Ir para o conteúdo

DISPUTATIO TEXTUALIS DE SPIRITU, AQUA, ET SANGUINE, IN TERRA TESTANTIBUS,

Ex 1. JOAN. 5. v. 8.

Reſpondente JOANNE SARRACENO Lugdunenſi.

I. 1 INCHOATA fuit non ita pridem à Nobis Diſſertatio de Senario Teſtium numero, quem Joannes in medium affert ad demonſtrationem Veritatis Euangelicæ de Jeſu Chriſto Filio Dei, Redemptore noſtro ; Et vidimus hactenus quæ pertinebant ad cognitionem Teſtium Cæleſtium, tum quoad Naturam, tum quoad Officium, tum quoad Unitatem ipſorum, quæ tria commemorantur à Joanne ; Sequitur ut de Teſtibus in terra teſtantibus agamus, & eodem ordine ac methodo utentes expendamus, Quinam ſint naturâ, Quales officio, & quomodo inter ſe conjuncti ſint conſenſu.

II. Verba Joannis ſunt ℣. 8. cap. 5. καὶ τρεῖς εἰσίν οἱ μαρτυροῦντες ἐν τῇ γῇ, τὸ Πνεῦμα, καὶ τὸ ὕδωρ, καὶ τὸ Αἷμα, καὶ οἱ τρεῖς εἰς τὸ ἕν εἰσί. Et Tres ſunt qui teſtantur in terra, Spiritus, Aqua, & Sanguis, & hi Tres in unum ſunt. In quibus particula copulativa καὶ, quæ occurrit in principio, oſtendit iſta pendere à præcedentibus ; & ſatis, ſi nulla alia ratio ſuppeteret, demonſtrare poſſet verſum ſeptimum de Teſtibus Cæleſtibus non eſſe adulterinum & ſuppoſititium, ut Sociniani argutantur ; ſed verum & genuinum ; aliàs hiatus quidam foret in oratione Joannis ; nec ſatis appoſitè mentionem faceret Teſtium Terreſtrium, niſi ante de Cæleſtibus loquutus fuiſſet, quod copula utrumque verſum connectens evincit ; Sed hæc ipſa conjunctio aliud quid μυϛικώτερον videtur inſinuare, unionem ſcilicet & συμφωνίαν mirabilem Cæli & Terræ in teſtimonio Chriſto perhibendo ; Ut enim Chriſtus Mediatione ſuâ Terram Cælo conciliavit, 2 quæ antea per peccatum hominis erant ſibi invicem averſa ; Ita Cælum & Terra nunc amicabili conſenſu concurrunt ad veritatis iſtius in cordibus noſtris confirmationem, Cælum reſpondet Terræ, & Terra reſpondet Cælo.

III. Unde patet non ſine gravibus cauſis duos iſtos Teſtium ordines à Joanne proponi. Licèt enim Teſtes Cæleſtes omni exceptione eſſent majores, voluit tamen Spiritus Sanctus infirmitatis noſtræ rationem habere ; Illi quippe ut glorioſâ Majeſtate ſunt conſpicui, poterant ita oculos noſtros perſtringere, ut minùs diſpoſiti eſſemus ad eorum teſtimonium recipiendum ; Idcò alios addere voluit, qui ut nobis propiores, & conjunctiores, faciliùs ſeſe in animos noſtros inſinuare poterant, & in rei veritatem nos deducere. Deinde cùm in teſtimonio dicendo ratio habeatur numeri Teſtium, ut in ore duorum vel trium teſtium ratum ſit omne verbum ; Conſentaneum fuit utrinque tres teſtes producere, qui eò fortiùs Myſterium hoc confirmarent. Rurſus cùm in omni teſtimonio ſpectetur vulgò vel teſtis authoritas, vel rei ipſius evidentia, ne quid teſtimonio huic divino deeſſet, utrumque conjungi placuit : nam priorum trium Teſtium tanta eſt authoritas, quanta poteſt eſſe maxima, putà Naturæ Divinæ, quæ per ſe eſt αὐτόπιϛις : Et poſteriorum tanta eſt evidentia in fidelium cordibus & intimo conſcientiæ ſenſu, ut nihil ad fidem faciendam luculentius eſſe poſſit. Denique ut jam olim Propheta commotum iri Cælum & Terram adventu Chriſti prædixerat Aggæ. 2. Ita Chriſtus undiquaque ſibi teſtimonium perhiberi voluit, ne ulli dubitationi locus ſupereſſe poſſet, ut, ſive in cælum ſive in terram oculos conjiceremus, ubique luculenta & expreſſa deprehenderemus iſtius veritatis argumenta, atque ita nihil excuſationis habere poſſint, qui Chriſtum reſpuunt, cùm ſatis firmis & luculentis teſtimoniis ſe illum eſſe probaverit, qui olim promiſſus fuerat.

IV. Ut ergo ad examen Teſtium iſtorum deſcendamus, non opus eſt ut anxiè quæramus, Cur tres numero recenſeantur, & quare numerum ternarium, potiùs quàm binarium aut quaternarium Joannes ſelegerit ; quamvis enim ſuperfluum ferè videatur rationem illius quærere, quod à mero Spiritus Sancti pendet arbitrio, in quo acquieſcere tutò poſſumus ; non abs re tamen numerus iſte præ cæteris ab Apoſtolo ſelectus videtur, non tantum quia perfectio quædam iſto numero vulgò ſolet deſignari ; ſed potiſſimum quia reſpondet ternario Teſtium Cæleſtium numero, & quia convenit apprimè, & rebus ipſis de quibus agitur, & veritati, quæ probanda proponitur, ut jam ſumus explicaturi.

V. Quia autem mira eſt in Teſtibus iſtis explicandis ſententiarum diverſitas, ut faciliùs certiorem deprehendere poſſimus. Primò ἄρσιν removebimus eas, quæ veritati parùm conſentaneæ videbuntur ; deinde κατὰ θέσιν aperiemus & confirmabimus eam, quæ præ cæteris nobis probatur. Quidam conjiciunt tres Teſtes Cæleſtes adductos fuiſſe à Joanne ad Deitatis Chriſti confirmationem ; nunc verò totidem adduci humanitatis illius Teſtes, nempe Spiritum humanum, quem Chriſtus moriens in manus Patris tradidit Luc. 23. 46. & Aquam & Sanguinem, quæ ex mortui latere profluxerant, tanquam certa humanæ Naturæ Chriſti argumenta. Verùm ſi ſcopum Joannis expendimus, patebit non alium eſſe, quàm probare Jeſum eſſe Chriſtum Filium Dei Redemptorem noſtrum ; unde ſupervacanea omnino videtur illa quæ proponitur humanitatis demonſtratio : Atque eò vel maximè, quod de ea neutiquam controvertebatur ; agnoſcebant enim Adverſarii Chriſtum fuiſſe verum hominem, neque hoc diffiteri poterant, qui vitam ejus & mortem viderant, ſed negabant tantùm eſſe Dei Filium & verum Meſſiam, quod adverſus ipſos probandum fuit, non illud verò quod ἐξαγώνιϛον erat & in confeſſo.

VI. Alii per tres Teſtes deſignari volunt tria Oraculorum genera de Chriſto, quæ Jeſus dum adhuc eſſet in terris, oſtendit in ſe completa, ut Aqua Euangelium, Sanguis Mortem, & Spiritus vim Spiritûs & miracula denotet ; Chriſtum quippe juxta Oracula vetera veniſſe 1. ut Prophetam per Aquam ; id eſt per Doctrinam Euangelii, quæ aquæ non rarò confertur Iſa. 11. 9. & Ezech. 36. quam Chriſtus attulit, & per mundum ſparſit, 2. ut Sacerdotem per Sanguinem, quo ſacrificium pro nobis obtulit, 3. ut Regem per Spiritum, talia edendo miracula, quibus & populum ſuum liberavit, & de hoſtibus triumphavit ; quæ nomine Spiritûs etiam exprimuntur 1. Tim. 3. 16. 1. Pet. 3. 18. Verùm neque iſta expoſitio abſolutè admitti poteſt ; nam præterquam quod minus commodè per Aquam denotatur Euangelium, quæcunque hîc referuntur pertinent potiùs ad Teſtimonium Cæleſte Verbi & Spiritûs, de quo dictum eſt ℣. præced. quàm ad Teſtimonium terreſtre.

VII. Nonnulli per Aquam & Sanguinem intelligi volunt legales Ablutiones, & Sacrificia expiatoria, quibus Deus in Veteri Teſtamento teſtatus eſt Chriſtum venturum cum aqua & ſanguine, id eſt ad expianda & purganda peccata noſtra ; Cui teſtimonio deſumpto à Veteri Teſtamento adjungatur aliud, quod eſt Novum Teſtamentum, nimirum Euangelium, quod vocetur Spiritus. Verùm quamvis ſuus locus poſſit eſſe huic ſententiæ, ut poſtea videbimus ; Non videtur tamen Joannes id directè intendiſſe, quia agit, non de tempore præterito, in quo Chriſtus ſub variis figuris adumbratus fuit, ſed de præſenti, in quo veniſſe dicitur per aquam & ſanguinem. Alii per Aquam intelligunt Joannis Baptiſtæ Teſtimonium, qui apud aquam teſtificatus eſt Jeſum eſſe Agnum Dei, per Sanguinem teſtimonium Centurionis, qui ex latere Chriſti vidit profluere ſanguinem & aquam, & per Spiritum teſtimonium Apoſtolorum, qui in die Pentecoſtes loquebantur variis linguis ; Sed hæc alieniora ſunt à mente Joannis, quàm ut recipi debeant.

VIII. Sunt qui propiùs accedentes ad rei veritatem, per Spiritum dona ejus tum extraordinaria, tum ordinaria, per Aquam vitæ puritatem & innocentiam, per Sanguinem Apoſtolorum & fidelium pro Chriſto cædem, quæ Martyrium propterea dicitur, innui pertendunt. Communior tamen ſententia eſt eorum, qui per Spiritum Euangelium intelligunt, per Aquam, & Sanguinem duo ordinaria Novi Teſtamenti Sacramenta, Baptiſmum à ſigno, Cœnam verò à re ſignificata, quia ut Euangelium teſtatur Jeſum eſſe Filium Dei Joan. 20. 31. Sic etiam Sacramenta, tanquam Euangelii ſigilla, idem in terris nobis perpetuò teſtantur. Quid verò ſentiendum ſit in hac opinionum varietate non facilè eſt colligere, ſi tamen verum fateri volumus, nulla ex iſtis omnibus videtur plenè ſatisfacere : vel enim alieniores ſunt à ſcopo Joannis, vel anguſtæ nimis, quàm ut rem de quâ quæritur, plenè & accuratè poſſint explicare.

IX. Ut ergo mentem noſtram aperiamus, ſalvo Doctorum judicio, arbitramur hæc non ita ſibi invicem opponi, quin facilè conciliari poſſint, ſi pleræque ex iſtis ſententiis non ſeorſim, ſed conjunctim conſiderentur : Cùm enim ea ſit vis Scripturæ Sacræ, ut plures res contineat, quàm verba, & ſæpe ſub uno eodemque vocabulo varia myſteria ſibi invicem ſubordinata deſignet ; mirum videri non debet, ſi variæ σχέσεις in ejus explicatione ſubinde conjungendæ veniant, ut integer habeatur ſenſus à Spiritu Sancto intentus ; Hinc quia Teſtimonium iſtud poteſt ſub geminâ σχέσει ſpectari, vel prout externè proponitur in Eccleſia ad convictionem hominum, vel prout internè obſignatur in corde ad conſolationem fidelium, juxta duplicem hunc reſpectum bifariam etiam poſſe ſpectari cenſemus tres iſtos Teſtes, vel ut externè, vel ut internè teſtantes : Ita per Spiritum deſignari arbitramur Spiritûs Sancti vim & efficaciam, tum extrinſecus ſe exercentem in Verbo, tum intrinſecus operantem in corde ; Per Aquam Sacramentum Baptiſmi, qui adminiſtratur in Eccleſia ſub aquæ ſymbolo, & ejuſdem veritatem, quæ per regenerationis beneficium obtinetur in corde ; Per Sanguinem Sacramentum Euchariſtiæ, quæ eſt communio Sanguinis Chriſti 1. Cor. 10. 16. & beneficium Juſtificationis, ſeu remiſſionis peccatorum in Sanguine Chriſti, quæ hoc Sacramento obſignatur. Atque ita ſex veluti partes iſtius teſtimonii notari poſſunt, non quæ toto genere differant ; ſed quæ ſibi invicem reſpondeant & ſubordinentur ; nam externæ ſunt ſymbola internarum, & internæ ſunt veritas & res ſignificata, quæ per externas repræſentantur.

X. Non incommodè autem 3 hæc ita diſtribui patebit ex peculiari Teſtium iſtorum examine, ſive illi conjunctim, ſive ſeorſim conſiderentur : Nam ſi conjunctim ſpectentur, mirabilis hîc relatio deprehenditur ad varia Myſteria, 1. ad Perſonas SS. Trinitatis, 2. ad Officia Chriſti, 3. ad remedia peccati, 4. ad media ſalutis, 5. denique ad figuras Veteris Teſtamenti. Et 1. ad Perſonas Divinas, Ut enim tres illas teſtantes immediatè in cælo induxerat ; Ita conſentaneum erat ut triplex iſtud teſtimonium, quod in terra Chriſto perhibetur à Spiritu, Aqua, & Sanguine, triplici teſtimonio Cæleſti reſponderet, & ſingulis Perſonis appropriaretur, quatenùs per operationes peculiares concurrunt ad confirmationem fidei noſtræ : hinc Gratia, quæ Patri tribuitur, per Aquam deſignabitur, Redemptio, quæ Filio propria eſt, per Sanguinem, & Illuminatio ac Converſio, quæ à Spiritu Sancto pendet, per Spiritum : Vel ut alii, Spiritus referretur ad Patrem, qui per Euangelium nos ad ſe vocat ; Sanguis ad Filium, qui per ſanguinem nos juſtificat, & Aqua ad Spiritum Sanctum, qui per aquam nos ſanctificat. Quò pertinent illa Auguſtini lib. 3. cont. Maximi. cap. 22. Si verò ea quæ his ſignificata ſunt, nimirum Spiritu, Aqua & Sanguine, de quibus loquebatur, velimus inquirere, non abſurdè occurrit ipſa Trinitas, quæ unus, ſolus, verus, ſummus eſt Deus, Pater, & Filius, & Spiritus S. De quibus veriſſimè dici potuit, Tres ſunt teſtes & tres unum ſunt, ut nomine Spiritûs ſignificatum accipiamus Deum Patrem, de ipſo quippe adorando loquebatur Dominus, ubi ait, Spiritus eſt Deus : Nomine autem ſanguinis Filium, quia Verbum caro factum eſt, & nomine Aquæ Spiritum Sanctum, cùm enim de aqua loqueretur Jeſus, quam daturus erat ſitientibus, ait Euangeliſta, Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant Credentes.

XI. Secundò, Tria Officia Chriſti non obſcurè hoc triplici teſtimonio deſignantur, Propheticum in Spiritu, cujus impulſu, ut cæteri Prophetæ loqui debuerunt 2. Pet. 1. 21. Ita Chriſtus Princeps Prophetarum docuit 1. Pet. 3. 18. unde dicitur Doctor veritatis Joan. 16. Sacerdotale in ſanguine, quem Chriſtus ut Sacerdos & Victima fundere pro nobis debuit ad expiationem peccatorum Heb. 1. 3. Regium in aqua, quæ virtute ſuâ nos regenerando vitam & ſalutem nobis re ipſâ confert Joan. 3. 5. Spiritus dat lumen doctrinæ, Sanguis pretium mortis, Aqua efficaciam vitæ.

XII. Tertio, Tres iſti Teſtes triplex remedium nobis ſuppeditant triplici malo curando, quod per peccatum invectum eſt, Ignorantiæ ſcilicet, Corruptioni, & Reatui. Ignorantia quippe tollitur per lumen fidei, quod Spiritus per Verbum Euangelii in nobis accendit ; Corruptio per ſanctitatem ſanatur, quam aqua externa Baptiſmi obſignat, & intus operatur aqua ſpiritualis & myſtica gratiæ ; Reatus per aſperſionem ſanguinis Chriſti meliora loquentis ſanguine Abelis, cujus ſymbolum in Euchariſtia proponitur, & veritas in corde per ῥαντιϛμὸν internum fidei, quô remiſſio peccatorum nobis intimatur, & perficitur. Spiritus illuminat, Aqua purificat, Sanguis redimit. Hoc voluit Ambroſ. lib. 3. de Spiritu S. c. 11. Tres ſunt teſtes, Spiritus, Aqua, & Sanguis, & hi tres unum ſunt in Chriſto Jeſu : Audi quomodo teſtes, Spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, ſanguis ſpectat ad pretium ; Spiritus enim nos per adoptionem Filios Dei fecit, ſacri fontis unda nos abluit, ſanguis Domini nos redemit ; Alterum igitur inviſibile, alterum viſibile teſtimonium Sacramento conſequimur ſpirituali, quia Spiritus teſtimonium reddit ſpiritui noſtro &c.

XIII. Quarto, Media ſalutis hîc etiam continentur ; Cùm enim tria præcipuè ad ſalutem requirantur ut fiamus ejus compotes, Revelatio, Acquiſitio & Applicatio ; fruſtrà enim quæreretur ſalus niſi revelaretur, fruſtrà revelaretur, niſi acquiſita eſſet, & fruſtrà acquiſita eſſet, niſi applicaretur ; Tria hæc in tribus iſtis Teſtibus nanciſcimur ; Spiritus eam revelat in Euangelio, Sanguis acquirit in Cruce, & Aqua applicat in corde : Rurſus cùm media quibus nos Deus ad ſalutis Communionem vocat, vel ſint externa, vel interna, & tria utrobique occurrant, Externa Verbum ſcilicet cum duobus Sacramentis Baptiſmo & S. Cœnâ, Interna Vocatio, Juſtificatio, & Sanctificatio, ſeu Fides, Spes, Charitas ; Utraque locum hîc obtinent : Nam Spiritus Verbum Euangelii, & fidem, quæ effectus eſt Vocationis efficacis, deſignat ; Aqua regenerationis beneficium cum Sacramento Baptiſmi bene connotat, qui ideo lavacrum regenerationis vocatur Tit. 3. 5. & Sanguis Juſtificationem & remiſſionem peccatorum nobis in Cœna obſignatam cum ſpe vitæ æternæ includit : Ut enim ſanguis qui nobis bibendus proponitur in Cœna, effuſus eſt in remiſſionem peccatorum ; Ita commemoratio mortis Chriſti jubetur fieri in ſpem vitæ æternæ, donec veniat Dominus ſalutem noſtram conſummaturus. Huc videtur reſpexiſſe Tertull. lib. de Baptiſ. cap. 16. Venerat Chriſtus per aquam & ſanguinem, ut aqua tingeretur & ſanguine glorificaretur, proinde ut nos faceret aqua vocatos, ſanguine electos, hos duos Baptiſmos de vulnere perfoſſi lateris emiſit, quia qui in ſanguinem ejus crederent, aqua lavarentur, qui aqua laviſſent, etiam ſanguinem potarent. Nec aliter Beda in hunc locum. Venit per aquam & ſanguinem, aquam videlicet lavacri, & ſanguinem paſſionis ſuæ ; Non ſolum baptizari propter noſtram ablutionem dignatus eſt, ut nobis Baptiſmi Sacramentum conſecraret & traderet, verum etiam ſanguinem ſuum dedit pro nobis, ſua nos paſſione redimens, cujus Sacramentis ſemper refecti nutriremur ad ſalutem, quod Gloſſa interlin. repetit.

XIV. Denique hîc etiam relatio occurrit ad figuras Veteris Teſtamenti. Tria enim præ cæteris ſub Lege memorabilia fuere, quibus abſolvebantur, quæcunque ad cærimonias pertinebant, 1. Spiritus Prophetiæ quô agebantur Viri Dei ad revelanda ſalutis myſteria. 2. Aqua, quâ ablutiones omnes & luſtrationes cæremoniales peragebantur. 3. Sanguis victimarum, quô peccata expiabantur. Jam ne quid in N. T. deſideretur, tria voluit Deus fidelibus, ſed longe excellentiora, dare. 1. Spiritum Veritatis Doctorem, qui effundi debuit non in paucos, ſed indiſcriminatim in omnem carnem, quô prophetaturi erant fideles, & viſiones viſuri, 4 Joel. 2. 18. id eſt ampla & luculenta Dei notitia fruituri, ſic enim Myſteria Euangelica terminis legalibus non rarò ſolent exprimi. 2. Aquam, quæ in Baptiſmi ſacro fonte nobis affunditur ad fordium noſtrarum ablutionem, & 3. Sanguinem, non ἄλογον & mortuum brutorum, ſed vivum & λογικὸν illius, qui per Spiritum æternum ſe inculpatum Deo obtulit Heb. 9. 13.

XV. Quibus ita prælibatis de Teſtibus iſtis ſimul ſumptis, diſtinctè jam de ſingulis agendum, & eorum teſtimonio. Primus occurrit Spiritus, qui hîc non οὐσιωδῶς, vel ὑποςατικῶς pro Natura Divina, vel pro Perſona Spiritûs S. intelligendus eſt, quæ jam in numero Teſtium Cæleſtium repoſita fuerat ; ſed ἐνεργητικῶς & effectivè reſpectu donorum, non quidem quoad dona miraculoſa & extraordinaria, per hæc enim Spiritum teſtatum fuiſſe cœlitùs diximus ; Sed quoad dona ordinaria ſingulis fidelibus communia, quæ tum extrinſecus patent in Euangelii Verbo, tum intrinſecus latent in dono fidei, & illuminationis gratiâ. Hôc enim teſtimonium deſignari verba ſequentia ℣. 10. docent, 5 Qui credit in Filium Dei, habet teſtimonium in ſe ipſo, & ℣. 11. Hoc eſt Teſtimonium, quod vitam æternam dedit nobis Deus, & vita hæc eſt in Filio. Ex quibus conſtat teſtimonium hoc conſiſtere partim in Verbo Euangelii, quô docemur vitam æternam à Deo nobis promitti & dari in Filio, partim in corde, quod per fidem veritatem iſtam apprehendit & amplectitur.

XVI. Nec novum videri debet, quod vox Spiritus eo ſenſu uſurpetur, cùm non ſemel hæc ſignificatio occurrat : nam quoad Euangelium, notum eſt doctrinam iſtam ſalutarem ſæpe eo nomine venire, quia Spiritus efficacitatem ex vi novi Fœderis comitem habet, unde vocatur Spiritus 6 2. Cor. 3. 6. per antitheſin ad Legem, quæ litera dicitur, litera occidit, Spiritus autem vivificat ; Per literam enim Legem intelligi res ipſa & ſcopus Apoſtoli evincit, non modò quia in tabulis lapideis ſcripta eſt, ſed præcipuè quia inſtar literæ nihil aliud poteſt quàm proponere nobis officium noſtrum, nullis additis ad illud exequendum viribus ; Spiritus verò notat Euangelii doctrinam, quæ non tantum agit objectivè & imperativè inſtar Legis, ſed efficaciter & operativè, cum præceptione officii vires etiam largiendo ad ejus impletionem. Ratio utriufque pendet ex diſcrimine fœderis Legalis & Euangelici ; Nam legale, quod hominis obedientia nitebatur, bene litera dicitur, quia Deus in eo officium quidem ab homine poſtulabat, ſed ulteriùs non progrediebatur ad flectendum cor hominis ad obedientiam, unde Lex facta fuit infirma in carne Rom. 8. 3. Sed fœdus Euangelicum, quia totum à gratiâ pendet & non imperat tantum, ſed operatur, Legem in tabulis cordis carneis inſcribendo vivificâ Spiritûs S. virtute, & nos ad obſequium flectendo, optimè Spiritus, vel miniſterium Spiritûs vocatur. Sed ne longiùs abeamus, hanc Spiritûs notionem Joannes ſatis apertè connotat ℣. 6. dum ait Chriſtum veniſſe cum aqua & ſanguine, & Spiritum teſtari, quod Spiritus eſt veritas, ita enim videtur inſinuare Spiritum S. in corde loquentem id ſingulis fidelibus perſuadere, quòd Spiritus ſit veritas, nimirum quod Doctrina illa de Chriſti adventu in aqua & ſanguine in Verbo propoſita, ſit veriſſima & indubitatæ fidei ; unde patet Euangelium appoſitè nomine Spiritûs deſignari, quia eſt efficaciſſimum inſtrumentum, quô in cordibus operatur.

XVII. Sed non minùs certum eſt Spiritum etiam ſæpiſſimè ſumi pro donis internis Spiritûs, quæ conferuntur fidelibus in fœdere gratiæ, maximè pro Spiritu Adoptionis & dono fidei, quô in vocatione efficaci donamur, unde vocatur Spiritus fidei 7 2. Cor. 4. 13. & Spiritus Sapientiæ & Revelationis 8 Eph. 1. 18. qui proponitur ut peculiare donum N. T. Joel. 2. & Joan. 14. 16. quia majori copia debebat effundi quàm antea, adeò ut minimus in Regno Cælorum major deberet eſſe Joanne Baptiſtâ, qui & ipſe maximus erat inter natos mulierum, ſcilicet quoad myſteriorum cognitionem ; hinc 9 Luc. 12. 12. Chriſtus vetat diſcipulos ſollicitos eſſe de illis, quæ dicturi eſſent coram Magiſtratibus & Synedriis, quia Spiritus docturus eſſet tunc temporis quid dicendum haberent, & Paulus 10 1. Theſſ. 1. 5. dicit, Verbum Euangelii non fuiſſe apud ipſos tantum in ſermone, ſed in virtute & Spiritu Sancto & magna certitudine &c. quia fruſtrà pulſarentur aures corporis, niſi Deus cor aperiret, & fruſtrà ſemen jaceretur, niſi Spiritus illud in mentibus radicaret.

XVIII. Hunc autem Spiritum, tum in Verbo, tum in corde operantem de Chriſto teſtari palam eſt. Nam ad Euangelium quod attinet, nemo ignorat eum in finem potiſſimum nobis proponi, ut teſtimonium reddat Chriſto, tum quoad Perſonam & Naturas, tum quoad Officia & beneficia Joan. 20. 31. Hæc ſcripta ſunt ut credatis Chriſtum eſſe Filium Dei, & ut credentes vitam habeatis in ejus nomine ; unde paſſim vocatur Teſtimonium Chriſti 11 2. Tim. 1. 8. Ne te pudeat teſtimonii Chriſti, & 12 Apoc. 1. 2. 9. Verbum Dei & Teſtimonium Jeſu Chriſti conjunguntur tanquam ἰσοδύναμα, quia Verbum teſtimonium Chriſto perhibet, & Apoſtoli vocantur Teſtes, qui veniunt ad teſtandum Joan. 1. 7. 8. Joan. 19. 35. Diſcipulus qui vidit, teſtatur, & Teſtimonium ejus eſt fide dignum &c. 21. 24. Hic eſt Diſcipulus, qui teſtatur de iſtis ; & ſcimus teſtimonium ejus eſſe fide dignum ; Si verò Spiritum agentem in corde, reſpicimus, non minus teſtari dicitur, non ſanè per modum objecti, quaſi teſtimonium aliquod ſeorſim à Verbo per Enthuſiaſmos & per arcanas inſpirationes nobis ſuggerat, prout vellent Fanatici, quia Spiritus nunquam ſejungendus eſt à 13 Verbo Iſa. 59. 21. ſed per modum principii, quia fidem ingenerando in animis noſtris de veritate Euangelii nos perſuadet : Hinc Chriſtus 14 pollicetur Spiritum teſtaturum de ſe Joan. 15. 27. Spiritus iſte teſtabitur de me, & vos etiam teſtabimini ; Quomodo verò teſtabitur ? quia 15 ἐκ τοῦ ἐμοῦ λήψεται de meo annunciabit vobis Joan. 16. 14. id eſt Doctrinam meam in cordibus veſtris imprimet. Sic Paulus 16 Rom. 8. 16. ait, Spiritum Dei teſtari cum Spiritu noſtro quòd ſimus filii Dei : quia Spiritus adoptionis, qui nobis confertur, argumentum eſt certiſſimum filiationis noſtræ, tum conſequenter & à poſteriori, quia adoptionem noſtram apud Deum factam confirmat, tum à priori & antecedenter, quia nos ad imaginem Dei renovat, & filios Dei facit per Regenerationem, ita Act. 5. 31. Spiritus dicitur teſtari de Chriſto, Hunc Jeſum, ajunt Apoſtoli, Principem & Salvatorem dextrâ ſuâ Deus exaltavit ad dandam pœnitentiam Iſraëli & remiſſionem peccatorum, & nos Teſtes ſumus horum verborum, & Spiritus Sanctus quem Deus dedit obedientibus ipſi.

XIX. 17 Ex quibus liquet quid per Spiritum, quem primo loco proponit Joannes, intelligere voluerit. Videndum jam quid per Aquam & Sanguinem, quæ in ſecundo & tertio ordine recenſentur, ſignificaverit. Hoc verò & jam antè inſinuavimus, & luculentiùs conſtare poterit ex verbis præcedentibus 18 ℣. 6. quum ait, Chriſtum veniſſe cum Aqua & Sanguine, eò enim jam Apoſtolum reſpicere vix dubitari poteſt ; Ergo ſi ſemel intelligamus quid ſibi velint iſta Joannis verba, facilè percipiemus quid per Aquam & Sanguinem teſtantes innuat. Quid verò Joannes per Aquam & Sanguinem, in quibus Chriſtus dicitur veniſſe, ſibi voluerit, non una eſt omnium ſententia. Alii per Aquam deſignari volunt Chriſti Baptiſmum, per Sanguinem verò mortem, quia in utroque luculenta teſtimonia data ſunt, quibus declaratum eſt eum eſſe Filium Dei ; Sed hoc alienius videtur à verbis & ſcopo Joannis. Alii referunt ad Aquam & Sanguinem, quæ ex Chriſti latere perfoſſo effluxerunt. Verùm quamvis non dubitemus Joannem eò reſpexiſſe ; non putamus tamen in eo ſiſtere voluiſſe, ſed ſublimius aliquod myſterium hîc deſignaſſe. Tutiùs ergo & veriùs loqui exiſtimamus eos, qui duo præcipua Chriſti beneficia connotari hîc pertendunt, quæ duobus N. T. Sacramentis obſignantur ; Expiationem ſcilicet peccati & Juſtificationem, quæ fit in Sanguine Chriſti, & Regenerationem, quæ fit per Spiritum : Nimirum ut duo mala peccatum poſt ſe trahit, reatum & maculam, duo etiam remedia à Chriſto utrique malo curando adhibenda fuerunt, Juſtificatio, quæ reatum tolleret coram Deo vi ſanguinis ſeu ſatisfactionis à Chriſto præſtitæ, & Sanctificatio, quæ labem & maculam in nobis purgaret per efficaciam Spiritûs, qui ſæpiſſimè ſub nomine aquæ venit in Scriptura : ita bene dicitur Chriſtus veniſſe per Aquam & Sanguinem, quia duplex beneficium nobis attulit adventu ſuo ; Juſtificationem in Sanguine, & Sanctificationem in Aqua, dum factus eſt nobis & Juſtitia & Sanctificatio 19 1. Cor. 1. 30. Venit ergo in ſanguine expiationis, in aqua purgationis, in ſanguine, qui liberet à reatu, in aqua, quæ purget à fordibus ; in ſanguine qui redimat pretio infinito juſtitiæ, in aqua, quæ ſanctificet per efficaciam gratiæ.

XX. Hoc verò ſub Veteri Teſtamento jam adumbratum fuerat clariffimè duobus ſymbolis, quibus pleræque Cæremoniæ conſtabant, & quibus abſolvebatur hominum καθαριϛμὸς, Aquâ ſcilicet & Sanguine ; licèt enim plures eſſent earum ſpecies, tamen ſub his duabus tota Sanctitatis & Juſtitiæ ratio continebatur, aquâ abluebantur fordes, ut non niſi puri & mundi homines ad Deum accederent ; in ſanguine verò erat expiatio & reconciliationis cum Deo pignus. Præcipuè verò Paulus docet pactionem Veteris Fœderis fuiſſe in ſanguine & aqua 20 Heb. 9. 19. Moſes accepit ſanguinem vitulorum & hædorum cum aqua ; licèt enim apud Moſem in ſolemni illâ fœderis pactione ad quam Apoſtolus reſpicit, quæ deſcribitur 21 Exod. 24. 7. 8. nulla facta ſit mentio expreſſa aquæ, potuit tamen Paulus illud habere, vel ex traditione, quam Spiritus Sanctus indendo illius animo ſanctificavit & extra dubium collocavit, vel colligere ex analogia, quia alibi ſanguis cum aqua conjungebatur, ut in curatione leproſi ſanguis avis mactatæ cum aqua miſcebatur 22 Levit. 14. 6. 51. Ut ergo vetus Fœdus pactum fuit ſanguine & aqua ; voluit pariter novum, quod eſt antitypus & veritas Veteris, ſanguine & aqua dedicari, ut ita conſtaret in Chriſto ſolo veritatem & complementum omnium figurarum legalium & ipſius veteris fœderis deprehendi : Atque ideo verum eſſe Meſſiam promiſſum Patribus & expectatum à fidelibus, qui plenitudinem habet gratiæ & virtutis ad ſalutem hominum, & qui ſolidè, & verè præſtitit, quæ ad Juſtificationem & Sanctificationem noſtram pertinebant, & quæ externis ſymbolis abſolutionum & expiationum legalium tantum erant adumbrata.

XXI. Atque eò procul dubio reſpexiſſe arbitramur memorabilem illam paſſionis Chriſti circumſtantiam, in qua refert Joannes ex latere Chriſti perfoſſo effluxiſſe ſanguinem & aquam 23 Joan. 19. 34. licèt enim non inſolitum planè & præter naturæ ordinem videri hoc debeat, cùm conſtet in membrana præcordiis vicina ſeu pericardio aquam contineri, quâ ingens cordis æſtus refrigeretur, quæ cum ſanguine ex corde confoſſo exire potuit ; tamen myſterium ſapuit potiùs hoc effluvium, quàm naturam, & ſi præternaturale quid in eo non fuiſſet & miraculoſum, vix credibile eſt Euangeliſtam triplicatam illam aſſeverationem de veritate rei adhibere voluiſſe, & qui vidit teſtatur : liquor enim ille pericardii nec colore, qui flavus eſt ; nec ſapore qui amarus, aquam refert ; Hoc verò ita contigiſſe ad comprobandam Chriſti mortem dubium eſſe non poteſt, niſi enim hoc accidiſſet, potuiſſent pertinaces Judæi veritatem reſurrectionis in dubium vocare, quaſi ſemivivus adhuc ex cruce detractus fuiſſet ; Verùm poſt hunc caſum nulla talis cavillandi anſa potuit ſupereſſe, ſiquidem certum eſt læſo vel aperto pericardio mortem neceſſariò ſequi.

XXII. Verùm μυϛικώτερον quid adumbratum fuiſſe dubitare non poterit, qui Joannem ipſum in hac Epiſtola audiverit ad iſta verba alludentem, Iſte eſt, inquit, qui venit cum aqua & ſanguine, ubi clarum eſt divinum Theologum ad caſum hunc reſpicere, & hoc tanquam ſingulare aliquod beneficium & certum veritatis Euangelicæ argumentum proponere. Quid verò hoc facto ſignificatum fuerit, non una eſt apud Patres ſententia. Quidam putant voluiſſe latus ſuum aperiri, ut ſic fidelibus ſuis panderet oſtium vitæ, & aditum pararet uſque ad cordis Divini ſacrarium. Alii volunt hîc impletum fuiſſe typum Adami & Evæ ; Quemadmodum enim ex latere Adami dormientis exempta fuit coſta, ex qua ædificata eſt illi Sponſa, quam Adam expergefactus ſic alloquitur, hæc eſt caro de carne mea, & os de oſſibus meis : Ita dum Chriſtus ſecundus Adamus obdormivit in cruce, ex ipſius latere profluxerunt aqua & ſanguis, principia Regenerationis Eccleſiæ, quæ eſt ejus Sponſa myſtica. Auguſt. Tr. 120. in Joan. & lib. 3. de C. D. c. 16. obſervat ſic ſignificata fuiſſe duo Novi Teſtamenti Sacramenta, per aquam Baptiſmum, qui eſt lavacrum regenerationis, & per ſanguinem Sacram Cœnam, quia remiſſio peccatorum per ſanguinem Chriſti in ea nobis exhibetur : licèt verò hæc non ſine fructu afferri poſſint, præcipuè tamen videntur ſub hiſce duobus duo primaria connotari Chriſti beneficia, Juſtificatio & Sanctificatio, quæ ſub aqua & ſanguine legali adumbrata jam fuerant. Quò reſpiciunt illa Ambroſii lib. 5. de Sacramentis, cap. 1. Quare aqua, Quare ſanguis? Aqua, ut emundaret, Sanguis ut redimeret, Quare de latere? quia unde culpa, inde gratia, culpa per fœminam ex latere Adæ formatam, gratia vero per Dominum Jeſum Chriſtum, & in cap. 23. Luc. Ex Chriſti corpore defuncto omnium vita manavit, aqua enim & ſanguis exivit, illa quæ diluat, iſte qui redimat, bibamus ergo pretium noſtrum, ut bibendo redimamur. Aug. tr. 120. in Joannem. O mors unde mortui reviviſcunt ! Quid iſto ſanguine mundius ? Quid iſto vulnere ſalubrius ?

XXIII. Ne verò mirum videatur & inſolitum, quod duo iſta Beneficia Chriſti, aquæ & ſanguinis voce ſignificari diximus, facilè oſtendi poteſt non Joannem ſolùm, ſed Prophetas ipſos & Apoſtolos, adeoque Chriſtum ipſum non rarò iifdem phraſibus uſos fuiſſe : Et ad Prophetas quidem quod attinet, nihil frequentiùs occurrit, quàm gratiæ Dei ſalutaris deſcriptio ſub ſymbolo aquarum, quia inſtar aquæ nos mundat à fordibus noſtris, nos recreat & refrigerat in æſtu conſcientiæ, ignem iræ Divinæ extinguit, ſitim animæ noſtræ ſedat, & fœcundos nos reddit in bonis operibus. Ita jam loquutus fuerat David 24 Pfal. 42. 1. & 63. 2. & paſſim Prophetæ 25 Iſa. 12. 3. & 44. 3. Ezech. 36. & 47. 26 Zach. 13. 1. ubi gratia Dei aquis confertur. Nec aliter loquuti ſunt de altero Chriſti beneficio, quando mortem Chriſti, & oblationem ejus in ſacrificium pro peccato prædixerunt ; ſanguinem enim effundendum eſſe neceſſariò ſupponebant, ut 27 Iſ. 53. 6. 7. 8. 10. Pf. 16. 10. & 22. 17. imò expreſſa ſit mentio ſanguinis Fœderis, quô educti erant captivi ex fovea, ubi non eſt aqua apud 28 Zachar. 9. 11. id eſt non modo liberati fuerant Judæi ex captivitate Babylonica, ſed & liberandi fuerunt fideles ex inferno. Ita Apoſtoli ſubinde ſanguinis Chriſti meminerunt ad Redemptionem, & lavacri aquæ ad ſanctificationem, Paulus 29 Eph. 5. 25. Heb. 9. 11. 12. 1. Cor. 6. 11. & 10. 19. 22. & 12. 24. 1. Pet. 1. 1. 22. Sed Chriſtus ipſe non rarò hoc duplici ſymbolo uſus legitur, tum aqua 30 Joan. 3. 5. & 4. 14. & 7. 39. tum ſanguine 31 Luc. 22. 20. hinc mirum videri non debet, ſi Joannes, ſtylum Chriſti & Prophetarum ac Apoſtolorum imitatus, dicat Chriſtum veniſſe cum aqua & ſanguine, ut duplex beneficium ex Chriſti adventu ad nos dimanans deſignet.

XXIV. Sed ulteriùs videndum ſupereſt, cur Joannes addat, non veniſſe tantùm in aqua, ſed in aqua & ſanguine ; hoc vero addidiſſe videtur duabus potiſſimùm de cauſis. 1. ut oſtenderet Beneficia iſta eſſe inſeparabilia, & indivulſo nexu inter ſe conjuncta. 2. ut doceret, licèt ſeparari non debeant, non debere tamen confundi, ſed tanquam diſtincta ſemper ſpectari. Et conjunctio quidem inſinuari debuit, ne quis alterutrum ex iſtis beneficiis ſufficere poſſe ad ſalutem arbitraretur. Nam ut fruſtrà ſatisfactio juſtitiæ Dei eſſet exhibita ad remiſſionem peccati & juſtificationem peccatoris, niſi continuò eam exciperet ſanctificatio ad purgandas peccati fordes, & renovandum peccatorem ; Ita renovatio fieri non poſſet niſi ſuppoſita prius ſatisfactione ; Nimirum ut duo obſtacula erant, quæ nos à communione cum Deo, in qua felicitas noſtra ſita eſt, arcebant ; In Deo Juſtitia, quæ non patiebatur gratiam ullam peccatori communicari, niſi priùs ſatisfactum eſſet pro peccato ; In nobis vero injuſtitia & labes, per quam fiebat, ut ab ejus communione procul arceremur : quandoquidem nulla poteſt eſſe ſanctitatis perfectiſſimæ cum impuritate communio ; Ita duo remedia adhibenda fuerunt duplici iſti obſtaculo removendo ; 1. quod Juſtitiam Dei placaret, alterum quod injuſtitiam noſtram purgaret ; 1. occurrit in Chriſti ſanguine, qui expiationem peccati fecit ; alterum in aqua, quæ nos abluit ab ejus fordibus ; Unde neceſſarius & indiffolubilis nexus duorum iſtorum beneficiorum patet ; qui porrò confirmari poſſet ulteriùs variis argumentis. Tum ab Electione, quæ tendit ad Vocationem & Juſtificationem Rom. 8. 30. ad ſanctificationem Spiritûs, & obedientiam fidei, & aſperſionem ſanguinis Chriſti 1. Pet. 1. 1. Tum à promiſſionibus fœderis gratiæ, quæ inſcriptionem Legis in cordibus cum remiſſione peccatorum conjungunt 32 Jer. 31. 33. Tum à Chriſto ipſo, qui ut nobis datus eſt in Vadem & Caput ; Ita fit nobis 33 Juſtitia & Sanctificatio 1. Cor. 1. 30. non ſolùm ut redimat nos ab omni iniquitate, ſed etiam ut purificet ſibi ipſi in populum peculiarem ſtudioſum bonorum operum 34 Tit. 2. 14. Tum à Spiritu, qui Spiritus ſanctitatis & conſolationis dicitur ; Tum ab Euangelio, quod fidem & charitatem præcipit ; Tum à Sacramentis, quæ remiſſionem peccatorum cum ſanctificatione nobis obſignant. Nam ut baptizamur in remiſſionem peccatorum, ita Baptiſmus eſt lavacrum regenerationis Tit. 3. 5. & communionis cum Chriſto ſymbolum Rom. 6. 3. 4. Et in Cœna ſanguis nobis exhibetur ut effuſus in remiſſionem peccatorum Matt. 26. 28. & ut alimentum vitæ ſpiritualis, quæ in ſanctificatione conſiſtit.

XXV. Ut verò conjunctio iſtorum Beneficiorum in verbis Joannis indicatur ; Ita & eorum diſtinctio : Nam fruſtrà dixiſſet veniſſe Chriſtum in aqua & ſanguine, ſi unicum tantùm Beneficium inſinuare voluiſſet, ut Pontificii perperam confundunt Juſtificationem cum Sanctificatione ; cùm tamen diſtinctiſſima eſſe bona, non modo Scriptura clariffimè doceat 1. Cor. 1. 30. & 6. 11. ſed res ipſa neceſſariò evincat : Nam Juſtificatio eſt actus forenſis, qui fit coram Deo ; Sanctificatio actus moralis, qui in nobis ; Illa nos à reatu liberat, Hæc à macula ; Illa in imputatione juſtitiæ alienæ conſiſtit, Hæc in infuſione inhærentis ; Illa unico actu peragitur, Hæc verò ſucceſſivè ; Optimè ergo Joannes aquam à ſanguine diſtinxit, ut Sanctificationem à Juſtificatione diſtinguendam ſemper & non confundendam oſtenderet.

XXVI. Porro quia gemini iſtius Beneficii ſymbolum & ſigillum dare voluit in duobus Novi Teſtamenti Sacramentis, Baptiſmo & S. Cœna ; hinc factum eſt, ut utrumque etiam ſub aqua & ſanguine ſecundariò intelligeretur. Et de Baptiſmo quidem non obſcurum eſt illum per aquam deſignari, cùm & hoc voluerit eſſe ejus ſignum Chriſtus, & ſæpe Scriptura hac notione illum exprimat 35 Eph. 5. 25. Tit. 3. 5. De Cœna etiam licèt rariùs occurrat, facilè tamen colligitur, cùm enim ſit Communio Corporis & Sanguinis Chriſti 36 1. Cor. 10. 13. quæ inſtituitur in commemorationem mortis Chriſti, non abs re ſub nomine ſanguinis deſignatur phraſi ſacramentali & metonymicâ, quâ nomen ſignati datur ſigno, & nomen ſigni viciſſim ſignato : quomodo Calix dicitur eſſe Novum Teſtamentum in Sanguine Chriſti Matt. 26.

XXVII. Quibus ita poſitis proclive eſt intelligere, quomodo duo iſti teſtes aqua & ſanguis concurrant ad teſtimonium Chriſto perhibendum : Nam ſive illos referamus ad Sacramenta, quis non videt iſta, utpote Novi Fœderis ſigilla, non alium in finem eſſe inſtituta, quàm ad confirmandas & obſignandas in Eccleſia promiſſiones gratiæ, & Verbum Euangelii de Jeſu Chriſto Filio Dei Redemptore noſtro ? ſive ad beneficia Sacramentis illis obſignata, clarum eſt eidem veritati luculentum teſtimonium perhiberi ; Cùm enim ad plenam peccatorum remiſſionem obtinendam Juſtitia & λύτρον pretii infiniti requireretur, utique Chriſtum verum fuiſſe Deum Redemptorem noſtrum oportuit qui eam nobis attulit, & ſanguine ſuo acquiſivit, quam nec Sacra omnia Gentilium, nec Victimæ omnes Legales conferre potuerunt, quia impoſſibile fuit ſanguinem taurorum & hircorum tollere peccatum. Rurſus cùm ad hominem corruptum renovandum & ſanctificandum virtus quædam planè divina neceſſaria eſſet, quæ eum in peccatis mortuum ſuſcitaret & novam creaturam faceret ; Quis diffiteri poteſt Chriſtum, qui gratiâ ſuâ efficaci tale ac tantum opus exequitur, eſſe verè Dei Filium & Meſſiam promiſſum ; Quis enim niſi Deus efficere potuit, ut homo, qui naturâ ſuâ ad amorem ſui propenſiffimus eſt, ſibi ipſi renunciet & rebus quibuſque vitæ cariſſimis poſthabitis doctrinam rationi & affectibus planè adverſam, quæ nihil niſi crucem & miſerias omnigenas denunciat, amplectetur cum gaudio ? Quis niſi Deus hominem cæcum illuminare, lapideum emollire, mortuum ſuſcitare, & mirâ quadam Metamorphoſi in novam Creaturam transformare potuit ? Cùm ergo gratia Chriſti hoc ſubinde in fidelibus operetur miraculum, ſatis ſuperque Divina ejus virtus exinde aſſeritur & teſtata ſit.

XXVIII. Cæterùm quia diximus per ſanguinem à nonnullis intelligi conſtantiam & fidem Martyrum, qui moriendo Chriſto teſtimonium perhiberunt, quò pertinet ipſa Martyris & Martyrii nomenclatio : Videndum an non hæc etiam σχέσις à Joanne indicari potuerit. Hoc autem non difficile eſt colligere ex prima ſanguinis ſignificatione ; Nam ſi per ſanguinem innuitur beneficium Juſtificationis, quod conſequimur in ſanguine Chriſti, nihil abſurdi eſt ſi dicamus ſanguinem iſtum Chriſti, quô expiantur peccata, non modò teſtari in conſcientia cujuſque fidelis per ſenſum remiſſionis peccatorum & reconciliationis noſtræ cum Deo ; ſed vel imprimis in conſtantia mirabili Martyrum in mediis tormentis, quæ non aliunde oritur, quàm ex efficacia ſanguinis Chriſti, quô perſuaſi de expiatione peccatorum ſuorum, tormenta quævis non modò patienter, ſed & cum gaudio ſuſtinent ; ut ſic ſanguine ſuo Chriſti Doctrinam obſignent. Ita tria deſignabuntur, quibus officium Chriſtiani abſolvitur, & quibus veluti totidem argumentis veritas Chriſtiana comprobatur, credere, facere, & pati, ſeu fides, ſpes, charitas, veritas fidei ; quæ per Spiritum, innocentia vitæ, & charitas quæ per aquam, & ſpes ſeu conſtantia in afflictionibus & morte ipſa ex ſenſu remiſſionis peccatorum in ſanguine Chriſti, quæ per ſanguinem adumbratur.

XXIX. Porrò iſti Teſtes dicuntur teſtari ἐπὶ τῆς γῆς in terra, per antitheſim ad Cæleſtes, qui dicti fuerant teſtari in Cælo ; quia licèt vis eorum non terreſtris ſit, ſed cæleſtis & divina, tamen nec videntur nec audiuntur aut ſentiuntur in ſublimi, ut ſuperiores, ſed ſe exerunt in Eccleſia, & in animis hominum potiſſimum qui in terris verſantur ; Nam ſive per Spiritum intelligamus doctrinam Euangelii in Eccleſia reſonantem, aut donum fidei in corde fidelis impreſſum, ſive aquam & ſanguinem referamus ad duo Sacramenta Novi Teſtamenti, ſive ad duo Chriſti beneficia, quæ illis obſignantur ; certum eſt iſta omnia in terris vim ſuam exerere, & Chriſto teſtimonium dicere, ut non opus ſit operoſâ eorum inquiſitione, cùm expoſiti ſint in Eccleſia, & in ſingulis fidelibus operentur.

XXX. Sic vidimus quinam ſint tres iſti Teſtes, & quale ipſorum Teſtimonium ; Supereſt ut aliquid addamus de eorum unitate & conſenſu, quem Joannes innuit, quum addit εἰς τὸ ἕν εἰσί. Licèt autem Complutenſis Editio hæc non habeat, retinenda tamen eſſe non modò probatiores Codices evincunt, ſed & rei ipſius natura, ut ſciremus Teſtes iſtos omnes in idem prorſus conſentire, & ad unum eundemque ſcopum tendere : Hîc autem ante omnia obſervandum diſcrimen Unitatis Teſtium Cæleſtium & Terreſtrium ; nam de illis dixerat Joannes ἓν εἰσὶ unum ſunt, ſed de iſtis εἰς τὸ ἕν εἰσὶ ad unum vel in unum ſunt, quod ſanè non alia de cauſa factum putandum eſt, niſi ut ſignificetur diverſitas quædam memorabilis, quæ inter Teſtes iſtos occurrit, ne idem de utriſque cenſeretur, ſed in illis quidem unitas eſſentiæ agnoſceretur, in iſtis vero unitas tantum conſenſûs, quæ inter res longe diverſas poteſt occurrere : cum enim Teſtes iſti quomodocunque ſpectentur, vel externè vel internè, diverſæ ſint naturæ, quæ aliter coaleſcere non poſſunt, quàm conſenſione ad unum idemque Teſtimonium de Chriſto perhibendum, dicuntur εἰς τὸ ἕν εἶναι in unum veluti tendere, & eò ſimul concurrere, ut idem de Chriſto teſtificentur. Hoc autem memorandum fuit, ne ob naturæ diſcrepantiam res illæ aliò ſpectare & in diverſas partes animos hominum trahere putarentur ; quippe non eſt ſemper de Teſtibus, qui ad aliquid confirmandum adhibentur, eadem teſtimonii dictio, ſed ſæpenumero diverſa, imò contraria proferunt, prout majori vel minori rei, de qua teſtantur, notitiâ ſunt inſtructi, vel contrariis affectibus ducuntur : Ne ergo tale quid de iſtis exiſtimaremus, quod dubiam & incertam planè reddidiſſet fidem noſtram, Joannes dicit in unum eſſe, id eſt planè inter ſe concordare & in idem conſentire.

XXXI. Quomodo autem in idem conſentiant non difficile eſt ad intelligendum. Nam quomodocunque ſpectentur, certum eſt omnes collimare ad demonſtrationem Divinitatis Chriſti & Redemptionis ab ipſo factæ, Euangelium certè non aliò tendit, quàm ut credamus Jeſum eſſe Filium Dei, & ut credentes vitam habeamus per ipſum Joan. 20. 31. Nec alius Sacramentorum finis, quæ ſunt fœderis ſigilla, quàm ut eadem promiſſiones in cordibus fidelium obſignent : non aliò reſpiciunt dona interna, quæ in Teſtibus iſtis includi diximus ; Quorſum enim Spiritus fidem in animis noſtris ingeneraret, niſi ut credamus Euangelio Dei de Jeſu Chriſto Redemptore noſtro ? Quorſum vel remiſſio peccatorum & Juſtificatio in ejus ſanguine nobis applicatur, vel regenerationis opus in nobis inchoatur & promovetur in dies per efficaciam gratiæ, niſi ut agnoſcamus divinam virtutem Chriſti in nobis operantis, & ſalutem inchoatam in dies perficientis ?

XXXII. Fundamentum autem iſtius unitatis, non aliunde petendum eſt, quàm ab indiffolubili gratiarum divinarum & Beneficiorum Chriſti inter ſe nexu : quemadmodum enim arctiſſimè inter ſe colligata ſunt, ut uno poſito, cætera neceſſariò ſequantur, quod Apoſtolus in aurea ſalutis catena Rom. 8. 29. clariſſimè demonſtravit ; Ita in teſtimonio dicendo non poſſunt non amicè conſpirare, & in unum conſentire : Nec conveniunt tantum in eo, quod unum idemque objectum reſpiciant, cui teſtimonium perhibent, verùm etiam in eo quòd ſibi mutuam præſtent operam, & alter alterum confirmet : Nam ut teſtes cæleſtes mutuo ſibi teſtimonium dicunt, Pater teſtatur de Filii merito, Filius teſtatur de gratia Patris, & Spiritus Sanctus applicat nobis & obſignat gratiam Patris, & meritum Filii. Ita in teſtibus iſtis res ſe habet ; ut enim Euangelium Sacramenta illuſtrat, ſic Sacramenta Euangelium confirmant ; Ut fides probatur per ſanctitatem & bona opera ; Ita ſanctitas pendet à fide, & eam ſemper comitatur, & per conſolationem & pacem conſcientiæ magis ac magis in nobis confirmatur.

XXXIII. Ut verò iſta à Deo in opere ſalutis conjuncta ſunt ; Ita à nobis nunquam ſunt divellenda, quod Deus conjunxit, homo non ſeparet : Unde patet nec Verbum à Sacramentis, nec Sacramenta à Verbo eſſe ſeparanda, ſi fructum utrorumque percipere volumus ; Nec fidem à charitate divelli debere, nec Juſtificationem ſine Sanctificatione obtineri poſſe ; Talis enim eſt ac tanta Beneficiorum iſtorum omnium ſimul ad ſalutem neceſſitas, ut qui alterutrum tantum retinere vult, utrumque perdat, & qui utrumque non habet, neutrum poſſideat ; Quid juvaret enim fides ſine charitate ? vel Juſtificatio ſine Sanctificatione ? vel quomodo perſuadere nos poſſent de veritate Euangelicæ, & certitudine ſalutis noſtræ, niſi partes omnes ſalutis poſt ſe traherent ?

XXXIV. His verò ita diſcuſſis, ſupereſt ut quibuſdam ſcrupulis ſatisfaciamus, qui ex dictis oriri poſſunt. Primò quæritur cur Joannes præmittat aquam ſanguini, ſi per aquam Regeneratio, per ſanguinem Juſtificatio eſt intelligenda ; cùm certum ſit Juſtificationem præcedere Sanctificationem, & neminem à Deo per Spiritum regenerari poſſet, niſi prius Deus erga ipſum ſanguine Filii placatus peccatorum remiſſionem conceſſerit. Verùm facilè reſpondetur hoc ita recenſeri à Joanne, non modò ratione mediorum externorum Baptiſmi putà & S. Cœnæ, in quibus conſtat Baptiſmum tanquam Sacramentum aquæ cæleſtis, id eſt Initiationis & regenerationis noſtræ præcedere, Cœnam verò, quæ eſt Sacramentum mortis & ſanguinis Chriſti, adeoque noſtræ per ipſum nutritionis, ſequi ; Sed etiam ratione mediorum internorum ſeu Beneficiorum Chriſti, quatenus ſpectantur, non in ſe & à parte Dei, ſed quoad ſenſum & à parte noſtri ; Nam in ſe & à parte Dei præcedit ſanguis aquam, quia prius placatur nobis Deus, antequam nos regeneret ; ſed à parte noſtri, & quoad ſenſum præcedit aqua ſanguinem, quia non poſſet eſſe cognita noſtra juſtificatio, niſi poſitâ regeneratione ; Nec Conſolatio quæ per ſanguinem deſignatur, poſſet percipi, niſi poſitâ renovatione, quæ per aquam, ut renovationi locus in nobis non eſſet, niſi datâ illuminatione & dono fidei, quæ per Spiritum innuitur.

XXXV. Secundo quæritur, An ex eo quòd per ſanguinem S. Cœnam intelligimus, ſequatur præſentia realis & ſubſtantialis ſanguinis Chriſti in Cœna, ut pertendunt nonnulli ex Lutheranis, & inter eos Gerhardus, qui inter alia poriſmata vult inde colligi realem, veram, & ſubſtantialem ſanguinis Chriſti in Cœna præſentiam, hoc argumento ; Si voce ſanguinis Cœna intelligitur, neceſſe eſt ſanguinem eſſe ſub vel cum viſibilibus elementis re ipſâ præſentem in Cœna, quemadmodum aqua quæ conjungitur in Baptiſmo, At verum prius, Ergo & poſterius ; nec enim poſſet eo nomine deſignari, niſi ſanguis ibi præſens eſſet. Sed quis non videt conſequentiam vacillare ? Nec enim ſi voce ſanguinis ſignificatur Cœna, ſequitur ſanguinem debere eſſe præſentem ſubſtantialiter ſub elementis, quia ſic appellatur non propriè, ſed figuratè per metonymiam ſacramentalem, quia eſt ſignum & ſigillum ſanguinis Chriſti, ut liquet ex phraſeologia ſacramentali, per quam ut ſæpe nomen ſigni datur ſignato ; ita nomen ſignati ſigno ; Eadem phraſi panis dicitur Corpus Chriſti, & Calix Novum Teſtamentum in ſanguine Chriſti ; non propriè, quia diſparatum de diſparato propriè prædicari non poteſt, ſed tantùm tropicè ; quicquid hîc Pontificii pro ῥητῶ adſtruendo moliantur. Nec ratio petita ab aqua, quæ ſanguini conjungitur, & quæ in baptiſmo videtur, hoc evincit : Nam ſi Baptiſmus per eam deſignatur, patet denominationem iſtam ſumi à ſigno & elemento, quod præſens debet eſſe localiter, non à re ſignificata, quæ talem præſentiam non poteſt admittere.

XXXVI. Atque hinc colligitur quænam præſentia Sanguinis & Corporis Chriſti in Cœna ſit intelligenda ; non localis per indiſtantiam, quaſi ſanguis ſemel in cruce effuſus quærendus adhuc eſſet in terris, & in os ingerendus, & in venas transfundendus ; hæc enim & veritati Corporis Chriſti, & aſcenſioni ejus locali in cælum, & Sacramenti iſtius naturæ, quod inſtitutum eſt in memoriam Chriſti abſentis, apertè repugnat. Sed partim ſacramentalis & ſymbolica in ſignis quæ illa repræſentant, & ex ordine Dei obſignant, partim ſpiritualis & myſtica fidei dignè participantium, quatenus verâ fide amplectendo Chriſtum pro ſe mortuum, fiunt participes carnis & ſanguinis ejus, id eſt perfectiſſimi meriti & virtutis vivificæ mortis ejus, atque ita in unum corpus cum ipſo coaleſcunt. Unde Unio noſtra cum Chriſto ſubſtantialis ſequitur ratione perſonarum, & Communio realis, ſed myſtica ratione beneficiorum.

XXXVII. Tertio quæritur, An, quia Spiritus dicitur teſtari in nobis, faveat hoc Enthuſiaſtarum delirio, qui Spiritum privatum jactant, & arcanas ejus revelationes? ℞. Neg. quia, ut viſum antea, Spiritus iſte teſtans in corde, nunquam divellendus eſt ab eodem in Verbo teſtante, nec teſtimonium perhibere cenſendus eſt objectivè, per privatas revelationes ſeorſim à Verbo, ſed efficienter, per demonſtrationem & applicationem veritatis in Verbo propoſitæ, atque ita duo iſta non opponenda ſunt, ſed componenda, ut nec Verbum ſine Spiritu operetur, nec Spiritus ſine Verbo. Quod alieniſſimum eſt à mente Fanaticorum, qui ſub prætextu privatarum revelationum, Scripturam tanquam literam mortuam & occidentem ſuſquedeque habent. Nec talis Spiritus poteſt dici privatus, licèt enim poſſit utcunque eo nomine deſignari ſubjectivè, quia eſt in ſingulis fidelibus, non poteſt tamen talis cenſeri originaliter, quia idem eſt Spiritus in omnibus qui omnia operatur 1. Cor. 12. 3.

XXXVIII. Porrò ex triplici iſto Teſtimonio tum cæleſti, tum terreſtri, invicta formatur veritatis Euangelicæ demonſtratio ; Nam quod divinis teſtimoniis & in cælo & in terra παναρμονικῶς inter ſe conſentientibus evidentiſſimè confirmatur, tanquam extra omnem dubitationis aleam poſitum, citra ἐποχὴν firmiſſimè credendum eſt, niſi Deum volumus facere mendacem, quod omnium criminum longe teterrimum. Jam Jeſum Nazarenum eſſe æternum Dei Filium, qui in carne venit, verum Meſſiam & Redemptorem noſtrum, in cujus ſolius nomine vita æterna Credentibus offertur & confertur, quæ ſumma eſt & compendium Euangelii, unanimi cæli & terræ conſenſu comprobatur, nec aliud clamant, vel Perſonæ divinæ in cælis, vel earum beneficia in terris, E. hoc tanquam certiſſimum & æternæ veritatis Oraculum, fidei noſtræ fulcrum ἀσάλευτον, & Religionis Chriſtianæ immotum fundamentum retineri ſemper debet, ut planè ſit ἀναπολόγητος, qui tam admirabilium Teſtium nubi incredulitate ſua adhuc refragari audet.

XXXIX. Ut vero in eo ſummam & ineffabilem Dei erga nos bonitatem mirari decet, qui certitudini fidei noſtræ hoc modo proſpectum voluit ; Ita æquum eſt nos huic divino teſtimonio ſic adquieſcere, ut ad teſtimonium humanum in confirmanda Verbi divini authoritate, & cæleſtium Myſteriorum veritate confugere non liceat : quod Pontificii perperam vellent, Scripturæ authoritatem ab Eccleſiæ teſtimonio ſuſpendentes, quaſi Deus ab homine, & æterna atque infallibilis Creatoris veritas, à fallibili & incerta Creaturarum voce penderet. Abſit vero ut tanti criminis reatum in nos accerſamus, Quin potiùs devotâ mente, Dei de ſe ipſo teſtimonium irrefragabile ſuſpicientes, æternæ veritatis & αὐτοπιϛίας laudem illi tribuamus. Et ſi Teſtes iſtos divinos utrobique teſtantes audimus, & verbo & opere, illis etiam pro virili reſpondere fatagamus, ſi Spiritus clamat, fide credamus ; ſi Sacramentis Dominicis initiati & confirmati ſumus, Caveamus ne impietate noſtrâ vim eorum irritam reddamus, & ſigilla tanti fœderis perfidè abrumpamus : Imò aquâ ſemel loti, & ſanguine tincti, juſtificationis beneficium & regenerationis gratiam per fidem & ſanctitatis ſtudium ita in animis noſtris confirmemus, ut nulla in poſterum de his dubitandi detur occaſio ; donec ad unitatem fidei & conſummationem felicitatis omnes perveniamus, ubi in rem præſentem deducti, & ab omni peccati labe & reatu immunes, nullis ampliùs teſtibus vel ſymbolis externis opus habebimus, quia non ampliùs viſuri ſumus δι’ ἐσόπτρῳ ἐν αἰνίγματι, ſed πρόσωπον πρὸς πρόσωπον : & ipſe Deus futurus eſt πάντα ἐν πᾶσι. Amen.


  1. DISPUT. VI. 

  2. DISPUT. VI. 

  3. DISPUT. VI. 

  4. Joel. 2. 18. 

    1. Joan. 5. 10. 11.

    1. Cor. 3. 6.

    1. Cor. 4. 13.

  5. Eph. 1. 18. 

  6. Luc. 12. 12. 

    1. Theſſ. 1. 5.

    1. Tim. 1. 8.

  7. Apoc. 1. 2. 9. 

  8. Iſa. 59. 21. 

  9. Jo. 15. 27. 

  10. Jo. 16. 14. 

  11. Rom. 8. 16. 

  12. Quid per Aquam & Sanguinem notetur. 

    1. Jo. 1. 6.

    1. Cor. 1. 30.

  13. Heb. 9. 19. 

  14. Exod. 24. 7. 8. 

  15. Lev. 14. 6. 51. 

  16. Jo. 19. 34. 

  17. Pfal. 42. 1. 

  18. Iſ. 12. 3. & 44. 3. 

  19. Zach. 13. 1. 

  20. Iſ. 53. 6. 7. 8. 10. 

  21. Zach. 9. 11. 

  22. Epheſ. 5. 25. Heb. 9. 11. 12. 

  23. Joan. 3. 5. & 4. 14. & 7. 39. 

  24. Luc. 22. 20. 

  25. Jer. 31. 33. 

    1. Cor. 1. 30.

  26. Tit. 2. 14. 

  27. Eph. 5. 25. Tit. 3. 5. 

    1. Cor. 10. 13.