Ir para o conteúdo

DISPUTATIO SECUNDA DE SATISFACTIONIS CHRISTI NECESSITATE.

Reſpondente DAVIDE GIRARDO, Neocomenſi.

THESIS PRIMA.

I. DIſputatione præcedenti de Satiſfactionis Chriſti Neceſſitate egimus κατασκευαστικῶς, & pluribus argumentis, tum à Natura, tum à Voluntate Dei petitis, demonſtratam eam dedimus; Quia verò ſaluberrima hæc doctrina jam olim à male feriatis hominibus impugnata eſt, & etiamnum hodie à peſtilentiſſimis hæreticis variis argumentorum arietibus concutitur, quæ niſi expediantur piis ſtudioſis negotium faceſſere poſſent, ideo quod Nos ſupra facturos recepimus, eorum ἀνασκευὴν cum bono Deo hac Diſputatione breviter aggredimur.

II. Quæcunque autem hîc ab Adverſariis opponuntur ad tres claſſes poſſunt revocari: In prima evincere conantur Deum poſſe condonare peccata abſque ſatiſfactione. In ſecunda non tantum poſſe per Naturam, ſed etiam velle ex decreto, atque voluntatem illam Nobis in Verbo patefeciſſe. In tertia non modò poſſe & velle, ſed ne poſſe quidem contrarium ſine aliqua injuſtitiæ & crudelitatis labe: Prima oſtendit Satiſfactionem Vadis Naturæ divinæ ſummè Miſericordi repugnare & non eſſe neceſſariam; Secunda eandem refragari Voluntati & falſam eſſe docet. Tertia in ipſam Dei Juſtitiam arietare atque adeò iniquam eſſe contendit.

III. Quod ad primam ſic illi ratiocinantur, Si neceſſaria eſſet Chriſti Satiſfactio, eo potiſſimùm nomine neceſſaria eſſet quòd ſit in Deo Juſtitia quædam ἐπανορθωτικὴ & vindicatrix illi eſſentialis quæ non poſſit admittere peccatorum remiſſionem ſine prævia quadam ſatiſfactione: At falſum eſt, inquiunt, dari talem Juſtitiam in Deo quæ illi ſit naturalis 1. quia quod Deo eſt eſſentiale neceſſarium eſt & non poteſt non eſſe; At iſta Juſtitia potuit non eſſe, putà ſi Creatura peccatrix nulla fuiſſet. 2. naturalia in Deo non ſunt contraria; At Miſericordia & Juſtitia ſunt contraria, illius enim eſt ſalvare, iſtius deſtruere & perdere. 3. quod eſt inæquale & ſuſcipit magis & minus non eſt de eſſentia Dei, quia in Deo omnia ſunt infinita; At Miſericordia & Juſtitia tales ſunt, nam qui multus eſt miſericordiâ, dicitur tardus ad iram, qui Juſtitiam in quartam tantùm generationem exerit, idem Deus benignitatem & miſericordiam ad milleſimam uſque extendit 1. 4. Si Juſtitia eſſet eſſentialis, tum neceſſariò omnium peccata deberet æqualibus plectere pœnis, nec poſſet iſtius miſereri illum verò punire, nihil enim facit aut facere poteſt quod proprietatibus ſuis adverſatur, v. g. cùm ſapientia in Deo reſideat, nihil unquam inſipienter præſtare poteſt; Ita ſi Deus naturâ juſtus eſt, ſemper & ubique & ad extremum deberet Juſtitiæ illius actus exerere, quod tamen ſcripturæ & experientiæ adverſatur. 5. Denique quod liberum eſt non eſt naturale, at Juſtitia libera eſt quia liberæ voluntatis effectum, ſecundùm quam liberè poteſt punire vel condonare peccata quibus vult, ſicut potuit creare vel non creare, vel aliter creare mundum.

IV. Reſp. Non difficile tamen eſt primum hunc Adverſariorum impetum retundere; Nam præterquam quod antea ſatis ſuperque ex ipſa Scriptura rationibuſque variis eſſentialem illam Dei juſtitiam ἐπανορθωτικὴν aſſeruimus, nihil hîc in contrarium affertur quod facili negotio refelli non poſſit: Nam ad 1. falſum eſt quod aſſumunt Juſtitiam illam Dei potuiſſe aliquando non eſſe, neque enim concipi poteſt nedum eſſe Deus niſi juſtus & Sanctus, neque ratio allata de non exiſtentia Creaturæ peccatricis quicquam probat, Diſtinguenda enim Juſtitia ab ejus exercitio & effectis 2 quæ per metalepſim ſæpe Juſtitiæ nomen ſortiuntur, ἐνέργεια ἀπὸ δυνάμεως, actus 1. à 2. Sanè ſi nulla fuiſſet creatura peccatrix, nullum datum fuiſſet Juſtitiæ exercitium vel ἐνέργεια ad extra, quia requirit præſentiam objecti tali modo conſtituti, ſed fuiſſet ſemper in Deo ipſa Juſtitia radicaliter & quoad actum primum, nam etſi nunquam futura fuiſſet ulla creatura peccatrix, non definebat tamen hæc propoſitio eſſe veriſſima, Dei natura ita ſancta eſt & juſta ut non poſſit videre, multò minus ferre malum: quemadmodum ab æterno Deus fuit ſanctiſſimus & Juſtiſſimus etſi nondum dabatur peccatum, fuit miſericors & clemens quamvis nulla dum eſſet creatura miſera; ita potuiſſet has proprietates ſibi habere in æternum quantumvis nullæ creaturæ factæ fuiſſent vel miſeræ vel peccatrices: Sic licet Deus nihil condidiſſet, non deſiiſſet tamen omnipotentia in Deo dari quia poterat ſemper condere quæ condidit. Cæterùm quamvis Juſtitia ad id ut ſe exerat Creaturam peccatricem ut objectum requirat, non obſtat tamen quominus illius exercitium neceſſarium dicatur poſitâ tali conditione: Nam egreſſus attributorum relativorum quæ reſpectum habent ad Creaturas neceſſarii ſunt, ſed ex hypotheſi & poſitis ponendis, ſic non neceſſe erat ut Deus homines alloqueretur, ſed poſito quod vellet alloqui, non poterat niſi verè, quia eſt mentiri neſcius & ipſiſſima Veritas. Ita poterat non punire ſi nullum fuiſſet peccatum, ſed neceſſariò punit poſitâ creaturâ peccatrice 3.

V. Ad ſecundum Reſp. diſtinguendo Juſtitiam & Miſericordiam ab effectis, Juſtitia quippe & Miſericordia non ſunt duæ res in Deo nedum contrariæ, ſed una eademque Dei eſſentia quæ ſecundùm objecta & effecta diverſa diſtinguitur, non in ſe, ſed reſpectu noſtri, diciturque Miſericordia cùm liberat miſeros, Juſtitia cùm judicat reos, & quamvis contrariorum contrarii ſint effectus, non tamen vice versâ contrarietas effectuum ſemper arguit contrarias cauſas, cùm ſæpe ex iisdem etiam cauſis contrarii prodeant effectus; Eorundem radiorum vi & fœtent cadavera & florent roſæ, idem ignis qui lutum indurat, ceram & plumbum liquefacit; Certè ſi Deus Miſericordiam & Juſtitiam ſuam erga unum idemque objectum & reſpectu ejuſdem totam exereret, videretur nec ſine ratione iſtud planè ἀσύνετον, quia iſta plectit quod altera condonat, iſta pœnam infert quam altera aufert, ſed neque hoc Deus apud ſe ſtatuit, neque id unquam nobis in mentem venit: agnoſcimus quidem & credimus Juſtitiam & Miſericordiam Dei per admirabilem συζυγίαν à ſapientia ejus πολυποικίλῳ factam ſeſe exerere in opere ſalutis, ſed nec in eodem ſubjecto, nec circa idem, Juſtitia quippe ſe exeruit in Chriſtum, at erga nos Miſericordia, Juſtitia in puniendo peccato, Miſericordia in ſalvando peccatore, Juſtitiæ objectum eſt culpa ſive malum morale quod Deus inultum pati nequit, Miſericordiæ verò Miſeria ſive malum phyſicum ad quod à Creaturis removendum Deus pro immenſa ſua bonitate ſemper propendet, hæc ſervat opus ſuum nimirum Creaturam, illa deſtruit alienum ſcilicet peccatum.

VI. Ad tertium iterum confundit hæreticus Juſtitiam & Miſericordiam cum operationibus & effectis; Nam ſi miſericordia dicitur iram ſuperare, hoc non affectivè ſed effectivè intelligendum eſt, quia plura effecta gratiæ & miſericordiæ nobis exhibet quàm Juſtitiæ ad piorum ſolatium 4; Ita licèt hæ duæ proprietates ex æquo ſint infinitæ in Deo, tamen diverſimodè ſeſe erga homines exerunt, dum nec omnium æqualiter miſeretur, nec omnes ex æquo indurat, ſed tantùm prout vult, cujus quidem inæqualitatis cauſa occulta eſſe poteſt, injuſta eſſe non poteſt ut ſcitè olim Auguſt. 5 Si quis verò ulteriùs quærat cur Deus deſcribatur nobis in Scriptura pronior ad miſericordiam quàm ad Juſtitiam, cùm iſtius non minus quàm illius virtutis exercitium Deo ſit naturale; rationes iſtius diſcriminis variæ dari poſſunt, 1. quia ſuppliciorum peccatis conſtitutorum longè maximam partem in futurum ſæculum diſtulit, at infinitam propemodum beneficiorum vim & copiam in Creaturas ſuas effudit, ea res hominum piorum animos eò impulit ut Dei benignitatem ſupra reliquas ejus virtutes in cælum ferrent. 2. etſi actiones quæ à juſtitia promanant æquè in ſuo genere laudabiles ſint cum iis quæ à bonitate proficiſcuntur, quatenus nempe ex eodem fonte fluunt; effecta tamen bonitatis in ſe ſunt jucundiſſima, nihil enim libentiùs facit bonus animus quàm cùm beneficium confert; effecta verò Juſtitiæ per ſe triſtia ſunt, nihil enim bonus animus facit magis invitus quàm ut det infortunium, non quòd Juſtitiam exerceat, ſed quòd Juſtitiæ exercitio alicui male ſit: Cùm igitur quodcunque eſt in hominibus laudabile, in Deo ſit ut loqui ſolent eminenter, Scriptura eum nobis inducit benefacientem libentiſſimè, punientem verò penè invitum, quia opera miſericordiæ cum Creaturæ ſalute & conſervatione conjuncta ſunt, opera verò juſtitiæ cum illius exitio & miſeria. 3. Cùm punit Deus, id facit ex unica ſeveritate & juſtitia, at in operibus miſericordiæ datur combinatio variarum Dei virtutum, nam cùm Deus nulli peccatori veniam indulgeat niſi prævia quadam ſatiſfactione, vel præſtita vel præſtanda Juſtitiæ, Juſtitia & Pax ſeu miſericordia hîc ſe mutuò oſculantur, unde mirum videri non debet ſi pronior dicatur ad id faciendum ad quod plura ſimul concurrunt attributa, quia in eo gloria ejus longe illuſtrior evadit. 4. Scriptura ita loquitur potiſſimùm reſpectu fidelium & electorum, cum quibus quia agit ex fœdere gratiæ, ut pater miſericors & clementiſſimus, rectè dicitur tardus ad iram & propenſiſſimus ad miſericordiam.

VII. Ad quartum Diſtingue Neceſſitatem phyſicam & brutam, à Neceſſitate Ethica & rationali. De prima datur conſequentia, quæ agunt ex illa neceſſitate agunt ſemper & eodem modo quantum poſſunt uſque ad ultimam activitatis ſphæram; ignis non poteſt non urere & ſemper urit ad extremum ubi occurrit objectum aliquod combuſtibile; At de neceſſitate morali non valet, quia exercitium illius virtutis pendet à libertate voluntatis quæ diverſimodè illud poteſt modificare. Ita etſi neceſſarium ſit ex parte Juſtitiæ puniri peccatum, in illa tamen pœnæ diſtributione libera Patris cæleſtis ἐπιείκεια certam œconomiam admittere poteſt vel reſpectu temporis dum differtur, vel pœnæ ipſius dum temperatur, vel perſonarum dum transfertur, neque fraus ulla propterea fieri cenſenda eſt Juſtitiæ, quia vult quidem omne peccatum plecti, ſed non pariter omnem peccatorem.

VIII. Ad quintum peccat falſa hypotheſi quaſi liberum & naturale pugnarent, cùm tamen amicè inter ſe conſpirent, Voluntas Dei eſt liberrima, & tamen eſt Deo naturalis, omnes proprietates quæ Deo inſunt ad modum virtutum moralium liberæ ſunt quia liberè & ſpontaneè ſeſe exerunt, nec tamen ſunt arbitrariæ, ſed naturales & eſſentiales. 2. ſupponit gratis liberum nihil aliud eſſe quàm contingens & ἀδιάφορον, At jampridem à Viris Doctis demonſtratum eſt libertati optimè convenire cum neceſſitate, & unum idemque ſubjectum poſſe ſimul & ſemel liberrimè agere & neceſſariò ac immutabiliter, quod Dei, Chriſti, Angelorum, beatorum, & ipſorum etiam Dæmonum exemplis luculenter comprobari poteſt. 3. iterum diſtinguenda permiſcentur ab Adverſariis, Juſtitia ſcilicet cum effectis, Effecta quidem Juſtitiæ pendent à Dei voluntate libera, ſed ipſa Juſtitia in actu primo non eſt liberæ voluntatis effectum, cùm ſit ipſamet voluntas Dei liberrimè quidem ſed tamen neceſſariò peccatum averſans. 4. ſimile quod petitur à Creatione planè eſt diſſimile, nam hæc verſatur circa rem planè indifferentem & quæ potuit eſſe & non eſſe, at Juſtitiæ exercitium de quo quæritur occupatur circa rem neceſſariam, & quæ aliter fieri non potuit, nimirum diſtinguenda veniunt duo actionum divinarum genera, nam vel illæ verſantur in objecto aliquo conſtituendo, vel circa objectum jam conſtitutum, & aliqua vitii aut virtutis qualitate præditum; quæ actiones verſantur in objecto conſtituendo, ita ſunt liberæ ut ab iis Deus abſtinere poſſit omnino, ſic hominem creare decrevit, decretum hoc creatio neceſſariò ſecuta eſt, at liberum ei fuit non decernere, ideo liberum etiam ei fuit abſtinere ab ea actione quæ dicitur creatio: at quæ verſantur circa objectum jam conſtitutum, ita ſunt liberæ ut Deus non poſſit tamen à ſe impetrare ut contrarium admittat, quia ſanctitati & Juſtitiæ ipſius repugnaret; ſi Creatura ſancta eſt & imaginem Dei refert, non poteſt Deus quin ei bene velit eſſe, ſi peccatrix eſt, non poteſt quin eam velit punitam ob peccatum; Itaque libertas iſtarum actionum ſita eſt non in eo quòd poſſint eſſe vel non eſſe, ſed in eo tantùm quòd quæ Deus facit in hoc negotio lubentiſſimè & abſque ulla coactione facit.

IX. II. Object. Si Deus poteſt de Jure ſuo remittere, poteſt etiam peccata condonare abſque ſatiſfactione, At verum prius E. & poſter. Aſſumptum probant. 1. quia unicuique licet cedere de Jure ſuo, E. & Deo & quidem magis, quia eſt ſupremus Dominus rerum omnium qui jus habet abſolutum & ἀνυπεύθυνον in Creaturam, Juris autem proprii & dominici hæc eſt natura ut illud pariter & perſequi cuique liceat & non perſequi ſi libuerit, & ſi id non liceret, id fieret procul dubio quia in ea juris relaxatione aliqua alicui fieret injuria; at nemini ſive puniat ſive non puniat facit injuriam ſiquidem de Jure ſuo tantùm agitur. 2. quia hominibus licet aliorum offenſas liberè & ſine ſatiſfactione condonare, imò non tantùm poſſunt ex humanitate, ſed etiam debent ex officio. 3. Principes ſummi non tantùm ſuas, ſed & publicas in Remp. injurias cum ſingulari clementiæ laude condonare poſſunt, E. & Deus Rex Regum & Dominus Dominantium, atque eò magis quòd illi Reipub. tutores ſunt & boni publici adminiſtri potiùs quàm Domini, Deus autem ſupremus rerum omnium Arbiter & Dominus propter unam ſui gloriam omnia operatur. 4. unicuique debita licet ſine ſolutione remittere, at peccata ſunt debita & Deus creditor 6. Sic argutatur Socin. de Serva. part. 1. c. 1. Sic Crelli. De vera Relig. lib. 1. c. 23. & alii.

X. Sed neque hæc ratiocinatio ut ut magno cum apparatu identidem ab hæretico proponatur quicquam ejus cauſam juvare poteſt. 1. Conſeq. vacillat; Nec enim ſi poſſet Deus de jure remittere, poſſet etiam peccata ſine ſatiſfactione condonare, aliud eſt Jus aliud Juſtitia Dei, illud poteſtas eſt, hæc virtus, nec ſi de jure remitterere liceret continuò liceret de Juſtitia, poteſtas eò uſque laxari poteſt quouſque patitur Juſtitiæ latitudo, ita ut ſcilicet nihil fiat injuſtum, injuſtum autem eſt 1. quod tertium lædit. 2. quod alteri non reddit ſuum. 3. quod ipſi æquo & bono opponitur; At ſi peccatum inultum maneat, Lex Dei violatur, peccatis non redditur debita pœna, bonum publicum memorabile detrimentum patitur. Remittat ergo creditor de credito, Dominus de proprietate, ſed Judex & Magiſtratus de officio quod tum lex tum æquitas ipſa poſtulat, haudquaquam.

XI. 2. Min. abſolutè & ſimpliciter ſumpta falſa eſt, nam ſi unicuique licet de jure ſuo cedere, Ergo Magiſtratus Subditos, Parentes liberos, Deus ipſe creaturas diſpenſare poterit à debita obedientia, Ergo nulla erit judiciorum criminalium in Rep. de jure neceſſitas, furta, rapinæ, homicidia, &c. impunita dimitti poterunt, neque Lex Julia majeſtatis de adulteriis, aut Cornelia de ſicariis, aut Pompeja de parricidiis aut aliæ publicorum judiciorum leges neceſſitatem ullam quàm planè arbitrariam obtinebunt 7, E. ipſe Deus poterit impœnitentes & contumaces abſolvere; quæ omnia cùm ſint falſiſſima & æquitati ipſi naturali repugnent, ipſo fatente Adverſario, omnino ſequitur limitandum eſſe hoc pronunciatum juxta diverſas Juris acceptiones: Nimirum dantur variæ Juris ſpecies, Aliud eſt Jus privatum, aliud Jus publicum 8, de illo cedere quis poteſt, non de hoc; Aliud Jus quod ad voluptatem & utilitatem Domini tantùm ſpectat, aliud quod honeſtatem & officium reſpicit, de illo poterit Dominus remittere, at non de hoc; Nam ut is qui legis mandata curæ ejus ſit exequi non exequitur Legis & Legiſlatoris authoritatem violat; ita pariter is qui promiſſiones & comminationes Legis cùm ad eum id ſpectat non mandat executioni culpâ vacare non poteſt; Rurfus aliud eſt Jus dominicum aliud Judiciale 9, illud quadantenus remitti nihil vetat, quando ea eſt natura Dominii ut eo poſſis uti vel non uti pro libitu, at hoc non item, quia non privata res tantùm agitur, ſed bonum totius Communitatis; In hoc autem negotio, ut ſupra probatum eſt, Deus non eſt ſpectandus ſimpliciter ut Dominus vel privatus, ſed ut ſupremus Judex & Imperator qui boni publici Rector eſt & adminiſtrator, qui Legum à ſe latarum cuſtodem ſe profitetur. Denique aliud eſt Jus naturale quod ab ipſa natura fluit eaque nititur, aliud Jus liberum & poſitivum 10 quod à ſola voluntate pendet, iſtud omnino remitti poteſt & relaxari, quia liberum eſt & mutabile, illud verò nequaquam quippe immutabile & æternum; At jus puniendi peccata ut ſuperius demonſtratum eſt non eſt tantùm liberum & poſitivum quod pendet à decreto, ſed naturale & neceſſarium quod fluit ab ipſa Juſtitia & ſanctitate.

XII. Fruſtra verò arguit Adverſarius Deum juſtè id poſſere, quia ſive illud faciat ſive omittat nemini facit injuriam ſiquidem de ſuo tantùm agitur: Nam 1. majoris falſitas evidens eſt, multa quippe ſunt quæ fieri repugnat Juſtitiæ & ſanctitati divinæ, quæ tamen ſi fierent cum nullius extra Deum injuria conjuncta eſſent; Ita Deus non poteſt ſe ipſum abnegare 11, aut ſe exuere naturali dominio quod habet in Creaturas, aut Leges virtuti & honeſtati contrarias hominibus ponere, quod tamen ſi faceret nemini eſſet injurius. 2. Si valeret ratio hæretici, ex ea etiam colligere liceret poſſere Deum impœnitentes & contumaces peccatores impunitos dimittere, quod tamen non audet ipſe pronunciare, imò diſertè profitetur Deum non poſſe condonare iſtis pœnam; quid ita? non ſanè quòd cuiquam extra ſe faciat injuriam, ſed quia majeſtas legum violatur, & Juſtitia læditur ut ipſe loquitur, quam ergo reſponſionem ſuggerit, eâ ipſe utatur, nimirum etſi nemini faceret injuriam extra ſe, faceret Legibus à ſe latis, faceret Juſtitiæ ſuæ quam impunè offendi neutiquam decet, faceret bono publico cujus Tutor eſt & Adminiſtrator Deus; Dices ſic Deum ſtatui ὑπεύθυνον & ὑπὸ νόμον quaſi ſub aliena poteſtate conſtitutus ſit qui ex formula judicare debeat, Reſp. Neg. ſed licèt nullum agnoſcat ſuperiorem ad quem ſit provocatio, tamen cùm ipſe ſibi ſit Lex, ut per naturalem ſuam Juſtitiam non poteſt non Leges ponere creaturæ intelligenti juxta quas vitam & mores piè & honeſtè inſtituat, ſic per eandem non poteſt in ſuis Judiciis à Legibus ſemel latis abire, vel quod inſidet Juſtitiæ tribunal ſe ipſum abnegando deſerere.

XIII. Ad ſecundum Diſtin. homines alii ſunt privati, alii in publica authoritate conſtituti, privati non tantùm poſſunt, ſed & debent injurias ſibi illatas condonare; non ſic Judices & Magiſtratus qui ex officio tenentur ſe vindices & cuſtodes Legum profiteri. Quamvis ergo perſonæ privatæ liceat hîc de jure ſuo cedere quod plerumque eſt charitatis; At perſonæ publicæ renunciari Juri ſuo quod eſt Regiminis, præſertim ſi renunciatio iſta ullo modo cedat in damnum boni publici, non licet. 2. non valet conſeq. ab hominibus ad Deum, homines enim conſervi ſunt fratrum ſuorum, Deus autem Dominus & Judex; Jus autem puniendi uti diximus non eſt partis offenſæ quà talis, ſed ſupremæ ὑπεροχῆς & authoritatis, unde rectè Lactant. 12 Surgimus ad vindictam, non quia læſi ſumus, ſed ut diſciplina ſervetur, mores corrigantur, licentia comprimatur; Hæc eſt ira juſta quæ ſicut in homine neceſſaria eſt, ſicutique in Deo à quo ad hominem pervenit exemplum. Læſo quidem & offenſo debetur damni illati vel in bonis vel in fama reſtitutio, ſed non pœna offendentis quam ſolus exigere poteſt Magiſtratus; Ideo remiſſio hæc propriè reſpicit noxam non culpam, & privatus cùm condonat, nihil propriè facit quàm deponere ſenſum ac memoriam injuriæ acceptæ, ut vel odiſſe deſinat, vel ulciſci ampliùs nolit, ſed tamen non poteſt impunitatem præſtare vel à parte Dei vel à parte Magiſtratus cujus eſt in ſcelera animadvertere, offenſas ergo remittit ille, ſed ſalvo jure tertii hoc eſt Superiorum & Dei.

XIV. Ad tertium Reſp. 1. τὸ βίαιον, Ut Principes utut clementiſſimi non poſſunt tamen nec debent ſcelera plurima impunita dimittere, v. g. crimina læſæ Majeſtatis &c. ita nec Deus. 2. ſi Principes gratiam facere poſſunt quorumdam delictorum, eorum eſt tantùm quæ condonari poſſunt abſque injuria boni publici, ita ut authoritas Legum maneat illibata, ſed Juſtitia non patitur ut extendatur ultra Legum poſitivarum violationem, vel eos caſus aut analogos quibus urbes refugii ſub V. T. conceſſæ olim Iſraelitis fuerant, nam ex officii conſcientia tenentur ulciſci crimina quæ impingunt in Leges naturales & divinas. 3. Diſpar eſt Dei & Principum ratio, quippe hi tenentur interdum clementiam exercere, ne dum ſupra modum juſti videri volunt, crudeles cenſeantur, addatque ſævitia ut Salluſt. in Jugurth. monet, plus timoris quàm potentiæ; at ipſi clementiam non poſſunt exercere quin aliquid remittant de Juſtitia; ſed aliter ſe res habet apud Deum qui ſic miſericordiam exercere poteſt ut à Juſtitia tamen non diſcedat. 4. Principes quandoque plus ſibi tribuunt de facto quàm de jure licet, nam ſi conſulimus Dei Verbum conſtituti ſunt ut exerceant Judicium & Juſtitiam gladius ipſis à Deo commiſſus ut ſint vindices ad iram eorum qui malè fecerunt 13. Itaque Legum cuſtodes ſunt & vindices, non ut de iis diſponant & diſpenſent pro libitu, ſed ut eas obſervari curent juxta illud Theodoſii lib. 4. Codi. De Legib. & Conſtit. Digna vox eſt majeſtate regnantis legibus alligatum ſe principem profiteri, adeò de authoritate juris noſtra pendet authoritas. Si ſecus fecerint, minùs rectè partibus ſibi demandatis defunguntur, nec factum juri adverſum poteſt aut debet in exemplum trahi. 5. Fatemur in eo differre quàm maximè Principes à Deo, quòd illi ſint tutores potiùs & adminiſtri boni publici quàm Domini, ſed non poteſt tamen ex eo inferri quod pertendit hæreticus, Deum multò magis ipſis Principibus de jure ſuo hac in parte remittere poſſe, imò contra ex eo colligitur quàm parùm juſtè id ſibi arrogare poſſint Principes quod hîc illis tribuitur; nam ad Deum quod ſpectat cùm bonum publicum inſeparabiliter ſit connexum cum ejus gloria, nihil poteſt illi deberi ex Juſtitia, quod iſta pariter non exigat neceſſariò, unde non modò Legum latarum auctoritas, ſed & Juſtitiæ ac ſanctitatis gloria pœnam hanc omnino depoſcunt.

XV. Ad quartum, Non negamus peccata in Scripturis vocari debita & nonnihil ſimilitudinis inter hæc duo occurrere, quia ut Deus Jus habet in nos per ſanctionem pœnalem; ita obligamur ex Lege Dei ad pœnam, ſed non ſequitur per omnia quadrare hanc ſimilitudinem, imò tritum eſt apud Philoſophos, Omne ſimile diſſimile eſſe: Conveniunt quidem in eo 1. quod ſicut creditor jus habet in re, ita Rector in pœna. 2. In donatione Jus creditoris, & in impunitatis conceſſione Jus Rectoris ad puniendum tollitur. 3. & donatio debiti & impunitatis conceſſio naſcitur ex eodem benignitatis fonte & alteri prodeſt: ſed diſſimilitudo eſt longe maxima, quòd Jus donantis & condonantis non ſit æquè liberum, quis enim ſanæ mentis exiſtimet non majorem in ordine ad æquum & rectum neceſſitatem eſſe exequendarum Legum & Juris quod circa crimina occupatur, quàm Juris & Legum de debitis pecuniariis quæ circa hujus vitæ facultates & opes verſantur? cùm Juſtitia ſcilicet nequaquam pugnat de Jure crediti ſub hac ratione cedere, ſuum donare, creditum remitterere nunquam fuit inhoneſtum: at pœnam remittere ſine ſatiſfactione interdum non fuit honeſtum ne Deo quidem, ut agnoſcit Adverſarius reſpectu contumacium & impœnitentium; ratio diſcriminis eſt quod Jus Dominii & crediti eſt tantùm Domini cauſâ, & comparatum illius gratiâ, qui illud habet; at Jus puniendi eſt totius univerſitatis & boni publici gratiâ: Juris Dominici & crediti, proximum fundamentum eſt Relatio quædam rei ad perſonam, pœnæ autem Relatio rei ad rem, illa poteſt tolli pro arbitrio perſonæ quæ Jus habet in rem illam, at hæc nequaquam, quia refertur ad rem ipſam. 2. Si ex eo quod peccatum debitum dicitur poſſe illud remitti ſine ſatiſfactione colligitur, Ergo & ex eo quòd mors dicitur ejus ſtipendium & fœtus neceſſitas ſatiſfactionis elicietur 14; nam Dux ex officio & Juſtitiæ præſcripto tenetur ſtipendium militibus ſuis perſolvere, & fœtus gravidæ neceſſariò in lucem editur, peccatum conſummatum gignit mortem. 3. Si ratio illa valet ſequeretur & obedientiam quæ pariter vocatur debitum 15 non ſoris Juris neceſſarii & immutabilis, nec Juſtitiam divinam exigere ut Lex ulla præſcribatur hominibus, vel ut homines Creatori ſuo ſubſint, quod falſiſſimum eſt. 4. Denique ſi per omnia quadrare debet ſimilitudo facilè evincetur Deum etiam ſine ullo vel fidei vel pœnitentiæ reſpectu peccatum condonare poſſe quod tamen conſtanter negat Adverſarius, quemadmodum penes creditorem eſt totum debitum debitori ſuo abſque ulla conditione remittere.

XVI. Sic pro poſſibilitate remiſſionis ſine ſatiſfactione diſputabat hæreticus: Quia tamen non deſunt etiam è Noſtris qui licèt neceſſitatem hypotheticam ſatiſfactionis mordicùs tueantur, neceſſitatem abſolutam pariter cum ipſo impugnant, Deumque poſſre omnino ſi libuerit peccata abſque ulla ſatiſfactione remitterere contendunt, atque inter alios Doctiſſimus Twiffus in Vindici. ſuis Gratiæ, &c. non abs re futurum eſt ſi paucis præcipuas ejus rationes ad examen revocemus, 1. Si Deus, inquit, non poteſt remittere peccata ſine ſatiſfactione, inde ſit, vel quia non poteſt per potentiam, vel per Juſtitiam, At neutrum dici poteſt; Non per potentiam quia ſi non poſſet, tum peccatum condonari ſive non puniri erit ſimplictier impoſſibile, & propoſitio hæc Peccatum non punitur conſtabit ex terminis contradictoriis: Non etiam per Juſtitiam, quia ſi Deus poſſet aliquid per potentiam, & non poſſet per Juſtitiam, ſequeretur Deum aliquid poſſe quod ſit injuſtum, quod implicat. Reſp. Perperam hîc ſeparantur conjungenda, Potentia nimirum & Juſtitia, hoc enim quæritur, An Deus poſſit per Juſtitiam, ſeu an non Juſtitia lædatur eo ipſo quo peccatum inultum dimittitur: fruſtra ergo diſputat de potentia ſeorſim à juſtitia ſumpta, quia Deus etſi omnia poſſit, nihil tamen poteſt quod ſit injuſtum. Quod Deus non poteſt reſpectu unius Attributi, reſpectu nullius id poteſt, v. g. Si Deus non poteſt aliquid reſpectu veritatis id ſub nullo reſpectu poteſt. In actibus voluntatis divinæ purè liberis alia res eſt, in ſenſu enim diviſo aliquid poteſt facere v. g. plures mundos creare, quod in ſenſu compoſito, & ſuppoſito decreto non poteſt. At quæ Attributo alicui conveniunt varios non admittunt reſpectus, ſed ſunt in ſuo genere neceſſaria; unde quia non poteſt fieri per Juſtitiam ut Deus peccatum non puniat, ſequitur Deum hoc nec poſſe nec velle. 2. Etſi contradictio non videatur formaliter in terminis iſtius propoſitionis Peccatum non punitur, occurrit tamen virtualiter in re ipſa. Nam ſi poteſt Deus peccatum non velle punire, poteſt non odiſſe; nam odiſſe nihil aliud eſt quàm velle punire, ſi poteſt peccatum non odiſſe poteſt amare, ſi poteſt amare, poteſt velle non eſſe ſanctus & Juſtus, & ſic poteſt ſeipſum abnegare & velle non eſſe Deus quod implicat. Deinde implicat Deum eſſe hominum Dominum jure naturali & indiſpenſabili, homines autem ei non eſſe ſubjectos, nec quoad obedientiam nec quoad pœnam quod directè fieret ſi peccatum evaderet impunè. 3. Contradictio non ſpectanda eſt ſimpliciter in ordine ad potentiam, ſed ad Juſtitiam, quam propriè pœna ſpectat, unde non quæritur ſimpliciter An Deus poſſit, ſed an poſſit juſtè peccatum condonare ſine ſatiſfactione, quod fieri non poſſe ſupra evicimus.

XVII. 2. Sic arguit, Poteſt Deus mitiorem pœnam inferre peccatori quàm peccatum meretur, Ergo poteſt pro abſoluta ſua potentia pœnam univerſam ſuſpendere: nam ponantur, inquit, tres gradus pœnæ promeritæ, huic ſi poſſit Deus ſubtrahere unum gradum, cur non & alterum, & ſi duos poſſit, cur non & tertium reliquum? Deinde poteſt remunerari ultra condignum, E. poteſt punire citra condignum, & ſi hoc, aliquem gradum peccati dimittet impunitum. Reſp. ad primum, Negant hîc quidam Conſeq. Majoris nam etſi aliquo modo mitigare poſſet pœnas peccati, non ſequetur tamen poſſe eas omnino tollere vel auferre; Nimirum ut obſervat Author ſupplem. in Scot. in iv. ſentent. Diſt. 46. q. 4. Juſtitia latitudinem quandam graduum ſuorum habet extra quam ſi Deus puniret Juſtitia non uteretur, ideo licèt poſſet dimittere gradum unum pœnæ, non ſequitur tamen Ergo quemlibet, & omnem omnino pœnam quia tunc exiret latitudinem illam ad Juſtitiam requiſitam & ſic omitteretur Juſtitiæ exercitium quod aliter exponi non poteſt quàm per ejus abnegationem; Neque obſtat quòd gradus iſte à nobis definiri non poteſt, ut V. D. poſtulare videtur, quid enim ſi id nobis homuncionibus conceſſum non eſt, an de Deo propterea negabitur? hæc arcana Deo relinquenda ſunt qui ſibi ſolus ſapienter limites finire novit & eatenus remittere jus illud ſummum & ἀπαραίτητον quatenus Juſtitiæ & ſanctitatis natura ferre poteſt; ſic ut illud exemplo etſi in alia re non tamen planè abſimili comprobemus; Mundus ſtare non poteſt ſine calore illo quo omnia continentur; non puto tamen caloris qui omnia permeat quantitatem ita eſſe definitam neceſſariò à natura, ut ne minima quidem ejus particula detrahi atque aboleri Dei potentiâ queat quin univerſi mundi moles & compages intereat, qui ergo particulam aliquam caloris ejus ſine mundi interitu ſubtrahere poteſt, nonne poterit alteram & item alteram, & ſic deinceps poteritne tandem univerſus ille ignis per particulas ſubduci extremo rerum omnium interitu? minimè id quidem? Itaque in ſubductione illa quæ latitudinem ſuam habet punctum aliquod eſt ultra quod procedi non poteſt ſine mundi interitu, quod tamen nemo definire queat. 2. ad Mino. neg. Deum ita pœnam mitigare poſſre ut partem pœnæ eſſentialiter peccato debitæ penitus ſubtrahat, Nam cùm vel leviſſimum peccatum non poſſit non odiſſe, non poteſt etiam non punire; quod ſi aliquatenus pœnas temporales impiorum mitigare videtur nonnunquam in hoc mundo vel differre, quo faciliùs hæc Dei benignitas eos adducat ad pœnitentiam vel ἀναπολογήτους reddat, non ſequitur tamen propterea eum auferre pœnam debitam; nam quod differtur non aufertur tamen, imò tarditatem ſupplicii gravitate poſtea compenſat; neque quicquam hac in parte ſit quod laudem Juſtitiæ divinæ deterat, punit enim neceſſariò, at non neceſſariò omni tempore & loco, imò multiplicem in pœnæ diſtributione admittere poteſt œconomiam, ut antea dictum eſt. Aliud eſt ergo loqui de pœna in genere & abſolutè in ſe, aliud de ea relatè conſiderata reſpectu modorum, graduum & aliarum circumſtantiarum quas Deus ob majorem gloriæ ſuæ manifeſtationem illi aſſignavit, libertate enim circa modos & gradus conceſſâ qui ex libera Dei ordinatione fluunt, non ſequitur pœnam ipſam quà pœnæ ratio in ea ſervatur & à Juſtitia Dei naturali fluit, penitus tolli poſſe. Ad 2. de remuneratione ultra condignum Negat. Conſeq. Nam longum latumque diſcrimen intercedit inter bona & mala opera, remunerationem & pœnam, quippe cùm Deus remuneratur, facit id planè gratuitò, cùm bona opera noſtra ſint debita nihilque mereantur: at cùm punit facit id non ex mera libertate, ſed ex intrinſeco culpæ demerito & Juſtitiæ inexorabilis ratione, Itaque non, ſi poteſt remunerari ultra condignum, poterit etiam citra condignum punire.

XVIII. 3. Objicit. V. D. Si Deus poteſt cruciatum quantumcunque etiam infernalem alicui inferre citra ullum demeritum; Ergo poteſt etiam non obſtante quantocunque demerito quamtamcunque pœnam ſuſpendere, Conſequentia ex eo patet quod Deus multò pronior ſit ad benefaciendum quàm ad puniendum. Reſp. Hîc verò varia ſunt quæ obſervatione digna videntur: Primò vel per ſuſpendere intelligit tantummodo ad aliquod tempus differre ob idoneas aliquas cauſas, cæterùm exacto illo tempore pœnam irrogare, quæ ſi ejus mens eſt nihil facit adverſus nos, Id enim ultrò ſæpe conceſſimus, negavimus tantùm inde ſequi Deum poſſe peccata hominum dimittere citra ullam omnino punitionem, ſi verò ſuſpendere illi eſt omnino prætermittere impunitum; primò Conſeq. vacillat, quia aliud eſt loqui de cruciatu aliud de pœna, Etſi poſſet inferre cruciatum, non poſſet tamen pœnam, quia pœna omnis ſi juſta eſt peccatum infert, dicit enim damnoſum aliquid ei qui Legem tranſgreſſus eſt: ut ergo non poteſt pœnam inferre alicui per Juſtitiam citra antecedens aliquod demeritum, ita nec auferre pœnam poterit per eandem juſtitiam ſine prævia ſatiſfactione. Deinde antecedens etiam ambiguum, nam vel id poteſt Deus per Jus illud abſolutum & ſummam ὑπεροχὴν quam obtinet in Creaturam, vel per Jus ordinatum & virtutibus temperatum, ſi prius intelligat fruſtra eſt, nam ut in ſtatu Controverſiæ declaravimus quæſtio noſtra non inſtituitur de Jure illo ſummo & abſoluto quod immenſum quidem & infinitum agnoſcimus, ſed quale quantumque ſit ignoramus, neque eo audaciæ prorumpimus ut definitè velimus; ſi verò de poſteriori loquitur; Omnino negamus Deum juxta Jus illud Creaturæ innocenti cruciatum infernalem inferre poſſe, quia hoc repugnaret manifeſtè Bonitati & Juſtitiæ quam in Verbo patefecit, quæ bonis benè, malis vult eſſe malè. Et ut peccatorem nequaquam velle punire implicat abnegationem Juſtitiæ: Ita immerentem quantocunque cruciatu vexare abnegationem aliquam inferret clementiæ & miſericordiæ quod utrumque æquè indignum & impoſſibile: Interim diſtinguenda etiam eſt cruciatûs immiſſio, nam vel ſempiterna poteſt eſſe vel temporaria tantùm per œconomiam aliquam & exiguum ſpatium, De priori negamus Deum illam uſurpare poſſe, de poſteriori ſi concederemus, nullum tamen propterea cauſæ noſtræ fieret præjudicium, neque enim ſi Deus aliqua graviſſima de cauſa hominem pium & ſanctum cruciatu aliquo ad exiguum tempus exercere voluerit ad probandam fidem & conſtantiam ejus, ut viſum eſt in Jobo & ſanctis martyribus, continuò ſequetur poſſe etiam impunitum peccatum omnino dimittere, nam teſtibus JCtis. quæ breve ad aliquod tempus fiunt per diſpenſationem aliquam ne fieri quidem videntur, Ex. g. poterit ſummus Magiſtratus egregium civem ad exiguum tempus duriſſimis laboribus exercere idoneâ de cauſa, non ſequitur tamen inde eundem ſapientem & juſtum Magiſtratum nefariorum prædonum ſcelera perditorumque civium perduelliones præterire omnino impunitas.

XIX. 4. Obji. Si Deus non poteſt peccatum impunitum dimittere tum neceſſe eſt ut puniat neceſſitate abſolutâ. Quod dici cum ratione non poteſt, quandoquidem non ſemper punit, neque quantum poteſt punit. Reſp. 1. neceſſitas abſoluta vel eſt bruta & merè naturalis ut in agentibus naturalibus, vel rationalis ut in liberis; quæ priori modo operantur, & ſemper & quantum poſſunt agunt ut ignis cùm urit, ſed quæ poſteriori non item, Iam Deus punit peccata neceſſitate abſolutâ non brutâ & ἀλόγῳ ſed rationali & Ethica ut ſupra dictum. Nam etſi Iuſtitia naturaliter Deo inſit, exercitium tamen ejus pendet à voluntate, ex qua omnia operatur 16 & à qua pendet & quando & quantum vel nunc vel tunc puniat; Punit ergo quando & quantum vult, ut tamen punitio ſemper fundetur in juſtitia, & Iuſtitia nitatur natura Dei. 2. Abſolutum dicitur bifariam, vel quod eſt abſolutum à conſilio & decreto voluntatis, ſic negamus Deum abſolutè peccata punire, quia nunquam hoc præſtat niſi intercedente ejus conſilio, Vel quod non à mero Dei arbitrio pendet, ſed in natura & naturali proprietate fundatur, ſic verum eſt Deum abſolutè punire.

XX. Atque hæc fuit prima argumentorum Claſſis quibus potuiſſe Deum remittere peccata abſque ſatiſfactione probare contendunt, Succedit altera, in qua Deum id ipſum voluiſſe contendit hæreticus, 1. quia ſub V. T. nihil aliud Deus ab hominibus peccatoribus ad veniam conſequendam exigebat quàm fidem & pœnitentiam 17, & adeò verum eſt, inquit, Deum pœnitentibus peccata non imputare, ut etſi ſententiam jam tulerit contra delinquentes & eos perdere conſtituerit, ſi tamen illi ſuorum ſcelerum pœnitentiam agant, ipſum quoque jam latæ ſententiæ pœniteat, ita ut eam revocet & reſcindat & eos iterum in gratiam recipiat, quod tum ex loco Ierem. modo laudato, tum exemplo Achabi patet 18. 2. fideles ipſi veniam conſecuti dicuntur per fidem ſolam ſine ulla ſatiſfactionis mentione, ut de Abele refertur quòd per fidem Deo placuerit 19, qualis autem ſit illa fides deſcribitur v. 6. dum ait accedentem ad Deum debere credere Deum eſſe & eſſe remuneratorem requirentibus ipſum. 3. formula fœderis novi eſt planè gratuita quæ meminit quidem remiſſionis peccatorum & Legis inſcriptionis, ſed nequaquam ſatiſfactionis 20. Imò ne poteſt quidem, nam remiſſio & ſatiſfactio ſibi invicem opponuntur, nec gratis remittere dici poteſt qui exigit ſatiſfactionem. 4. addit parabolam quæ extat Matth. xviii. eandem gratuitam Dei remiſſionem confirmare. Rex enim nullam ſatiſfactionem exigit à ſervo ſuo ſed totum debitum illi planè remittit, deinde ibidem dicitur Deus nobis remittere quo modo aliis remittimus, at remittere debemus ſine ſatiſfactione. 5. urget verbum χαρίζεσθαι quo utitur Paulus 21 dum de remiſſione peccatorum loquitur, quod omnimodam videtur liberalitatem & beneficentiam deſignare, multum autem detraheretur ſummæ illi munificentiæ ſiquidem plenam debiti ſolutionem à Vade poſtularet. Socin. de Servat. l. 3. cap. 2. & Prælect. cap. 17.

XXI. Hic revera præcipuus eſt cardo quæſtionis quo ſemel poſito facilè lis tota poterit dirimi; Nam etſi daretur Deum poſſre ſine ſatiſfactione peccata condonare, id tamen fruſtra foret ſi aliunde conſtaret eum id haudquaquam velle. Videndum ergo imprimis quænam ſit ſuper hac re Dei voluntas, quodve conſilium nobis in Verbo patefecerit. Adverſarius quidem mordicùs tuetur Deum voluiſſe abſque ulla ſatiſfactione peccata remittere, & rationes varias tum ex V. tum ex N. T. ad hoc ipſum probandum corradit, ſed præterquam quòd in ſuperioribus jam fuſè ſatis contrarium evicimus, facilè ex argumentorum ſolutione ſententiæ iſtius falſitas patebit; Nam ad primum quidem quod attinet diſtingue quod ab homine ipſo requirit Deus, ab eo quod exigit ab ipſo Vade qui vicem ejus ſubit: ſanè ab hominibus ipſis peccatoribus nihil niſi fidem & pœnitentiam exegiſſe Deum ultrò fatemur, quia nihil ab iis proficiſci potuit quod Juſtitiæ divinæ examen ſuſtinere atque ipſius iram placare poſſet, ſed hoc non obſtabat tamen quominus ex parte Sponſoris alicujus ſatiſfactionem poſtularet, ſiquidem nec veritas nec ſanctitas ejus pati poterant inultum abire peccatum; Imò cùm fides neceſſariò ſatiſfactionem præviam ſupponat quam ut proprium & ſpeciale objectum apprehendat & per intimam ἰδιοποίησιν ſibi applicet, ſi fides requiritur, eo ipſo etiam ſatiſfactionis neceſſitas demonſtratur. 2. pecca. falſ. hypo. quaſi fides & pœnitentia ſint cauſæ antecedentes & meritoriæ propter quas remiſſio nobis à Deo concedatur, cùm ſint tantùm media conſequentia quibus remiſſionem factam nobis applicamus & de ea certiores reddimur, vel ſaltem conditiones quæ in juſtificato requiruntur ut beneficio iſto fruatur, remittuntur ergo peccata credentibus & pœnitentibus, ſed non propter fidem aut pœnitentiam, ſed propter obedientiam & mortem Chriſti, habemus redemptionem in ſanguine ejus, hoc eſt remiſſionem peccatorum 22 & ratio id perſuadet. Nam certum eſt neque fidem neque pœnitentiam & vitæ novitatem in nobis dari niſi quam Spiritus Sanctus nobis ipſis vi ſua efficaciſſimâ & vorticordiâ indiderit, at Spiritum nemini conferre poteſt Deus niſi jam pacatus & propitius nobis factus; pacatus autem & propitius dici nequit niſi quia peccatorum à nobis adverſus Majeſtatem ſuam admiſſorum gratiam ſummâ ſuâ clementiâ facere non dedignatur: cùm ergo fides & pœnitentia ſint effecta quæ oriuntur & pendent ab iſta reconciliatione, ejuſdem cauſæ antecedentes eſſe nequeunt niſi velimus aliquid ſeipſo eſſe prius & poſterius. Quid quòd cùm peccatorum remiſſio ſit actus Juriſdictionis ut antea dictum eſt, & actus hujuſmodi qui aliquam Legis executionem poſtulat, non poteſt ea ſoli fidei vel pœnitentiæ tribui; requiritur enim hîc aliquid ad cujus præſentiam & meritum ceſſet reſipiſcentis reſpectu ſanctio pœnalis Legi addita, quæ ſuam adhuc vim obtinet circa impœnitentes; hoc verò neutiquam præſtare poteſt vel fides vel pœnitentia; Non fides, tum quia ex ſe nihil habet, ſed omnia mutuatur à Chriſto quem reſpicit; tum quia ſi propter ipſam juſtificaremur tanquam opus, jam Juſtificatio non eſſet ex gratia 23 & relaberemur ad vetus fœdus Legis à quo per Chriſtum liberati ſumus: Non etiam pœnitentia & converſio, nam præterquam quòd nunquam eum perfectionis gradum poteſt aſſequi qui Legi reſpondere queat, accedit etiam quòd cùm præſens & futurum propriè & principaliter reſpiciat quorum ratione à nobis jam debetur, non poſſit pro peccatis præteritis ſatiſfacere. Itaque nihil aliud eſſe poteſt quàm intercedens pro nobis Sponſoris Chriſti ſatiſfactio, cujus reſpectu credens & reſipiſcens cenſetur defunctus pœnâ quæ Lege fanciebatur.

XXII. 3. Diſtinguendæ ſunt pœnæ temporales ab æternis: ſi de temporalibus loquitur Adverſarius cùm ait Deum pœnitentibus veniam concedere quo ſenſu veniunt potiſſimùm intelligenda pleraque quæ ab ipſo afferuntur 24, nihil hinc colligere poterit quod faveat cauſæ ſuæ, ſiquidem miram ſapientiſſimus Judex in pœna irroganda adhibet œconomiam, nec ſi differt vel aufert pœnam iſtam temporalem reſpectu reproborum, propterea quoad illos tollit & abrogat vim ſanctionis Legalis; Adde quòd illud non ſemper intelligendum eſt de pœnis totis, ſed de tantis, non quòd planè auferantur, ſed quòd mitigentur vel differantur. Atque huc pertinet exemplum Achabi, cujus humiliationi licèt fictæ & hypocriticæ (ut ſcilicet hoc pacto teſtaretur Deus quàm grata & accepta ipſi eſſet futura vera & ſincera fidelium) hoc dare voluit ut ipſi dum in vivis eſſet parceretur, nec malum antea denunciatum infligeretur, ſed non propterea ablata eſt pœna, quando eam luere debuit in poſteris, & in inferis procul dubio etiamnum hodie luit: Cæterùm quod de ſententiæ revocatione addit ibidem hæreticus cautè intelligendum, non quòd decretum ſemel factum unquam reſcindat & mutet (quæ tamen ejus mens impia eſſe videtur) nam ut immutabilis eſt quoad eſſentiam, ita & quoad voluntatem 25, ſed quòd minas quæ per certam œconomiam, vel tacitam vel expreſſam habebant conditionem poſitâ ipſâ conditione ſuſpendat, ſententiam ergo mutare dicatur, at non conſilium ut rectè Grego. quia eam ipſam mutationem jam ita apud ſe decreverat. Jam ſi pœnam æternam intelligit, nullo argumento probabit remiſſionem factam fuiſſe citra reſpectum ad Chriſtum; imò contendimus cum Apoſt. nullam dari peccatorum remiſſionem ſine ſanguinis effuſione 26 & mortem Teſtatoris intercedere debuiſſe ad expiationem peccatorum quæ admiſſa fuerant in V. T. ut ibid. loquitur. Nec obſtat quòd nulla videatur mentio fieri ſatiſfactionis, nam licèt expreſſè & totidem verbis non extet nomen hoc, implicitè tamen & κατ᾿ ἰσοδυναμίαν crebrò ſatis occurrit, & ſi nihil aliud extaret, Sacrificia & victimæ legales quæ victimam hanc divinam & cæleſtem non obſcurè adumbrabant: Ipſa Oracula prophetica quæ non alibi complementum ſuum ſortiuntur: Promiſſiones gratuitæ in quibus omnibus Chriſtus includitur, utpote in quo ſunt Etiam & Amen 27, luculentum iſti veritati præberent teſtimonium.

XXIII. Quod addit ſecundo loco fideles dici veniam conſecutos per fidem, tantùm abeſt ut ſententiam noſtram infirmet, ut eam confirmet magis; Nam ſi per fidem ſalvati ſunt, eo ipſo & propter Chriſtum ejuſque ſatiſfactionem, hæc enim indivulſo nexu inter ſe conjuncta ſunt, nec fides ulla dari poteſt vera niſi quæ Chriſtum crucifixum intuetur 28. unde cognitione ſui juſtificaturus dicitur electos Dei 29. Et ſanè conſtans eſt Scripturæ ſententia eundem nobis omnibus tam ſub V. quàm ſub Novo Teſtamento Mediatorem fuiſſe datum nempe Chriſtum, eandem ſalutis cauſam ejus ſanguinem, idem receptionis organon fidem, eandem regni cæleſtis viam conformitatem cum ipſo, eundem felicitatis portum & terminum, Cæli ipſius hæreditatem quam nobis paravit: neque Iſai. conjectas in eum fuiſſe iniquitates omnium noſtrum & Caſtigationem pacis noſtræ poſitam ſuper ipſum dicere poſſet 30. nec Paulus unicâ oblatione conſecraſſe in perpetuum eos qui ſanctificantur 31. & mortem ipſius neceſſariam fuiſſe ad redemptionem iniquitatum ſub V. T. 32. nec Iohan. eum eſſe propitiationem non modò pro peccatis noſtris, ſed & totius mundi 33. niſi meritum & ſatiſfactio ipſius æquè ad utroſque pertineret, fideſque veterum Patrum non minus quàm Chriſtianorum eâ niteretur; Quod & ex innumeris aliis locis ſi id nunc ageremus probari facilè poſſet; Nam ſi priſci fideles ſalvati ſunt, quod Dei veritas credere omnino nos jubet contra Servetianorum & Socinianorum deliria, utique per Chriſtum debuerunt ſalvari quia in nullo alio eſt ſalus 34. Si venerunt ad Patrem utique per Chriſtum nemo enim venit ad Patrem niſi per ipſum 35. Si peccata eorum ſublata ſunt & remiſſa, utique per & propter Chriſtum in quem devolutæ ſunt omnium iniquitates, qui eſt agnus Dei tollens peccata mundi 36. uno verbo fides ſalvifica pendet à fœdere gratiæ & in illud reſolvitur, velut eſt in V. promiſſum vel ut in N. Teſtamento revelatum; at fœdus illud totum quantum quantum eſt Chriſto nititur ejuſque morte & ſanguine ſancitum eſt, prout vetus pactum ſanguine pecudum & hircorum confirmatum fuit 37. unde ſi per fidem ſalutem conſecuti dicuntur patres, omnino & per Chriſtum. Accedit etiam quod Apoſt. 38 non obſcurè qualis fuerit illa veterum fides deſcribat, cùm ait per eam Juſtitiæ eos hæredes factos fuiſſe v. 7. probrum Chriſti theſauris Ægyptiacis antepoſuiſſe v. 26. promiſſiones ipſas vidiſſe & amplexatos fuiſſe, non ſanè rerum terrenarum & temporalium ſimpliciter, ſed divinarum imprimis & cæleſtium, quandoquidem cæleſtem hæreditatem dicuntur expectaſſe v. 10. Deuſque non erubuit vocari eorum Deus quæ formula eſt fœderis gratuiti in Chriſto initi quæ pretioſiſſima quæque complectitur beneficia v. 13. 16. Nec ſi promiſſionem dicuntur non obtinuiſſe v. 39. continuò denegari poteſt illis ſalutaris Chriſti notitiæ fructus, quippe hoc ad exhibitionem Chriſti in carne quam temporibus Novi Teſtamenti reſervabat Deus κρεῖττόν τι περὶ ἡμῶν προβλεψαμένου pertinet, non ad cognitionem ipſam ejuſque vim ſalvificam quam omnino uſurpârunt, eaque ſeipſos in mediis ærumnis ſunt ſolati: fateor cognitionem illam longe obſcuriorem fuiſſe præ illa quâ fruimur nunc ſub Euangelio, cùm enim fides ſequatur revelationis menſuram, revelatione minùs clarâ adhuc exiſtente, & variis typorum & ceremoniarum involucris (quæ fuit illorum temporum ratio) implicita, non potuit fides niſi ſubobſcura adhuc eſſe & minùs evidens, ſed talis erat tamen tantaque hæc notitia, quæ ſufficeret patribus ipſis ad ſalutem indipiſcendam, quia rem ipſam luculenter ſatis patefaciebat, etſi modum & particulares circumſtantias nondum expreſſè, ut factum poſtea in eventu, declararet.

XXIV. Quod addit de Abele ejuſque fide non magis urget, imò ſi ritè rem putamus pro nobis facit. 1. Si per fidem dicitur placuiſſe, utique & propter Mediatorem ejuſque meritum, fides enim ſalvifica eſſe nequit niſi illi innixa. 2. Abel dicitur ſacrificium obtuluiſſe & quidem cruentum, at quorſum niſi ut reatum fateretur ſuum, ſimulque medium aliquod propitiationis in victimarum ſanguine exquireret? at cùm certum ſit ſanguinem hircorum non poſſre tollere peccata, omnino agnoſcendum eſt ſacrificium hoc non aliter Deo gratum fuiſſe quàm quia typus & ſymbolum erat agni Dei inculpati olim in plenitudine temporum mactandi. 3. Cùm juſtus dicatur per fidem eo ipſo ſupponitur dignitatem illam obtinuiſſe, non inhærentis juſtitiæ reſpectu, ſed imputatæ quam fides ſibi applicat; Et ſanè Moſes non obſcurè illud indicat cùm ait Deum reſpexiſſe ad Abelem & ad munera ejus; primò ad perſonam, deinde ad munus, ut ſcilicet ſignificaret non perſonam propter ſacrificium, ſed ſacrificium propter perſonam placuiſſe, quia ipſe gratioſus erat Deo per fidem, atque hæc eſt ratio procedendi fœderis gratiæ in quo judicium non ſit de perſona ex opere, quod in fœdere legali obtinet, ſed de opere ex perſona. 4. fruſtra verò ad deſcriptionem fidei ab Apoſt. datam recurrit Adverſarius, ut oſtendat nullum reſpectum ad Chriſtum includere, quia hæc duo tantùm poſtulantur, ut credamus Deum eſſe & ſimul μισθαποδότην quærentibus ipſum: Quippe licèt explicitè ipſius non meminerit (quia de Enochi aliorumque patrum qui priſcis illis temporibus vivebant fide potiſſimùm loquebatur, quæ propter obſcuriorem & minùs plenam revelationem in generaliioribus verſabatur) implicitè tamen & neceſſariâ conſequentiâ eum complectitur: Nam nec quis qualiſve ſit verus Deus poteſt noſci ſine Chriſto 39. nec quæri poteſt ad ſalutem niſi per ipſum qui via eſt, veritas & vita, nec remuneratorem eum quis verè ſentiet, Euangelicè nimir. & in fœdere gratiæ per mercedem gratuitam 40. (nam per Legem omnis ſpes mercedis conſequendæ ſublata nobis eſt) niſi qui in Chriſto eum intuetur in quo benedicimur benedictione omni ſpirituali 41. unde duplex ille fidei actus & vera Dei cognitio, & fiducialis gratiæ ipſius apprehenſio, Mediatoris notitiam ſecum neceſſariò trahunt in quo utrumque beneficium conſequimur.

XXV. Tertia jam ſuccedit ratio à N. Fœderis formula petita ex Jerem. xxxi. ſed non validior præcedentibus: Teſtatur quidem & pollicetur Deus ſe propitium fore populo ſuo, nec peccatorum ejus recordaturum ampliùs, ſed nequaquam aſſerit ſe peccata condonaturum citra Chriſtum, quod pertendit hæreticus, non negat imò neceſſariò ſupponit ſatiſfactionem, Deus enim propitius eſſe nequit niſi in Chriſto & propter Chriſtum qui ideo ἱλασμὸς dicitur 42. unde prophetæ omnes (in quibus & Jeremias) teſtimonium præbent remiſſionem peccatorum per nomen ejus (hoc eſt virtutem & efficaciam) accepturum omnem credentem in eum 43. & Redemptio per Chriſtum obtigiſſe dicitur juxta fœdus quod cum Patribus iniit & verba quæ per Prophetas jam olim pronunciavit 44. Adde quòd cùm Deus hîc profiteatur ſe fore Deum populi ſui, quæ promiſſio gratuitam adoptionem & omnigenas benedictiones complectitur 45. non poteſt excludi Mediatoris μεσιτεία abſque quo Deus eſt ignis conſumens & lux inacceſſa; Atque hinc eſt quod Deus ſibi reconciliare dicatur mundum, ſed in Chriſto 46. Deuserat in Chriſto mundum reconcilians ſibi non imputando illis ſua peccata quod ſi quæratur ratio & fundamentum iſtius reconciliationis in Chriſto, ſubjicit eam Apoſt. v. 21. dum ait peccatum factum fuiſſe, id eſt victimam pro peccato (prout אשם & חטאה apud Hebræos utrumque ſignificat tam piaculare ſacrificium quàm delictum & crimen) atque ita oſtendit Paulus non aliam dari reditionem in gratiam cum Deo niſi quæ in ſolo Chriſti ſacrificio fundata eſt: tantùm abeſt ergo ut hac remiſſionis promiſſione inferri debeat aut poſſit ſatiſfactionis negatio, ut contrà Apoſt. non alibi fortiùs aſſerat neceſſitatem & fructum ſacrificii & ſanguinis Chriſti quàm cùm de hoc fœdere novo loquitur, quod imprimis patet in epiſt. ad Hebr. cap. vii. viii. ix. ſed præſertim cap. x. in quo rejectis omnibus ſacrificiis Leviticis tanquam inutilibus, ad expiationem peccatorum procurandam, unicam Chriſti oblationem ſubſtituit quæ tantæ rei perficiendæ par fuerit & ſufficiens.

XXVI. Sed nondum videtur tamen ſatiſfactum Adverſario, contendit enim ex ipſa remiſſionis poſitione ſatiſfactionem everti, Remiſſio enim, inquit, & Satiſfactio ſibi invicem opponuntur, nec gratuita dici poterit remiſſio ſi debitum omne quantum quantum eſt exigitur. Sed in eo vehementer fallitur, dum opponit componenda, & tanquam ἀσύνετα exagitat quæ amicè inter ſe conſpirant; Tantum abeſt enim ut remiſſio peccatorum & ſatiſfactio inter ſe pugnent & ſe mutuò tollant ut ſine ſatiſfactione non detur remiſſio peccatorum 47. Equidem Scriptura dicit nos Juſtificari gratis, & peccata nobis remitti, ſed eadem docet Chriſtum pro nobis dediſſe ſeipſum ἀντίλυτρον 48. teſtatur revera Deum nos ſervaſſe per viſcera miſericordiæ & ſummâ quâdam φιλανθρωπίᾳ & gratiâ 49. ſed eadem oſtendit nobis Chriſtum propter peccata noſtra attritum & in mortem traditum 50. & hoc luculenter demonſtrat Paulus in illuſtri loco Rom. iii. 24. ubi Juſtificationem gratuitam cum redemptione per ſanguinem Chriſti conjungit, dum Juſtificati gratis dicimur per gratiam ipſius, ſed per redemptionem quæ eſt in Chriſto Jeſu. Quid quod ex Levit. cap. iv. & v. colligitur non modò ſatiſfactionem & remiſſionem ſimul conſiſtere poſſre, ſed hanc illam neceſſariò ſupponere tanquam cauſam expiabit, inquit, eum ſacerdos & remittetur ei 51. Viden' ut ex expiatione remiſſio pendet quia non poteſt remittere peccatum Deus quin primò juſtitiæ ipſius fuerit ſatiſfactum: ſic in Epiſt. ad Philem. Paulus vult debitum Oneſimi ſibi imputari, & ſimul veniam pro ipſo deprecatur v. 18. ſi quid læſit aut debet hoc mihi imputa, Ego Paulus ſcripſi manu mea, ego dependam. Ita Chriſtus remiſſionem peccatorum nobis acquirit, ſed dum pro nobis ſatiſfacit, in eum enim finem ſponſorem ſe ſiſtit Deo qui ſatiſfaciat ut nobis remiſſio obtingere poſſit; nimirum hîc diſtinguenda venit ſatiſfactio vel propria vel aliena & vicaria: Sanè ubi ſatiſfactio propria ipſius debitoris intercedit, nulla datur remiſſio, at cùm ſatiſfactio accedit vicaria omnino poteſt dici remiſſio facta principali debitori: hîc verò ita ſe res habet, neque enim pependimus ipſi Juſtitiæ divinæ λύτρον, ſed Sponſor pro nobis, & quidem talis Sponſor qui à Deo ipſo nobis datus eſt: Unde gratia Dei hîc mirificam ſe exhibuit duplici potiſſimùm nomine; Primò dando nobis Chriſtum qui vices noſtras obiret & pro nobis ſatiſfacereret; Deinde ſatiſfactionem ipſius & obedientiam nobis imputando propter quam remiſſio à miſericordia concedi poteſt abſque ullo Juſtitiæ divinæ præjudicio. Concludimus ergo remiſſionem & ſatiſfactionem eſſe tantùm ἀσύνετα quando ad idem prorſus referuntur, quod hîc non occurrit, ſatiſfit enim Juſtitiæ Dei, & per & propter illam ſatiſfactionem remittuntur nobis gratis peccata, ſatiſfactio fit à Vade, remiſſio nobis: Ita Juſtitia & miſericordia ſe mutuò oſculantur, Juſtitia in peccatum, miſericordia in peccantes, ubi Remiſſio nos, ſatiſfactio Deum habet pro termino.

XXVII. Urget verò adhuc ulteriùs Adverſarius & inauditum eſſe clamitat ut Creditor cui ſatiſfactum eſt per ſolutionem rei debitæ, vel ab ipſo debitore, vel à ſponſore præſtitam dicatur debitum remittere, Verùm ut hîc eximatur ſcrupulus, diſcrimen obſervandum eſt inter debitum pecuniarium & criminale & utriuſque remiſſionem. In illo non poteſt dari remiſſio ubi ſolutio intercedit, undecunque adveniat, quia eſt ſolutio illius ejuſdem rei quæ debetur: At in criminalibus ſecùs ſe res habet, nam reus pœnam propriam debuit legi, Vas verò dat tantùm vicariam, unde ut acceptetur hæc ſolutio in gratiam Rei opus eſt Judicis remiſſione; nimirum ut rectè notârunt JCtī. ſolutio duplex dari poteſt, alia quæ ipſo facto liberat, alia non ipſo facto: ipſo facto liberat ſolutio rei planè ejuſdem quæ fuit in obligatione, ubi ergo idem omnino ſolvitur, aut à debitore ipſo aut ab alio ejus nomine, nulla contingit remiſſio, nihil enim circa debitum agit Creditor aut Rector, unde ſi quis pœnam pertulerit quam debet, liberatio erit, remiſſio non erit: At alia quævis ſolutio ipſo facto non liberat aut obligationem perimit, putà ſi aliud quàm quod in obligatione eſt ſolvatur 52. ſed neceſſe eſt actum aliquem intercedere creditoris aut Rectoris, qui actus rectè & uſitatè remiſſio dicitur, talis autem ſolutio quæ aut admitti aut recuſari poteſt, cùm admittitur ſpeciale nomen habet ſatiſfactionis quæ interdum ſolutioni ſtrictiùs ſumptæ opponitur 53. Atque hinc vera petenda eſt ratio propter quam pœnæ corporalis vicarius; ut in debito pecuniario ſolvendo pœnam ipſo facto reum liberare nequeat, hoc enim accidit primò & per ſe non quia alius ſolvit, ſed quia aliud ſolvit quàm quod eſt in obligatione, nam Legis obligatio ipſum delinquentem pœnæ ſubjiciebat, unde illud noxa caput ſequitur, ideo ut ex pœna unius alteri liberatio contingat, actus quidam Rectoris debet intercedere qui Reſp. Legis relaxatio dicitur & ἐπιείκεια, Reſp. debitoris remiſſio, quia remittitur pœna propria & acceptatur vicaria. Itaque licèt fortè in debito pecuniario, qui à ſponſore ſolutionem accipit non poſſet dici remiſiſſe debitori, at in Criminalibus ubi Judex eſt abſolutus, nec tenetur alterius quàm ipſius rei ſolutionem admittere, ſi velit à ſponſore pœnas exigere ut ita juſtitiæ ſatiſfiat, dicetur ille quidem debitum exegiſſe, ſed tamen perſonæ debitrici peperciſſe, quatenus aliam in ejus locum ſubrogari ex mera miſericordia paſſus eſt.

XXVIII. Atque hinc facilè ſolvitur ſophiſma illud quod ſubinde reponit hæreticus, Ubi nullum eſt debitum ibi nec remiſſio dari poteſt, At ubi debitum ab uno in alium translatum eſt non eſt ampliùs in eo à quo translatum eſt, E. neque illi poteſt fieri remiſſio; poſtmodùm ſubſumit, At peccata noſtra ſecundùm nos, in Chriſtum Vadem noſtrum translata ſunt E. non ampliùs ſunt in nobis, nec per conſequens poſſunt nobis remitti: Reſp. Nam ubi transfertur debitum ſecundùm illud omne quo debitorem ipſum obligat, omnino non eſt ampliùs in ipſo debitore, eatenus ut propterea pœna ulla plectendus veniat; At hîc licèt transferatur in Chriſtum debitum noſtrum dum in eum conjiciuntur iniquitates noſtræ 54. non poteſt tamen transferri ratione illius modi ſecundùm quem à nobis debebatur, debebatur enim pœna propria, quæ quia perſonalis eſt transferri non poteſt. Itaque hac in parte locus fuit remiſſioni, quippe cæleſtis Pater pœnam quæ à nobis ferri debuit nobis ultrò condonat, quia eam exegit à Chriſto: fruſtra ergo translationem debiti opponit ejuſdem remiſſioni, cùm in eum finem translatum ſit in Chriſtum ut nobis remitti poſſit, quemadmodum Paulus vult debitum Oneſimi in ſe transferri ut ipſi parceretur. Neque hîc naturæ remiſſionis ulla vis ſit propterea, hoc enim tantùm poſtulat, ut fiat ex gratia & liberalitate remittentis, nihil pendente eo qui liberatur.

XXIX. Cæterùm cùm dicimus Miſericordiam Dei non remitterere peccata niſi intercedente ſatiſfactione, cave ne propterea exiſtimes Dei miſericordiam cauſam aliquam ſuperiorem habere & non eſſe abſolutam: Miſericordia enim bifariam ſpectari poteſt vel ratione cauſarum antecedentium, vel ratione conditionum ei ſubordinatarum, & cauſas quidem præcedaneas quod attinet abſolutiſſima eſt omnino, quippe quæ extra ſe nullas habeat cauſas quibus moveatur ad miſerendum, miſeretur enim quia amat, & amat quia bonus eſt unde ſoli Dei voluntati Scriptura tribuit quod Deus noſtri miſereatur 55. non autem ſatiſfactioni Chriſti, vel alteri cuipiam rei: ſed quod ad media & conditiones ſubſequentes ſpectat, quorum interventu derivantur in nos effecta divinæ miſericordiæ, miſericordia non debet dici abſoluta, neque enim remiſſio peccatorum quod præcipuum eſt miſericordiæ donum nobis abſolutè & citra ullius conditionis reſpectum conceditur; tres enim habet conditiones ſubordinatas, ſatiſfactionem Chriſti ut cauſam meritoriam, fidem ut inſtrumentum remiſſionem illam ex Dei gratia in Chriſto accipiens & pœnitentiam ut conditionem ſine qua non beneficium illud nobis confertur.

XXX. Ad 4. de parabola quæ extat Matth. xviii. 2. 3. & ſeq. Reſp. Parabolas & ſimilitudines non debere urgeri ultra ſcopum aliàs abſurda multa & falſa ſequerentur, quo pertinet utiliſſima regula à Chryſoſt. olim tradita homi. 64. in Matth. μὴ χρὴ πάντα τὰ ἐν ταῖς παραβολαῖς κατὰ λέξιν περιεργάζεσθαι ἀλλὰ τὸν σκοπὸν μαθόντας δι᾿ οὗ συνετέθη τοῦτον δρέπεσθαι, & μηδὲν πολυποραγμονεῖν περαιτέρω: ſic Chriſtus ſe confert furi, nos verò quæſtori de alieno largienti, non quòd vel ipſe rem alienam ſubtrahat invito Domino, vel quòd nos idem facere oporteat, ſed tantùm in eo quòd & ille inſtar furis ſuperveniat improviſus & nos de noſtro facere oporteat quod prudens ille quæſtor de alieno; Ita hoc in loco ſcopus Chriſti eſt commendare nobis benignitatem & miſericordiam in proximum, eò quòd Deus in nos benignus ſit, oſtendereque adeò eos qui ad ignoſcenda fratrum delicta ſunt inflexibiles peſſimè ſibi conſulere, & ſtatuere ſibi Legem nimis duram & gravem, quia experientur Deum æquè rigidum & inexorabilem erga ſe ipſos; In hoc conveniunt Deus & Rex quod benigni ſint in eos qui longe infra ſe ſunt poſiti, hanc benignitatem Deus teſtatur pœnas remittendo, Rex remittendo pecuniam debitam: Sed ut aliud eſt debendi genus, ita & aliud remittendi, nam de credito quod jus ad utilitatem creditoris comparatum eſt ſtatuendi quiſque liberrimam habet poteſtatem, & quò minus exigit eo eſt liberalior, exigendo autem nullum actum virtutis propriè exercet: At de pœna quæ ad bonum commune & ad ordinem pertinet, non habet pariter Rector diſpenſandi poteſtatem, & cùm pœnam exigit, virtute quadam utitur quæ Juſtitia diſtributiva dicitur: Non negamus E. in eo Deum & Regem hunc differre quod Rex citra ſatiſfactionem, Deus autem non citra ſatiſfactionem debitum remittat, ſed cùm in eo non ſita ſit ſimilitudo, non poteſt nec debet urgeri, aliàs ſequeretur etiam nec Judices à fontibus pœnas expoſcere debere; & peccata ſemel dimiſſa coram Deo reviviſcere, Ita rectè obſervatum eſt diſtinguendum eſſe inter materiale & formale parabolæ, ut hoc præcipuè ſpectandum eſt, ita in illo non anxii nimis eſſe debemus in ſingulis partibus aut verbis adaptandis & ad rem ſpiritualem accommodandis, quia licèt faciant ad parabolam circumſtantiis ſuis ornandam, non tamen pertinent ad myſterium de quo agitur.

XXXI. Ex quibus facilè ſolvi poteſt ratio altera quam petunt ex ea quæ nobis præſcribitur Dei imitatione, peccat enim fallâ à dicto ſecundùm quid: Neque enim ſi remiſſio hominum & Dei aliquatenus ſunt ſimiles, propterea æquales eſſe & per omnia pares dicendum eſt, nam eſt identitas quæ per omnia convenit, & eſt rurſus identitas quæ conſiſtit tantùm in quadam analogiâ & proportione: hactenus remiſſio noſtra divinæ æquiparatur, quod illam minimè ſimulata eſſe debet, ſed ex ſincero & genuino affectu proficiſci, ut ex diſertis Chriſti verbis in ἀποδόσει parabolæ v. 35. & ex Paulo ad Ephef. iv. 32. conſtat, ſed velle eam paritatem vel ad efficientem vel ad formam, vel ad modum omneſque circumſtantias remiſſionis extendere, eſt ἄτερ γραφῆς λέγειν, imò non ſine ſcriptura tantùm, ſed & contra ipſam, reique ipſius naturam, nam Deus non remittit peccata niſi pœnitentibus, at nos condonare debemus etiam non pœnitenti, remiſſio Dei non ſit abſque ſanguine, at noſtra non item, Deus ita remittit peccata ut non deſinat tamen ſæpe variis caſtigationibus exercere fideles quibus remiſſa ſunt, at non ſic licet homini, Itaque ſimilitudo eſt inter rem & rem, non verò inter modum rei, Ex qua nihil aliud inferri poteſt quàm æquum non eſſe ut duriores ſimus in parem, quàm Deus tantò nobis ſuperior eſt in nos miſeros homunciones, unde ſequitur non debere nos magis vindictam à proximis expetere quàm pœnam à nobis expetat Deus, Deus autem nos à pœna gratis liberavit; debet ergo & à nobis abeſſe vindictæ cupiditas; At quomodo Deus hanc liberationem peregerit ibi non dicitur, nec ad inſtitutum pertinet, in eo enim non ſimilitudo eſt, ſed diſſimilitudo, ratio diſcriminis eſt quia Deus Judex eſt, nos privati, Judici convenit ſollicitum eſſe de exemplo, privatos ea cura non ſpectat, illi poteſtas puniendi competit, at eadem privatis adempta eſt.

XXXII. Ad 5. Reſp. Cùm vox χαρίζεσθαι nihil aliud ſignificet quàm beneficium aliquod præſertim indebitum alicui conferre, nequaquam cum ſatiſfactione pugnat, vel eam excludit, quia utrumque ſed reſpectu diverſorum optimè ſimul ſtare poteſt; gratia reſpectu noſtrûm quibus indebitum beneficium planè gratis confertur, at ſatiſfactio Reſp. Chriſti à quo eam exigit cæleſtis Pater; Gratia quidem opponitur meritis noſtris, ſed merito Chriſti non item, cùm medium ſit neceſſarium ſine quo gratia Dei in nos ſeſe diffundere non poſſet, Et ſane Paulus ſatis oſtendit quomodo gratia Dei ſatiſfactionem non excludat, cùm ait Deum nos juſtificare gratis per gratiam ſuam, ſed per redemptionem quæ eſt in Chriſto Jeſu 56. & redemptos ſanguine 57. Quod verò hîc addit Adverſarius ad iſtius vocis ſignificationem hoc etiam requiri ut quis ſibi aliquid adimat ſuoque ſe commodo privet, id planè verum non eſſe non uno exemplo demonſtrare licet; ſic Chriſtus cæco ἐχαρίσατο τὸ βλέπειν 58. gratiam indebitam conferendo, ſed nullo tamen ſe privando commodo: Philippenſibus ἐχαρίσθη in Chriſtum credere & pro Chriſto pati 59. ſed nihil tamen ademptum eſt propterea Deo hoc beneficium gratioſè concedenti, ſic Paulus qui animadverſionis ſeveritatem in reum inceſti diſtrinxerat, cùm eam remittit, dicitur κεχαρίσθαι 60. Ex quibus aliiſque quæ poſſent hîc recenſeri locis liquidò apparet ad vocis χαρίζεσθαι ſignificationem ſufficere, ut ad patientem aliquid commodi & beneficii non debiti perveniat, etiamfi agenti nihil propterea decedat.

XXXIII. Licèt autem non divellendam putemus Satiſfactionem à Gratia, nihil tamen detrahimus propterea ſummæ illi munificentiæ & miſericordiæ divinæ quam Scriptura ubique prædicat; ſummam enim erga nos miſericordiam Dei fuiſſe quis non agnoſcat qui attendit eum præcluſâ Angelis lapſis in æquali nobiſcum miſeria conſtitutis omni veniæ ſpe, nobis peccatorum noſtrorum omnium gratiam facere clementiſſimè voluiſſe, utque id ſine Juſtitiæ ſuæ præjudicio fieri poſſet, ultrò ſponſorem nobis dediſſe, imò proprio & dilecto filio non peperciſſe ut nobis parceret? Nonne ſummæ fuit benevolentiæ & miſericordiæ quòd cùm ex rigore juris ipſi eſſemus ad ſupplicium rapiendi, locum tamen dederit ſubſtitutioni & fidejuſſioni alterius? Quòd in ſponſorem & expromiſſorem noſtro loco luiturum, non hominem, non Angelum, ſed unigenitum ſuum nobis tradiderit, qui communi noſtra aſſumptâ naturâ idoneus fieret Vas pro omnibus illis quos ipſi pater dabat redimendos? Quòd non contentus talem expromiſſorem nobis dediſſe, illius inſuper ſatiſfactionem noſtram ducere nobiſque imputare dignatus ſit, quo ipſius obedientia & Juſtitia noſtra facta per talem imputationem non minus coronetur in nobis glorioſiſſimâ immortalitate quàm in ipſo peccata noſtra quæ ipſius etiam facta fuerant per imputationem graviſſimis plectere voluit pœnis? Sanè non cæcum tantùm ſed ferreum eſſe oportet & quovis ſilice duriorem qui ſummam hîc miſericordiam non videt & ſuſpicit venerabundus: Neque hîc audienda hæretici vitilitigatio. Deum ut ſummè miſericordem ſe exhiberet nullam nec à nobis nec à Vade ſatiſfactionem exigere debuiſſe: Nam quia Deus ita eſt ſummè miſericors ut ſit etiam ſummè juſtus, virtutis utriuſque exercitio locus dari debuit: Ut ergo immenſam ſuam miſericordiam in electis gratuitò liberandis & ſalvandis per Chriſtum explicare voluit, ita & juſtiſſimam iram adverſus peccata oſtendere debuit, aliàs ſi hæc Adverſarii ratiocinatio valeret, ſequeretur etiam ne Deum quidem pœnâ afficere reprobos ipſos, ſed ſceleribus omnibus impunitatem concedere debere propter ſummam miſericordiam.

XXXIV. Hic verò rurfus inſurgunt impuriſſimi homines crucis Chriſti inimici. Si Deus, inquiunt, ſummâ illâ miſericordiâ impulſus filium ſuum nobis dare voluit, ut fatemur & Scriptura teſtatur, Ergo jam ante adventum Filii ſummo amore nos proſequebatur, Ergo iratus neutiquam nobis & infenſus fuit, ac proinde nec voluit nec neceſſe fuit Chriſtum pro nobis juſtitiæ ſatiſfacere & morte ſuâ nos ipſi reconciliare: Verùm nodus hîc facilè ſolvitur; 1. peccant falſâ hypoth. quaſi iraſci & diligere planè eſſent ἀσύστατα nec omnino in idem ſubjectum quanquam ſub diverſo reſpectu ferri poſſent: at ut filium diligit Pater, & illi tamen in peccatum ruenti iraſcitur, & pœnam infligit, quidni ergo potuerit cæleſtis Pater & nos ab æterno diligere, & tamen iraſci peccatis noſtris & ad placandam iram ſuam ſatiſfactionem filii nobis deſtinare: Nimir. diſtinguendum eſt in homine opus Dei ab opere Diaboli, Creatura, à peccato & vitioſitate ipſi adhærente, reſpectu prioris diligit hominem, ſed reſp. poſterioris ipſi meritò eſt infenſus; Itaque quia habemus in nobis quod odio dignum ſit, eo reſpectu objectum iræ Dei ſumus, ſed quia utcunque peccatores vitio noſtro ſumus, manemus tamen ſemper ejus Creaturæ, quod ſuum eſt Dominus in nobis perdere non vult & adhuc aliquid invenit quod pro ſua benignitate amet. 2. Diſtingue Amorem Dei, Alius eſt benevolentiæ alius beneficentiæ & unionis, prior quo nobis bene eſſe vult & propenſo erga nos fertur animo, poſterior quo non tantùm bene vult ſed & reipſa benefacit, quoad illum non diffitemur Deum nobis amicum fuiſſe etiam non antecedente Chriſti reſpectu, imò arbitramur amorem hunc non modò reconciliationem à Chriſto factam præceſſiſſe, ſed Deum ipſum moviſſe ut ſatiſfactionem inveniret abſque qua charitas illa ſumma Dei effectum ſortiri ſuum locumve habere non poterat, ſed amore beneficentiæ cenſemus Deum neminem proſequi niſi mediante Chriſti redemptione quia beneficium nullum creaturæ poteſt indulgere niſi placatus, placatus autem non eſt niſi in Chriſto: Itaque non ſi Deus nos ab æterno dilexit, continuò ſequitur non neceſſariam fuiſſe Chriſti ſatiſfactionem, imò contrà quia diligebat, voluit ſibi ſatiſfieri ut charitatis in nos ſuæ effecta diffundere poſſret abſque præjudicio Juſtitiæ.

XXXV. Hactenus duo fundamenta excuſſimus Adverſariorum, quibus dogma hoc noſtrum de Satiſfactionis neceſſitate tum Naturæ tum Voluntati divinæ refragari probare ſatagebant; ſupereſt Tertium quo ipſi etiam Juſtitiæ repugnare evincere conantur; Et quidem hoc potiſſimùm argumento. Quia nulla Lege vel conſuetudine unquam receptum eſt, imò expreſſè Dei verbo vetitum ut unus pro altero ſubſtituatur & vice ejus ac loco moriatur: in Verbo duo loca laudant quæ apertè id ipſum aſſerere videntur 1. Deut. xxiv. 16. ubi vetat Deus ne morte afficiantur patres pro filiis, vel filii pro patribus, ſed quiſque ob peccatum ſuum morte afficiatur: ne verò quis regerat Deum hominibus ſed non ſibi hanc legem poſuiſſe, probant ex Ezech. xviii. 4. 20. id etiam apud ſe ſtatuïſſe. Anima quæ peccaverit ipſa morietur, filius non portabit iniquitatem patris &c. Inter homines autem iſtius ſubſtitutionis nec Legem nec exemplum occurrere exiſtimant, imò & fidejuſſiones ſub pœna capitali à Romanis eſſe interdictas: & variæ eſſe quæ contrarium probent; atque huc pertinere ajunt quod ait Seneca, nihil iniquius quàm aliquem paterni odii hæredem fieri, ſic cùm apud Athenienſes Lycurgi liberi ad pœnas depoſcerentur propter paternum crimen rem injuſtiſſimam Demoſtheni viſam: Et cùm optimæ Reip. formam & ideam expreſſurus eſſet Plato hanc legem non omiſiſſe de non transferendis in liberos paternorum criminum pœnis li. 9. de legibus: Quod ſi quis excipiat ſubſtitutionem hanc & permutationem fieri ſæpiùs in debito pecuniario, reſpondent planè diverſam eſſe rationem, quia pecunia unius alterius effici poteſt, atque ideo pro alio ſoluta brevi manus fictione videtur donata debitori, ac deinde ab ipſo numerata: at mors unius ſive corporalis quæcunque vexatio alterius effici non poteſt: Poſtremo gravem injuriam fieri Juſtitiæ divinæ clamant, quòd aſſeramus eam nocentibus dimiſſis qui puniri poterant & debebant, ſævire voluiſſe in innocentem qui nihil tale merebatur, Socin. lib. 3. c. 3. Prælect. c. 18.

XXXVI. Ut ratio hæc poſtrema ſolvatur ſuccurrere nobis debet quod antea monuimus, Juſtitiam quidem exigere neceſſariò ut peccatum omne puniatur, ſed non item peccatorem: ita ut eſſentiale quidem ſit pœnam infligi ob peccatum, at non pariter ut infligatur ei qui peccavit, atque hinc fit ut Juſtitiæ divinæ haudquaquam repugnet unius in alterius locum ſubrogatio; Quod dum Adverſarius ita præfractè negat, Legibuſque divinis & humanis adverſari contendit, vel inſcitiam vel pervicaciam ſuam ſatis prodit; Nam ut nihil jam dicamus de debitis pecuniariis in quibus nihil frequentiùs occurrit iſtiuſmodi ſubſtitutione ubi ſubrogato ſponſore non ampliùs à primario debitore ſolutio exigitur, certum eſſe debet & extra omnem dubitationis aleam poſitum, nec Verbo Dei repugnare, nec inter gentes inauditum eſſe ut alter peccati alterius pœnam ferat, & ſi Lex ipſa id non doceret, in qua tamen profitetur Deus expreſſè ſe viſitaturum iniquitates parentum in filios 61. ſatis tamen exempla varia id comprobarent, Nam ut de peccato Adami nihil dicamus quod poſteris imputari & in iis plecti docet non ſemel Scriptura, alia ſunt exempla plurima quæ id confirmant; ſic ob factum Chami execrationi ſubjicitur Canaan 62. ob factum Achanis filii puniuntur 63. ob factum Saulis ſuſpenduntur filii & nepotes ejus Deo approbante 64. ob factum Davidis pereunt ſeptuaginta hominum millia 65. ſic Jer. in Thren. v. 7. Patres noſtri peccarunt & nos pœnas eorum ferimus. Imò in N. T. ejuſdem diſpenſationis illuſtre extat documentum Matth. xxiii. 37. ubi Judæis interminatur Chriſtus pœnas eorum delictorum quæ à ſuis majoribus jam longo ante tempore perpetrata fuerant ut veniat ſuper vos omnis ſanguis juſtus effuſus ſuper terram à ſanguine Abelis Juſti uſque ad ſanguinem Zachariæ filii Barachiæ. Ex quibus liquet non inuſitatum eſſe vel injuſtum ſimpliciter ut quis ob aliena peccata plectatur; Nec juvat ſua hæreticum exceptio non reperiri uſpiam exemplum ut qui planè ſunt innocentes ob nocentum peccata puniantur; Nam cùm aliqui puniri dicuntur non ob ſua tantùm quorum ratione revera nocentes erant peccata, ſed & inſuper ob aliena, omnino inde ſequitur eos etiam punitos fuiſſe ſub illa σχέσει quâ non erant in ſe nocentes, ſeu quatenus immunes erant ab illo crimine.

XXXVII. Verùm ſubſtitutionem hanc de qua loquimur fortiùs adhuc evincit tum publicus apud omnes populos ſacrificiorum ufus, tum præſertim totus cultus Leviticus in quo peccatoris locum ſubire ſolebat victima luitura pœnam mortis ipſi debitam, atque huc pertinet ſolemnis ritus à peccatore uſitatus manus imponendi capiti holocauſti ſui ut eſſet acceptum pro ipſo ad expiandum ipſum 66. quod imprimis conſpiciebatur in feſto Propitiationis, in quo ſummus ſacerdos nitens ambabus manibus ſuis ſuper caput hirci Hazazel confitebatur ſuper ipſum omnes iniquitates filiorum Iſraëlis, & poſtquam impoſuerat illa capiti iſtius hirci, emittebat eum per hominem commodum in deſertum, & portabat hircus ille omnes iniquitates eorum in regionem inhabitabilem 67. quorſum verò illa manuum impoſitio, & peccatorum confeſſio niſi ut teſtarentur ſe victimas illas loco ſuo ſubſtituere, quæ pœnam ſibi debitam luendo, ipſos ab eadem liberarent? quod nec Ethnicum vatem dum falſè irridet homines ſuos qui vili beſtiarum ſanguine ſuas animas piari credebant.

Cum ſis ipſe nocens moritur cur victima pro te?

XXXVIII. Sed nec inuſitatum inter gentes morem hunc fuiſſe non uno demonſtrare licet exemplo; Nam ut mittamus Decios, Codros, Curtios & alios Ethnicos ſe pro ſuorum ſalute devoventes; Ut nihil dicamus de Zaleuco Legiſlatore Locrenſi qui pro altera parte pœnæ filio ſuo debitæ ultrò venit, atque ita æquitatis admirabili temperamento ſe inter miſericordem patrem & juſtum Legiſlatorem partitus eſt ut ſcitè Valer. Max. lib. 6. cap. 5. Ut taceamus etiam ſatis notam Damonis & Pythiæ illuſtrium amicorum hiſtoriam quorum alter ſe ſtitit vadem pro altero in cauſa capitali ut habet Cicer. Offic. 3. Certum eſt jus occidendorum obſidum humaniſſimis etiam populis uſitatum fuiſſe, cùm nimirum eorum principales à promiſſis deficiebant, nam ut teſtantur Politici venit obſes in periculum ut ſi non ſervetur fides, etiam occidi valeat, ſic Theſſali olim ducentos quinquaginta obſides interfecerunt referente Plutarcho; Romani trecentos Volſcos ſecuri percuſſerunt ut notavit Halicar. lib. 6. & quam plurima iſtius generis extant exempla: notum etiam in capitalibus ſuppliciis Vades plecti potuiſſe & plecti nonnunquam ſolitos ſi ſe non ſiſterent rei, unde ἀντίψυχοι dicti ſunt; Et ſi aliunde probari non poſſet, ipſa tamen Pauli authoritas ſatis id evinceret qui pro bono viro forſitan aliquem etiam mori poſſe aſſerit 68. Quinimo populum à Deo ob Regis delicta puniri recepta fuit ſententia Heſiodi tempore, hinc apud illum Δίκη Jovis filia patrem interpellat

ὄφρ᾿ ἀποτίσῃ Δῆμος ἀτασθαλίας βασιλέων &c.

unde vulgatum illud apud eundem

Πολλάκι καὶ ξύμπασα πόλις κακοῦ ἀνδρὸς ἐπαυρεῖ,

& iſtud Venuſini Poetæ.

Quidquid delirant Reges plectuntur Achivi.

Plutarch. lib. de ſera Numinis vindicta variis argumentis oſtendit neutiquam Juſtitiam divinam eſſe accuſandam quod à multis haud frequenter alieni ſceleris pœnas exigat. Denique non inſolitum fuiſſe apud Ethnicos pœnam alterius alteri imponere hiſtorici paſſim oſtendunt; Apud Perſas olim ob unius noxam periiſſe propinquitatem prodidit Marcellinus, Apud Macedonas devota fuiſſe capita eorum qui ſanguine perduelles contingerent obſervavit Curtius lib. 6. & in Græciæ civitatibus morem fuiſſe cum tyrannis tyrannorum liberos occidi teſtatur Halicarnaf. lib. 8. & Tull. ad Brutum Epiſt. 15. Quæ pauca ex innumeris quæ ſuppetunt ſuper hac re teſtimoniis à nobis delibantur & referuntur, non quaſi hæc per omnia nobis probentur, ſed tantùm ut inanem & falſum eſſe quem paulò ante jactabat Adverſarius omnium gentium contra hanc pœnæ translationem conſenſum demonſtremus.

XXXIX. Non negamus tamen ſubſtitutionem hanc multò rariùs contingere quàm in debito pecuniario, ita ut vix ac ne vix quidem hodie inter Chriſtianos iſtiuſmodi exempla occurrant, quemadmodum apud Romanos fidejuſſiones in pœna capitali vetabantur; Verùm non inde petenda ratio eſt quod res in ſe ſit ſimpliciter injuſta, ſed quod periculoſa ſit & fieri non poſſit ſine gravi diſpendio ut jam dicetur, Adverſarius duo diſcrimina hîc affert, ſed præter rationem utrumque, 1. pecunia, inquit, poteſt alteri fieri, non autem corporis vexatio: Sed cur corporis vexatio ſeu mors unius alteri imputari per æſtimationem juridicam non poterit, quemadmodum pecunia à fidejuſſore numerata cenſetur eſſe debitoris ipſius? Paulus nihil hîc abſurdi vidit, dum ait uno pro nobis moriente omnes mortuos eſſe 69. nimirum quia unius mors omnium cenſebatur per divinam imputationem; 2. qui pecuniam pro altero ſolvit regreſſum habet ad debitorem principalem & Jus illum reconveniendi & repetendi ab ipſo quod pro illo ſolvit: at verò qui vitam pro altero impendit, nec regreſſum ullum habet ad eum pro quo ſe ipſum tradidit, nec jus repetendi in ſe transfert præciſâ omni facultate, imò cogitur in perpetuum vitâ ſuâ carere niſi aliunde reſtituatur: Reſp. hoc quidem diſcrimen inter homines locum habere non diffitemur, ſed illud tamen non tanti eſſe pertendimus ut propterea res hæc de qua quæſtio noſtra inſtituitur injuſta reddatur, quid ſi enim ſponſor in re pecuniaria de jure illo numeratam pecuniam repetendi cedere voluerit debitori principali eam abſolutè dando, an propterea injuſtum erit eum pro altero fidejubere? Ita licèt vas in pœna capitali cogeretur carere vitâ quam impendit, nec ullum regreſſum haberet ad reum, non ſequeretur tamen non poſſe ſe obligare in eo ſcilicet caſu quo majus aliquod vitâ ipsâ bonum ſe conſequi moriendo putat, ut in heroicis illis animis videre eſt vitam pro patriæ incolumitate profundi tibus, & in ſanctis Martyribus Religionis veritatem & Euangelii doctrinam proprio ſanguine obſignantibus; Cùm ergo Chriſtus in hoc negotio majus aliquod propriâ vitâ bonum ſpectârit, Dei ſcilicet gloriam & Ecclreſiæ ſalutem, mirum videri non debet ſi vitam ſuam præ illo parvi fecerit, imò teſtatur ipſe 70. hoc boni paſtoris eſſe ut animam ſuam pro ovibus ponat. Accedit etiam quod licèt Chriſtus regreſſum non habeat ad reos & jus illos reconveniendi ut reddant quod pro ipſis ſolvit, non coactus tamen eſt ſemper vitâ ſuâ carere, quo pacto aliqua videretur Chriſto facta injuria, ſed eam denuò imò longè feliciorem per reſurrectionem recuperavit, unde nihil hac in parte obſtabat quo minus loco noſtro ſubſtitui poſſret.

XL. Sed ſi hæ veræ non ſunt cauſæ propter quas ſubſtitutio quæ fit in debito pecuniario pariter in pœna corporali locum habere non poſſit, quodnam ergo verum erit diſcrimen, inquies? Nimirum 1. homines non parem habent in corpus ac pecuniam poteſtatem, domini ſunt pecuniæ, ſed non vitæ ſuæ, nemo enim ſibi vivit vel ſibi moritur 71. itaque de ea non poſſunt pro arbitrio ſtatuere in gratiam alterius; Deinde in foro humano Judices ex formula judicare debent, neque eam diſpenſare poteſt niſi ſummus Princeps & Magiſtratus; Cùm ergo Deus ſubrogationem hanc cuivis non permittat graviſſimis de cauſis, certè eam haudquaquam vel admittere facilè vel tolerare debent; Poſtremò in ſolutione pecuniaria nulla ſit cuiquam injuria, ſiquidem fidejuſſor ſponte ſuâ & à nemine coactus ſummam aliquam cujus eſt dominus dependere voluerit, at hîc præterquam quòd homo involat in jus Dei, memorabile etiam detrimentum patitur totius mundi Reſpublica, dum nocente dimiſſo & inulto manente optimo & honeſtiſſimo cive privari cogitur, atque ita non repreſſa ſed aucta potiùs videtur peccandi licentia. At ſi quis reperiretur qui dominus membrorum ſuorum ſponte ſe ad pœnam offerret, eaque virtute polleret ut non modò mortem ipſe ſuperare, ſed & peccatores ad meliorem frugem reducere poſſet, nihil obſtaret quominus is ex ſupremi magiſtratus decreto vadem ſe pro alio ſiſteret, quod in Chriſto obtinuiſſe jamjam demonſtraturi ſumus.

XLI. Licèt autem nullæ vel Principum Leges vel conſuetudines populorum ſubrogationem hanc oſtenderent, non propterea tamen injuſtitiæ accuſanda eſſet ſanctiſſima illa Dei diſpenſatio, impium enim eſt de Redemptionis myſterio gentibus ignoto ex foro mundi & hominum conſuetudine pronunciare cùm Chriſtus non dicat Ego ſum mundus vel conſuetudo, ſed ego ſum via veritas & vita, inquit Cypria. Viæ Domini non ſunt ſicut viæ noſtræ, nec ſi hominibus non licet continuò à Deo fieri non decet; Diſting. ergo forum ſoli & forum poli, in illo ſubſtitutio dari commodè non poteſt propter rationes modo allatas, at in hoc penes Deum nihil obſtat. Rurfus alia eſt norma veteris fœderis, alia novi; aliud Judicium Legale; aliud Euangelicum, Lex ſubſtitutionem illam ignorat, ſed Euangelium patefacit & revelat, Lex præciſè & primariò ſontem ipſum poſtulat, ſed Jus Euangelii ἐπιείκειᾳ temperatum vadem poteſt admittere; Cùm ergo de Redemptionis opere mirabili non ex Lege ſed ex Euangelio ſit ſtatuendum; mirum videri non debet ſi ſubſtitutio ſub Lege inaudita hîc doceatur; Cæterùm licèt Lex ex ſe & naturâ ſuâ ſubrogationem illam non proponat, non excludit tamen vel impedit miſericordiam in Euangelio patefactam quâ reatum peccatorum noſtrorum in filium transferre decrevit. Ita erit quidem præter & ſupra, ſed non contra Legem, cùm illi abundè ſatiſfactum ſit per fidejuſſoris ſolutionem.

XLII. Quia verò huic ſententiæ non conſuetudinem tantùm gentium ſed ipſum Dei verbum opponunt, ac imprimis duo loca illuſtria 72. quibus & alieni peccati imputatio & unius in alterius locum ſubſtitutio videntur apertè deſtrui, operæ pretium eſt ut hoc quicquid eſt argumenti paulò diligentiùs excutiamus: Vexatiſſima enim ſunt loca & quibus non ſemel abuſi ſunt hæretici vel ad impugnandam peccati propaginem & imputationem, vel ad evertendam pœnarum in Chriſtum translationem; notum eſt ex Auguſtino Julianum cæteroſque Pelagianos hoc poſtremo tanquam fortiſſimo cauſæ ſuæ firmamento triumphare ſolitos fuiſſe & ipſe quæſtionem moleſtiſſimam dicere non dubitavit. Non opus eſt autem hîc ſingulas ſingulorum Doctorum & Interpretum vel referre, vel expendere ſententias, qui & verum verborum ſenſum rimantur & cum Decalogo conciliationem inſtituere tentant: Nobis nunc quidem ſuffecerit ea notaſſe quæ ad præſentis quæſtionis elucidationem faciunt.

XLIII. Et ad priorem quidem locum quod attinet ex Deut. xxiv. 16. Ut non jam dicam quod ab aliis obſervatum eſt Legem hanc poſitivam eſſe & peculiariter Iſraelitis latam, cujus contrarium mandaſſe deprehenditur Deus alibi, ut in cauſâ ſeptem populorum quos internecioni devoverat 73. facilè ſolvitur apparens illa ἀντιλογία ſi diſtinguamus primò forum divinum & forum humanum, deinde in foro humano ordinariam juſtitiæ adminiſtrationem ab extraordinaria agendi ratione: in foro humano non vult Deus alium pro alio plecti ordinariè quia caput noxa ſequitur, & æquitatis & ἐπιεικείας potiùs quàm juris ſummi rationem haberi præcipit, quod non impedit tamen quominus aliter aliquando propter graves & momentoſas cauſas fieri poſſit; At in foro divino regula non item valet; Leges enim hominibus poſitæ poteſtati vel juriſdictioni divinæ limites nequaquam ponunt, & manifeſta rationis diverſitas, quia poteſtas hominum arctior eſt divinâ, in hominibus metuitur abuſus poteſtatis, in Deo verò non item; Deus ergo Deuter. xxiv. hanc regulam hominibus præſcripſit, ſed illi propterea ſe non aſtrinxit, ut nunquam pœnas commutare & alium pro alio plectere poſſit.

XLIV. Sed quid reſpondebimus ad Ezech. locum in quo non hominibus ſed ſibi ipſi Legem hanc ferre videtur Dominus, ut anima quæ peccavit ipſa moriatur, & nemo alieni peccati pœnas luat? Hîc verò varia ſunt quæ reponamus, I. Cùm hæc verba directè videantur opponi ſecundo Legis præcepto, imò habuerint etiam praxim aliquando contrariam ut ex exemplis ante laudatis patet, non ſunt ad vivum reſecanda, ſed aliquo temperamento moderanda ne ulla hîc inter Authores ſacros & Spiritum S. per eos loquentem occurrat contradictio. II. Si ſtrictè & præciſè urgentur verba prout ſonant, ſequetur omnem peccatorem mori debere & neminem mori niſi qui peccaverit, at hoc utrumque vehementer falſum & abſurdum eſſe nemo non videt, ſiquidem & Chriſtus moritur qui non peccavit, & electi omnes qui peccaverunt non pereunt tamen: Itaque aliquo diſtinctionis malagmate lenienda ſunt quæ primâ fronte veritati non ſatis conſona eſſe videbantur. III. Diſtinguendi ſunt filii, Alii imitantur peccata parentum & affines atque ſocii culpæ paternæ fuerunt, Alii ab iniquitate patrum recedunt & ſe immunes præſtant ab eorum ſceleribus, de primis pronuntiat Deus ſe viſitare iniquitatem parentum in filios 74. quia filii paterna eunt per veſtigia, nam qui affinis culpæ fuit eundem pœnæ ſocium eſſe non injuſtum eſt: at de aliis negat apud Ezech. Dominus, quia nemo venire debet in partem pœnæ qui culpæ συμμέτοχος & affinis quadantenus non fuerit, Prophetam autem loqui de tali filio qui non modò non imitatur peccata parentis, ſed ea averſatur & fugit, patet ex eo quod dicit, v. 19. Quare non fert iniquitatem patris? quia fecit judicium & juſtitiam, ideo vivendo vivet.

XLV. IV. Diſting. Jus ſtrictum & ſummum ab eodem æquitate aliquâ & ἐπιεικείᾳ temperato, ſecundùm prius Deus poteſt peccata parentum viſitare in filiis, & reipſa viſitat, quod Exod. xx. edicit, at reſpectu poſterioris non ulteriùs pœnam quàm in reos ipſos & nocentes graſſari ſinit, quod ſe facturum deinceps erga Judæos teſtatur apud Ezech. prius illud ad fœdus legale propriè pertinet, in quo ſeverum & inexorabilem Judicem ſe exhibet, at poſterius magis accedit ad Euangelicum in quo benignitatis paternæ luculenta eduntur teſtimonia; Et ſanè eò ſpectare hoc Dei effatum ex loco parallelo 75. ſatis apertè colligitur ubi propheta loquens de beneficiis novi fœderis inter alia hæc habet, In diebus illis, inquit, non dicent, manducaverunt patres uvam acerbam & dentes filiorum obſtupuerunt, ſed unuſquiſque in peccato ſuo morietur, &c. nimir. quia uti ſolebant trito illo Adagio ut cum Deo expoſtularent quaſi infontes ipſi pœnas patribus debitas luerent, pollicetur Deus fore ut in fœdere novo Jure illo non ſit uſurus, ſed ab unoquoque pœnas peccati ſui repetiturus; ſic hunc locum interpretantur non pauci è veteribus 76. Scio quibuſdam non ſatis probari hanc diſtinctionis iſtius accommodationem, eò quòd hæc verba dirigantur ad impios & contumaces Judæos qui iniquiſſimè providentiæ divinæ, ejuſque Judiciis obſtrepebant, ac per conſequens non videbantur in eo eſſe ſtatu ut cum ipſis ex æquitate paterna & fœderis Euangelici ratione agere vellet: ſed ſcrupulus hic facilè eximitur, nam præterquam quòd nemo pronunciare pro certo poteſt de ſtatu iſtorum hominum an reprobi omnes fuerint, an fideles quos non rarò etiam propter carnis reliquias cum Deo expoſtulare conſtat; accedit quod non ſemper ſummo jure agat cum impiis ipſis, nam etſi non aſſumuntur ad intimam & myſticam fœderis gratuiti communionem, fieri tamen poteſt ut dum verſantur in externa Ecclreſiæ ſocietate, ſingularibus quibuſdam de cauſis ita clementer à Deo tractentur, ut nonnullum ipſis gratiæ divinæ guſtum & ſuavitatem exhibeat, ſive ut ad pœnitentiam invitentur, ſive ut teſtatior fiat eorum contumacia, eoque magis ἀναπολογήτοι reddantur ut in περὶ καιροὺς patet; quid obſtat ergo quo minus & iſtos Judæos rebelles & contumaces in Deum fuiſſe agnoſcamus, & tamen dicamus in hac cauſa Deum non ex præciſo Legis rigore, ſed ex miti melioris fœderis diſpenſatione ad graviorem ipforum condemnationem agere voluiſſe; ita ſcilicet ut nulla paternorum peccatorum gravarentur imputatione, ſed ſuorum tantùm peccatorum unuſquiſque pœnas daret. Cæterùm licèt neget hîc locus filium pium & juſtum laturum pœnas iniquitatis paternæ, ſed animam peccatricem in ſe luituram, non negat tamen poſſe fieri vadem & propitiationem pro peccato, vel peccatum illi imputari poſſe qui reputari vult pro peccatoribus, illud enim opus eſt juſtitiæ, licèt æquitate aliqua temperatæ, at hoc infinitæ opus miſericordiæ quæ ordinarias judiciorum prætergreditur formulas, & nihil cum cæteris Dei erga homines diſpenſationibus habet commune.

XLVI. V. Denique ut omnis cavillandi anſa Adverſariis præripiatur, obſervandum nullam hîc ſtatui generalem vel immutabilem regulam ad quam Deus vel ante ſemper exegerit, vel in poſterum exacturus ſit omnia ſua Judicia, ita ut contineat perpetuum quendam divinæ ſuæ erga homines providentiæ tenorem, cùm ſæpiùs factum ſit Deo ita ordinante ut filii aut ſubditi pœnas Regum vel patrum luerent; ſed agi ſingulare Dei negotium cum Judæis illius temporis quibus hoc Deus ex ſpeciali gratia largitur ut ne cum ipſis agat ex illo Juſtitiæ rigore quem adverſus multos hactenus obſervaverat, & quem aliàs quandocunque liberet exercere meritò poſſet, ſed hac potiùs Lege cum illis experiretur, ut ſi ſint ipſi à peccatis immunes nihil pœnæ patiantur qualiacunque fuerint patrum ſuorum crimina; ſic ſcilicet Dominus larvam illam iis detrahere vult quâ ſe alioſque decipiebant ſanctitatem & Juſtitiam ejuſmodi præ ſe ferendo quâ tantis calamitatibus vexari haudquaquam mereretur, quibus à multis jam annis conflictati fuerant: Cùm enim propterea impii homines cum Juſtitia Dei expoſtulandi occaſionem arriperent quaſi infontes ipſi pœnas parentum ſceleribus debitas ferrent, Deus per prophetam hanc improbitatem coercuit & oſtendit non eſſe cur aliò culpam transferant vel derivent, quia Deus juſtè in eos exerceat vindictam ſuam, quaſi diceret, Ego non eo jure vobiſcum agam quo poſſrem peccata parentum in vos animadvertere, ſatis in vobis noxarum, ſatis eſt criminum ut meritò pœnas luere debeatis; Itaque vult eos in rem præſentem deducere & ad eam confeſſionem adigere ut agnoſcant Deum in ſuis Judiciis juſtum eſſe, ſeque ſatis eſſe nocentes, ſepoſitâ etiam omnis peccati alieni imputatione, ut eas quas jam perpeſſi erant pœnas & graviores etiam meritò luerent. Ita non docet quid neceſſariò ſibi ſit faciendum, ſed quid facere liberè decreverit, non erga omnes, ſed ſpecialiter erga Judæos cum quibus agit, ac proinde nullius eſt ponderis quod ex hoc loco adverſus ſubſtitutionem petitur argumentum.

XLVII. Pergit tamen Adverſarius & truculentum eſſe ait, & injuſtum innocentem plecti pro nocente, quia Juſtitia fontis ipſius punitionem poſtulet, & Deus ipſe teſtetur ſe nolle vel ſontem abſolvere, vel infontem damnare. Vah! tantumne Dei erga nos amorem tamque mirabilem Dei diſpenſationem crudelitatis & injuſtitiæ inſimulari! Scripturæ tamen hæc vox eſt Chriſtum pro nobis peccatum & κατάδικον factum eſſe, & in eum omnes noſtras iniquitates conjectas eſſe, dicam ergo ipſe ſcribat Spiritui Sancto qui hæc enunciat, & Deo qui hæc decrevit, ſed Juſtitia Dei ſatis ſe ipſam tuebitur adverſus impuri hominis blaſphemiam: 1. ſi quod ſupponit verum eſſet abſo. & ſimpli. non minùs injuſtum foret Chriſtum diriſſimis affligi cruciatibus, adeoque morti fieri obnoxium, qui non peccavit, ſi verò injuſtum non fuit Chriſtum hominem innocentiſſimum crudeliſſimo mortis ſupplicio affici ſine ullo vel ſui vel alieni peccati reſpectu, ut agnoſcit Adverſarius, cur injuſtum erit eundem à Deo nobis Sponſorem datum, & peccatis hominum onuſtum per divinam imputationem pœnas nobis debitas in cruce tuliſſe. 2. fallit & fallitur in eo quod Juſtitiam ſemper ſontem ipſum poſtulare cenſeat, at vidimus antea neceſſariò quidem id exigere ſemper ut peccatum puniatur, ſed non pari neceſſitatis gradu ipſius peccatoris pœnam poſtulare, quin aliquando ex Dei liberrimo beneplacito ordo ille immutari poſſit.

XLVIII. 3. Fatemur non temerè & ſine cauſa innocentem plectendum eſſe pro nocente, ſed poſitis certis conditionibus illud citra injuſtitiam poſſe fieri contendimus. Primò ſi innocens vitæ ſuæ ſit Arbiter & Dominus, poteſt enim de ea pro libitu ſtatuere, & ſine cujuſquam præjudicio. Secundò ſi volens & ultrò offerat ſe in vadem pro nocentibus, ipſorumque reatum ſponte in ſe recipiat, & ſupplicium lubens adeat, volenti enim non fit injuria. Tertiò ſi λύτρον ſufficiens præſtare poſſit pro iis pro quibus fidejubet, aliàs inutilis foret talis ſubſtitutio. Quartò ſi interim non pereat in ſupplicio, ſed poſſit propriis viribus ex eo emergere, aliàs memorabilis fieret mundo injuria quæ homine pio & ſancto carere cogeretur. Quintò ſi poſſit ſontem ipſum pro quo ſatiſfacit ad meliorem frugem reducere, aliàs impunitas & peccandi licentia videretur magis augeri, & magnum bono publico detrimentum accederet dum ſublatis viris integerrimis conſervarentur in ejus perniciem cives noxii. Sextò ſi illi quorum intereſt in id conſentiant, nam ſi Judex nollet admittere ſubſtitutionem non poſſet legitimè fieri. Denique ſi innocens ſit ejuſdem naturæ cum ſonte, abſque eo enim foret, nec peccatum in eadem natura quæ peccavit plecteretur, nec ulla dari poſſet vel pœnæ vel ſatiſfactionis communio. Atque huc facit quod Adverſarius li. 3. de Serva. c. 10. agnoſcit poſſe aliena peccata alicui imputari, ſi alterutrum ex iſtis duobus adſit vel Imitatio vel Conjunctio.

XLIX. At iſtæ omnes conditiones in Chriſto deprehenduntur; Quippe & Dominus fuit membrorum ſuorum, liberrimamque de ſe ſtatuendi poteſtatem habuit 77. Nemo tollit animam à me, ſed ego depono eam per me ipſum, authoritatem habeo eam deponendi & eam rurſus aſſumendi; Ipſe reatum noſtrum ultrò in ſe ſuſcepit, & ſupplicium ipſum gnarus quantum eſſet ſponte adiit 78. Potuit omnes pœnas nobis debitas & ferre & exhaurire ut θεάνθρωπος 79. Potuit peccantes ipſos convertere ſpiritum gratiæ illis largiendo quo novæ creaturæ fierent 80. ſummus Judex non tantùm non repugnavit, ſed ipſe admirabilis ſapientiæ ſuæ conſilio ad id munus ab æterno eum deſtinavit & vocavit in tempore cùm in mundum pro nobis miſit, & illi non pepercit ut nobis parceret 81. atque ita gratam habuit ejus ſatiſfactionem, ut ejus vi nobis planè ſit reconciliatus 82. Poſtremò non fuit Chriſtus alienus à nobis, ſed conjunctiſſimus; Cùm illi uniti ſimus triplici vinculo 1. naturali quum carnem noſtram induit, & frater noſter factus eſt 83. 2. forenſi & juridico poſito tum in conſenſione voluntatum, tum ſummi Judicis ordinatione qua Chriſtus ut ſponfor nobis datus eſt à Deo qui pro nobis ſatiſfaceret; & nos Chriſto dati ut ab ipſo redimamur 84. 3. myſtico & ſpirituali quo nobiſcum Chriſtus in unam perſonam & corpus coaleſcit cujus ille eſt caput, nos membra 85. unde factum ut & ipſi fidelium peccata, & viciſſim ejus obedientia & juſtitia fidelibus imputari queat, peccatum enim factus eſt ut eſſemus juſtitia Dei in ipſo 86. Ita ſi plectitur non plectitur invitus vel ut innocens quod injuſtum foret; Sed ut Vas qui pro nobis ſe ſiſtit, & ut reus qui ſortem hanc ſponte ex Dei decreto ſubiit.

L. Abſit ergo ut crudelitatis vel Injuſtitiæ labem ullam ſanctiſſimo huic aſpergamus Dei conſilio; Adoremus potiùs & ex intimis cordis penetralibus admirabilem illam veneremur Sapientiam quæ ita proſpicere voluit ſaluti noſtræ, ut gloriæ ſuæ propterea nihil decederet; Ita Miſericordiam explicare ut Juſtitiæ tamen nihil detraheretur; Grato animo ſummum Patris amorem prædicemus qui ut nobis parceret unigenito ſuo non pepercit, Juſtum pro injuſtis, Innocentem pro reis, filium pro ſervis neci tradere non dubitavit; Immenſam denique Filii charitatem celebremus, qui poſthabito divinæ Majeſtatis quo felix cum Patre in forma Dei coruſcabat ſplendore, ad abjectiſſimam ſervi formam ſeſe demittere noſtri cauſa non erubuit, Dominus gloriæ cruci affigi ſuſtinuit ut nos redimeret, ſanctiſſimus peccatum fieri ut nos juſtificaret, Benedictus in ſæcula maledictioni ſubjici ut nos bearet, Æternus mori ut vitam conferret; Ita admirabundi cum univerſa Ecclreſia conjunctis animis vocibuſque canticum novum illi occinamus.

τῷ καθημένῳ ἐπὶ τοῦ θρόνου καὶ τῷ Ἀρνίῳ ἡ εὐλογία καὶ ἡ τιμὴ καὶ ἡ δόξα εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

COROLLARIA.

I. An fœdus gratiæ idem fuerit ſub V. & ſub N. T.? Aff. II. An Satiſfactionibus humanis poſſit eſſe locus poſt Satiſfactionem Chriſti? N. III. An libertatis ratio formalis poſita ſit in ἀδιαφορίᾳ? N. IV. An Gratia converſionis ſit irreſiſtibilis? Aff.


  1. Exod. xx. 4. 

  2. Juſtitia à voluntate diſtinguenda. 

    1. Tim. 11.

  3. Ita Auguſt. 

  4. Si quis vero ulteriùs quærat cur Deus deſcribatur nobis in Scriptura pronior ad miſericordiam quàm ad Juſtitiam. 

  5. Matth. vi. 12. & xviii. 

  6. Lex Julia majeſtatis de adulteriis, aut Cornelia de ſicariis, aut Pompeja de parricidiis. 

  7. Jus privatum & publicum. 

  8. Jus dominicum & judiciale. 

  9. Jus naturale & poſitivum. 

    1. Tim. 11.

  10. Lactant. 

  11. Rom. xiii. 4. 

  12. Jac. r. 15. 

  13. Rom. viii. 12. 

  14. Eph. 1. 11. 

  15. Deut. xxx. 1. 2. 3. Jerem. iii. 13. 14. & xviii. 7. 8. Ezech. xxxiii. 14. 

  16. 1 Reg. xxi. 21. 32. 

  17. Hebr. xi. 4. v. 6. 

  18. Jerem. xxxi. 34. 

  19. Coloſſ. ii. 13. Epheſ. iv. 32. 

  20. Eph. i. 7. 

  21. Rom. xi. 6. 

  22. Jerem. iii. & xviii. & Ezech. xxxiii. 

  23. Eſ. xlvi. 10. 

  24. Heb. ix. 22. 

    1. Corint. 1. 20.

    1. Corinth. ii. 2. Roman. iv. 25.

  25. Iſ. liii. 11. 

  26. Iſai. liii. 6. 8. 

  27. Hebr. x. 14. 

  28. cap. ix. 15. 

    1. e. ii. v. 2.

  29. Act. iv. 12. 

  30. Johan. xiv. 6. 

  31. Joh. i. 29. 

  32. Hebr. ix. 

  33. c. xi. v. 7. 

  34. Johan. xvii. 3. 

  35. Rom. iv. 5. 

  36. Epheſ. 1. 4. 

    1. Johan. ii. 2.

  37. Act. x. 43. 

  38. Luc. 1. 68. 

  39. Matth. xxii. v. 32. 

    1. Corinth. v. 19.

  40. Hebr. ix. 22. 

    1. Tim. ii. 6. Matth. xx. 28.

  41. Tit. iii. 5. Epheſ. ii. 8. 

  42. Iſ. liii. 6. & Rom. iv. 25. 

  43. Levit. iv. 31. 

  44. L. 1. parag. 2. D. de reb. cred. 

  45. L. ſatiſfact. D. de ſolut. 

  46. Iſ. liii. 6. 

  47. Rom. ix. 18. 

  48. Roman. iii. 24. Ephef. ii. 8. 

  49. Act. xx. 28. 

  50. Luc. vii. 21. 

  51. Philip. 1. 29. 

    1. Corinth. ii. 10.

  52. Exod. xx. 5. 

  53. Gen. ix. 25. 

  54. Jof. viii. 24. 

    1. Sam. xxi. 8.

    1. Sam. xxiv. 15. 17.

  55. Levit. i. 3. 4. 

  56. Lev. xvi. 21. 22. 

  57. Rom. v. 7. 

    1. Corint. v. 14.

  58. Joh. x. 

  59. Rom. xiv. 7. 

  60. Deut. xxiv. 16. & Ezech. xviii. 5. 

  61. Deut. ii. 34. 

  62. Exod. xx. 

  63. Jerem. xxxi. 29. 

  64. Tertullt. in primis lib. 2. adverſ. Marcio. c. 12. & Auguſtinus Enchiri. ad Lauren. c. 46. & lib. 6. contra Julia. cap. 12. 

  65. Jo. x. 18. 

  66. Pſ. xl. 8. 9. Heb. x. 8. 9. 10. 

  67. Iſ. liii. 7. 10. 11. Heb. i. 3. Act. ii. 24. 

  68. Gal. iv. 6. Ro. viii. 9. 15. 

  69. Jo. iii. 16. Ro. viii. 32. 1. Pet. i. 19. 20. 

    1. Cor. v. 19. 21.

  70. Heb. ii. 14. 

  71. Matt. xx. 28. Iſ. liii. 6. Je. xvii. 6. 

  72. Eph. i. 20. & v. 29. 

    1. Cor. v. 21. & Gal. iv. 13.