchariſtia latentem inviſibiliter, ſed ad eum glorioſè in cælis regnantem. 2. Etſi hoc ex ipforum dogmate conſequeretur, non poſſet tamen hoc legitimè ipſis imputari; Quia conſequentiam hanc nec vident nec admittunt; Imò diſertè Proteſtantur ſe ab ea quàm maximè abhorrere. Quis verò dixerit illi, qui theſim aliquam tuetur, ſtatim omnes conſequentias, quæ inde deduci poſſunt, ſive verè ſive probabiliter tantùm, licèt eas non agnoſcat, nec probet, poſſé aut debere impingi? Cùm ergo certum ſit Viros fratres adorationem ſacramenti, pro qua Pontificii, ut pro aris & focis pugnant, conſtanter deteſtari, neque adorationem Chriſti in pane, ſed in cælo agnoſcere, aut videant hanc ex ſententia ſua ſequi, quam alii eliciunt; nemo non videt, aliam planè ipſorum & Pontificiorum hîc eſſe rationem.

XXV. Crimen ergo Pontificiorum non in eo eſt, quòd Chriſtum adorent, Sed 1. quòd non adorent eo modo, quò præcepit Deus, 2. quòd ſpecies cum Chriſto adorent, 3. maximè quòd pro Chriſto ſacramentum & panem, id eſt, id quod revera non eſt Chriſtus, adorent. Neque valet ipſorum intentio & cæca fides, quia ut antè diximus, erronea intentio non excuſat. Itaque peccant hîc Pontificii, non tantùm in loco cultûs, quia quærunt & colunt Chriſtum ubi non eſt quærendus, ſcilicet in ſignis ſacramentalibus, ſed etiam in Objecto, quia adorant hoſtiam pro Chriſto, quæ re ipſa Chriſtus non eſt, quicquid illi ſtatuant. Denique etſi Lutherani non adorant ſacramentum, vel Chriſtum in pane, non privant tamen eum debito honore, adorare enim non deſinunt Chriſtum in Euchariſtiæ uſu, ut paſſim teſtantur. Sic & Reformati, utut ſacramenti adorationem, tanquam crimen longè maximum, averſentur, non denegant tamen Chriſto cultum debitum in hujus ſacramenti celebratione, imò quocunque tandem modo communicent, ſive ſtando, ſive ſedendo, ſive genuflectendo, ut à variis fit diverſimodè; certum eſt Chriſtum ab omnibus adorari, non ut in pane latentem, ſed ut in cælo ſedentem. Quæ omnia, ne ulteriùs quid addamus, ſatis ſuperque docent, perperam nobis imponi, quòd cum Lutheranis ſyncretiſmum inire non recuſemus, nolimus verò cum Pontificiis, cùm tam memorabile inter utroſque diſcrimen intercedat.

XXVI. Atque ita executi ſumus paulò fuſiùs, quæ pertinebant ad Sacramenti adorationem: Sequitur jam Crucis cultus, qui paucioribus verbis à nobis abſolvetur. De Cruce autem hîc quum loquimur, non ſumimus eam, vel metonymicè pro Chriſti paſſione & Chriſto crucifixo, quo ſenſu, 1. Cor. 1. 18. Euangelium dicitur ſermo Crucis, id eſt, de Chriſto crucifixo, 1. Cor. 2. 2. & alibi non vult gloriari Paulus niſi in cruce Chriſti, Galat. 6. id eſt, in ejus morte & paſſione, 2. pro mortis Chriſti prædicatione, ut 1. Corint. 1. 17. ne irrita reddatur crux Chriſti, & Galat. 6. 12. ne ob crucem Chriſti, id eſt, Euangelium, quod crucem Chriſti prædicat, perſecutionem patiantur. Nec eam uſurpamus impropriè, quo modo afflictiones fidelium vocantur cruces, quia ita Chriſto crucifixo conformes fiunt. Matth. 10. 38. Sed propriè pro inſtrumento Dominicæ paſſionis, tum pro ligno illo, in quo afffixus fuit Salvator, tum pro imagine ejus ſive picta ſive ſculpta. In hujus autem veneratione Crucis manifeſtam pertendimus à Pontificiis committi idololatriam. Siquidem recepta eſt apud ipſos ſententia, latriæ cultum, qui ſoli Deo debetur, Cruci ejuſque imagini exhibendum eſſe, Thomas. p. 3. q. 25. art. 4. Si loquamur de ipſa Cruce, in qua Chriſtus crucifixus eſt, utroque modo eſt nobis veneranda, uno ſcilicet modo, inquantum repræſentat nobis figuram Chriſti extenſi in ea, alio modo ex contactu ad membra Chriſti, & ex hoc quòd ejus ſanguine eſt perfuſa, unde utroque modo adoratur eadem adoratione cum Chriſto, ſcilicet adoratione latriæ, & propter hoc crucem alloquimur, & deprecamur quaſi ipſum Crucifixum: Si verò loquamur de effigie crucis Chriſti in quacunque alia materia, putà lapidis vel ligni, argenti vel auri, ſic veneramur crucem tantùm ut imaginem Chriſti, quem veneramur adoratione latriæ. Ad Thomæ ſententiam accedunt plereque Scholaſtici, Bonavent. ætate ſuppar Thomæ, idem iisdem rationibus probat in 3. ſent. diſt. 9. q. 4. Alex. Alenſ. Bonaventuræ præceptor. p. 3. q. 3. Biel in expo. Miſſ. ſect. 49. 50. Andrad. l. 9. pro Conc. Trid. & alii plures, quos vide citatos apud Valent. Tom. 4. diſp. 1. q. 2. unde Vaſques in 3. Tho. diſput. 111. c. 2. dicit Catholicam fidem & doctrinam eſſe, Quòd non ſolùm crux illa, in qua Chriſtus mortuus eſt, ſed & quæcunque Crucis figura, vel in materia permanenter ſculpta, aut depicta, vel in aëre, aut manu, aut digitis expreſſa, exoſculanda & adoranda eſt.

XXVII. Nec alia eſt praxis ordinaria; Cultum quippe latriæ ſoli Deo debitum tam internum quàm externum illi tribuunt, internum quidem, quia ſpem ſalutis in ea ponunt; & Thomas inde probat cultum latriæ deberi cruci; quoniam in illa ſalutis ſpem ponunt, Illi, inquit, p. 3. q. 25. art. 4. exhibemus latriæ cultum, in quo ponimus ſpem ſalutis, ſed in Cruce Chriſti ponimus ſpem ſalutis; cantat enim Eccleſia Dominicæ paſſionis Domini in hymno. O crux ave ſpes unica, E. crux Chriſti adoranda eſt adoratione latriæ. Ne autem, quòd quidam hîc excipiunt, hæc verba de Crucifixo metonymicè intelligenda putemus, non verò de ipſa cruce, manifeſtum eſt ex integro hymno, & præſertim ex verbis præcedentibus, hæc non niſi ad ipſum lignum crucis dirigi poſſé, ſic enim habent in Brevi. Rom. Domini. paſſio.

Arbor decora & fulgida Ornata Regis purpura Electa digno ſtipite, Tam ſancta membra tangere, Beata cujus brachiis Secli pependit pretium Statera facta corporis Prædamque tulit Tartari. O crux Ave ſpes unica, Hoc paſſionis tempore Auge piis juſtitiam Reiſque dona veniam.

Ubi nemo non videt crucem ſeorſim à Chriſto compellari. Non meliùs elabuntur, qui dicunt has laudes figuratè ad crucem referri per proſopopœiam, Poëtis & Oratoribus ſatis familiarem; nam ut bene notat Vaſques in 3. Tho. q. 25. diſp. 109. cap. 4. Quamvis per figuram proſopopœiam ſæpius cum re inanimata loquamur, ineptè tamen etiamſi figuratè ab ea peteremus ſalutem & gratiæ augmentum, nec proſopopœia liberat eos à crimine idololatriæ, ſine cujus criminis reatu nemo poteſt ita alloqui imaginem, aut ejusmodi rem aliquam, ut ei religioſè ſupplicet, & ab ea veniam peccatorum petat, quæ tamen iſti non verentur petere à lignea cruce.

XXVIII. Spem autem & fiduciam collocare ipſos in cruce, tum quoad adeptionem bonorum, tum quoad liberationem & protectionem à malis, probant verba Pontificalis Rom. quibus Epiſcopus utitur in benedictione novæ crucis, parte ſecunda, titulo de Benedict. novæ crucis: Ita quæſumus accipias iſtam crucem, quemadmodum & illam quam manibus amplexus es, & ſicut per illam Mundus expiatus eſt à reatu, ita offerentium famulorum tuorum animæ devotiſſima hujus crucis merito careant omni perpetrato peccato. Et rurſus, Oramus te Domine ſancte Pater omnipotens, ſempiterne Deus, ut digneris benedicere hoc lignum crucis tuæ, ut remedium ſalutare generi humano ſit, ſoliditas fidei, bonorum operum profectus & redemptio animarum, ſit ſolamen ac tutela contra ſæva jacula inimicorum per Dominum noſtrum. Accedit externus latriæ cultus tum ſigni tum facti, quia eam adorant: Nam in Pontifi. ubi ſupra, 1° Pontifex ſeu Epiſcopus quivis, flexis ante crucem gentibus ipſam devotè adorat & oſculatur, vexillo enim Crucis omne genu, & omnis lingua confitetur. Præcipuè verò in die Paraſceves ſolent flectere genu cruci, eamque oſculari. Ubi enim Papa aut Sacerdos detegit paulatim crucem, eamque populo oſtendens, ait, Ecce lignum crucis, cui reſpondent Capellani, in quo ſalus Mundi pependit, deinde Cantores perficiunt, venite adoremus; Ad ea verba procedit Papa, exutis calceis per unum ex Scutiferis, & genu ter flexo adorat, & oſculatur, poſt Papam Cardinales, Imperatores, Reges, ſi adſint, tum Epiſcopi &c. ita à ſummo Pontifice ad infimum Caudatarium omnes crucem adorant & oſculantur. Vid. lib. Ceremoniarum Romanarum feria 6. majo. hebdo. Facti etiam cultum exhibent, templa, feſta, aras ei conſecrando, incenſum illi adolendo, & ſuaves odores offerendo, teſte Bellar. cap. 13. lib. 1. de Triumphan. Eccleſ. Suaves odores etiam cruci offerimus in Eccleſia. Jam incenſum adolere ſacrificium Deo proprium eſt. Unde Iſraëlitæ notantur abominandæ idololatriæ crimine Eze. 8. 11. quòd quiſque in manu ſua thuribulum haberet, quô imaginibus ſuis adolerent. Et in primitiva Eccleſia, veteres Chriſtiani mortem ſubire maluerunt, quàm aliquot grana thuris in honorem Cæſaris apponere, qui enim id faciebant, putabantur ſacrificare. Hoc verò clariùs patet ex ſacrificiis ſpiritualibus orationum & laudum, quibus eam colunt, ut paſſim in Breviariis leguntur: Crux ſplendidior cunctis aſtris, mundo celebris, hominibus multùm amabilis, ſanctior univerſis, quæ ſola fuiſti digna portare talentum Mundi &c. ſalva præſentem catervam in tuis hodie laudibus congregatam &c. In Breviario Rom. in Feſto Inventio. & Exalt S. Crucis, & alibi, Crux Chriſti ſalva nos, Crux Chriſti defende nos, in Hortulo animæ.

XXIX. Hæc verò omnia clamant, nobis etiam tacentibus, Cultum omnem, qui Deo debetur, in Crucem transferri: Quò d ſi hoc non eſt idololatriam craſſam committere, non video quid ſit idololatria. Nam cùm nemo neget crucem iſtam lignum eſſe & ſtipitem, nemo negare poteſt cultum religioſum illi exhibitum in rem creatam transferri: nec eos excuſare poteſt quod ajunt, Primò Illum honorem, qui exhibetur cruci, referri ad rem ſignificatam cujus eſt ſignum, non ad ipſam crucem in ſe. Quia nec Crux Chriſti ſignum poteſt dici, & ex dictis patet cultum iſtum directè referri ad Crucem ipſam; Unde Thom. loc. cit. teſtatur, etiamſi ratione ipſius Crucifixi reverentia iſta Cruci exhibeatur, tamen ob eam cauſam crucem eos adorare eadem adoratione cum Chriſto, & propter hoc eos crucem alloqui & deprecari quaſi ipſum Crucifixum. Non quod addunt ſecundò, Cultum qui per ſe & propriè debetur imagini crucis, non eſſe latriæ cultum proprie, ſed quendam multò inferiorem, qui analogicè & reductivè referatur ad latriam, tanquam imperfectum ad perfectum, Bellarminus lib. 2. de Eccleſ. triumph. c. 25. nam etſi hoc concederetur reſpectu imaginis Crucis, ſequeretur ſemper ipſam Crucem ut prototypum latriâ per ſe & propriè eſſe adorandam. Sed in ſequentibus quum de Imaginibus diſputabimus, docebimus cultum nullum talem reductivum & analogicum dari poſſé ſine idololatriæ participatione. Nec denique quod tertiò ſubjiciunt cum Gregorio de Valentia, qui fidentiùs quàm Bellarminus & magis rotundè adorationem Crucis adſtruit, ſe deferre cultum latriæ imaginibus Chriſti, & Crucis, ſed non ſicut Chriſto. Nam ſic impuriſſimum ſcortum poſſet ſe tueri quum facit copiam corporis ſui adulteris, iniquè ſecum agi, ſi adulterii condemnetur, quoniam non eodem facit animo atque affectu, quô ſe conſociat viro ſuo.

XXX. Nihil attinet autem, ut rationes varias fuſiùs excutiamus, quibus idololatricum hunc cultum adſtruere conantur, quanquam facilli- mum eſſet earum vanitatem retegere; & commemorâſſe, eas refutâſſe eſt. Quid enim afferre poſſunt, quod tantam dignationem Cruci conciliet, ut adoranda ſit? An contactum Chriſti, quaſi per eum, virtutem aliquam aut ſanctitatem inhærentem habuerit, quæ tali cultu digna ſit? Sed alia multa Chriſtum tetigerunt, quæ nullam tamen ex eo ſanctitatem duxerunt, ob quam ab hominibus religioſè colerentur; nec ullus niſi abſurdiſſimè dixerit, rem inanimatam poſſé ex contactu perſonæ ſanctitatem aliquam inhærentem, & virtutes morales habere, quarum reſpectu aliquo cultu digna cenſetur. Præterquàm quòd hoc Crucem Chriſti tantùm reſpiceret, non imagines Crucis, quibus tamen idem hodie honor defertur. An afferent ſecundò uſum Crucis ad Redemptionem hominum, quod ea fuerit electa & honorata à Chriſto, ut eſſet Altare ſacrificii, ſcala ad Regnum, & inſtrumentum liberationis noſtræ, quô Diabolum vinceret ac de eo triumpharet? Sic ſanè Bellarminus ratiocinatur; ſed quàm frigidè quivis videt. Nam 1. etſi hoc daretur, non valeret tamen conſequentia quæ hinc elicitur ad adorationem; quia triplici iſta phraſi ſignificaretur tantùm uſus Crucis, nulla autem qualitas inhærens, adoratio autem refertur ad aliquid non propter uſum, ſed propter naturæ ὑπεροχὴν & eminentiam, 2. dift. Crucem materialem, à myſtica, & lignum, à merito paſſionis ejus, qui illi affixus eſt; elogia hæc non priori, ſed poſteriori dicuntur reſpectu, nec niſi perperam Cruci iſta tribui poſſunt, quæ ad paſſionem pertinent. Non eſt Altare ſacrificii. nam altaris eſt ſanctificare illud, quod in ipſo offertur, Matth. 23. 17. An verò Crux ſanctificavit carnem Chriſti? An non potiùs caro ſanctificavit crucem, & è ligno maledicto fecit lignum vitæ benedictum? Itaque Chriſtus ipſe fuit omnia, Sacerdos in perſona, Sacrificium in natura humana ſeu carne, Altare in divina, unde ſe ipſum dicitur per Spiritum æternum obtuliſſe, Hebr. 9. 13. Si verò à quibuſdam ita Crux vocata eſt, impropria fuit & minus accurata locutio. Non ſcala ad Regnum, nec enim per Cruccm ſimpliciter, ſed per mortem Crucis aditum ſibi ad regnum fecit; fruſtrà confirmatio petitur ex Joa. 12. 32. Si exaltatus fuero è terra, omnia traham ad me: hæc quippe verba non crucem, ſed mortem in Cruce notant, ut Chriſtus optimus ſui interpres docet, Luc. 24. 26. Nonne oportuit Chriſtum omnia hæc pati, & ſic ingredi in Regnum? Denique perperam dicitur liberationis inſtrumentum; aliud enim eſt inſtrumentum paſſionis Chriſti materialiter ſpectatæ, aliud inſtrumentum redemptionis. Crux prius poteſt dici, non poſterius, non per Crucem, ſed per Crucifixum redempti ſumus & ſalvati, nec aliud evincunt loca, quæ in eam rem laudantur, Coloſſ. 2. 14. ubi in Cruce triumphaſſé dicitur de Principatibus, &c. affixo ibi chirographo nobis adverſo, & 1. Petr. 2. 24. portaſſé peccata noſtra ſuper lignum; Notum quippe, hæc de Cruce non poſſé dici propriè, quid enim Crux materialis conferre potuit ad peccatorum expiationem? ſed de Crucifixo, qui per mortem Crucis hanc inſignem de Diabolo reportavit victoriam, & peccata noſtra delevit. Unde patet quàm falſò & injuſtè ut Crucis Chriſti oſores traducamur, quia cultum illi nullum exhibere volumus, hunc ſoli Crucifixo reſervantes. Non eſt, crede mihi, verus diſcipulus Crucis, qui eam præ oculis depictam habet, vel in manibus geſtat ac colit; ſed qui in corde penitus inſculptam gerit, & qui ita Chriſtum Crucifixum veneratur & diligit, ut cum eo totus crucifixus ſit, Galat. 2. 20. & verſ. 24. hoc verè eſt in Cruce Chriſti gloriari. Galat. 6. 14.

XXXII. Unum ſupereſt quod urgent etiam Adverſarii, Eccleſiæ ſcilicet veteris praxim, apud quam Crucis ſignum, & cultum in uſu fuiſſé ab initio pertendunt; Unde Chriſtiani Religioſi crucis dicti, & Gentiles ipſis adorationem crucis objiciebant, ut conſtat ex Tertulliano & Minutio Felice, quod non feciſſent tamen, niſi aliquem cultum illi exhibuiſſent. R. Fruſtrà hîc patrocinium Eccleſiæ veteris advocatur: Certum eſt Eccleſiam Apoſtolicam nullum cruci cultum exhibuiſſé, nullum ſanè vel in Actis vel in Epiſtolis Apoſtolicis ejus extat vel minimum veſtigium. At ſi idem cum Pontificiis ſtatuuiſſent, nonne ſummâ diligentiâ lignum hoc abſtuluiſſent, & aſſervâſſent, nonne venerationem hanc populo Chriſtiano commendâſſent in Scriptis ſuis, & exemplo ſuo docuiſſent, de quibus omnibus altum apud ipſos ſilentium. 1. Si de Eccleſia Chriſtiana ſermo eſt, probari non poſſet ante Conſtantinum M. ullam apud Chriſtianos in uſu fuiſſé Crucis imaginem pictam aut fabricatam ex ligno, auro, ſimilive materia; ipſe quippe primus perhibetur permotus viſione cæleſti, quæ victoriam in ſigno crucis portendebat, cum his verbis ἐν τούτῳ νίκα Vexillum Impcrialc, Labarum dictum, in formam crucis confecciſſé, ut obſervat Euſeb. lib. 1. de vita Conſtan. cap. 22. 23. & Sozome. lib. 1. hiſt. cap. 4. Ita primis Chriſtianis ne viſa quidem unquam erat crux, nedum ut eſſet adorata. Nec ex illa prima ætate Chriſtianiſmi ad annum Domini 300. quemquam Adverſarii proferunt vel habent, qui crucis adorationem vel commendet, vel memoret, ut obſervat Dalleus lib. 1. de Relig. Cultûs objecto cap. 8. Non quidem diffitemur ſignum crucis, ſed ἀνυπόστατον, & in aëre certo digitorum motu formatum, jam antca in uſu fuiſſé, ut liquet ex Tertull. de coro. mili. cap. 3. ad omnem progreſſum atque promotum, ad omnem aditum & exitum &c. quæcunque nos converſatio exercet, frontem crucis ſignaculo terimus. Sed id abſque lege Scripturæ & Apoſtolicâ traditione fiebat, ex ſola conſuetudine & traditione non ſcripta, ut fatetur ibidem Tertullianus. Verùm hoc ſigno uſi Veteres, non ut adorando, nec ut operativo ex opere operato, quod vult Bellarm. lib. 1. de Imaginib. cap. ultimo; Sed tantùm ut ſigno diſcretivo Chriſtianitatis & teſſerâ, quâ ſe invicem Chriſtiani internoſcerent, & ut quòd probro vertebatur, quòd Chriſtum crucifixum ſequerentur, illi gloriæ adſcriberent; quod bene obſervat Andreas Maſius in Joſ. 22. ubi oſtendit ex Lactantio, Tertulliano, Nazianzeno, Bafilio, ob eam cauſam hoc monumentum tantâ veneratione habitum apud vetuſtiſſimos Chriſtianos, non ut adoraretur, ſed ut teſtimonium eſſet Chriſti crucifixi.

XXXIII. Nec deſunt loca diſerta Veterum, quibus conſtat, quàm alieni fuerint à Crucis adoratione; quæ omnia recenſere non patitur inſtituti noſtri ratio: unus vel alter locus nobis erit inſtar omnium. Octavius apud Minutium Felicem reſpondens Cæcilio, qui inter turpia & nefanda, quæ apud ſuos de Chriſtianorum cultu & religione ſpargi & jactari tradit, Crucis quoque cultum memorat, ad hanc calumniam reponit. Cruces nec colimus, nec optamus, vos planè qui ligneos Deos conſecratis, cruces ligneas, ut Deorum veſtrorum partes; forſitan adoratis. Ambroſius in Orati. funeb. Theodo. ubi de inventione crucis loquitur, Helena, inquit, invenit titulum, Regem adoravit, non lignum utique, quia hic gentilis eſt error & vanitas impiorum. Fruſtrà verò hîc laudatur verſus Lactantio tributus in carmine paſſionis, Flecte genu, lignumque crucis venerabile adora, quod Bellarm. aſſert lib. 2. de S. Imag. cap. 12. Nam Viri docti pridem obſervârunt Carmen eſſe ſuppoſititium, ut obſervat Michael Thomaſius in notis ad Lactan. & ex eo Poſſevinus, qui negant hoc carmen in ullis Codicibus antiquis inveniri. Nec nos movere debet, quòd hoc impactum dicatur Chriſtianis à Gentibus; Nam à calumniis & criminationibus Ethnicorum non procedit argumentum. Quis enim neſcit, quàm multa Chriſtianis ab iis objecta falſiſſimè fuerint, ut Capitis Aſinini adoratio, adoratio Solis, Ononychitis, & ſimilia, quæ leguntur apud Tertull. in Apolog.? Ejuſdem commatis eſt objectio iſti, quam conſtanter illi refellunt. Vid. Tertull. Apol. cap. 15. 16. 17. ubi non magis illas de Capite Aſini, de Sole, de Ononichyte, quàm hanc de cruce appellat falſam opinionem: Ideo æquè mentitos Ethnicos cùm dicerent crucem à Chriſtianis coli, quàm cùm aſini caput, & reliqua. Idem teſtatur Minutius Felix in Octav. Cyrillus lib. 6. cont. Julia. Celſus ſanè, qui acerrimus fuit Chriſtianorum adverſarius, crucis cultum Chriſtianis nuſquam objeciſſé reperitur in eo quem adverſùs Noſtros compoſuit libello, quem Origenes ſolidè confutavit, quod argumento eſt, non fuiſſé ſuo tempore adoratam Crucem. Si enim jam tum adorata fuiſſét, qui Chriſti crucifixi cultum tam acriter & toties Noſtris objicit, Cur is Crucis cultum, qui multò abſurdior & tetrior videtur, ne ſemel quidem objeciſſét?

XXXIV. Fatendum eſt ſequentibus ſeculis, gliſcente paulatim ſuperſtitione, poſt Conſtantinum Magnum, Crucis imagines paulatim in Chriſtianorum Oratoria introductas fuiſſé, maximè ex quo invaluit traditio de inventa ab Helena Conſtantini matre, vera Domini Cruce, circa annum 326. Cujus vanitatem multa tamen evincunt, maximè quòd nemo reperitur eorum, qui Helenam viderunt, iiſdemque cum ea temporibus vixerunt, qui ejus meminerit: Euſebius imprimis, qui illi familiaris erat, quique de vita Conſtantini opus conſcripſit, in cujus parte tertia multis Helenæ pietatem laudibus effert, & illud ipſum iter ejus in Judæam, in quo Crucem Dominicam ab ea repertam fuiſſé volunt, deſcribit, reſque in eo geſtas narrat; ſed de Cruce Domini reperta, non modò nullum verbum facit, ſed nihil quicquam, quod eô referri poſſit, innuit. Quod occaſionem proculdubio dcdit Gelaſio Pontifici Romano I. an. D. 494. ſcriptum hoc de Invcntione Crucis inter libros Apocryphos & cum cautione legendos, referendi in Decreto de libris Apocryphis, apud Gratianum Diſtinct. 15. Quod verò affertur à Bellarmino lib. 2. de Imag. cap. 27. de Chronico Euſebiano, quod in vulgatis Hieronymianæ interpretationis Codicibus ad an. 16. Conſtantini refert, Helenam Conſtantini matrem divinis monitam viſionibus beatiſſimum Crucis lignum, in quo ſalus Mundi pependit, apud Hierofolymam reperiſſe, non evincit, hæc revera eſſe verba Euſebii, quæ in Græca editione Scaligeri non occurrunt, nec in accuratioribus Codicibus Latinis; ſed oſtendunt tantùm à mala manu poſt Autoris mortem inſerta fuiſſé ex Ruffino, ut non ſine ratione conjicit Scaliger, quia eadem fermè verbaliter guntur apud Ruffinum, in Hiſtoria Eccleſiaſtica, quo loco, ſermone de Helena inſtituto: Divinis, inquit, admonita viſionibus Hierofolymam petit, atque ibi locum in quo ſacroſanctum Corpus pependerat affixum, ab incolis perquirit, tum purgato loco, tres confuſo ordtne reperit Cruces. Quam traditionem Ruffinus, & poſt eum Ambroſius, Paulinus, & alii ſequentium ſeculorum Scriptores, referunt, non à certis Autoribus, & oculatis rei geſtæ teſtibus acceptam, ſed ex incertis, & temerè ab aliquo reliquiarum ſtudioſo confictis rumoribus hauſtam, ut omnino ſit veriſimile.

XXXV. Licèt autem hæc traditio Crucis Imaginum uſum longe fortiùs in Eccleſias introduxerit, repugnantibus licèt variis Viris piis, qui huic errori gliſcenti ſe opponebant, ut patet ex Epiphanii epiſtola ad Joannem Epiſcopum Hierofolymitanum: Certum eſt tamen nondum tam fuiſſé adorationis objecta, quàm myſtica quædam inſignia, & fidei Chriſtianæ ſymbola, qusc ad memoriam, non verò ad cultum proponebantur. Donec ſequentibustemporibus, res in apertum abuſum mutata eſt ab iis, qui aliquem Cruci honorem & cultum deferre cœperunt, ut Julianus apud Cyrillum Alexandrinum lib. 6. illis opponit circa annum D. 462. non diſſitentibus illius ſeculi Scriptoribus. Qui cultus inveteratâ conſuetudine confirmatus eſt, non ſine multis certaminibus, & tandem ſeculo octavo exeunte, ſancitus in Pſeudonicæna Synodo an. D. 797. Atque hæc de Crucis Cultu di&a ſunto. Supercft ut de Reliquiarum veneratione & cultu aliquid etiam dicamus, quod non minimum eſt Romanæ Idololatriæ argumentum.

XXXVI. Reliquiarum autem nomine, non ſola Sanctorum defun&orum corpora apud Pontificios notantur, ſed omnia quæ ipforum fuere, dum viverent, oſſa nimirum, carnes, ſanguis, dentes, ungues, capilli, cineres, veſtimenta, togæ, tunicæ, interulæ, pallia, caligæ, crepidæ, calcei, cingula, pectines, cilicia, flagella, & alia id genus quac commcmorare nihil attinet. Hiſce verò omnibus religioſum cultum deferri res ipſa clamat, & praxis publica clarè evincit. Conſtat quippe corpora vel oſſa Sanctorum, & quarcunquc ad illos putantur pertinuiftc, ex ſepulchris eruta elevari, & in conſpicuo loco, imò ſæpe ſupra altare collocari, auro, argento, ſerico exornari; In Proceſſionibus & ſupplicationibus Reliquias iſtas circumferri, à populo tangendas, oſculandas vel ſpectandas, coram illis geſtu & animo adorabundos prociderc: In illis gratiam & beneficia Dei quæri; Eis pretioſa dona offerri; Ad loca ubi reliquiæ eſſe putantur, religioſas peregrinationes ſuſcipi; In altari includi ad ſanctitatem EuchariAia? conciliandim; In collo ex devotione & fiducia ad Deum & Sanctos portari; Tactis reliquiis juramenta fieri; Et tali religioſat venerationi reliquiarum gratiam, beneficia, efficaciam precum apud eas fuſarum, & remiflionem peccatorum obtineri, quæ omnia luce meridianâ clariùs docent religioſè eas coli.

XXXVII. Ne verò hoc ipſis falſò & perperam à nobis impingi querantur, quod ſubinde facere ſolent, gravitcr ſuccenſendo Doctoribus noſtris, imò & mendacii cos accuſando, dum Reliquias ab ipfis adorari & divinis honoribus affici fcribunt, ut Bellarminus lib. 2. de Reliquiis & Imagi. Sanctor. c. 13. Nos, inquit, Reliquias honoramus & oſculamur, ut ſacra pignora Patronorum noſtrorum, ſed nec adoramus ut Deum, nec invocamus ut Sanctos. Videamus annon juſtè hoc ipfis tribuatur. Primò adorationem iſtam ſancitam & approbatam fuiſſé in Concilio Nicæno II. patet ex verbis Actionis IV. Oſſa, cineres, pannos, ſepulchra denique adoramus; illis tamen non ſacrificamus. Concilium Tridentinum eodem ſenſu cultum iſtum confirmat Seſſ. 25. Decreto de In vocatione Sanctor. Mandat Epiſcopis ut doceant, Martyrum & aliorum Sanctorum cum Chriſto viventium corpora à fidelibus eſſe veneranda, per quæ multa beneficia hominibus à Deo præſtantur; Tum eos omnes damnandos eſſe pronuntiat, qui affirmant Sanctorum reliquiis venerationem atque honorem non deberi, vel eos aliaque ſacra monumenta à fidelibus inutiliter honorari, & eorum opis impetrandæ cauſâ, Sanctorum memorias fruſtrà frequentari, prout eos jam pridem damnavit & nunc etiam damnas Eccleſia. Ubi licèt ſubdolè & callidè more ſuo agens Synodus, abſtineat quidem ab adorationis voce, & ſoltius venerationis & honoris meminerit, ſuperſtitionis ſuæ dedecus ſub vocabulorum iſtorum ambiguitate tegens, non aliam tamcn eſſe ejus mcutem, quàm cultum reiigiofum Reliquiis debitum præſcribere, vcl ex eo patere poteſt, quod damnet eos qui affirmant Sanctorum reliquiis venerationem atque honorem non deberi, quibus verbis dubium non eſt, quin perſtringat Doctores noſtros, non quod honorem debitum Sandorum & fidelium corporibus denegemus, qui conſiſtit in honeſta ſepultura & pia cuſtodia, quem à Nobis illis deferri ſat notum eſt, ſed quòd venerationem, & religioſum honorem illis reddere recuſemus; quod ex eo etiam colligitur, quando addunt talem eſſe venerationem, per quam ſacra monumenta à fidelibus frequentantur, & eorum opis impetrandæ cauſâ memoriæ Sanctorum frequentantur, quod religioſum cultum omnino importat.

XXXVIII. Hoc vero candidius & aperrtiùs exponit Vaſques in 3. Tho. quæſt. 35. diſputat. 112. Apud Catholicos, inquit, veritas indubitata eſt, reliquias Sanctorum, ſive fuerint partes ipſorum, ut oſſa, carnes, & cineres, ſive res alia qua ipſos tetigerunt, vel ad ipſos pertineant, adorandas & in hoc honore ſacrohabendas eſſe. Et diſp. 113. init. Cincturia & ſudaria Pauli, ait, adorationis cultu fuiſſé veneranda, & ſic paſſim loquitur. Waldenſis ex Damaſceno ſtatuit non modò lignum Crucis Domini, ſed etiam ſepulchrum, præſepe, clavos, lanceam, veſtes, Sion & Golgotha loca eſſe adoranda, & eos veluti hæreticos refutat, qui Deum quidem in his rebus aut locis adorari concedunt, res verò ipſas, vel loca adoranda negant, Doctrinal. p. 3. Tit. 13. cap. 120. & alibi c. 121. Omnes Dei Sanctos & eorum reliquias eſſe ſuis gradibus adorandas. Nec aliter loquuntur hodie Janſeniſtæ, patet ex reſponſo ab ipſis dato ſuper miraculis, quæ edita ferebantur à ſancta Spina apud Eccleſiam Portus Regii, ubi vindicantes ea ab obtrectatorum calumniis non ſemel dicunt, Sacram illam Spinam, quam ex corona Domini ſpinea decerptam jactant, adorari. Et magnam mortalium catervam adire Eccleſiam illam ſuam ad Spinam adorandam. Et Sanctas Moniales cum profunda veneratione ſpinam Dominicæ coronæ adorare, & ſic paſſim loquuntur p. 15. 18. 22. Eô pertinct ctiam quòd Catecheſis Tridentina in tertium præceptum, quod ipſiseft ſecundum, probat juramcnta per reliquias, Ad faciendam, inquit, fidem, per res creatas juramus, ut per ſacra Dei Euangelia, per Crucem, per Sanctorum reliquias & nomen. Qui honor ad latriæ cultum pertinet, ſiquidcm eum per quem juramus adoramus, teſtem conſcientiæ & ultorem imprecamur ſi fallimus. Huc facit quòd in legibus Eccleſiæ Romanæ, quæ in Pontificali habentur, nullum Altare conſecratur abſque reliquiis, unde Capitc de Conſecratione Altaris, altare dicitur dedicari in honorem Sancti, cujus reliquix induduntur altari, quaſi reliquix ſan&itatem aliquam altari & rebus, quæ illi imponuntur, poſſent conciliare. Ex quibus omnibus non obſcurè colligitur, Reliquias non modò magno eſſe apud Romanos in pretio, ſed cultum ſacrum illis exhiberi. Quomodocunque autem vocare libeat cultum illum, ſive adorationem, quod candidius & rei ipſi planè conſentaneum, ſive venerationem, quod tanquam commodius, ad obumbrandam cultûs iſtius turpitudinem, retinent, parum refert, modò conſtet eſſe cultum religioſum, qui defertur creaturis mortuis, rebufque corporeis & inanimatis; quod nemo non videt eſſe craſſißimam idololatriam.

XXXIX. In eo ſanè miram fraudem Satanæ obſervare eſt, quâ ludificatur populos, dum occultantur divina Apoſtolorum Scripta, ex quibus tela petuntur ad errorum & idololatriam confodiendam, oſtentantur & adorantur eorum reliquiæ. Et cùm Chriſtus in Verbo ſuo, Sacramentis, & aliis gratiis ſpiritualibus quærendus eſſet, abducitur plebs Chriſtiana ad faſcias, veſtes, ſubuculas, & alia id genus argumenta, in quibus fruſtrà quæritur. Cumquc Sanctorum vita diligenter meditanda & imitanda foret; ſtudium omne ponitur in contemplandis & colendis eorum oſſibus & reliquiis. Quô non modò nihil vanius, ſed nihil magis impium & in Deum, unicum adorationis & cultûs omnis religioſi objectum, magis injurium dici poteſt. Nec inanis cavillatio Bellarmini, quâ putat optimè rebus ſuis caviſſé, dum negat ſe reliquias adorare ut Deum, nec invocare ut Sanctos, poteſt quicquam illum juvare: Quia ut antè ſæpius dictum, cultus religioſus unicus eſt, qui in alium quàm Deum transferri non poteſt, nec ulla religionis adoratio dari poteſt vera & genuina, quæ alterius ſit quàm Dei.

XL. Rationes ad jugulandum hunc errorem referre nihil attinet, quæ alibi à nobis propoſitæ ſunt, Inſtitut. Part. II. Loc. XI. Quæſt. 8. Sufficit oſtendiſſé religioſum cultum in Eccleſia Romana Reliquiis deferri, ut inde conſtet, legitimè nos propterea Idololatriæ ream illam peragere. Quòd ſi liberet, fraudes & impoſturas innumeras referre, quæ in Reliquiarum uſu paſſim occurrunt, ſive dum fictæ & ſuppoſitæ pro veris & genuinis obtruduntur, quod innumeris exemplis oſtendi poſſét; ſive dum varia loca de iiſdem gloriantur, & acritèr inter ſe contendunt; ſive dum reliquiæ proponuntur eorum Sanctorum, qui nunquam fuerunt in vivis, & meræ ſunt larvæ & humani cerebri figmenta, quales ſunt reliquiæ Chriſtophori, Longini, Urſulæ, Trium Regum, Margaretæ & ſim. ſive dum aliæ id genus artes veteratoriæ adhibentur, ad miſerum popellum decipiendum, quàm latus hîc ſe aperiret ſcribendi campus. Conſulat qui voluerit eximium Calvini Tractatum in Admonitione de Reliquiis, Hoſpinianum de Reliquiarum origine, Chamierum lib. 16. de Antichr. c. 12. ubi agit de Impoſturis Reliquiarum, & Dallaum de Reliquiarum cultu. Noſtrum interea eſt gratias immortales agere Deo, qui nos liberavit à duro hoc idololatriæ tam fœdæ jugo, in quo non modò à Deo averſi ſunt homines, ut rebus vanis & caducis adhæreant: ſed etiam execrabili ſacrilegio res omni ſenſu carentes adorant loco Dei in ſecula benedicti: Ut nunc liceat nobis Deum colere in ſpiritu & veritate, & rejectis vanis & falſis Sanctorum reliquiis, vera verorum Sanctorum dogmata retinere, & profiteri.

FINIS.