Ir para o conteúdo

DISPVTATIO THEOLOGICA PRIMA

DE SATISFACTIONIS CHRISTI NECESSITATE.

Reſpondente Gabriele DEMONTHOUZ, Genevenſi.

THESIS PRIMA.

I. CUM ſuaviſſima de Satisfac~tione Chriſti Doctrina, præcipuum ſit ſalutis noſtræ Caput, Fidei anchora, Spei azylum, Charitatis norma, ut ſanctè monet Athanaſius; atque adeo vera Chriſtianiſmi baſis, pretioſiſſimumque Chriſtianorum κειμήλιον; quâ ſalvâ & illius ſtructura conſtat, & iſtorum conſolatio, & quâ rurfus vel everſâ vel corruptâ totius Religionis compagem luxatam & diſſipatam ruere neceſſe eſt: Nihil antiquius divinæ Veritatis Cultoribus eſſe debet, quàm ut accurato penfitetur examine, & in aperta luce collocata, ab omnibus agnofci, firmaque ex Verbo Dei fiducia conſtanter retineri poſſit. 1

II. Atque eo diligentiùs hoc expendendum eſt argumentum, quod nullum ſit ferme Religionis Chriſtianæ myſterium, quod Diabolus & Mundus capitales ſalutis noſtræ hoſtes graviori odio & contumelia, vel aperto marte, vel occulta arte perpetuò impetiverint, nullum quod tot erroribus ad Eccleſiæ perniciem turbare ac ſubvertere etiamnum hodie moliantur.

III. Nam ut de Phariſæis & Pſeudoapoſtolis qui Chriſti & Apoſtolorum tempore vixerunt nihil nunc dicamus, quorum illi directè ſaluberrimum hoc dogma impugnabant, propriam juſtitiam ſtabilire conantes (Rom. x. 3). iſti verò indirectè & per cuniculos aggrediebantur, Moſem cum Chriſto, Opera cum Fide Juſtitiam hominum cum Juſtitia Dei exitiali mixtura conjungentes, quos propterea Paulus (Gal. v. 4) dicit καταργεῖσθαι ἀπὸ τοῦ Χριστοῦ, id eſt ita evaneſcere & reſcindi à Chriſto ut Chriſtus ipſis planè inutilis reddatur: Ut etiam Valentinianos & Gnoſticos, Arianos & Photinianos alioſque iſtius furfuris homines jampridem à veteribus Conciliis & Patribus damnatos, & infami hæreſeos ſtigmate notatos omittamus, quos & Χριστομάχους, & Servatoris merito & ſatisfactioni iniquiores fuiſſe notius eſt quam ut probatione indigeat; Quis neſcit Pelagium ipſum inter varios ac multiplices quos fovit errores, hoc etiam implicitum fuiſſe quòd Gratiam medicinalem Chriſti in ſola doctrina ipſius & exemplo ſitam eſſe putaret? Chriſtum enim ideo veniſſe arbitrabatur, non ut genus humanum ab ulla captivitate vel ab ullo carcere liberaret, ſed tantùm ut demonſtraret viam ſalutis, & vitæ æternæ traderet documenta, ut præberet ſalutaris vitæ exempla, ſe ipſum proponens nobis in humilitatis & patientiæ exemplum, prout ex variis Auguſtini locis comprobari facilè poteſt; Et uſque adeò hæc exitialis labes contagione ſua Eccleſiam Chriſtianam infecerat, ut ad Bernardi uſque tempora remanſerint peſtis hujus reliquiæ.

IV. Seculo enim XII. ingruentibus Sophiſtarum tenebris, emerſit apud Gallos verſuti acuminis, & multijugæ, prout ferebant iſta tempora, eruditionis Petrus Abailardus, cui impingitur à Scriptoribus illius ævi quod Satisfactionem Chriſti cum priſcis hæreticis impiè & ſacrilegè negarit, unde Claræ-Vallis Abbas 2 ad innocentium Papam, varios illius errores & peſtifera dogmata commemorat, ſed imprimis circa Redemptionis myſterium, quòd is docuerit non alio fine apparuiſſe Chriſtum in carne aut mortem ſubiiſſe quàm ad inſtructionem noſtri per verbum & conteſtationem charitatis ſuæ per mortem: Myſterium verò Incarnationis quod poſt Apoſtolos à Doctoribus conſtanter creditum eſſe fatebatur, partim eo impugnabat quod nulla opus fuerit Satisfactione, quia ſola Verbi prædicatione potuerit Deus inſtaurare genus humanum, partim quod crudele & iniquum ſit ut per cruentam & ignominioſam mortem ejus qui innocens & ipſius Dei filius ſit, pro alienis peccatis Deo ſatiſfiat.

V. Non defuerunt tamen qui meliorem mentem Abailardo hic tribuant; nam Petrus Cluniacenſis non ignobilis Scriptor illorum temporum de hoc in Epiſtola quadam teſtatur quod ſanctè & devotè in Cheniacenſi Monaſterio ultimum vitæ actum tranſegerit, quin de Articulo Satisfactionis in Apologia quadam ejuſdem expreſſam hanc reliquit theſim, Solum Incarnatum Filium Dei profiteor, ut Nos à Servitute peccati & jugo Diaboli liberaret & ſupremæ aditum vitæ morte ſua nobis referaret: unde non eſt quod 3 de Abailardi conſenſu in oppugnanda Salvatoris Satisfactione tantopere glorietur.

VI. Poſt Reformationem verò in Euangelii & ſcientiarum παλιγγενεσίᾳ, etſi Lux illa ſalutaris quæ cœlitus affulſit videbatur ferales illas cæci erroris depellere debuiſſe tenebras, fuerunt tamen nimis multi qui ſanctiſſimum hoc dogma ſollicitare & adulterare conati ſunt. Notum eſt quid Michael Servetus homo ad omnem improbitatem ab ipſis furiis effictus blaſphemè de hoc pronunciaverit, Quid Georgius Blandrata, Valentinus Gentilis, David Georgius circa iſtud impiè cenſuerint; Acceſſerant Lælius Socinus, Bernardinus Ochinus ac tandem infauſtus ille Fauſtus Socinus, Lælii nepos, qui ut Chriſti Divinitatem ita & Satisfactionem execrabili & diabolica planè audacia impugnare & convellere ſunt moliti; & longè periculoſius hac in parte ipſis Pontificiis errarunt: Nam licet meriti iſtius & Satisfactionis pretium & efficaciam non uno modo labefactare annitantur Papicolæ, perfectionem ejus in dubium vocando dum panniculos Satisfactionum & meritorum humanorum illi affuere non erubeſcunt; nunquam tamen hactenus eo inſaniæ progreſſi ſunt ut ejus & neceſſitatem & veritatem exertè negarent, quod infelix Socinianorum turba quibus nihil Chriſtiani reſtat præter nomen magno molimine eſt aggreſſa veteres & pridem exploſas hæreſes ab inferis reducendo. Ad horum partes non obſcurè accedunt Remonſtrantes quicquid in adverſum huic crimini amoliendo afferre poſſint, ut 4 abunde demonſtrarunt.

VII. Quamvis verò in purganda hiſce monſtris Eccleſia vires ſuas feliciter explicuerint & priſci ſeculi Heroes olim, & noviſſimè Celeberrimi multi Viri quibus propiùs cum ipſis congrediendum fuit: Nondum tamen proh dolor! hæc ita proſtrata & ſublata videmus, quin ſubinde ad redintegrandum bellum novas admoveant machinas, & ſubmittant copias, unde quivis facilè conjiciat rem non ita confectam eſſe, ut non in ea ſuam exercere induſtriam pro ſequiſque poſſit aut debeat; Non ingratum ergo vel ἀπροσδιόνυσον fore ſperamus, ſi pro modulo noſtro in veritate magis magiſque illuſtranda & aſſerenda laborantes ſententiam Orthodoxam paucis complectamur Poſitionibus, & publica diſquiſitione expendendam cum bono Deo proponamus.

VIII. Quod antequam facimus præcognita quædam de Voce ad Rei illuſtrationem neceſſaria præſtruenda ſunt. Satisfactionis vox Latinis ſemper in uſu fuit creberrimo, ſed varia ſignificatione uſurpata; Nam ut nunc mittamus generaliorem ſignificatum quo ſatisfacere is dicitur qui alicui placet & morem gerit, quomodo 5 ei ſatiſfacere dicimur cujus deſiderium implemus; Certum eſt in uſu communi bifariam dici, vel de reparatione offenſæ, vel de ſolutione debiti, ſatiſfit enim pro offenſa, & pro debito; Nam qui ſe purgat & excuſat apud eum qui offenſam paſſus eſt, ſatiſfacere dicitur, unde veteres Romanæ linguæ Scriptores eum ſatiſfacere dicunt, qui vel facto vel verbis teſtatur ſibi dolere quod alterum læſerit, ultionemque ſimpliciter deprecatur, & velle ſe in gratiam cum eo redire ſignificat; 6 Acceperam jam ante Cæfaris literas ut mihi ſatisfieri paterer à te id acciperem purgationem & excuſationem tuam. Sic Alcmena apud Plautum Amphitruoni iratior, à quo ſe contumelioſis verbis læſam fuiſſe conqueritur, profitetur ſe non aliter cum eo redituram in gratiam niſi ſatiſfecerit Amphitr. Act. 3.

Quin ego, inquit, illum, aut deſeram Aut ſatiſfaciat mihi; atque abjuret inſuper Nolle eſſe dicta quæ in me infontem protulit.

Hinc Satisfactionis formula apud Veteres erat, Nollem factum, jusjurandum dabo te eſſe indignum hac injuria. 7 Ego veſtra hæc novi; nollem factum, jusjurandum dabitur eſſe te indignum injuria hac. At pro debito ſatiſfit ſolvendo debitum & liberando fidem. Unde eſt quod in uſu Juriſconſultorum Satisfactionis & Solutionis voces non rarò tanquam æquipollentes uſurpantur; Sæpius tamen eſt cum ut diſtinctæ ſeparantur; ſolvere enim is propriè dicitur qui ipſe per ſe pretium numerat, Satiſfacere qui quod alius debet vel æquivalens ſolvit 8. Quò pertinet Scholaſtica Satisfactionis definitio cùm dicitur eſſe voluntaria redditio æquivalentis aliàs indebiti, cùm nimirum fidejuſſor quod alius debet aut æquivalens reddit creditori 9.

IX. In Sacris Satisfactionis vox hoc gemino pariter ſenſu uſurpatur, vel pro humili confeſſione, agnitione peccati, & petitione veniæ, vel pro ſolutione plena quâ juſtitiæ divinæ pro peccatorum debitis ſatiſfit; Priori ſenſu peccatores dicuntur ſæpius apud Patres Deo ſatiſfacere cum humili confeſſione peccatum agnoſcunt, & veniam ejus deprecantur 10. Humilia te ipſum Deo, & ſatiſfacito ei in confeſſione pœnitentiæ 11. Si peccata noſtra confeſſi ſatis Deo fecerimus 12. Peccatum ſuum ſatiſfactione humili, & ſimplici confitentes; Ita omnis peccatoris pœnitentis actus qui Deo placet ejuſque veniam & gratiam impetrat, quo ſcilicet teſtatur ſibi de admiſſis peccatis vehementer dolere, eaque ſe facta nolle, adeoque ex animo cupere in Dei gratiam redire, Satisfactionis nomine apud eos venit; Et quia nobilis imprimis erat lapſorum fidelium pœnitentia publica, in ea potiſſimum & ſingulari quadam ratione hæſit apud veteres Satisfactionis vocabulum; Unde in Eccleſia ſatiſfactionis nomen increbruit ad ſignificanda publica illa pœnitentiæ teſtimonia quæ ab illis qui in grave aliquod & notorium peccatum inciderant publicè ſolebant in Eccleſia vereri ad fidelium ædificationem, & offendiculi dati reparationem exhiberi quæ Satisfactiones Canonicæ dicebantur, & in foro externo Eccleſiæ dabantur. Ex quibus patet, ut hoc obiter dicamus, quàm ridiculi ſint Pontificii dum Patrum loca quæ de iſtiuſmodi Satisfactionibus loquuntur ad Satisfactionum ſuarum vel propriarum vel alienarum commentum probandum trahere conantur, cùm tamen conſtet longè aliam eſſe apud hos & illos vocis iſtius ſignificationem.

X. Secundo verò ſenſu cum Satisfactio pro ſolutione ſumitur, non eſt cujuſquam peccatoris Deo ſatiſfacere; ſolius Chriſti hoc eſt proprium, qui pro peccatis noſtris λύτρον in cruce perſolvit, & obedientiâ uſque ad mortem Dei juſtitiae plenè ſatiſfecit; Et hæc eſt ſignificatio hujus loci propria cum de Satisfactione Chriſti diſputamus. Per eam quippe nihil aliud intelligimus quàm voluntariam Chriſti θεανθρώπου obedientiam & paſſionem, quâ ſe ipſum obtulit Deo per Spiritum æternum in ſacrificium ἱλαστικόν, ut pro nobis impleret omne Legis poſtulatum, & omnes pœnas ex ordine divinæ Juſtitiæ nobis debitas in ſe tranſumptas tanquam fidejuſſor noſter lueret; atque ita propitiatione perfectiſſima pro peccatis noſtris præſtita, liberationem à morte & maledictione, ſimulque jus ad vitam æternam abſolutiſſimâ Juſtitia ſua nobis acquireret. Unde conſtat ad hanc Satisfactionem tum actiones tum paſſiones Chriſti concurrere quibus pleniſſimè legem implevit tum faciendo quæ jubebat, tum patiendo quæ interminabatur. Cum enim utrumque ab homine peccatore lex requireret & utrumque ad perfectam ſalutem neceſſarium eſſet, utrumque etiam pro nobis ſolvi ab ipſo debuit, ut in eo perfectum δικαίωμα haberemus quo non modo impunitatem reſpectu pœnarum à ſanctione Legis denunciatarum conſequeremur, ſed & poſitivè jus vitæ æternæ quam facientibus lex promittit adipiſceremur; Licet autem hæc Chriſti Satisfactio in morte potiſſimum eminuerit, unde illi in Scriptura ſæpe ſalus & redemptio ſolet tribui ſynecdocicè, quia fuit cumulus & corona ejus obedientiæ, ad totam tamen vitam extendenda eſt in qua Chriſtus juſtitiam omnem implevit, & ſic merendo ſatiſfecit & ſatiſfaciendo meruit.

XI. Quamvis verò Satisfactionis vox præciſè ſic ſumpta quoad verba ſit ἄγραφος, tamen æquivalenter & κατὰ τὸ πρᾶγμα in Scripturis ſæpe occurrit: Nam voces tum V. tum in N. T. ἰσοδυναμοῦντες reperiuntur; in V. quidem (Exo. 13. 13) תֹּם, פִּדְיוֹן & פָּדָה; (Pf. 49. 8. 9) כֹּפֶר & פָּדָה; (Exo. 21. 30) פִּדְיוֹן; unde (Levit. 13. 30) יוֹם הַכִּפּוּרִים quia in illo ſolemnis fiebat propitiatio pro populo; In N. λύτρον, ἀντίλυτρον, ἀπολύτρωσις, τιμή, ἱλασμός, λύτρον, ἀπολυτροῦν, ἐξαγοράζειν & ſim. quæ ut ſuo loco videbitur apertè eam connotant, ne varias phraſes commemoremus ex quibus invictè elicitur ut in ſequentibus patebit.

XII. De hac autem Satisfactione tria potiſſimum quæri poſſunt, 1. An fuerit neceſſe Chriſtum ſatiſfacere pro nobis; 2. An verè & propriè ſatiſfecerit; 3. An perfectè & abſolutè omnibus partibus ſibi demandatis defunctus ſit; In primo attenditur Neceſſitas; In ſecundo de Veritate inquiritur; In tertio conſideratur Perfectio, de his enim tribus graviſſimæ moveri ſolent controverſiæ tum à Socinianis tum à Pontificiis: Nos verò nunc quidem primum illud caput executuri 1. Quæſtionis ſtatum & partium diſſidentium ſententiam proponemus, 2. veram & Orthodoxam ſententiam confirmabimus κατασκευαστικῶς, 3. per ἀνασκευήν præcipua Adverſariorum argumenta confutabimus.

XIII. Etſi non intricatus videtur Quæſtionis ſtatus, quædam tamen hîc ἐξαγώνια & non controverſa removenda ſunt. 1. Non quæritur An peccata pœnam mereantur & punibilia ſint, utrinque enim eſt in confeſſo peccatum omne eſſe pœnâ dignum. Nam cùm ſit aliquid inconforme ſupremæ regulæ, hoc eſt Legi æternæ, fieri nulla ratione poteſt ut Deo non diſpliceat, adeoque peccatorem non obliget ad pœnam, qui enim Deo diſplicet, dignus eſt eo ipſo qui à Deo rejiciatur; ſed de eo controvertitur, An ut peccata punibilia ſint, ita debeat Deus neceſſariò & velit actu punire ſemper ex Juſtitia. 2. Non diſceptatur, An peccata quædam actu puniat vel punire debeat: Agnoſcunt enim Adverſarii Deum non poſſe non punire peccata impœnitentium & contumacium: Sed an omnia omnia ita puniat, ut nullum inultum abire patiatur. 3. Non vertitur propriè in controverſiam An Deus ex ſummo illo Jure quod in Creaturam obtinet, & potentia abſoluta peccata remittere poſſit abſque ſatiſfactione; Neque enim ii ſumus qui limites Omnipotenti ſtatuere velimus; neque noſtrum eſt definire quouſque infinita illa & ἀνυπεύθυνος quam in Creaturam obtinet poteſtas extendatur? Sed quæſtio eſt de Jure virtutibus temperato & potentia ordinata ſecundum quam non tantùm poteſt agere, ſed agere vult & agit in hoc præſertim negotio. Denique non diſquiritur An Chriſtus debuerit aliquid facere & pati quo ſecundum partis læſæ acceptilationem gratis & precariò conſequeretur veniam; nam & illud dant Adverfarii: Sed an meritoriè, reipſa, & integrè ſatiſfacere debuerit, non omittendo aliquid quod ſtricto jure fieri debuit, ſed tam agendo quàm patiendo quicquid ad ſalutem noſtram erat requiſitum.

XIV. Unde jam facilis & perſpicuus emergit Quæſtionis ſtatus; An ſcilicet Deo nobiſcum ex Jure virtutibus temperato agente nullum peccatum impunitum dimitti poſſit, atque adeo Satisfactio Chriſti eatenus pro nobis neceſſaria fuerit, ut abſque ea nec remiſſio peccatorum, nec ſalus æterna potuerit obtineri, ſeu An ex parte Dei non modo congruum & conſentaneum, ſed & neceſſarium fuerit Chriſtum Juſtitiæ Divinæ pro nobis plenè ac perfectè ſatiſfacere ad opus Redemptionis noſtræ peragendum; Obliquè negant Pontificii, ſubdolè labefactant Remonſtrantes, ſed γυμνῇ τῇ κεφαλῇ & apertè oppugnant Sociniſtæ.

XV. Socinus paſſim contrarium aſtruit tum in lib. de Servatore tum in Prælect. 13 Ego cenſeo, inquit, & orthodoxam ſententiam eſſe arbitror Jeſum Chriſtum ideo Servatorem noſtrum eſſe quia ſalutis æternæ viam nobis annunciaverit, confirmaverit & in ſua ipſius perſona, cum vitæ exemplo, tum ex mortuis reſurgendo manifefte oſtenderit, vitamque æternam nobis eiſdem habentibus ipſe daturus ſit, Divinæ autem Juſtitiae per quam peccatores damnari mereremur pro peccatis noſtris neque illum ſatiſfeciſſe, neque ut ſatiſfieret opus fuiſſe affirmo. Lib. 1. de Serva. c. 1. Idem ſtatuit Catechef. Racovienſis, Oſtorodii Inſtitu. Smalzius contra Frantzium, Crellius contra Grotium, Volkelius denique contra omnes.

XVI. Orthodoxorum vero conſtans eſt ſententia, Chriſtum pro peccatis noſtris omnibus Juſtitiæ divinæ verè & perfectè ſatiſfeciſſe, & ut ſatiſfaceret omnino neceſſe fuiſſe, ita ut abſque eo foret, nulla nobis vel remiſſio peccatorum, vel ſalutis & immortalitatis ſpes affulgere poſſet.

XVII. Hîc autem mirari ſatis non poſſumus, quòd ex Lutheri diſcipulis nonnulli ſint, atque inter alios 14 qui occaſionem datam volunt novis Photinianis hujus blaſphemi erroris ſui per doctrinam Eccleſiarum noſtrarum de abſoluto Electionis decreto. Nam, inquit, ſi abſoluta Dei voluntate ſalvandi ſint electi ad vitam æternam, utique etiam abſoluta Dei voluntate peccata illis remittentur, vel certè remitti potuerunt, adeoque nihil opus eſt Chriſti ſatiſfactione aut merito: Illi verò eadem argumentandi ratione facilè collegerint non opus eſſe vel fide vel pœnitentia: Sed iniquiſſima eſt accuſatio, & vel ex eo ſatis refutatur quod qui pro abſoluto electionis decreto pugnamus, etiam pro vera Chriſti ſatiſfactione adverſus illa dogmatum portenta totis viribus decertamus; Et ſanè abſolutum decretum de fine nullum affert mediorum conſtitutioni præjudicium, cum potius illi ſubordinentur, nam qui deſtinavit nobis ab æterno ſalutem ex ſolo beneplacito, noluit tamen eam conferri in tempore niſi ſatiſfactionis interventu: Qui nos dilexit amore benevolentiæ ut daret Chriſto, & Chriſtum nobis, non diligit amore beneficiæ niſi in eo & propter eum (Eph. 1. 4). Unde Electi dicimur in Chriſto, non ut Electionis cauſa meritoriâ & antecedente, ſed ut executionis fundamento ac primario medio conſequente.

XVIII. Cæterum inter Orthodoxos de Satisfactionis neceſſitate aliquod occurrere ſententiarum divortium non diffitemur; Nam etſi omnes mordicus neceſſitatem ſatiſfactionis tueantur adverfus communem Adverſarium, ita ut nulla alia ratione actu liberemur à peccatorum reatu & morte quam per eam, cum (Act. iv. 12) in nullo alio quam Chriſto ſit ſalus. Non pariter tamen omnes & ex æquo neceſſitatem illius adſtruunt: Quidam enim neceſſariam quidem fatentur fuiſſe Satisfactionem, ſed ex hypotheſi tantum decreti divini, quatenus hoc apud ſe ſtatuit Deus, & hanc ſuam voluntatem in Verbo patefecit, nimirum ut per λύτρον Sponſoris & Mediatoris noſtri liberaremur: Neceſſitatem etiam congruentiæ hic agnoſcunt, quia maxime congruum erat divinæ Majeſtati, ne impunè violari dicerentur ejus præcepta, adeoque ipſi Juſtitiæ præjudicium aliquod fieri, peccata non aliter dimitti, quàm acceptâ Chriſti ſatiſfactione; At non ita abſolutè neceſſariam eam cenſent, quin alii modi Liberationis & ſalutis Deo poſſibiles fuerint, qua in ſententia videtur fuiſſe 15 cum diſeertè dicat: Alium modum Deo poſſibilem non defuiſſe cujus poteſtati cuncta æqualiter ſubjaceant, ſed ſanandæ noſtræ miſeriæ convenientiorem modum alium non fuiſſe nec eſſe potuiſſe: Alii verò non tantùm neceſſitatem quandam hypotheticam urgent quæ ſola voluntate Dei nitatur, ſed & abſolutam quæ fundetur in Juſtitia, unde pertendunt Deum mortem filii ſui decreviſſe in Redemptionis pretium, non modo quia nolit peccata remittere ſine ſatiſfactione, ſed & quia non poſſit per Juſtitiam; & hanc ſententiam Nos libenter amplectimur, tum quia Scripturæ ſacræ magis eſt conſentanea, tum quia commodior eſt ad retundendam peſtilentiſſimi hæretici pervicaciam, cui non parum, imprudentes licet qui aliam inſiſtunt viam, gratificantur.

XIX. Ut ergo ad ſententiæ noſtræ confirmationem accedamus, ſtatuimus duobus imprimis fundamentis niti Satisfactionis neceſſitatem, Natura ſcilicet Dei, ejuſque Voluntate; Illa in proprietatibus & virtutibus ejus elucet; Iſta in Lege & Verbo Euangelii declaratur: Et ad Naturam quidem quod attinet facilè demonſtramus, neceſſariam fuiſſe ſatiſfactionem: Nam ſi Deus natura Juſtus eſt, ſi perfectè odit & averſatur peccatum ut ſanctitati & Juſtitiæ ſuæ è diametro repugnans; utique non poterit non illud punire, & proinde nec poterit illud abſque ſatiſfactione remittere, At prius illud certiſſimum eſt; Nam præterquam quod negari non poteſt Juſtitiam eſſe de conceptu eſſentiali Divinitatis, ſiquidem repugnat omnino, imò blaſphemum eſt concipere Numen quod ſit injuſtum; ſi Scripturam conſulimus toties Juſtitia illa Deo tribuitur, ut nullus dubitationi locus ſupereſſe poſſit: Quid enim aliud ſibi vult Regius Pſaltes quum ait (Pf. v. 6. 7) Odiſti omnes qui operantur iniquitatem, non eſt commoraturum apud te malum & (Pf. cxix. 135) Juſtus es Domine & Recta Judicia tua, Quid aliud Abrahamus (Gen. xviii. 25) An Judex terræ totius non exerceret jus? Quid aliud Daniel (Daniel ix. 7) Tibi Domine Juſtitia &c. & Habac. (Habac. c. i. 13) Purior es oculis quam ut aſpicias malum. & Joſ. (Jof. xxiv. 19) Non poteſtis colere Jehovam (ſcilicet cultu hypocritico) quia Deus ſanctiſſimus eſt, Deus fortis, zelotes non feret defectionem veſtram & peccata veſtra. Quid aliud Paulus cùm teſtatur (Rom. 1. 18) Patere iram Dei è cælo adverſus omnem impietatem & injuſtitiam hominum, & verſ. 32. Singulos in conſcientiis ſuis convictos eſſe, hoc eſſe Dei δικαίωμα quod qui talia faciunt digni ſunt morte. Denique ne plura hic congeramus, Dominus ipſe proteſtatur ſæpius ſe fortem eſſe & zelotem qui nullo modo abſolvat fontem, ſed viſitet iniquitatem patrum in filios (Exod. cap. xx. 5. & xxxiv. 7).

XX. Poſita autem ſemel hac in Deo Juſtitia neceſſariò ſequitur, pœnam ex ea peccato deberi; Nam cum Juſtitia hæc ſit ἐπανορθωτική & diſtributiva quæ verſatur in ſuo cuique tribuendo, prout eam Cicero deſcribit ad Herennium dum ait eſſe æquitatem jus unicuique tribuentem pro dignitate cujuſque, & Simonides referente Ariſtotele in Polit. poſitam eſſe dicit ἐν τῷ τὰ ὀφειλόμενα ἑκάστῳ ἀποδιδόναι, omnino requiritur ut quemadmodum ex ejus præſcripto bonis bene debet eſſe, ita & malis ſit male (Rom. 11. 6. 7. 8). Ita de Odio & Ira Dei ſi ratiocinari volumus res clara erit; Cum utrumque ἀνθρωποπαθῶς tantùm Deo tribuatur, ſed θεοπρεπῶς intelligendum veniat, nullam animi ægritudinem vel perturbationem in Deo notat, ſed tantùm ſummam rei alicujus diſplicentiam & deteſtationem cum certa & conſtanti voluntate eam puniendi: Rurfus cum nihil velit Deus quod non poſſit, omnino ſi odit peccatum naturaliter, inultum illud abire nunquam patietur, unde Pſaltes (Pſal. v. 6. 7) ex eo quòd Deus odit iniquitatem, concludit eam non impunè manſuram, quo ſignificat eum eſſe inter odium peccati ejuſque punitionem nexum, ut vinculum illud reſolvi haud quaquam poſſit. Non eſt ille inſtar fictitiorum Gentilium Numinum quæ fictâ & imaginariâ ſatiſfactione contenta iram facilè deponere credebantur, unde apud illos in uſu nonnunquam fuit pictas victimas aſſumere in expiationem peccatorum, quod 16 poſt Thucydidem prodidit, & Jupiter ipſe ſæpiùs accenſis tantùm facibus placabatur: At Deus noſter ignis conſumens eſt, oculi ejus puriores ſunt quàm ut aſpiciat malum, multò minus ut illud inultum ferat.


COROLLARIA.

I. Etſi Satisfactio fuerit neceſſaria ad Remiſſionem peccatorum conſequendam, non tamen deſinit ipſa Remiſſio eſſe reſpectu fidelium planè gratuita.

II. Cùm ſoli fidei competat ſatiſfactionem Chriſti nobis applicare ſola etiam nos juſtificare poteſt, non opera quælibet vel ante vel poſt gratiam.

III. Qui præviſionem fidei vel operum Electioni præſtruunt, illi nunquam vel Dei Eligentis εὐδοκίαν liberrimam, vel hominis Electi extremam miſeriam ſatis agnoverunt.

IV. Qui ſemel verè ſunt converſi nunquam finaliter aut totaliter excidere poſſunt à Gratia, quicquid Remonſtrantes pro Apoſtaſia Sanctorum in contrarium afferre poſſint.

DISPU-


  1. Serm. de Incarn. Verbi. 

  2. Epiſt. 190. ad innocentium Papam. 

  3. Joh. Crellius in reſponſione ſua ad Hugonem Grotium. 

  4. Leidenſes in Cenſura ſua, Festus Hommius in ſpecimine, & Bodecherus in Sociniano-Remonſtrantiſmo. 

  5. Ulpiano authore. 

  6. Cicer. 2. Philipp. 

  7. Terentius Adelphis. 

  8. l. Solutionis D. de verborum ſigni. l. 4. 

  9. Scot. in iv. Diſt. 15. 

  10. Orgenes homi. 3. in Jud. 

  11. Lactantius lib. 4. c. 17. 

  12. Cypria. de lapſis loquens. 

  13. In lib. de Servatore tum in Prælect. 

  14. Gherardus in loco de Juſtifi. c. 36. 

  15. Auguſti. li. 13. de Trini. c. 10. 

  16. Alex. ab Alex.