DISPUTATIO THEOLOGICA DE TRIBUS TESTIBUS COELESTIBUS. 1¶
Ex 1. JOAN. 5. 7.
Reſpondente BENEDICTO PICTETO Genevenſi.
I. 2 CUM hæc ſit fides Catholica, teſte Athanaſio, ut unum Deum in Trinitate, & Trinitatem in Unitate venere- mur, & auguſtum hoc Myſterium rationi inacceſſum, & multorum hæreticorum veterum & recentiorum blaſphemiis impetitum, præcipuum Religionis Chri- ſtianæ conſtituaat fundamentum; In id potiſſimùm mens pia debet incumbere, ut de Veritate ejus in Ver- bo propoſita magis ac magis perſuadeatur; & ſi τὸ πῶς non poteſt aſſequi, quod Creaturis negatum eſt, τὸ ὅτι tamen firmiter & inconcuſsè teneat.
II. Cùm verò ex omnibus, quæ hoc docent myſterium Scripturæ Ora- culis, nullum luculentius ſit & illuſtrius celebri Joannis loco, ubi tres Te- ſtes Cœleſtes teſtantes inducit, quem propterea Orthodoxi ſemper tanquam palmarium hæreticis oppoſuerunt, & in cujus detorſione etiam Adverſarii omnem ſuam induſtriam & ingenii acumen collocârunt, ut ejus vim qua- cunque tandem ratione eluderent: Non ingratam & inutilem veritatis Stu- dioſis nos facturos rem ſumus arbitrati, ſi paulò accuratiùs hac Academicâ velitatione in ejus ſenſum inquiramus, & veritatem Sacroſancti iſtius My- ſterii adversùs impias impurorum hæreticorum ſtrophas vindicemus.
III. Verba Joannis ſunt 1. Ep. Cap. 5. v. 7. τρεῖς γὰρ εἰσίν οἱ μαρτυροῦντες ἐν οὐρανῷ, ὁ Πατὴρ, ὁ Λόγος, καὶ τὸ Πνεῦμα ἅγιον, καὶ οἱ τρεῖς ἕν εἰσι, Tres enim ſunt qui teſtantur in Cælo, Pater, Sermo, & Spiritus S. Et hi tres unum ſunt. 3 Scopus Apoſtoli eſt confirmare fidem Euangelii de Divinitate Chriſti, & Officio ejus Mediatorio. Cujus à prin- cipio Capitis ſalutares fructus & effectus notaverat, quales ſunt 1. Spiritua- lis regeneratio & Dei ac proximi dilectio v. 1. Omnis qui credit quod Jeſus eſt Chriſtus, ex Deo genitus eſt, & omnis qui diligit eum qui genuit, diligit etiam eum qui genitus eſt ab eo. 2. Mandatorum divinorum obſervatio. v. 2. 3. 3. Victoria de mundo v. 4. 5. Quoniam quicquid natum eſt ex Deo vincit mundum, & hæc eſt victoria quæ vicit mundum, nempe fides noſtra. Quis eſt qui vincit mundum, niſi qui credit Jeſum eſſe Dei Filium? Quia ve- rò plurimùm intererat ejus certitudinem in animis noſtris confirmare, oſtendit fidem iſtam fulcrum habere immotum in multiplici teſtimonio, quod Deus illi perhiberi voluit, tum in Cælo, tum in Terra, quod invi- ctè perſuadere nos debet, Chriſtum Dominum eſſe verum & æternum Dei Filium à Patre genitum, Redemptorem noſtrum. Hoc autem Teſtimo- nium ita tractat, ut primo in genere de eo agat v. 6. quum ait Spiritum te- ſtari, quod Spiritus eſt veritas, id. Spiritum in cordibus noſtris obſigna- re, quod Spiritus id. doctrina Euangelii de Chriſto ejuſque beneficiis, quæ nomine Spiritus venit 2. Cor. 3. 6. ſit veriſſima. Deinde in ſpecie & di- ſtinctè de utriſque loquatur, & primo de cœleſtibus v. 7. poſtea de terre- ſtribus v. 8. atque ita fidem noſtram tutiſſimè in Chriſto ſolo quieſcere do- ceat, cui non duo tantùm, ut in Lege requirebatur ad rei alicui fidem fa- ciendam, ſed longè plures omni exceptione majores, Tres putà in cœlo, & Tres in terra teſtimonium reddunt.
IV. Quia vero Adverſarii, ut faciliùs ſe ab Argumento, quod hinc ne- ctimus ad probationem Trinitatis, expediant, ſolent objicere, locum eſſe ſuppoſititium & adulterinum, qui à Noſtris ſit inſertus, nequaquam verò à Joanne perſcriptus; Unde Socinus Commen. in h. l. expreſſè innuit verba iſta adulterina eſſe & ab hominibus, qui ſuum dogma de Trino & Uno Deo quacunque ratione defendere ac propagare voluerunt, in hunc locum infar- ta: Cui ſuccinunt Eniedinus in explicatione locorum, Smalzius contra Schopperum de Trini. Volkel. & alii. Canonica Oraculi iſtius authoritas eſt primo aſſerenda; Eo vel magis quod nonnulli etiam ex Pontificiis ut Cajetanus, Eraſmus, & alii de loco iſto ut dubio & ſuſpecto loquantur, idque quia in variis Græcis Codicibus non invenitur, & in quamplurimis Latinis deſideratur; Nec habetur in Textu Syriaco, Arabico, Æthiopico, illiuſque Patres varii, Auguſtinus, Hilarius, Chryſoſtomus, Cyrillus, Nazianzenus, quum maximè illis adversùs Arianos uſui eſſe poterat, non meminerunt. Verùm multa ſunt, quæ loci iſtius αὐθεντίαν evincunt. 4
V. Primo fides probatiſſimorum & antiquiſſimorum Exemplarium, quæ hic pro nobis apertè militant. Hieronymus, qui ex teſtimonio Auguſtini fuit Vir doctiſſimus, & trium linguarum peritiſſimus, qui & omnia ferè ante illum Scripta Eccleſiaſtica legit, in prologo in Epiſt. Cano. ad Euſto- chium, refert, Codices omnes græcos ſuo tempore verſum hunc habuiſſe, & hunc de Unitate Trinitatis locum ab infidelibus Latinis Interpretibus omiſſum queritur. Eraſmus fatetur extare in Codice Britannico vetuſtiſſimo, qui tantæ fuit apud ipſum authoritatis, ut verſiculum iſtum in prioribus Editionibus omiſſum, in poſterioribus accuratiſſimâ curâ, ut ipſe ſcribit recognitis, reſtitueret. Laudatiſſimæ Editiones Complutenſis, Regia Antverpienſis, Ariæ Montani, Rob. Stephani, Eliæ Hutteri, Valtoni, quæ probatiſſimis & vetuſtiſſimis Codicibus uſæ ſunt, retinent. Unde ſi in quibuſdam deſideratur, hoc fraudi & dolo malo Arianorum adſcriben- dum eſt, qui textum hunc eraſerunt, quia punctim transfigebat eorum hæ- reſim, ut Hieronymus teſtatur. Secundò Textus ipſius connexio, nam niſi admittatur hic verſus, nullus erit ſenſus verborum ſequentium; Et tres ſunt qui teſtificantur in terra, quæ manifeſtè ſupponunt, Tres alios Te- ſtes præceſſiſſe, qui non erant ex Terra, quod confirmatur ex v. 9. ubi divini & humani teſtimonii fit mentio, Si teſtimonium hominum accipi- mus, Teſtimonium Dei majus eſt; An non verò hæc collatio ſupponit Dei teſtimonium æquè ac hominum? Tertiò Patres verſum hunc retinent & laudant, Cyprianus lib. de Unit. Eccleſ. dicit, Dominus, Ego & Pater unum ſumus, & iterum de Patre & Filio & Spiritu S. ſcriptum eſt, Et hi tres unum ſunt. Athana. Diſputatione contra Arium in Synodo Nicæna privatim habita, & lib. 1. ad Theophil. Idacius adversùs Varimandum, Fulgentius in reſponſione ad objecta Arianorum &c. Quartò fidei analo- gia & locorum parallelorum collatio, quæ confirmant quod hîc dicitur, tum de teſtimonio, tum de unitate trium iſtorum Teſtium Joan. 5. 36. 37. & 8. 17. 18. & 10. 36. 37. & 15. 26. 27. & 16. 13. 14. 15. Quintò, cùm hic verſus vel ab Arianis ſublatus fuerit, vel ab Orthodoxis additus, prius illud multò probabilius eſt, ſive enim caſui hoc eſt adſcribendum, pro- clivius fuit in deſcribendo aliquid omittere, quàm integram pericopen textui inſerere, ſive dolo, credibile eſt, hujus reos fuiſſe Arianos potiùs quàm Orthodoxos, tum quia ſæpiùs hac in parte patefacta eſt fraus hæreti- corum, & Arianorum imprimis, qui alia Scripturæ loca mutilârunt, ut no- tat Ambroſius de fide 5. 7. & de Spiritu Sancto 3. 11. Tum quia è re ipſorum magis erat locum hunc eradere, quàm Orthodoxis illum addere, quia ſi ge- nuinus fuit, ex eo illorum hæreſis prorſus evertebatur; Si verò ſuppoſititius, non inde periclitabatur doctrina Orthodoxorum circa Trinitatem, quæ ex aliis Scripturæ locis luculenter probatur. Unde omnino veriſimile eſt hoc ab Arianis factum; ut Socrates obſervat hiſto. Eccleſ. lib. 7. cap. 32. & Tripar. 12 veteres interpretes ſignificaſſe, quosdam fuiſſe, qui Epiſtolam hanc primam Joan. depravarunt, quò in Chriſto hominem à Deo ſepara- rent. Nec hoc difficile fuit Arianis, dum Imperatores erant Ariani, & Epiſcopi, pulſis Orthodoxis, totum penè orbem occupabant. 5
VI. Hic verò nec Codicum varietas opponi debet, quia longè plures & probatiores retinent, quàm omittunt: Nec Verſionum Syriacæ, Ara- bicæ, Æthiopicæ authoritas, quia fontibus æquiparari non debent, & ſa- tis conſtat eas eſſe recentiores. Nec prætermiſſa Veterum citatio, quia hoc poteſt tantùm innuere in Codicibus Græcis & Latinis, quibus uſi ſunt, locum defuiſſe; ſed nulla veritatis ſpecie poteſt colligi eſſe ὑποβολιμαῖον, cùm vel Librariorum negligentia omitti, vel Arianorum malitia eradi po- tuerit. Nec Contextus ipſius ſeries, qui Teſtium quidem terreſtrium, aquæ, ſanguinis, & Spiritus, de quibus loquutus fuerat v. 6. deſcriptio- nem poſtulabat, non verò cœleſtium qui huc non pertinebant; Nam ex copula quæ v. 8. additur, σχέσιν ad Teſtes cœleſtes jam probavimus. Et cùm ageretur de confirmatione primarii fundamenti Religionis Chriſtia- næ, imò totius Euangelii, non potuit nec debuit omitti ſummum illud & irrefragabile Teſtimonium, quod ſingulæ Trinitatis Perſonæ ad fidei noſtræ fulcimentum protulerunt.
VII. Aſſerta verò loci iſtius Authoritate Canonica, Verborum ſenſus jam venit enucleandus, ubi tria expendenda ſunt, Teſtium iſtorum Na- tura, Operatio, & Unitas. Natura quinam ſint oſtendet, Pater ſcilicet Sermo & Spiritus S. Operatio quid faciant docebit, nimir. quòd teſtentur in cœlo, & Unitas conſenſum ὁμοουσίαν probabit, quòd ſint unum. Quoad prius, ut in Teſtimonio non tantùm quid dicatur, ſed etiam vel maximè quis dicat, attendi ſolet & debet. 6 Ita Joannes deſignat eos nomine Patris, Sermonis, & Spiritus Sancti, quibus Tres Perſonas Sacroſanctæ Trinitatis intelligendas eſſe omnes Orthodoxi unanimi conſenſu fatentur, quæ ſub- ſiſtendi quidem modis diſtinctæ, ſed eſſentiæ ratione unus ſint & æternus verus Deus. Pater, qui primam perſonam notat, non ſumitur οὐσιωδῶς relatè ad Creaturas, quo ſenſu ad totam Trinitatem pertinet, & ſæpe uſur- patur in Scriptura, quando Deus dicitur Pater omnium Creaturarum tum rationalium tum irrationalium Job. 38. 28. Mal. 2. 10. Sed ὑποστατικῶς pro prima Trinitatis Perſona, quæ ex ſe Filium ſuum ab æterno ineffabili ratione genuit ſibi coæternum & coëſſentialem; De qua, quia nulla lis nobis movetur ab Adverſariis, plura non addimus, ut de ſecunda Perſona, quæ hîc per Λόγον deſcribitur, & de qua controvertitur inter nos & ipſos, dicamus.
VIII. 8 Vox Λόγος peculiari ratione à Joanne videtur ſelecta ad deſignandum Filium Dei; unde ſæpius eam uſurpat potiſſimùm in ipſo Euangelii initio c. 1. 1. 2. 9 ἐν ἀρχῇ ἦν ὁ Λόγος. In principio erat Sermo &c. Et v. 14. Et Sermo caro factus eſt. Sic c. 1. v. 1. Epiſt. 1. Quod erat à prin- cipio, quod audivimus, quod vidimus περὶ τοῦ Λόγου τῆς ζωῆς de Verbo vitæ. 10 Et Apoc. 19. 13. dicit nomen Filii Dei, qui ipſi apparuerat eſſe, ὁ Λόγος τοῦ Θεοῦ 11 Sermo Dei. Nec apud Joannem ſolùm vox iſta occurrit, ſed & apud alios quamvis rariùs, eo enim omnino reſpicit Lucas cap. 1. 2. 12 quem- admodum tradiderunt nobis, qui à principio ſpectatores & Miniſtri facti ſunt τοῦ Λόγου. Paulus non obſcurè eò alludere videtur Act. 20. 32. 13 quum com- mendat Paſtores Epheſinos Deo & Sermoni gratiæ ipſius, quod de Euange- lio minus commodè diceretur; At de Dei Filio commodiſſimè; Et Hebr. 4. 12. 14 ubi vivum eſſe Sermonem Dei docet, & penetrantiorem quovis gladio ancipiti, &c. quamvis enim hoc vulgò nec malè de Verbo Dei externo in- telligi poſſit; tamen quæ adduntur v. 13. nullam Creaturam eſſe, quæ con- ſpicua non ſit coram eo, oſtendunt in Chriſto demum perfectè impleri, ad cujus deſcriptionem poſtea v. ſeq. deſcendit. Nec in Novo Teſtamento demum hæc appellatio locum habuit, ſed jam ſub V. T. obtinuit, à quo Apoſtoli potuerunt illam haurire, hinc Pſal. 33. 6. 15 Verbo Jehova Cæli di- cuntur facti, non tantùm externo & προφορικῷ mandati, ſed Verbo eſſen- tiali & perſonali, quô omnia condita eſſe Joannes teſtatur; & Hag. 2. 5. 16 Ego ſum vobiſcum, inquit Jehova, Verbum, quod pepigi vobiſcum, & Spiri- tus meus ſtat in medio veſtri, ne timeatis; ubi tres Perſonæ notantur: Prima, quæ nomine Jehovæ deſignatur; Secunda, quæ per Verbum, per quod Deus fœdus cum populo pepigit, & alibi Angelus fœderis vocatur, Et Tertia per Spiritum, qui in ipſis habitabat. Atque hinc factum, ut Chaldæus Paraphraſtes multis in locis, quæ de Meſſia loquuntur, pro Jehovæ nomine ממרא id. λόγον ſubſtituerit, ut obſervat Galatinus lib. 3. c. 4. & 5. Ut valdè veriſimile ſit Joannem eò reſpexiſſe, & voluiſſe Filium Dei deſignare ab ipſo initio Euangeli nomine Λόγου, reſpondente uſitatæ illi voci Chaldaicæ ממרא, quâ Deus deſignabatur, ut jam eo ipſo demonſtraret contra Ebionem & Cerinthum verum eſſe & æternum cum Patre Deum.
IX. Si jam de ratione nominis iſtius quæratur, variæ ſunt Doctorum ſententiæ, quas perſequi noſtri non eſt inſtituti; commodiſſima videa- tur ea, quæ petitur ex uſu vocis λόγου; λόγος enim propriè ſermo eſt ſeu ora- tio, quæ ore profertur, & vocari ſolet ſermo προφορικὸς, & per metaphoram ad animum refertur, & modò cogitationem notat, quæ eſt tacita quaſi mentis oratio, & dicitur λόγος ἐνδιάθετος; modò ipſam rationem ſeu cogitandi facultatem, quo ſenſu Ariſtoteles diſtinguit inter τὸν ἔξω & τὸν ἔσω λόγον. Ut verò in Deo Verbum duplex poſſumus diſtinguere, Aliud οὐσιῶδες, ſeu eſſen- tiale, aliud ἐπουσιῶδες, ſeu accidentale, quod concipitur ad modum qualita- tis in Deo: De utroque ſignificatio gemina τοῦ λόγου poteſt commodè u- ſurpari. 17 Nam ſi de verbo accidentali loquimur, aliud eſt internum mentis, quod nihil aliud eſt quàm ipſius Decretum, quod ſæpe per λόγον exprimitur; aliud externum oris, quod eſt ipſius decreti ſeu voluntatis Divinæ declara- tio in Verbo propoſita. Sic Verbum eſſentiale, Filius Dei duplici de cauſa poteſt dici Λόγος; 1. ratione Perſonæ & modi ſubſiſtendi, quia eſt Sapien- tia Patris æterna, 2. ratione Officii, quia eſt Internuncius Patris, volunta- tem ejus nobis declarans, quod utrumque Joannes innuit. Prius, quando dicit Λόγον fuiſſe apud Deum, & fuiſſe Deum v. 1. Poſterius, quum addit eum Deum nobis revelaſſe v. 18. 18 Dico Ratione Perſonæ, Λόγος internus & mentalis eſt, qui genitus eſt ab æterno à Patre, & illi eſt ſimillimus, ut ratio à mente emanat, & illam refert, quod Nazianz. Orat. 2. de Filio, quæ eſt 4. de Theol. obſervat. Videtur mihi λόγος dici, quia ſe ita habet ad Pa- trem λόγος, ut ſermo ad mentem, non modo propter generationem paſſionis expertem, ſed etiam propter conjunctionem & vim enuntiandi, quia eſt ima- go & character Patris qui genuit, qui totum in ſe ipſo Patrem exhibet, ut ſer- mo mentis cogitationem totam repræſentat &c. Atque ita Filius κατὰ τὸ ἔσω dicetur λόγος 1. ratione principii, propter Filii à Patre generatio- nem, ut ſermo à mente gignitur. 2. ratione modi propter æternam ſine paſſione & alteratione à Patre emanationem, ut ſermo à mente naturâ ema- nat. 3. ratione repræſentationis, quia perfectiſſimè exhibet nobis Patrem, ut ſermo mentem. 4. ratione conjunctionis, quia ut mens non eſt ſine ver- bo; Ita nec Pater ſine Filio; Quamvis fatendum ſit hæc longiſſimè ſubſi- dere infra tanti myſterii Majeſtatem.
X. Secundò dicitur Λόγος κατὰ τὸ ἔξω, ratione Officii & proprietatis perſonalis in operando. Quia ut Pater operatur per modum Confilii & De- creti interni, Spiritus S. per modum Virtutis exequentis. Ita Filius per modum Sapientiæ & Verbi declarantis, tum in ordine naturæ per Provi- dentiam generalem, tum præcipuè in ordine gratiæ ratione Officii Media- torii, in quo quemadmodum ſermo mentem & cogitationem internam re- præſentat; Ita Chriſtus eſt Interpres voluntatis Patris, qui nobis Patrem declarat Jo. 1. 18. & per quem Pater nos alloquitur Heb. 1. 1. Atque ea de cauſa non ita propriè λόγος redderetur per Rationem ſeu cogitationem ſimpliciter; Vel per Orationem tantùm, quia in iſtis vocibus una tantùm θέσις exprimitur, ſed longe commodiùs per Verbum ſeu per Sermonem, (Nam verbum & ſermonem hîc non differre cenſemus, quicquid Bellarm. & alii ſentiant) quia uterque reſpectus includitur, nam Verbum internum & mentale refertur ad Perſonam, Verbum verò externum & orale ad Officium.
XI. Quamvis verò duæ iſtæ σχέσεις in Λόγου nomenclature con- currant, fatendum tamen ſecundariam tantùm & minùs præcipuam eſſe eam, 19 quæ petitur à Munere Chriſti, primariam verò deſumi ab ipſa Λόγου perſonalitate & generatione. Quod obſervandum contra Socinum ejúſque aſſeclas impios, qui volunt Λόγον dici tantùm ratione muneris Prophetici, quia Chriſtus homo is fuit, per quem primùm Deus perfe- ctiſſimam voluntatem ſuam nobis declaravit, ut habet Volkelius lib. 3. cap. 2. & lib. 5. cap. 10. Nam ſi Chriſtus ideo tantùm diceretur Λόγος, quia fuit voluntatis divinæ apud homines Interpres, poſſet idem no- men etiam Moſi & aliis Prophetis ſuo modo tribui, quorum operâ Deus uſus eſt ad voluntatem ſuam hominibus revelandam, quod tamen nuſ- quam fieri videmus: Imò nomen hoc velut proprium & incommuni- cabile cæteris ſemper ipſi tribuitur. Deinde cùm juxtà Socinum munere hoc Prophetico Chriſtus non cœperit defungi niſi poſt nativitatem ſuam, imò & poſt baptiſmum; Nomen hoc illi tantùm tribuendum eſſet ab eo tempore; Cùm tamen Joannes jam ab ipſo mundi principio Λόγον fuiſſe declaret Joan. 1. 1. 20 In principio erat Sermo. Nam quod hæreti- cus hoc ad Principium Euangelii, & novam Creationem referre vult, pluribus rationibus graviſſimis refelli poteſt, 1. Quia vox principii ab- ſolutè poſita in Scriptura ſine ulla limitatione, quoties de tempore agi- tur, initium temporis ſeu mundi notat, niſi ſit aliquid quod indicet eam κατά τι intelligendam eſſe, quod hîc non occurrit. 2. Creatio illa hîc in- telligitur, per quam omnia ſine exceptione facta ſunt, & ipſe mundus, qui Chriſtum non cognovit v. 3. & 10. quod de prima tantùm, non de ſecunda Creatione dici poteſt. 3. Manifeſtum eſt Joannem hîc alludere ad hiſtoriam Creationis à Moſe relatam Gen. 1. Itaque Sermo de quo lo- quitur, non alius eſt, quàm ille ipſe per quem Deus dicitur omnia con- didiſſe; Aliàs ſi alium aliquem ſermonem deſignare voluiſſet, cur Ser- monis voce uti voluit, & nihil addidit ad tollendam æquivocationem, quæ in errorem manifeſtum potuit inducere Lectorem, ut crederet Ho- minem Jeſum, qui dicitur Sermo, jam fuiſſe in principio mundi, & omnia condidiſſe? 4. Quoties Scriptura de nova Creatione agit, toties aliquam reſtrictionem adhibet, ex qua facilè colligitur ut 2. Cor. 5. 17. nova Creatura dicitur, & Eph. 2. 10. creari dicimur in Chriſto; At hîc nihil tale. 5. Si Joanni propoſitum fuiſſet agere de Chriſto Homine, debuiſſet ſtatim ab initio referre ejus nativitatem, de qua agit tantùm v. 14. quum ait Sermonem hunc Carnem factum eſſe: Sed clarum eſt ſco- pum Joannis fuiſſe deſcribere Perſonam Chriſti, partim ab eo quod per Incarnationem factus eſt; Unde quod ad prius uſurpat Verbum ſubſtanti- vum ἦν Erat, quod exiſtentiam præcedentem notat: At quoad poſterius utitur verbo ἐγένετο. Quare verò Joannes quum de Sermone loquitur, ver- bum ἦν octies uſurpavit, ἐγένετο nunquam; At quum de Incarnatione lo- quitur, non dicit ἦν, ſed ἐγένετο? Nimirum quia Caro eſt res facta, Sermo 21 non item; Sermo eſt Deus, Lux, Vita, &c. naturâ ſuâ & ſemper: At Caro factus eſt tantùm in plenitudine temporum. Ex quibus ne plura jam ad- damus, quæ nos ab inſtituto longiùs abducerent, patet Chriſtum Sermo- nem dici, non ratione muneris tantùm Prophetici, quod vellet Soci- nus, ſed etiam & quidem præcipuè ratione Perſonæ & generationis æternæ.
XII. 22 Tertius Teſtis eſt Spiritus S. Tertia nimirum Sacroſanctæ Tri- nitatis Perſona, Cui nomen Spiritus tribuitur non οὐσιωδῶς & abſolutè, quomodo Deus dicitur Spiritus Joan. 4. quia eſt eſſentia ſpiritualis & in- corporea; ſed ὑποστατικῶς & relatè ad Patrem & Filium, ratione modi ſubſiſtendi, quia à Patre & Filio per ſpirationem procedit; qui peculiari ratione, partim expreſſâ, Spiritus Dei Gen. 1. 2. & Spiritus Sanctus Dei Pſ. 51. 12. Eph. 4. 20. partim ſuppreſſâ, Spiritus Johan. 3. 5. 6. & Spiritus Sanctus dicitur Matth. 1. 18. Sanctus non modò in ſe formaliter ſanctiſſimus, ſed & efficienter in nobis, quia omnis Sanctitatis eſt author, cui ſingulariter & per appropriationem opus Sanctificationis tribuitur in Oeconomia ſalutis, ut Patri Electio, & Filio Redemptio vindicatur. Fa- teor aliquando Spiritum pro donis ejus ſumi; ſed quia hîc in eodem ordine cum Patre & Verbo locatur, non accidentaliter & qualitativè, ſed perſona- liter debet intelligi.
XIII. Ut verò Tres iſtæ Perſonæ triplicem obtinent in negotio ſalutis operationis modum; Ita peculiari ratione Triplex Teſtimonium illis aſſi- gnatur τρεῖς εἰσίν οἱ μαρτυροῦντες ἐν οὐρανῷ, Tres ſunt qui teſtantur in Cælo, Pater, Sermo, & Spiritus Sanctus. Deus qui ſe nunquam ἀμάρτυρον reli- quit in natura Act. 14. 17. 23 multò minùs in gratia ἀμάρτυρος eſſe voluit. Et licèt Verbum ejus per ſe αὐτόπιστον nullâ egeat in ſe confirmatione, ut tamen infirmitati noſtræ & fragilitati ſe accommodaret, illi voluit fidem indubitatam facere Teſtimonio multiplici; ut ſi ex Lege in ore duorum vel trium Teſtium omne verbum confirmatur; De veritate Euangelii, cui tot Teſtes divini omni exceptione majores fidem faciunt, nullus du- bitandi locus ſupereſſe poſſit aut debeat. Dicuntur teſtari in Cælo, tum ut innuatur, eos non terrenos, ſed cœleſtes eſſe, tum ut indicetur cœ- litus hoc teſtimonium ab ipſis perhiberi. Teſtimonium autem illud cœ- leſte poteſt ſpectari, vel conjunctim, vel ſeorſim. Aliquando Pater, Sermo, & Spiritus S. ſimul teſtantur; Ut in Chriſti Baptiſmo, ubi Pa- ter de cœlo loquitur, Filius è Jordane aſcendit baptizatus, & Spiritus S. de cœlo deſcendit, & ſuper Filium quieſcit, Pater auditur in voce, Filius manifeſtatur in homine, Spiritus S. cognoſcitur in co- lumba, quod teſtimonium tanti fecit Auguſtinus, ut negantes Trinita- tem, ad Chriſti baptiſmum ſoleret ablegare, Abi Ariane ad Jordanem, & videbis Trinitatem, Ita in Transfiguratione Tres iſti Teſtes Chriſto teſtimonium perhibent, Pater voce cœlitus edita, hic eſt Filius meus di- lectus, in quo mihi complacitum eſt, hunc audite, quam vocem cœlitus emiſſam fuiſſe à magnifica gloria teſtatur Petrus cap. 1. 2. v. 17. Filius per transfigurationem, in qua divinam Majeſtatem exhibuit, cujus αὐτόπται fuerunt Apoſtoli ibid. v. 16. Et Spiritus S. loquens in Moſe & Eliâ de ejus morte. Eo etiam pertinet baptiſma fidelium à Chriſto inſtitutum, in quo Pater, Filius, & Spiritus S. in quorum nomine baptizamur, eandem ve- ritatem confirmant; Ideo enim Sacramentum hoc in Nomine S. Trinitatis adminiſtratur, ut myſteria Euangelica, & gratia ſalutaris in Chriſto nobis obſignentur. 24
XIV. Veritas autem Triplicis iſtius Teſtimonii pendet ex Triplicis operationis ad Redemptionem noſtram neceſſitate, quæ tribus S. S. Trini- tatis Perſonis competere diſtinctè debuit. Nam ut ſalus primo debuit de- ſtinari, Secundo deſtinata acquiri, Tertio acquiſita applicari. Ita Deſtina- tio ejus, ut primus actus Redemptionis, Patri, qui prima eſt Perſona, tri- buitur, Acquiſitio, qui ſecundus fuit, pertinuit ad Chriſtum Mediatorem, qui ſecunda, Et Applicatio, qui poſtremus eſt, ad tertiam Perſonam, Spiri- tum ſcili. ſanctificantem. Pater de nobis ſtatuendo, Filius pro nobis ſatiſfa- ciendo, Et Spiritus in nobis operando. Hinc triplici illa operatione teſtan- tur tres illi Teſtes, Pater miſſione Filii in Mundum pro nobis, Filius incar- natione ſuâ & paſſione moriendo pro nobis, & Spiritus S. vocatione efficaci & regeneratione operando in nobis, Pater mittendo Filium teſtatur ſe illum dediſſe in Redemptorem noſtrum, qui peccata noſtra deleret & nos ſibi re- conciliaret. Filius carnem noſtram aſſumendo, teſtatur ſe eſſe Vadem & Caput noſtrum, qui factus eſt nobis ſimilis, ut eſſet גאל 25 noſter, & pa- cem per ſanguinem faceret. Et Spiritus S. gratiam Patris & meritum Filii nobis applicando, teſtatur de utriuſque veritate & certitudine, ut dubitare non poſſimus, quin ſalus à tribus iſtis divinis Perſonis nobis diſpenſata, con- ſummatiſſima ſit & abſoluta omnibus numeris. Hic porro trium iſtorum di- vinorum Teſtium concurſus eo pertinet, ut ſibi invicem reſpondeant, tum in teſtando, tum in operando, nec latior ſit peripheria operationis unius præ alio in ſalutis negotio; ſed idem objectum ſibi proponant, & eundem ſcopum reſpiciant, ut nemini deſtinetur à Patre ſalus, cui non acquiratur à Filio, neminique acquiratur à Filio, cui non applicetur à Spiritu S. & viciſſim quof- cunque ſanctificat Spiritus, ii & à Chriſto ſint redempti, & à Patre electi.
XV. Verùm ut diſtinctè de triplici iſto Teſtimonio dicamus, 26 primo videndum quid Teſtentur. Secundo quomodo? Et ad Teſti- monii ſubſtantiam quod attinet, Joannes ſatis apertè eam deſigna- vit in verſibus præcedentibus 5. & 6. & clariùs adhuc deſcribet in ſequen- tibus v. 10. & 11. quum illud refert, partim ad Myſterium Divinitatis Chriſti, ut credamus illum eſſe Filium Dei verum, & æternum cum Pa- tre Deum, v. 5. Quis vincit mundum, niſi qui credit Jeſum eſſe Filium Dei? partim ad Myſterium Redemptionis, ut perſuaſum habeamus illum eſſe ve- rum Meſſiam prædictum in V. T. qui debuit ſervare populum ſuum à pec- catis ſuis; Utrumque enim ab hæreticis, quos hîc oppugnat Joannes, ne- gabatur. Ideo dicit v. 6. Hunc eſſe qui venit per aquam & ſanguinem, nim. ad plenam purgationem peccatorum faciendam, per ſanguinem ad reatûs ablationem, per aquam ad maculæ ablutionem, per meritum ſanguinis ad juſtificationem, & per efficaciam Spiritûs ad ſanctificationem. Nec aliò reſpicit quod addit v. 11. Hoc eſſe teſtimonium Dei, quod Deus dederit nobis vitam, & quòd hæc vita ſit in Filio ejus. Nimirum ut doceat Dei charita- tem erga nos in eo patefactam eſſe, quod nobis, electis ſceil. & fidelibus, nec enim aliis vitam largitur, vitam dare voluerit, & non alibi quàm in Chriſto vitam iſtam locaverit, ut ſic re ipſa agnoſcatur unicus & perfectus Eccleſiæ Redemptor, extra quem nulla vel ſperari, vel haberi poteſt ſalus. Hæc eſt ſumma Euangelii, quæ nobis credenda proponitur, & cui, ad plenè firmandam fidem noſtram, ne ulla dubitandi cauſa ſuperſit, tam irre- fragabile teſtimonium perhiberi voluit & in cœlo & in terra. 27 Quomodo au- tem Teſtimonium iſtud Chriſto à Teſtibus iſtis cœleſtibus ſit redditum, ſi quæritur, Non difficile eſt reſpondere, factum id bifariam, & verbo & opere. Et ad Patrem quidem quod ſpectat, non ſemel inducitur teſtans de Chriſto Jo. 5. 37. 28 Qui miſit me Pater, ipſe de me teſtimonium perhibuit, & Jo. 8. 18. Teſtimonium perhibet de me qui miſit me Pater, quod fecit, Tum Verbo, partim immediatè, voce cœlitus auditâ non ſemel Matth. 3. 17. & 17. 5. Jo. 12. 28. partim mediatè per Oracula Prophetarum, & V. T. ſcripta quæ de Chriſto teſtabantur Jo. 5. 46. Act. 10. 43. & per Joan. Baptiſtæ teſtimonium, Jo. 1. 6. 7. Fuit homo miſſus à Deo, cui nomen Johannes, Hic venit ut teſti- monium perhiberet de lumine &c. Tum Opere per opera illa varia, quæ in gratiam Chriſti fecit, imò quæ per Chriſtum ipſum & in Chriſto præſtitit Jo. 14. 10. 29 Pater in me manens ipſe facit opera, Cur enim virtutem ſuam & gloriam Chriſto dediſſet ad patranda tot tantaque miracula, niſi ut divini- tatem vocationis ejus confirmaret, & quodam veluti ſigillo appoſito obſi- gnaret Jo. 6. 30. Sed magnum & admirabile opus Patris, quod de Chriſto & ejus Euangelio teſtatus eſt, fuit procul dubio Miſſio ejus in mundum, quæ nobis luculenter ſummam ejus erga nos Charitatem, & divinam ſalutis diſpenſationem exhibuit.
XVI. 30 Secundus Teſtis Λόγος eſt, qui non ſemel hoc nomine de- ſignatur in V. T. Iſa. 55. 4. 31 En Teſtem nationum conſtituo eum, & in Novo tum hîc, tum Jo. 3. 11. & Apo. 3. 14. 32 Teſtis fidelis & verax, qui in id genitus eſt & venit in mundum, ut Teſtimonium redderet veritati, ut profitetur coram Pilato Jo. 18. 37. 33 Teſtatus eſt autem Chriſtus λόγῳ καὶ ἔργῳ, dictis & factis; Et dictis primò, quando Euangelium ſuum ex ſinu æterni Patris nobis attulit, & voluntatis ejus fuit Interpres, per quem Pater nos eſt alloquutus Jo. 1. 18. 34 Heb. 1. 1. 35 Hinc ipſe teſtatur, ſe quod vidit & audivit teſtari Jo. 3. 11. 31. & Pater ipſum audiendum eſſe cœlitus de- nunciat Matth. 17. 5. Hunc audite. Teſtatus eſt ſecundò verbo, quum toties ſe Dei Filium, Chriſtum Domini, à Patre miſſum & Sanctificatum ad opus Redemptionis ſignificat, Lucem mundi, Panem vitæ, Meſſiam, qui expectabatur, viam, veritatem & vitam, &c. Jo. 3. & 4. & 5. & 8. & 10. 30. 35. 36. & 14. 3. 4. Neque hîc opponendum, Teſtimonium hoc Chriſti eſſe de ſe ipſo, atque adeò non admittendum, ut ipſe fatetur Jo. 5. 31. 36 Si teſtor de me ipſo, Teſtimonium meum verum non eſt; hoc enim non abſolutè & ſimpliciter, ſed κατά τι tantùm intelligendum eſſe, docet lo- cus alter Jo. 8. 44. 37 Etſi teſtor de me ipſo, teſtimonium meum verum eſt, cum quo apertè pugnaret, ſi præciſè & ad literam urgeretur. Itaque ad homi- nem argumentatur Chriſtus, & per conceſſionem, juxta mentem eorum cum quibus agebat, qui eum ψιλὸν ἄνθρωπον exiſtimabant. Si teſtor, inquit, de me ipſo, eo quo creditis modo, quaſi homo merus, proprio arbitrio, & ſine mandato Patris; fateor teſtimonium meum non fore verum. Sed Jo. 8. loquitur ex rei veritate, dicitque teſtimonium ſuum fide dignum eſſe, quia ipſe verax ſit, nec à ſe ipſo venerit, ſed à Patre qui ſecum teſtetur. Hoc verò Chriſti Teſtimonium de ſe ipſo tantæ fuit evidentiæ & certitudi- nis, ut nulla ſophiſticâ eludi potuerit. Nam ſi Chriſtus non fuiſſet verus Dei Filius, qualem ſe profitebatur, omnium qui vixerunt, abſit blaſphe- mia, Impoſtor maximus, & Deo contumelioſiſſimus fuiſſet, qui toties ea de Deo, de ſe, de nobis quæ falſiſſima ſunt aſſereret. At in confeſſo eſt, fa- tentibus ipſis Judæis, Ethnicis, Mahumetanis, ſummam vitæ puritatem conjunctam cum conſtanti animi integritate in eo refulſiſſe, quæ arcent omnem ejusmodi ſuſpicionem. Si Chriſti teſtimonium non fuiſſet verum & ἀνυπέυθυνον, An credibile eſt Deum, qui gloriæ ſuæ vindex eſt acerrimus, tam impudenti mendacio calculum ſuum appoſiturum fuiſſse, & virtutem ſuam & authoritatem gloriæ ſuæ raptori & uſurpatori commodaturum fuiſſe? An non potiùs vel per Prophetas olim prædixiſſet, vel Prophetis excitatis coarguiſſset, vel in tantum ſcelus graviſſimo aliquo ſupplicio animadvertiſſet; ut olim Angelum de affectata Dei æqualitate tam graviter punivit? Cùm contrà pateat ſeculorum decurſu doctrinam ejus creviſſe, & totum terrarum orbem repleviſſe, ut è fonte profiliens aqua rivis confluentibus, quæ ad ta- los petingebat, ad genua, pectus, & caput ipſum attollitur. Si Jeſus non fuiſſet à Deo, quomodo nomen ejus & dignitas emergere potuiſſet in- ter tot Reges & Principes, qui perdere ipſum enitebantur? Quomodo ſuffocata non fuiſſet & extincta ejus doctrina ingenti perſecutionum æſtu? At fides ut aurum igne excoquitur, & non conſumitur, in graviſſima- rum tentationum fornace conſtituta permanſit, & evaſit victrix & trium- phatrix; Toties cribrata & excocta, tot experimentis probata,
Ceu duris Ilex tonſa bipennibus, Ab ipſo duxit opes animumque ferro.
Quæ omnia luculenter evincunt, Teſtimonium Chriſti, quod per Ver- bum ſuum nobis reddidit, indubitatum eſſe & divinum. Huic porrò Orali teſtimonio, addi poſſunt variæ Chriſti apparitiones, quibus ſe videndum & audiendum præbuit ad confirmationem Euangelii ſui, ut quum viſus eſt Stephano Protomartyri Act. 7. Paulo quum eum convertit Act. 9. 1. Cor. 15. & Joanni Theologo ſæpius in Inſula Pathmos Apoc. 1. 2.
XVII. 38 Sed Chriſtus non tantùm verbo, ſed opere potiſſimùm te- ſtatus eſt, Opera quæ facio teſtantur de me, quod Pater me miſerit Joan. 5. 36. 39 Si non vultis credere mihi, credite operibus Joan. 8. 37. 38. 40 Credite quod Ego ſum in Patre & Pater in me, ſin minus credite operi- bus Joan. 14. 11. 41 Ut enim ſanguis Abelis clamat Heb. 12. 24. & opera Dei gloriam Creatoris enarrant Pſalm. 19. 1. Ita opera divina Chriſti luculentum illi perhibent teſtimonium, imò diſertiora ſunt quavis con- cione. Hinc factum ut Chriſtus hoc unum teſtimonium de ſe ipſo tan- quam argumentum certiſſimum Joannis Baptiſtæ propoſuerit Matt. 11. 42 quum diſcipulos à Joanne miſſos, ut inquirerent an eſſet Meſſias, an alius quis expectandus eſſet, cum hoc reſponſo remittit, Renunciate Joanni quæ videtis, & auditis, cæci viſum recipiunt, claudi ambu- lant, leprofi mundantur, ſurdi audiunt, mortui ſuſcitantur & Euange- lium annunciatur pauperibus. Cùm enim prophetica Oracula Meſſiam hiſce notis & characteribus, ut θαυματουργὸν non ſemel deſcripſiſſent Iſ. 35. & 61. Chriſtus non potuit certiori argumento ſe Meſſiam eſſe comprobare, quàm talia opera præſtando, quæ in ipſo compleri oracula illa demonſtrabant clariſſimè. Nam qui tot, tantaque miracula præſtat, Ille vel potentiâ ſummâ præditus eſt ſupra naturam omnem, vel poten- tiâ divinâ utitur liberè: Qui αὐτόθεος eſt opere, Idem debet eſſe αὐτόπιστος verbo. Qui facit quicquid vult, Idem quicquid dicit, ve- rum eſſe re ipſâ & actu probat; nec enim ſummam potentiam menda- cium decet. Cùm ergo Chriſtus tot taliaque miracula præſtiterit ſuo nomi- ne & authoritate, Deúſque ſuam operam & virtutem ad eorum produ- ctionem impenderit, quis dubitandi locus ſupererſe poteſt? Quid enim cum aliqua veri ſpecie opponi poſſet? An mirabilia fuiſſe, non vera miracula? Sed quid verum miraculum, niſi quod totius naturæ creatæ vires ſuperat, ut cæco nato viſum, & mortuo vitam reſtituere, & o- mne genus morborum ſanare? An præſtigias fuiſſe? Sed cur non dete- gebant Judæi præſtigiatorem? Cur tot Exorciſtæ; qui eo tempore vi- vebant, fraudem non oſtendebant? Præſtigiatores ergo & Diſcipuli, qui eo mortuo pergunt ejus nomine, ſed quo fine, & cui bono? ut morti tradantur, ut ipſi fame, laqueo, gladio & Cruce pereant: At præſtigiatores pecuniam, gloriolam, & famam ſpectant, nihil verum efficiunt, ſed oculis fucum faciunt; An tale quid in Chriſto vel Apo- ſtolis viſum? An virtute magica hæc omnia peracta eſſe? Sed cur Legis mucronem in eum non exerebant? Cur in ejus accuſatione de hoc cri- mine ſilent? Cur non deglutiuntur à virgâ Moſaïcâ, ſed ſuperſunt hæc adhuc hodie ac vigent? Deinde, an tam inſanus vetus ille Draco, ut ſuum laniet pectus, ipſe volens & lubens, & imperium deſtruat Mat. 13. An Diabolus & Pietatis & Sanctitatis Magiſter, an fiduciam in Deum, & obedientiam commendat? Totus Chriſtus in eo eſt, ut fides, ſpes & amor in Deum recumberet, & regnum ejus ſtabiliretur. Hoccine verò Dæmon quærere potuit & ſuadere? Denique quodnam hoc magiæ genus, quod fugit latebras & in apertum prodire geſtit, nil ſecretum niſi hominum conſcientias petens, quas convincit & adigit ad confeſſio- nem, nedum ut fugiat; & κρυπτὰ ἢ αἰσχύνης quærat?
XVIII. Inter omnia autem Chriſti Opera, quibus ſibi teſtimonium perhibuit, nullum illuſtrius & luculentius occurrit ipsâ Chriſti Reſurre- ctione, quæ Invictum fuit & Divinitatis ejus, & Mediationis argumen- tum, per quam & Filius Dei agnitus eſt ab hoſtibus Matth. 26. & cre- ditus à fidelibus, & approbatus à Deo, hoſtes potentiam ſenſerunt vi- ctricem, fideles veritatem promiſſionum experti ſunt, & Deus juſtitiæ ac ſa- tisfactionis perfectionem declaravit. Niſi enim à Deo miſſus fuiſſet Chri- ſtus, niſi verè fuiſſet Dei Filius, qualem ſe profitebatur, ſed impoſtor & uſur- pator, quo tandem pacto Deus in eo ſuſcitando potentiam ſuam adeo glorioſè exercuiſſet? An credibile eſt Deum paſſurum fuiſſe, ut fides ejus reſurrectio- nis latè extenderetur, & tot tamque admirabiles in mundo convertendo ef- fectus ederet? Hinc Paulus Rom. 1. 4. 43 dicit eum, qui ex ſemine Davidis fuit ſecundum carnem, ὁρισθέντα declaratum fuiſſe ſolenni veluti decreto, Filium Dei ſecundum Spiritum ſanctificationis per reſurrectionem à mortuis, & alibi 1. Tim. 3. 16. 44 Juſtificatum Spiritu adversùs omnes calumnias adverſario- rum per glorioſam Reſurrectionem, quæ per Spiritum eundem æternum, per quem ſe obtulerat Heb. 9. 14. i. e. Divinitatem contigit. Et Chriſtus non aliud ſignum illuſtrius, & argumentum certiùs Divinitatis, & vocationis ſuæ cœleſtis affert, quàm Reſurrectionem, Solvite templum hoc, inquit Joan. 2. 19. 45 Judæis quærentibus, quodnam ſignum faceret, ut crederent, & tertio die erigam ipſum, & Matt. 12. 39. 46 Natio iſta adultera ſignum quærit, ſed ſignum aliud non dabitur ipſi, niſi ſignum Jonæ &c. quia niſi Chri- ſto reſurgenti credidiſſent, nullum aliud argumentum fuit, quod ad fidem potuit eos compellere.
XIX. 47 Teſtimonium Λόγου excipit Teſtimonium Spiritus, qui hîc etiam bifariam; & verbis & factis de Chriſto teſtatus eſt. Sic enim Chriſtus ipſe hoc innuit Jo. 15. 26. 48 Cùm venerit Paracletus, teſtabitur de me, & c. 16. 13. Non loquetur à ſemet ipſo, ſed quæcunque audierit, loquetur, & quæ ventura ſunt annunciabit, Ille me glorificabit &c. Hinc Paulus Rom. 8. 16. 49 dicit, Spiritum συμμαρτυρεῖν cum Spiritu noſtro, Quod ſimus filii Dei. Teſtatus eſt autem, non modo mediatè per Apoſtolorum præconium, qui à Spiritu Sancto acti, ut & cæteri Viri Dei loquuti ſunt: Sed & immediatè per viſibilem ſui ſuper Apoſtolos effuſionem: Quum enim in ſolenni Pente- coſtes die, ſpecie viſibili, mirabili ratione in Apoſtolos deſcendit, tunc publicum Innocentiæ, Veritati, & Exaltationi Chriſti Teſtimonium eſt perhibitum, Innocentiæ, quia patuit injuſtè condemnatum eſſe eum, in cu- jus nomine Pater cœleſte hoc donum effundebat. Veritati, quia ſic Chri- ſtus implendo promiſſiones ſæpiùs datas de Spiritûs miſſione, veracem ſe eſſe facto ipſo demonſtravit, & toti doctrinæ ſuæ divinam authoritatem conciliavit. Exaltationi, quia niſi Chriſtus poſt paſſiones & mortem reſur- rexiſſet, & ad dextram Dei exaltatus fuiſſet, non potuiſſet Spiritum mit- tere, Niſi abivero Paracletus non veniet, ſed ſi abivero mittam illum vobis. Jo. 16. 7. unde Petrus Spiritûs miſſionem tanquam effectum exaltationis notat Act. 2. 33. Secundò teſtatus eſt per efficacem Apoſtolorum immutatio- nem, Quum enim adeo potenter mentes, & corda ipforum affecit, ut qui priùs rudes erant & idiotæ, plenâ myſteriorum cœleſtium notitiâ eſſent inſtructi, qui timidi & meticuloſi ad minimam ancillæ vocem trepidabant, animoſi & imperterriti coram Regibus & Principibus ſint redditi, qui elin- gues, diſertiſſimi, qui nihil niſi terrenum ſapiebant, jam magnalia Dei loquantur; Quis non agnoſcat luculentum Chriſto, à quo mittebatur, per- hibitum fuiſſfe à Spiritu teſtimonium?
XX. Tertiò teſtatus eſt per miraculorum in Apoſtolis & per Apoſtolos patrationem; Nam dum ad vocem Apoſtolorum videban- tur dæmones è corporibus egredi, ægri ſanari, cæci illuminari, mortui ſuſcitari; Quando ad eorum præconium Idola ceciderunt, Oracula obmutuerunt, Eloquentia Oratorum, ſubtilitas Philoſo- phorum, Majeſtas Regum & Principum dejecta fuit & confuſa, quis præſentiſſimum Dei digitum hîc non animadvertat? Quò ſpectant verba Pauli Heb. 2. 4. 5. 50 dum ait, Deum teſtimonium perhibuiſſse verbo ſuo, ſignis & prodigiis, & variis virtutibus & Spiritus Sancti diſtributionibus. Quar- tò denique teſtatur per Piorum Converſionem, & Impiorum convictionem; Nam ut pios intus perſuadet de ſalute per Chriſtum acquiſitâ; Ita impios convincit de veritate Euangelii quod oppugnant, & de divinitate Chri- ſti, quem in membris ſuis perfequuntur, ut volentes, nolentes Chriſto cedere cogantur, & ſic in conſcientiis reddantur ἀναπολόγητοι: Quo pertinet illuſtris locus Joan. 16. 8. 9. 51 ubi de teſtimonio Spiritûs loquens air, Spiritus ἐλέγχει arguet mundum peccati, juſtitiæ, & judicii, id eſt, cla- riſſimè demonſtrabit Fidelibus, quo ſenſu fides dicitur ἔλεγχος Heb. 11. 1. & potenter convincet impios de hiſce tribus. Tria autem iſta ſunt, in qui- bus præcipuè verſatur Spiritûs Teſtimonium, tum erga Pios, ut illos con- vincendo perſuadeat, tum erga Impios, ut illos convincendo damnet. Peccatum, Juſtitia, & Judicium. Peccatum admiſſum, Juſtitia am- plectenda, Judicium fugiendum. Peccatum mundi, cujus omnes ſunt rei, Juſtitia Chriſti, qua omnes ſunt deſtituti; Judicium Dei, quod omni- bus certiſſimè imminet, cujus & exemplum in Diabolo habent. Peccati gravitatem oſtendit in incredulitate; Juſtitiæ plenitudinem & certitudi- nem in Chriſti aſcenſione, qui juſtitiam ſeculorum adduxit; Judicii veri- tatem & infallibilitatem in pœna Diaboli, qui morte Chriſti vinci & con- fundi debuit Col. 2. 14. Heb. 2. 14.
XXI. 52 Sic expoſito Teſtium iſtorum teſtimonio, Jam Unitas eorum eſt expendenda, καὶ οἱ τρεῖς ἕν εἰσι inquit Joannes, hi tres unum ſunt. Nam quia de pluribus agit, ut eorum pondus & authoritas major ſit, conſenſum eorum innuit, & ut conſenſum perfectum doceat, ad unitatem eſſentiæ aſcendit, quæ unitatis voluntatis ſit fundamentum. Reclamat hîc Socinus, qui ut eludat vim argumenti, quod hinc petimus pro ὁμοουσίᾳ Perſonarum, pertendit hanc unitatem referendam eſſe ad unitatem tantùm conſenſûs & te- ſtimonii, & hoc evincere ſatagit, tum ex ſcopo Joannis, qui eſt unita- tem Teſtimonii probare, tum ex variis Scripturæ locis parallelis, in qui- bus eadem vox non alio ſenſu ſumi poteſt, tum ex nonnullorum Orthodo- xorum ſententiâ, qui unitatem conſenſûs hîc reſpiciendam eſſe cenſent. Nos verò, non negamus quidem Apoſtolum unitatem conſenſûs & teſtimonii attendere, ſed quod agat tantùm de ea, excluſâ unitate eſſentiæ, pernega- mus. Imò contendimus unitatem eſſentiæ hîc ſtatui, tanquam fundamen- tum unitatis voluntatis. Rationes quibus adducimur ad hoc credendum ſunt graviſſimæ. 1. loquendi modus, qui uſurpatur à Joanne in deſcriben- da Teſtium Cœleſtium & Terreſtrium unitate; Nam de terreſtribus quidem dicit eſſe εἰς τὸ ἕν, eſſe in unum, vel ad unum; ſed de cœleſtibus dicit ſim- pliciter eſſe unum, τὸ ἕν εἰσι. Jam verò ſi eadem utrobique unitas in- telligenda eſſset, nimirum unitas conſenſûs, quænam poſſet eſſe diverſæ locutionis ratio, quare non prævertit graviſſimum, quod ex iſto ſer- mone fidelibus imminebat periculum, ne in errorem inducerentur, u- nitatem eſſentiæ in Teſtibus iſtis fingendo, quæ nulla tamen erat? quare non dicit de utriſque, vel τὸ ἕν, vel εἰς τὸ ἕν εἰσι? Sanè nulla poteſt diſcriminis iſtius ratio genuina afferrri, niſi unitatis diverſitatem aliquam agnoſcamus, ut teſtes quidem terreſtres unitatem conſenſûs habere di- cantur, quia in unum conſpirant. Sed teſtes cœleſtes præter unitatem teſtimonii, etiam unitatem eſſentiæ. Nec opponi debet ab hæretico Editio Complutenſis, quæ de teſtibus cœleſtibus dicit eſſe εἰς τὸ ἕν: Nam unius Codicis authoritas non poteſt abrogare fidem reliquorum omnium probatiſſimorum, quos Rob. Stephanus, & alii magnâ curâ collegerunt, qui conſtanter lectionem noſtram retinent.
XXII. Secundò, ſcopus Apoſtoli hoc evincit. Nam ut ipſi propoſi- tum eſt demonſtrare indubitatam fidem Euangelii ex unitate Teſtium, qui illi Teſtimonium perhibent: Ita non potuit certiùs iſtam unitatem & iden- titatem conſenſûs probare, quàm ex unitate & identitate eſſentiæ: Nam ubi eſt perfecta οὐσία, ibi debet etiam eſſe perfecta ὁμοουσία. Tertiò hoc ipſum docet Teſtium iſtorum appellatio, cùm enim vocentur Teſtes in cælo, non modò voluit Joannes indicare, eos cœleſtes eſſe, & cœlitus teſti- monium Chriſto perhibere; aliàs non tres tantùm, ſed longè plures poſſent dici, ſiquidem & Angeli hac ratione Teſtes in cœlo etiam poſſent vocari; Sed & naturâ divinos, quomodo cœlum in Scriptura ſæpe pro Deo uſur- patur, unde v. 9. vocat hoc Teſtimonium Dei, quod opponit Teſtimonio hominum. Jam ſi tres iſti Teſtes ſunt divini, debent eſſe unum eſſentiæ unitate, quia unus tantùm eſt numero Deus, & nihil eſt in Deo, quod non ſit ipſe Deus. Confirmatur Quartò id ipſum ex Teſtium iſtorum conjunctione: Nam Qui teſtes ſimul conjunguntur, & eodem modo unum dicuntur, eorum etiam in unitate ſimilis eſt ratio. At Pater, Verbum & Spiritus conjungun- tur, & eodem modo unum dicuntur, ergo eorum in unitate ſimilis debet eſſe ratio: Jam Pater & Spiritus Sanctus ex mente Adverſariorum unum ſunt, non tantùm conſenſu, ſed & eſſentiâ. Ergo Pater & Verbum cum Spiritu erunt unum eſſentialiter. Quintò, Eadem unitas debet intelligi, quam Chriſtus alibi ſibi & Patri tribuit Joan. 10. 30. 53 Ego & Pater unum ſu- mus, At non eſt unitas tantùm conſenſûs, ſed etiam unitas eſſentiæ. 1. quia Judæi hoc ita intelligunt, quando eum blaſphemiæ propterea arceſſunt, eo quòd homo cùm eſſet, ſe faceret Deum v. 37. 2. Chriſtus hoc non negat, ſed confirmat ex identitate operum ſuorum & Patris v. 37. Si non facio opera Patris mei, non credite mihi, ſed ſi facio, & credite operibus; ut cognoſcatis & cre- datis Patrem eſſe in me, & me in Patre. At ſi falſò hoc impingitur ipſi à Judæis; Cur vanitatem criminationis non repellit, oſtendendo eos perperam mentem ſuam interpretari, cùm non de unitate eſſentiæ, prout illi arbitrabantur, ſed de unitate tantùm voluntatis & conſenſûs loquutus eſſet? Cùm E. nihil tale præſtet, imò confirmet ulteriùs quod dixerat, patet hanc reverà ejus mentem fuiſſe, quæ à Judæis illi adſcribitur.
XXIV. Non diſſimulandum tamen varia hîc excipere Hæreticos ad vim iſtius Argumenti eludendam. Primò non poſſse magis unitatem eſſen- tiæ colligi, quando tres Teſtes unum eſſe dicuntur, quàm quum Paulus & Apollos dicuntur eſſe unum 1. Cor. 3. 8. 54 quum Chriſtus orat Joan. 17. 21. 55 ut Credentes unum ſint, ſicut Pater in ipſo, & ipſe in Patre, ut & ipſi in illis unum ſint, quod ad unitatem eſſentiæ referendum eſſe nemo dixerit, vel quum Paulus 1. Cor. 6. 17. 56 eum qui adhæret Domino, unum Spiritum eſſe dicit. ℟. Sed quis non videt, hîc hæreticos pro more peccare fallaciâ parium, & longè diſſimilia conferre? Quamvis enim eadem verba uſurpentur, non ſequitur tamen ſtatim eodem ſenſu ſu- menda eſſe; verba enim debent intelligi pro ſubjectâ materiâ. Paulus & Apollos benè unum dicuntur, tum reſp. officii, quia idem munus ſuſ- tinent, tum reſp. infirmitatis, quia nihil ſunt per ſe, & nihil poſſunt abſque Chriſto; ſed patet non poſſe dici unum naturâ, quia diſtinctæ ſunt perſonæ, quæ diſtinctam numero eſſentiam habent. At in divinis aliter ſe res habet, ubi diſtinctæ Perſonæ eandem numero eſſentiam participant, & hoc ideo fit, quòd cùm in humanis tres perſonæ faciant tres homines, quia perſona quælibet humana habet peculiarem eſſen- tiam ab aliis numero diſtinctam; in divinis tamen tres Perſonæ non fa- ciant tres Deos, quia Perſonarum divinarum unica eſt & individua eſſen- tia. 2. Eadem ratione ſolvitur locus alter ex Joan. 17. 21. petitus, quia malè argumentum ducitur ab unitate ſpirituali & myſticâ, quæ in com- munione Spiritûs conſiſtit, ad unitatem ineffabilem Perſonarum Trinita- tis. Nec particula καθὼς hoc poteſt evincere, notum enim eam non ſem- per æqualitatem, vel identitatem, ſed ſæpiſſimè aliqualem tantùm ſimi- litudinem indicare, ut quum jubet nos Deus ut ſimus ſancti ſicut ipſe ſan- ctus eſt Lev. 11. 14. 57 & Chriſtus ut ſimus perfecti & miſericordes, ſicut Pater cœleſtis eſt perfectus & miſericors Matth. 5. 48. 58 & Luc. 6. 36. & Paulus ut ambulemus in charitate ſicut Chriſtus nos dilexit Eph. 5. 2. 59 clarum eſt hîc aliquam tantùm analogiam connotari, non plenam & abſolutam æqualitatem. 3. Quod additur ex 1. Cor. 6. 17. non magis urget: Nam Paulus non dicit fideles eſſe unum cum Deo, ſed eſſe unum Spiritum, id eſt, eſſe unum Spiritu, quia unum eundemque Spiritum participant, qui à Capite diffunditur in omnia membra, idemque in membris opera- tur, quod operatus eſt in Capite, putà vitam, lucem, ſanctitatem, gaudium, & gloriam.
XXV. Addunt hæretici, Doctores noſtros primarios, Calvinum, Be- zam non aliter expoſuiſſse, quàm de unitate conſenſûs, Perperam ergo nos aliò velle referre. ℟. 1. Licèt Calvinus & Beza ita locum iſtum expo- ſuiſſent, non teneremur in eorum verba jurare, quia fides noſtra non ho- minibus, ſed Deo ſolo ejúſque Verbo nititur. 2. Si verba ipſorum expen- dimus, facilè patebit eos non abſolutè & ſimpliciter negaſſse agi de unitate eſſentiæ, ſed tantùm comparatè, ut potiùs conſenſus innuatur, quàm eſ- ſentia, ſic enim Calvinus ad hunc locum, Quod dicit Tres eſſe unum, ad eſſentiam non refertur, ſed ad conſenſum potiùs, ac ſi diceret Patrem, & æternum ejus Sermonem, ac Spiritum Sanctum ſymphoniâ quadam Chri- ſtum pariter approbare &c. Quis non agnoſcit eum non disjunctè ſimplici- ter, ſed comparatè loqui, & hanc ejus eſſe mentem, Patrem, Verbum & Spiritum eſſe quidem unum eſſentiâ, trinum Perſonis Deum, unde paulò antè dixerat, fidem in una Deitatis eſſentia tres Perſonas agnoſcere, ſed hîc produci propriè & primariò non ut teſtem unum eſſentiâ, ſed ut teſtes tres perſonis diſtinctos, unum tamen idemque teſtificantes de Chriſto? ut habet gloſſa interlinearis, Hi tres unum ſunt, id eſt unus Deus de eadem re teſtantes. Nec ſi addit utroſque Teſtes unum dici eodem ſenſu, hoc intel- ligit abſolutè & ſimpliciter; ſed relatè ad inſtitutum Joannis, quod eſt har- moniam Teſtium cœleſtium & terrenorum de Meſſia exhibito oſtendere. Unde patet quàm præpoſterè & malâ fide ſummus ille Vir Dei traducatur à nonnullis, quaſi Arianis favens: Nam licèt humani aliquid eſſet paſ- ſus, nec ſatis aſſequutus eſſset mentem Spiritûs Sancti in uno vel altero loco, ideo ſequitur eum tanti Myſterii fidem, quod alibi ſolidiſſimè & tot invi- ctis argumentis, & in hoc ipſo loco confirmat, ſubruere voluiſſse; Non alia mens Bezæ, qui ita unitatem conſenſûs aſſeri vult à Joanne, ut unita- tem eſſentiæ non neget, ſed ſupponat potiùs, Unum ſunt, inquit, id eſt prorſus conſentiunt, ac ſi unus teſtis eſſent, & reverà unum ſunt, ſi οὐσίαν ſpectes, ſed de ea, ut mihi quidem videtur, non agitur hoc loco: Quid hîc eſt, quod hæreticis faveat, quid non potiùs eorum peſtilentiſſimum erro- rem jugulat?
XXVI. Ex his ita diſcuſſis ſponte fluunt varia, quæ ex hoc Oraculo ad auguſti Myſterii, de quo agimus, confirmationem per- tinent, argumenta. Hinc enim I. Patet Trinitatis vocem non eſſe planè ἄγραφον, prout veteres Antitrinitarii & recentiores clamitant, licèt enim αὐτολεξεὶ vel in abſtracto non legatur, extare tamen in concreto, & æquivalenter, locus hic noſter clariſſimè evincit. Quid enim eſt Trinitas, quàm Trium iſtorum unitas? II. Perſonarum Trinitas luculenter colligitur, cùm enim nec plures nec pauciores in cœlo Teſtes, quàm Tres Apoſtolus numeret, qui non tantùm conſenſu & vo- luntate, ſed etiam naturâ ſint unum, tot etiam & non plures Perſonas di- vinas neceſſe eſt eſſe. Unde impuriſſimi & peſtilentiſſimi Serveti blaſphe- mia retunditur, qui unam tantùm Perſonam vult eſſe, quæ tribus nomi- nibus deſignetur, & propter diverſos teſtificandi modos tres teſtes dicatur. Quis enim de uno eodemque homine, qui de aliqua re teſtificatur, & ſuum teſtimonium ſcripto & ſigillis confirmat, benè diceret tres eſſe te- ſtes, propter triplicem teſtificandi modum? Ergo præter Patrem, duo alii in Cælo Teſtes ſtatuendi ſunt, tanquam diſtinctæ perſonæ, quæ pro parte ſua teſtificentur. Neque hîc reponendum, teſtis officium ſtatim perſona- litatem non dicere, cùm ſtatuantur Tres in Terra Teſtes, qui tamen non diſtinguuntur perſonaliter: Nam licèt ex teſtimonio Teſtium terreſtrium perſonalis eorum ſubſiſtentia inferri nequeat, ſed realis tantùm diſtinctio; Non ſequitur pariter ſe rem habere, quuum de Teſtibus cœleſtibus mentio fit; quia hîc vox iſta non impropriè, ſed propriè accipienda eſt, quo pa- cto perſonæ tantùm competit. Nam quomodo accipitur nomen Teſtis, quando Patri & Filio adſcribitur, eodem etiam modo debet accipi, quan- do tribus in cœlo Teſtibus hîc vindicatur. At Patri & Filio tribui propriè non negant Adverſarii, & clariſſimum eſt ex Jo. 5. 32. & 8. 16. Ergo etiam propriè accipitur, quando tribus in cœlo Teſtibus tribuitur: Quod con- firmari poſſet, tum ex Baptiſmo Chriſti, tum ex Baptiſmo noſtro, ubi trium diſtinctarum Perſonarum, in quarum nomine baptiſmus adminiſtra- tur, mentio injicitur, ſi id nunc ageremus.
XXVII. Ut verò Perſonarum Trinitas ex hoc loco elicitur evidenter, ita non minùs clarè confirmatur illarum Perſonarum ὁμοουσία, cùm non tantùm Teſtes cœleſtes vocentur, qui teſtimonium Dei nobis perhibent, ſed unum eſſe dicantur, quod non ad unitatem conſenſûs & voluntatis, ſed eſſentiæ & naturæ pertinere ſuprà demonſtravimus: Nec myſterio caret, quòd Unum dicantur, non Unus, iſtud enim Perſonam notaret, illud verò Naturam; nam in Trinitate eſt quidem ἄλλος καὶ ἄλλος, ſed non ἄλλο καὶ ἄλλο, alia Perſona, non verò alia Natura: Ut ex oppoſito in Incarnatione eſt ἄλλο καὶ ἄλλο, ſed non ἄλλος καὶ ἄλλος, quia duæ ſunt naturæ, ſed una perſona. Hinc Gregor. Nazianz. homiliâ de Bapti- ſmo unitatem iſtam Trinitatis, & Trinitatem unitatis appoſitè deſignabat admirabundus, οὐ φθάνω τὸ ἕν νοῆσαι, καὶ τοῖς τρισὶν περιλάμπομαι. οὐ φθάνω τὰ τρία διελεῖν, καὶ εἰς τὸ ἕν ἀναφέρομαι.
XXVIII. Quartò Spiritûs Sancti perſonalitas invictè probatur, quia duobus in cœlo Teſtibus, Patri & Verbo, tanquam tertius Teſtis adjungi- tur: ut ergo Pater & Verbum Perſonæ ſunt diſtinctæ, quæ teſtimonium perſonale Chriſto perhibent. Ita neceſſe eſt Spiritum, qui in eodem ordine locatur, quoque Perſonam eſſe, non rem tantùm quæ Teſtimonium reale reddat. Huc accedit, quòd cùm per Spiritum hîc, nec donum Spiritûs poſſit intelligi, quod pertinet ad claſſem Teſtium terreſtrium, nec virtus & potentia Patris, quia ſic non poſſet ab eo tanquam tertius Teſtis diſtingui; cùm eſſentiæ & virtutis ſit una eademque teſtificatio; neceſſariò tertia quæ- dam Perſona à Patre & Verbo diſtincta, & cum iisdem teſtans intelligenda veniat, cui non poſſent tot actiones perſonales teſtandi, conſolandi, mittendi, ſcrutandi &c. tribui, niſi vera & propriè dicta eſſet Perſona.
XXIX. Denique Neceſſitas fidei iſtius Myſterii ad ſalutem non obſcurè evincitur. Cùm enim tres iſtæ Perſonæ teſtantes inducantur de Chriſto; nemo poteſt in Chriſtum credere, qui earum teſtimonium non recipiat, atque adeò eas non confiteatur. Et ſanè cùm fides Deum, qualem ſe in Verbo nobis patefecit, colere teneatur; Nec Patrem habere poſſit, qui Filium negat 1. Joann. 2. 23. Nemo non videt Articulum hunc verè fun- damentalem eſſe, quem licèt ſcrutari ſit temeritatis, credere tamen pieta- tis eſt, & noſse vita æterna, ut ſcitè olim Bernardus. Unde quamvis lon- gè clariùs ſub Novo Teſtamento Myſterium hoc patefactum ſit, in Veteri tamen non ignotum fuiſſfe, ſed ſufficienter ad piorum ſolatium revelatum, dubitare non licet. Quid ſupereſt ergo, niſi ut tanti Myſterii fidem con- ſtanter ſemper retineamus, & cùm tres iſtæ Perſonæ irrefragabile perhi- beant Chriſto Teſtimonium; Caveamus ne illud incredulitate noſtrâ un- quam reſpuamus: Imò plenâ fidei πληροφορίᾳ in illo acquieſcentes, creda- mus Jeſum eſſe Chriſtum Filium Dei, ut credentes vitam habeamus in No- mine ejus Joan. 20. 31. Amen.
-
Disput. V. ↩
-
I. ↩
-
Disput. V. ↩
-
Disput. V. ↩
-
Disput. V. ↩
-
Disput. V. ↩
-
Jo. 1. 18. ↩
-
Disput. V. ↩
-
Quare Filius dicitur λόγος. Joan. 1. 1. ↩
-
- Joan. 1. 1.
-
Apoc. 19. 13. ↩
-
Luc. 1. 2. ↩
-
Act. 20. 32. ↩
-
Hebr. 4. 12. ↩
-
Pſal. 33. 6. ↩
-
Hag. 2. 5. ↩
-
Disput. V. ↩
-
Jo. 1. 18. ↩
-
Disput. V. ↩
-
Joan. 1. 1. ↩
-
Disput. V. ↩
-
- Teſtis Spiritus Sanctus.
-
Act. 14. 17. ↩
-
Disput. V. ↩
-
גאל (Redeemer/Goel). ↩
-
Quid & Quomodo Pater teſtetur. ↩
-
Disput. V. ↩
-
Jo. 5. 37. ↩
-
Jo. 14. 10. ↩
-
Quomodo λόγος teſtetur. ↩
-
Iſa. 55. 4. ↩
-
Apoc. 3. 14. ↩
-
Jo. 18. 37. ↩
-
Jo. 1. 18. ↩
-
Heb. 1. 1. ↩
-
Jo. 5. 31. ↩
-
Jo. 8. 44. ↩
-
Disput. V. ↩
-
Jo. 5. 36. ↩
-
Jo. 8. 37. 38. ↩
-
Jo. 14. 11. ↩
-
Matt. 11. 3. 4. ↩
-
Rom. 1. 4. ↩
-
- Tim. 3. 16.
-
Joan. 2. 19. ↩
-
Matt. 12. 39. ↩
-
Spiritus quomodo teſtetur. ↩
-
Joan. 15. 26. ↩
-
Rom. 8. 16. ↩
-
Heb. 2. 4. 5. ↩
-
Joan. 16. 8. 9. ↩
-
Unitas Teſtium qualis. ↩
-
Jo. 10. 30. ↩
-
- Cor. 3. 8.
-
Jo. 17. 21. ↩
-
- Cor. 6. 17.
-
Lev. 11. 24. ↩
-
Matt. 5. 48. ↩
-
Eph. 5. 2. ↩