Ir para o conteúdo

DISPUTATIO TERTIA

Quæ Prima eſt

D E

SATISFACTIONIS

CHRISTI VERITATE.

Reſpondente Melchiſedeco Pinaldo, Genevenſi.

THESIS PRIMA.

I. Cum tria vulgò de Satisfactione Chriſti in diſquiſitionem venire ſoleant Neceſſitas, Veritas, Perfectio & de Neceſſitate à Nobis non ita pridem inſtituta fuerit diſceptatio, Ordo jam poſtulat ut de Veritate diſputemus: Quod non minori cura & ſtudio exequendum nobis eſt argumentum, imò aliquanto majorem ἀκρίβειαν exigere videtur: ſiquidem in eo præcipuus totius hujus capitalis & fundamentalis Controverſiæ cardo vertitur: fruſtra quippe Satisfactionis aſſerta fuiſſet Neceſſitas, ſi ejuſdem Veritas vel negari poſſet, vel in dubium ſaltem revocari. II. Hic autem res nobis erit cum illis ipſis Adverſariis cum quibus antea manus conferendæ jam fuerint, Nam qui Neceſſitatem impugnant Sociniani, Veritatem etiam labefactare modis omnibus conantur: imò non alium in finem de Neceſſitate litem movent, quàm ut faciliùs Veritatem convellere poſſint; Nimirum teterrima hæc & exitialis hæreticorum lues, Chriſtiani nominis ultimum dedecus Salvatoris noſtri ſummam Naturæ ὑπεροχὴν blaſpheme arguere non ſatis habuit, æternam ejus Divinitatem protervè reſpuendo, niſi ſacroſanctum Mediatoris officium & ſummum in nos Beneficium Satisfactionem puta & meritum impiè abnegaret; nam cùm facilè intelligerent iſti homines tanti eſſe ſatisfactionem præſtare pro mundi peccatis ut illud effectum dare nemo poſſit qui nihil eſt quàm ψιλὸς ἄνθρωπος, fieri non potuit quin Chriſti divinitatem eliminando ipſius Satisfactionem eadem ratione rejicerent. III. Optandum ſanè fuiſſet nefandum hoc & verè Antichriſtianum dogma (quod deteſtationem potiùs quàm refutationem meretur) vel nunquam ex Orco revocatum fuiſſe, vel inter Chriſtianos ſtatim ſuppreſſum & æterno ſilentio damnatum, ut inconcuſſum hoc fidei caput & fundamentum retineretur ſemper illibatum: ſed cùm ea ſit ſeculi noſtri calamitas ut in illud tanquam cæterorum omnium ſentinam omnis generis hæreſes confluxerint, & peſtilentiſſima hæc natrix latè graſſari cœperit & teterrimum virus ſuum per varias Europæ partes, quod pii omnes lugent, nimium quantum etiamnum hodie ſpargat, nemini debet vitio verti ſi dum Princeps tenebrarum & Pater mendacii per infernales haſce furias veritatem momentiſſimam oppugnare & fidelibus eripere omni ope contendit, ſint viciſſim qui pro veritate tuenda ad piorum ſolatium pro virili laborent, & arcendo malo quo non aliud gregi Dominico inimicum magis & exitiale ex abyſſi puteo prodiit operam ſuam quantulamcunque impendant. IV. Ut verò faciliùs & Veritas confirmari & mendacium revinci queat, diſpiciendum ante omnia quid ſentiant hîc Adverſarii quid item Orthodoxi, unde Quæſtionis ſtatus accuratè teneri & controverſa à non controverſis diſtingui poſſint; Atque ut illud omne quicquid eſt clarè percipiatur diſtinctiones quaſdam ad Controverſiæ totius elucidationem neceſſarias præmittimus. V. Jeſum Chriſtum eſſe Servatorem noſtrum cùm tam conſtanter & clarè prædicet Scriptura, & nomen ipſi ab Angelo inditum evincat, nemo negare ſuſtinet; ſed quomodo ſit Servator omnes non eadem ratione explicant; Nimirum ſervare eſt operam dare ut aliquis eripiatur periculo quod imminet, vel miſeriâ in qua jacet, ſed illud fieri poteſt duobus modis; nam ille ſervat qui ita operatur ut virtute ſua proximè & immediatè ſervet, ſive potentiam ſuam ſolam exerere neceſſe ſit, ut quum quis militem in bello captum de manu hoſtis eripit, vel nauclerus navem huc illud ventis fluctibuſque jactatam, induſtria ſua ſalvam ad portum deducit; ſive juſtitiæ ſatisfieri oporteat, ut quum quis captivum de compedibus & carceris fœtore liberat juſto numerato pretio; ſed & ille ſervare nonnunquam dicitur qui quanquam nihil efficit quo proximè & immediatè ſalus obtineatur, rationem tamen oſtendit & viam quâ ſervari poſſit ille qui in periculo & miſeriâ verſatur, ut quum quis militi jamjam in poteſtatem hoſtium deventuro, tutum aliquem locum indicat, quò ſe recipiat, vel quum quis in littore ſtans nautas agitatos & naufragio proximos voce fovet & geſtu & portum oſtendit quò velis remiſque contendant. VI. Hinc diſtinctio Servatoris nata in Servatorem præconio, conſilio & exemplo & Servatorem merito, opere & efficacia; Deus enim & homines nos ſervare dicuntur, unde in Scriptura Verbi præcones dicuntur eos ſervare, quibus Euangelium annuntiant Rom. xi. 14. 1. Tim. iv. 16. ſed longè diverſa ratione, Deus enim nos ſervat opere & efficacia, homines autem exemplo & conſilio, quatenus ſcilicet & nos hortantur ut ad ſalutem nervis omnibus contendamus Phil. ii. 12. 13. & exemplo ſuo nobis in via ſalutis prælucent, ut eos ſequamur. VII. Quum ergo de modo ſalutis à Chriſto partæ inter nos & Adverſarios controvertitur; Non id quæritur an Chriſtus aliqua ratione Servator poſſit dici & reverà dicatur; nam ultrò largiuntur illi nobis Chriſtum quadrifariam Servatorem prædicari. 1. Annuntiatione & Præconio quia univerſam Dei voluntatem de ratione ſalutis nobis expoſuit & quid à nobis fieri oporteat ut ſalutem conſequamur docuit. 2. Confirmatione & exemplo quia doctrinam ſuam propoſuiſſe non contentus ipſe primus viam quam ſequeremur exemplo ſuo præmonſtravit & abſolutiſſimam juſtitiæ formam in tota vitæ ſuæ ratione expreſſit, imò ſalutis nuncium non vitæ tantùm exemplo, ſed miraculorum innumerorum teſtimonio & mortis diriſſimæ martyrio obſignavit. 3. Initiatione & principio quia reſurrectione viam hanc complanavit dum eventu ipſo oſtendit hanc eſſe certiſſimam obtinendæ ſalutis rationem, ita ut quicunque hanc viam inſtiterint ad æternam vitam haud dubiè ſint reſurrecturi. 4. Communicatione & Complemento quia ipſe tandem pro poteſtate ſibi à Patre conceſſa vitam æternam piis omnibus qui ipſius mandatis obſecuti fideliter fuerint eſt collaturus, ut fuſè declarat Soci. lib. 1. de Serva. cap. 4. 5. 6. [^1] Sed quæritur An verè & propriè Servator fuerit ſatiſfactione & merito. Nam etſi neque nos hiſce de cauſis Servatoris appellationem illi quadantenus, licet minus propriè tribui poſſfe diffitemur, quòd talibus mediis ſalutem noſtram non parùm promoverit, hiſce cancellis tamen ejus officium nefariè claudi exiſtimamus, cùm vel inprimis glorioſum hoc nomen ſortitus ſit, quòd obedientiæ ſuæ abſolutiſſimæ merito nos ſervarit, quo pacto unicus verè Servator prædicatur, cùm aliàs, ſi prior ſenſus obtineret, Prophetæ & Apoſtoli, aliique non pauci in conſortium ejuſdem muneris venirent qui Dei voluntatem fideliter explicarunt, exemplo inculpatæ vitæ cæteris præluxerunt, & mortis ac tormentorum acerbiſſimorum perpeſſione veritatem cœleſtem obſignarunt. VIII. II. Diſtinguenda eſt Satiſfactio vera & propria quæ ſit integrè ex Juſtitia Judicis & perſolutione rei debitæ, & liberationem & vitam conſequitur meritoriè: à Satiſfactione impropria & metaphorica quæ ſit per partis læſæ acceptilationem & liberationem, ac vitam precariò impetrat & per miſericordiam ac indulgentiam Principis; de hac quæſtio non movetur cùm eam non illibenter fateantur οἱ ἐξ ἐναντίας & peſtifero dogmati ſuo utcunque incruſtando ſæpius obtendant, ſed de priori quam nos ex Verbo Dei conſtanter aſſerimus & illi ex cerebri ſui figmento pervicaciſſimè reſpuunt. IX. III. Aliud eſt Chriſtum pro nobis utiliter mortuum eſſe, i. e. bono & commodo noſtro, aliud verò pro nobis ſubſtitutivè i. e. vice & loco noſtro, aliud eundem traditum eſſe propter peccata occaſionaliter & ut nos ab illis abſtraheret, aliud cauſaliter & meritoriè ut eorum reatum in ſe ipſum derivando, & pœnas omnes illis debitas in corpore ſuo luendo expiaret, prius eſt ἀναμφισβήτητον & extra controverſiæ aleam poſitum, de poſteriori tantùm, quod impiè contra Scripturam negare ſuſtinent, diſputatur. IV. Aliud eſt loqui de ſatiſfactione qualicunque; quâ Chriſtus omnibus iis ſatiſfecerit quæ illi à Dei voluntate ad ſalutem noſtram procurandam impoſita erant; Aliud de ſatiſfactione pœnali & propriè ſic dicta quâ non tantùm voluntati, ſed & divinæ juſtitiæ aſſumptis in ſe noſtris pœnis ſatiſfecerit; quæſtio non eſt de prima quam Adverſarii non negant, vide Crelli. cont. Groti. c. 6. Smalzi. contra Smiglecium de ſatiſfact. in Reſp. ad præfat. [^2] ſed tantùm de ſecunda quam protervè reſpuunt. X. Ita controverſiæ ſtatus redigitur ad hoſce terminos An Chriſtus θεάνθρωπος Servator noſter fuerit (non præconio & exemplo tantùm) ſed ſatiſfactione & merito, An mortem (non bono duntaxat) ſed loco noſtro oppetierit; An ſatiſfactionem (non impropriam & metaphoricam quâ voluntati tantùm divinæ ſatiſfecerit ea implendo quæ illi à Patre ad ſalutem noſtram impoſita erant, & quâ gratis & precariò conſequeretur veniam & ſalutem, ſed veram & propriè dictam quâ juſtitiæ divinæ per ſufficiens ἀντίλυτρον ſatiſfecerit, & quæ reipſa, meritoriè & integrè remiſſionem peccatorum & vitam acquiſiverit. Hoc enim magno molimine & toto impetu oppugnant hæretici vid. Soci. de ſerva. paſſim Crelli. contra Groti. Smalci. contra Smiglecium Volkel. de vera Relig. li. v. c. 22. [^3] Nos verò cum tota Eccleſia Orthodoxa ſanctè credimus, & conſtanter ex Scriptura profitemur & propugnamus. XI. Argumenta Veritati ſtabiliendæ non pauca ſuppeditat nobis Scriptura & recta ratio: Nos præcipua hîc & potiora delibabimus & ab argutiis Adverſariorum vindicabimus. Primum petitur ab Officio Chriſti Mediatorio; Eo ipſo enim quo Mediator inter Deum & Nos fuiſſe perhibetur qui diſſidium & bellum ex peccato ortum compoſuit & diremit, parteſque diſſidentes inter ſe conciliavit, Satiſfactionis veritas luculenter jam confirmatur: Neque enim eum Scriptura Mediatorem nobis proponit qui fuerit tantùm voluntatis Divinæ Interpres & Internuncius qualis fuiſſe Moſes inter Deum & populum dicitur Deut. v. 5. Stabam illo tempore inter Jehovam & vos ad referendum vobis ſermonem Jehovæ: dixerant enim Moſi præ metu, loquere tu nobiſcum & audiamus, ſed non loquatur nobiſcum Deus ut non moriamur Exod. xx. 19. vel qui partes jam unitas in unione & amicitia conſervet quo ſenſu nonnulli Chriſtum Mediatorem confirmationis & conſervationis Angelorum dici poſſe contendunt, ut extra lapſus periculum conſtituti per ejus gratiam penitus Deo adhæreant; ſed qui verè ſit εἰρηνοποιὸς & fidejuſſor, qui pacem æternam inter Deum & homines conciliavit, ſublatis utrinque proprio ſanguine odii & belli cauſis; ſic enim libuit Patri ut omnis plenitudo in eo habitaret, & ut pace per ſanguinem ejus facta reconciliaret ſibi Col. i. 20. nec poterat niſi per proprium ſanguinem vel Sacrarium ingredi ad thronum gratiæ viam nobis facturus, vel æternam Redemptionem qui primarius Mediationis finis eſt, conſequi Heb. ix. 12. Nimirum cùm hinc peccata noſtra nos inimicos Dei non activè tantùm ſed & paſſivè redderent, inde verò ſanctiſſima & inviolabilis Juſtitia, quæ peccatum nec videre nec inultum ferre poteſt ejus iram atque indignationem adverſus nos propter eadem concitaret Iſ. lix. 2. debuit Mediator noſter ἀντίλυτρον aliquod pendere quo & Ira Dei placaretur & peccata noſtra expiarentur, ne quid vel ex parte hominum offendentium vel Dei offenſi obſtaret ampliùs, ad perfectæ reconciliationis opus quod moliebatur exequendum. XII. Atque hoc vult Scriptura quæ primarium & potiſſimum iſtius μεσιτεύματος actum in morte & ſanguinis effuſione collocat Heb. ix. 15. Ob id ſcil. novi Fœderis Mediator dicitur Chriſtus ut morte intercedente ad redemptionem tranſgreſſionum præcedentium vocati vitam æternam adipiſcerentur. Sic Heb. xii. 24. Mediatoris titulo additur continuò ſanguis ῥαντισμοῦ alluſione facta ad ſanguinem victimarum quo conſperſus fuit populus Exod. xxiv. 8. ad mundationem legalem & typicam, ut innuatur ſanguine Chriſti pariter vera fide conſpergendas eſſe conſcientias ad purgationem ſpiritualem & myſticam. 1. Joa. i. 7. ſed omnium clariſſimè Apoſt. 1. Tim. ii. 5. 6. ubi poſtquam dixit unum eſſe Mediatorem inter Deum & homines ſtatim addit explicaturus naturam & partes præcipuas iſtius officii, Qui dedit ſemet ipſum in pretium Redemptionis pro omnibus. At ſanè cùm triplici noſtro malo triplex remedium in hoc munere Chriſti clementiſſimus Pater nobis exhibuerit, ut lumen Prophetæ tenebras mentis fugare, virtus atque potentia Regis peccati maculam ac dominium delere ac domare, ita Juſtitia Sacerdotis ejuſdem reatum & maledictionem pleniſſima ſatiſfactione auferre debuit. Rurfus cùm Mediator utrinque agere debuerit ad partes conciliandas; ut apud nos pro Deo agere debuit conditiones fœderis docendo & perſuadendo tanquam Propheta, & ut Rex nos in fidem ſuſceptos regendo, protegendo & liberando; Ita apud Deum pro hominibus agere eum quà Sacerdotem decuit iram placando, gratiam conciliando, & dona ab eo impetrando. Nam quod argutatur hîc hæreticus functionem ſacerdotalem tantùm fuiſſe in eo poſitam ut Chriſtus in cœlis interpellaret pro nobis, facilè revincitur; quippe licet non negemus hanc ſacerdotalis muneris partem eſſe quandam, ſolam tamen fuiſſe vel præcipuam pernegamus, cùm interceſſio in cœlis peragenda neceſſariò ſatiſfactionem in terris factam ſupponat, ut ſub V. T. ſummus Sacerdos non priùs Sacrarium intrabat pro populo deprecaturus quàm victimam in Altari propitiationum obtuliſſet, cujus ſanguinem ſecum deferre debuit, ut fuſè docet Apoſt. ad Heb. cap. ix. & nos in ſequentibus probaturi ſumus, Unde firmum jam & ſolidum pro Satiſfactionis Chriſti Veritate exurgit argumentum: Is enim qui Mediator ideo eſt conſtitutus ut pacem per ſanguinem faceret, ut ſe ipſum daret in redemptionis pretium, atque adeò ut mortem ſuſtineret ad tranſgreſſionum redemptionem, non poteſt non verè ſatiſfeciſſe quum his partibus defunctus eſt; At Chriſtus nobis talis deſcribitur Mediator. XIII. Fortiùs verò adhuc ſtringet argumentum, Si addamus non tantùm Mediatorem vocari, ſed & ἔγγυον ſponſorem & Vadem Heb. vii. 22. Nam Mediator quidem medium ſe ſiſtit inter partes diſſidentes ut eas quacunque tandem ratione reconciliet, ſed Sponfor ulterius quid præſtat, utrinque de pactionum & fœderis obſervatione ſpondet & pro altera parte fidejubet ac reipſa ſatiſfacit ſi non ſit ſolvendo, ſe in Rei aut debitoris locum ſubſtituens, vel ut debitum ſolvat Proverb. xxii. 26. 27. vel ut pœnam luat, ad quam ultrò ſe obſtrinxit Gen. xliv. 32. 33. unde illud Thaletis ἐγγύα πάρεστι δ᾽ ἄτη. Cùm ergo Chriſtus fœderis novi Sponfor ſit conſtitutus, utrinque pactum hoc confirmare debuit, & ut pro Deo nobis gratiam & benevolentiam conſtantem & immutabilem Patris, ita pro nobis viciſſim ſatiſfactionem Deo pro peccatis præteritis debitam & fidem atque obedientiam perpetuam in poſterum ſpondet. Atque hoc vocabulum eo convenientiùs à Spiritu S. uſurpatur quod peccata noſtra vulgò debita dicantur in Scriptura, pro quibus ſcilicet pœnæ debitores ſumus apud Juſtitiam Dei. Itaque ut nemo debitoris ſponfor dicitur, niſi qui pro eo fidejubet & reipſa ſi opus ſit ſatiſfacit, ita nec Chriſtus ſponfor jure diceretur, niſi quia ad ſatiſfactionem pro nobis præſtandam ſe ipſum ſponte ſua obligavit, eamque reipſa Deo exhibuit. XIV. Ut declinent hoc telum Adverſarii varia excipiunt. 1. Mediatoris vocem præcisè ſatiſfactionem non inferre, quia & Moſes Mediator dicatur Gal. iii. 19. ubi Lex dicitur data ἐν χειρὶ μεσίτου i. e. opera & miniſterio Mediatoris qui alius præter Moſem eſſe non poteſt ex Levit. xxvi. 46. & Act. vii. 36. qui tamen nihil tale præſtitiſſe legitur. 2. Mediatorem in Scriptura nihil aliud ſignificare quàm Dei interpretem quo Deus ad fœdera cum hominibus pangenda utatur, & per quem populus cognitione voluntatis divinæ inſtructus ad Deum accedat, atque iſtis duabus de cauſis Mediatorem Chriſtum dici, quò fœdus novum idque ſempiternum nomine Dei cum hominibus ſanxerit, & omnem Dei voluntatem per quam aditus nobis ad Deum patefactus eſt, expoſuerit. 3. Eo ipſo quo fœderis novi Mediator dicitur quia id Dei nomine nobiſcum pepigit, ſatis conſtare nullam adhibitam fuiſſe ſatiſfactionem & Deum antequam juſſu ſuo Mediatoris officio fungeretur jam placatiſſimum fuiſſe, non enim mittere Principes internuncios ſuos ad fœdera cum rebellibus pangenda ni priùs ex animo illis rebellionem condonaverint & jam illis verè placati ſint, neque aliud præterea ad pacem ſtabiliendam requiratur, quàm ut fœderis conditiones illi velint accipere, quod in hoc fœdere tantò magis obtinere debet quod ibi Deus clementiam ſuam & miſericordiam in remiſſione peccatorum largienda prædicet, nullam autem ſatiſfactionis debitæ vel poſtulatæ mentionem faciat, Jer. xxxi. 34. 4. Locum Pauli 1. Tim. ii. 6. non concludere, quia poſtquam dixit Chriſtum datum eſſe ἀντίλυτρον ὑπὲρ πάντων ſtatim addit τὸ μαρτύριον καιροῖς ἰδίοις teſtimonium temporibus ſuis, atque ita innuere voluiſſe Mediationem illam in eo tantùm poſitam eſſe quod Dei de nobis ſervandis decretum per mortem ſuam cumulatiſſimè teſtatum dederit. Sic Catech. Racovi. c. 8. q. 29. 30. Socin. de Servat. l. 1. c. 7. [^12] [^41] XV. Sed fruſtrà hîc tergiverſantur: Nam ad primum facilis eſt reſponſio, 1. Nos non tam ex ipſa voce argumentum petimus, (quæ tamen ſuum etiam hîc pondus habere debet, cùm apud eruditos ſæpius pro eo uſurpetur qui aliquem placat, unde Suidas μεσίτην per εἰρηνοποιὸν interpretatur) quàm ex natura officii, partium diſſidentium conditione, & deſcriptione Mediationis Chriſto commiſſæ. Cùm enim tale diſſidium compoſiturus venerit in quo iratum Deum propter peccatum experiebamur, non poterat Mediatoris munus obire feliciter niſi pro nobis ſatiſfaciendo iram numinis placaſſet: Unde talis Mediator nobis proponitur qui non tantùm Dei vice apud homines fungitur, ſed vice hominum apud Deum Heb. v. 1. qui pacem per ſanguinem fecit, qui ſe ipſum dedit ἀντίλυτρον pro multis &c. quæ omnia mediationem non tantùm interpretativam ſi ita loqui liceat, ſed etiam redemptivam & reconciliativam important. XVI. 2. Locus Gal. iii. 19. non favet Adverſario, ſive de Chriſto eum intelligamus, ſive de Moſe; Nam ſi ad Chriſtum referimus quod fecit Calvinus noſter poſt multos ex Veteribus, corruit planè ipſius ἔνστασις, ſi verò de Moſe interpretamur quod mavult Beza Epiphanium contra Manich. Gennadium & Theodoretum ſecutus, ne ſic quidem vel ſententiæ ipſius quicquam accedit vel noſtræ decedit, cùm conſtet titulum hunc Moſi typicè tantùm tribui & ſymbolicè, quia in hac functione figuram Chriſti geſſit Angeli fœderis per quem ut per Verbum ſuum ſemper locutus eſt Pater; Itaque etſi Moſes in hoc internuncii officio ſatiſfeciſſe non legatur, malè tamen inde colliges neque Chriſtum etiam ſatiſfeciſſe, notum enim eſt à Typo ad Antitypum non valere argumentum negativè, quia plus eſt ſæpe in Antitypo quàm in Typo, maximè cùm typus partialis eſt & inadæquatus, qui ita φάσιν aliquam & qualitatem antitypi ſui adumbrat, ut aliâs tamen quæ in eo eſſe poſſunt non neget vel excludat. Nimirum quia myſterium hoc divinum ut alia pleraque uno aliquo ſimulachro è rebus terrenis deſumpto perfectè reddi & exprimi non potuit, Spiritus S. huic uni depingendo varios typos adhibuit, ut quod in uno videbatur deſore alter ſufficeret & ſuppleret, pictorem imitatus qui quod non poteſt unâ, variis tabellis reddit, ut archetypum ſuum accuratè quantum fieri poteſt ſub variis illis aſpectibus repræſentet. Cùm ergo nullus occurreret ſub V. T. qui triplex Chriſti munus, Regium, Propheticum & Sacerdotale ſimul ſuſtinuerit, neceſſe fuit illud ipſum quod in antitypo conjunctum fuit in typos varios partiri, ideoque quidam Propheticum ut Moſes & Prophetæ, alii Sacerdotale ut Aaron & qui ab ipſo fuerunt oriundi, alii denique Regium ut David & Salomon exhibuerunt; Sed ita ſinguli quod ſuum erat ad exprimendam veritatem contulerunt, ut nunquam tamen de Antitypo ex uno ſeorſim, ſed ex omnibus ἀθρόως & ſimul ſumptis judicandum ſit; Unde cùm Moſes typus Mediationis Chriſti fuerit tantùm quoad Prophetiam vel etiam quoad Regnum quadantenus ſaltem in regimine ſcil. populi, non poteſt ex eo argumentum duci ad negationem Satisfactionis in Antitypo, quæ in alio typo muneris Sacerdotalis, Aarone putà & ſacrificiis legalibus includebatur. XVII. Ad 2. Reſp. ſupponi perperam quod eſt in quæſtione, nimirum Mediatorem, Interpretem tantùm & Internuncium ſignificare quod jamjam revicimus: Unde etiam ſolvitur quod additur de duabus rationibus propter quas Chriſtus Mediator dicatur, & quia fœdus novum ſancivit & quia voluntatem Dei nobis expoſuit; Nam cùm fœdus illud ſanciri non potuerit niſi ſublata utrinque odii cauſa neceſſariò ſatiſfactionem præviam requirebat quæ hoc exequeretur, unde dicitur ſancitum in Mediatoris ſanguine Heb. ix. 15. & Luc. xxii. 20. Cùm verò præconium voluntatis divinæ unam tantùm officii mediatorii partem impleat, non potuit hoc reſpectu duntaxat Mediator dici, ſed potiſſimùm eo quod pro hominibus apud Deum agere debuit, aliàs Paulus malè Chriſtum vocaret ἕνα μεσίτην unicum Mediatorem cùm Prophetæ & Apoſtoli qui omne Dei conſilium nobis etiam expoſuerunt Act. xx. 26. & xxvi. 22. Imò & Paſtores ipſi hoc elogio inſigniri poſſent non immeritò, quod tamen illis conſtanter denegat Scriptura, nec poteſt iis non modò ſine abuſu ſed & ſine periculo tribui: ſolus quippe Chriſtus ut quoad perſonam θεάνθρωπος verè μέσos fuit, utrique extremo Patri quidem Deitate, nobis verò humanitate ὁμοούσιος adhærens, potuit quoad officium utrumque extremum inter ſe nexu indiſſolubili pace per ſanguinem factâ conſociare. XVIII. Neque ullius eſt ponderis quæ tertio loco affertur ratio, nimirum Deum eo ipſo quo Mediatorem Chriſtum conſtituit ad ſanciendum nobiſcum fœdus jam placatiſſimum fuiſſe, nihilque propterea ſatiſfactione opus habuiſſfe, ut Principes internuncios ſuos non mittunt ad rebelles niſi priùs omnem rebellionem illis condonaverint: Nam aliud eſt Deum eſſe miſericordem & placabilem, aliud verò propitium jam & reipſa placatum, potuit quidem Deus Mediatorem ordinando ad fœdus ſanciendum priorem σχέσιν induere, quia hæc ipſa Mediatoris miſſio fuit animi benevoli & ad miſericordiam proni effectus, ſed placatus non poteſt dici niſi per ipſam ſatiſfactionem quando propter hoc ipſum voluit Mediatorem intercedere ut Juſtitiæ obice remoto ad Miſericordiæ exercitium viam faceret; Nec Principum exemplum contrarium evincit, nam nihil obſtat eofdem non quidem placatos, ſed placari tamen cupientes, mittere Legatos qui de pacis conditionibus paciſcantur, & ſi ita lubet pro ipſis rebellibus ſatiſfaciant ut legum authoritas maneat illibata, imò cùm fœderis conditiones illis præſcribant eo ipſo ſe nondum placatos ſatis oſtendunt. Nihil porrò hîc præſidii habet hæreticus fœderis N. deſcriptione à Jeremia facta, nam etſi mentio fiat miſericordiæ & clementiæ ſummæ in remiſſione peccatorum eam tamen non excludere, ſed includere neceſſariò Mediatoris ipſius ſatiſfactionem probatum antea dedimus, et ex eo ſatis patet quod in Jeſu Chriſto promiſſiones omnes ſint Etiam & Amen 2. Cor. i. 20. & fœdus hoc non niſi morte Mediatoris ſanciri potuerit Heb. ix. 15. 16. &c. XIX. In iv. non plus eſt roboris: Nam ut hîc non dicamus quod tamen Beza obſervat ſe in uno veteri codice ſcriptum deprehendiſſe non μαρτύριον ſed μυστήριον; ex recepta lectione nihil exſculpi poterit quod hæreſim juvet; Nec enim mors Chriſti vocatur μαρτύριον quaſi ad doctrinæ confirmationem demum eam obierit, ſed tum quia plenam divinæ benevolentiæ fidem apud nos facit, nam qui proprio filio non pepercit quid non largiretur nobis cum illo? tum quia eſt illud ipſum de quo teſtantur Prophetæ omnes & Apoſtoli, utrique enim de paſſionibus & gloria ſecutura ſunt locuti. Sic Teſtimonium dicetur mors Chriſti non activè ſimplici, quaſi inſervierit tantùm ad teſtandam & confirmandam doctrinam ſuam, ſed præſertim paſſivè quia de ea omnes viri Dei in Scriptura teſtantur. 2. Teſtimonium illud præcisè ad mortem referri non debet, ſed ad ipſum Euangelii myſterium in genere de quo locutus fuerat in verſ. præced. ut ſignificet Deum ſapientiſſimè hæc omnia ita diſpoſuiſſe ſecundùm Teſtimonium temporibus propriis reſervatum, doctrinam ſcilicet Euangelii quæ ſæpiſſimè μαρτύριον dicitur 1. Cor. i. 6. & 1. Cor. ii. 1. quia teſtatur ibi Deus & de benevolentia ſua & de Chriſti merito; hæc quippe aliis retro ſeculis abſcondita, noviſſimis temporibus revelari debuit Ro. xvi. 25. Eph. iii. 5. & ſenſus hîc planus eſt, ex ſcopo Apoſtoli, dixerat enim verſ. 4. Deum velle omnes homines ſervari & ad agnitionem veritatis venire quorum prius finem, poſterius medium reſpicit ad finem conſequendum neceſſarium; Utrumque verò confirmat & prius illud quidem ex eo quod Deus unus ſit, & unus Mediator Dei & hominum qui ſe ἀντίλυτρον dederit pro omnibus non omnibus & ſingulis univerſaliter quod repugnat conſilio Dei ex quo Chriſtus venit tantùm ad ſervandum populum ſuum Matt. i. 21. & intentioni Chriſti qui ſe pro Eccleſia ſua dedit & pro datis ſibi à Patre Jo. xvii. 6. 9. Eph. v. 25. ſed omnibus indiſcriminatim cujuſcunque generis, conditionis, & ſexus fuerint. Alterum verò cùm addit hoc eſſe juxta Teſtimonium temporibus propriis reſervatum cujus conſtitutus ſit ipſe præco, ut innuat ſcilicet Deum qui vult omnium ſalutem & qui propterea voluit Chriſtum pro omnibus tradi, velle etiam ut per Euangelii præconium iſtud myſterium omnibus promiſcuè hominibus teſtatum fiat, quo ſcilicet tempore à providentia divina præſtituto ad veritatem & per veritatem omnes & ſinguli electi ad ſalutem adducantur. XX. Atque ita vindicatum eſt & aſſertum I. noſtrum argumentum. II. petitur à primario fine & effectu Mediationis Chriſti Redemptione ſcilicet quam ille indeptus eſt, Nam ſi Chriſtus pro nobis ab Ira Dei, Poteſtate Diaboli, Mundi ſervitute, peccatorum laqueo & tenebrarum ac mortis caligine liberandis obtulit Deo Patri pretium auro & argento longe præſtantius animam putà & ſanguinem ſuum, utique non exemplo tantùm ſed merito Servator eſt dicendus, nec impropriè & metaphoricè ſed verè ac plenariè pro nobis ſatiſfecit; Chriſtum autem hoc ipſum præſtitiſſe innumera docent Scripturæ loca, hæc vero imprimis manifeſtiſſimè evincunt Matt. xx. 28. Filius hominis venit ut daret animam ſuam λύτρον ἀντὶ πολλῶν. 1. Cor. vi. 20. Pretio empti eſtis. 1. Tim. ii. 6. dedit ſeipſum ἀντίλυτρον pro omnibus. 1. Pet. i. 18. Redempti eſtis pretioſo ſanguine Chriſti ut Agni immaculati &c. Tit. ii. 14. Chriſtus ſemet ipſum dedit pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate &c. Eph. i. 7. In quo habemus redemptionem in ſanguine ejus. Huc pertinent & alia plura Rom. iii. 24. Gal. iii. 13. Apoc. v. 9. &c. quæ de Redemptione facta per ſanguinem & mortem loquuntur. XXI. Ut autem hoc Argumentum in aperta luce collocetur obſervandum eſt Redimendi vocabulum non uno ſenſu uſurpari in Scriptura; 1. Aliquando rei alicujus opportunum & commodum uſum denotat ut quum Apoſtolus Eph. v. 16. & Col. iv. 5. hortatur nos ut tempus redimamus ſignificat ſcilicet, tum ſolicitè captandam eſſe beneficiendi occaſionem, tum ita compenſandum tempus eſſe quod nobis vel nihil, vel aliud, vel malè agentibus effluxit, ut eo ferventiùs incumbamus bonis operibus quò frequentiùs antea malis operam dedimus, nullaſque prætermittamus occaſiones quibus poſſimus etiam cum jactura noſtrarum voluptatum gloriam Dei & noſtram proximique ſalutem promovere. 2. Aliquando laxiori & metaphorico quodam ſignificatu deſignat liberationem quamcunque etiam nullo pretio interveniente factam, quo ſenſu Scriptura frequentiſſimè Iſraëliticam ab Ægyptiaca ſervitute Redemptionem commemorat & Moſem cujus opera in eam rem uſus eſt Deus λυτρωτὴν ſive Redemptorem appellare non dubitat Act. vii. 35. ſic paſſim in Pfal. Deus dicitur redimere animam eorum quos liberat ab aliquo malo & periculo, ab aliqua afflictione & anguſtia; ſed 3. maximè propriè accipitur pro ea liberatione quâ quis ab aliquo incommodo aut re noxia liberatur intercedente pretio, pretium autem illud voco quo aliquid compenſatur, ſive cujus impendio res aut jus aliquod acquiritur, & cujus ea eſt natura & proprietas ut ſui valore & æſtimatione alterum moveat ad liberationem præſtandam vel jus concedendum, ſic apud Terent. in Eunuch. quid agas? niſi ut redimas te captum quàm queas minimo, ſi nequeas paululo at quanti queas [^20] & apud Virgilium [^21]

fratrem Pollux alterna morte redemit. Hoc ſenſu primogenitorum quidam redempti ſunt ſoluto certo pretio, Num. iii. 46. 47. & jus redemptionis bonorum inter cognatos obtinebat de quo Levit. xxv. XXII. Cùm Ergo Redemptionem noſtram Chriſto tribuit Scriptura vocem hanc non 1. aut 2. ſignificatu, ſed 3. demum ac maximè proprio accipiendam eſſe pertendimus: Rationes autem quæ nos ut ita credamus movent, plures ſunt graviſſimæ. 1. Miſerrima hominis redimendi conditio, quadruplici enim ſervitute premebamur Peccati, Legis, Mortis, Diaboli; peccatum ſub jugum ſuum nos miſit ᾧ γάρ τις ἥττηται τούτῳ καὶ δεδούλωται 2. Pet. ii. 19. & Jo. viii. 34. qui facit peccatum ſervus eſt peccati; ex peccato Legis maledictioni & Iræ divinæ facti ſumus obnoxii, naturâ enim ſumus filii iræ Eph. ii. 3. & quicunque ſunt ſub operibus Legis ſunt ſub maledicto Gal. iii. 10. Lex propter peccatum morti nos mancipat Rom. iv. 15. Diabolus per peccatum & mortem, tyrannidem ſuam in nos exercet, 1. Jo. iii. 8. & Hebr. ii. 14. 15. Hinc captivi dicimur Iſa. lxi. 1. qui captivitatis miſerias omnigenas experimur, Carcer in quo detinemur vel corpus eſt hoc corruptibile quod animam gravat à quo propterea liberari petit Apoſt. Rom. vii. 24. vel potiùs mundus iſte miſeriarum plenus & vera lachrimarum vallis quæ carceris ad quem damnantur peccatores veluti pars eſt ſuperior ex qua niſi liberatio divinitus accedat in inferiorem tandem ignis & ſulphuris detruduntur; Lictor & Commentarienſis Diabolus eſt princeps tenebrarum & Deus hujus ſeculi, fordes & tenebræ in quibus jacemus ſunt peccata & iniquitates quæ μιάσματα & μολυσμοὶ 2. Cor. vii. 1. & opera tenebrarum dicuntur Rom. xiii. 12. vincula & laquei ſunt tum peccati dominium & Carnis cupiditates quibus tanquam diaboli laqueis conſtringimur, 2. Tim. ii. 26. tum reatus mortis & damnationis ex peccato conſequens, quô veluti compede arctiſſimo vincti tenemur, & judicio divino obſtricti; At quos Peccati regnum, Mortis timor, Satanæ Tyrannis ac Legis ac Juſtitiæ divinæ jugum ἀβάστακτον occupant undique qui fieri poteſt ut eluctentur, niſi Redemptor & ſummam ad Diabolum & peccatum debellandum potentiam adhibeat, & abſolutiſſimam ad majeſtatem divinam placandam juſtitiam impendat? XXIII. 2. Id ipſum ſuadet ipſa Redemptionis nomenclatio; nam certum eſt λυτροῦν & ἀπολυτροῦν apud Græcos Redimere verò quod iis apud Latinos reſpondet in primaria ac maximè propria ſignificatione propriè dictam Redemptionem innuere, ſcilicet quæ ſit intercedente aliquo pretio, et hîc habemus confitentem reum, hæreticus enim lib. ii. de Serv. c. 1. hoc diſertè docet Redimere aliquem nihil aliud propriè ſignificat, quàm eum captivum è manibus illius qui illum detinet pretio illi dato liberare. At ut apud omnes eſt in confeſſo à propria & nativa verborum ſignificatione nunquam eſt recedendum niſi graviſſimæ urgeant cauſæ, ut cùm proprius ſenſus in fidei aliquem articulum aut charitatis præceptum palam ac verè incurrit, vel figuratus ſermo evidenter ex eodem vel ex aliis locis detegitur ac probatur: Auguſti. lib. 3. de doctr. Chriſti c. 10. & 15. [^7] hoc figuratæ interpretationis dat indicium ſi dictum propriè acceptum nec ad fidem nec ad dilectionem aut ad ullam omnino ædificationem accommodari poſſit. Si verò ad utrumque faciat quàm maximè & tum ex ipſius loci circumſtantiis, tum ex aliis parallelis evidenter comprobari poſſit, quis niſi in ipſum Spiritum S. qui hoc nobis tradere voluit injurius rejicere queat? XXIV. Rem autem ita ſeſe habere in hoc argumento non difficile eſt oſtendere, nam quoad loca parallela docebimus in ſequentibus non modò redemptionem metaphoricam non connotare ſed propriè dictam neceſſariò inferre, nunc verò ex ipſis loci circumſtantiis demonſtratum iſtud damus, quæ ſcilicet Redemptionis noſtræ modum & naturam deſcribunt, quæ tertia nobis erit aſſer-tioniſ ſuperioris ratio, Nec enim Scriptura tantùm Redemptionem memorat ſed pretium ipſum & λύτρον quo mediante facta eſt apertè nominat Matt. xx. 28. Filius hominis venit dare animam ſuam λύτρον ἀντὶ πολλῶν. Sic 1. Cor. vi. 20. pretio empti eſtis & 1. Petr. i. 18. pretium illud ponitur in ſanguine Agni: ut verò λύεσθαι Redimere eſt ita λύτρον eſt illud quod impenditur ad impetrandam iſtam redemptionem, quaſi dicas Redemptionis pretium ut δίδακτρον quod pro doctrina ſolvitur Gloſſ. λύτρα redimiæ, quæ Hom. ἄποινα vocat, Hefych. λύτρα καθάρματα λυτήρια. καὶ πάντα τὰ διδόμενα εἰς ἀνάκλησιν ἀνθρώπων repone ἀνάκτισιν. [^35] Hinc Latini Veteres quorum multæ voces tranſumptæ ſunt à Græcis λύτρον una interpoſita litera Luſtrum appellarunt, & λυτροῦν luſtrare dixerunt; unde Liv. lib. 2. [^19] Omnes Centuriæ & Equites in campum martium convocati, ſue, ove, tauro cæſis immolarunt, quod luſtrum dictum, & luſtrare urbem eſt eam à pœna liberare per luſtrum id eſt pœnam ſuccedaneam quod & piaculum dicitur; ſic Decii dicuntur luſtraſſe Romanum exercitum ſe devovendo id eſt ſua pœna & morte omnem ab illo pœnam averruncaſſe, & Thebas Menœceus de quo Mater apud Papirium [^18] Luſtralemne feris ego te puer inclyte Thebis Devotumque caput vilis ceu Mater alebam? Ad quem locum Scholiaſtes vetus [^9] Luſtrare civitatem humana hoſtia Gallicus mos eſt. Unde colligitur Redemptionem maximè eam quæ per λύτρον fit non niſi vera ſatiſfactione procurari potuiſſe. XXV. Quorſum enim λύτρα toties meminiſſet Scriptura niſi pretium aliquod verè & propriè dictum ſubeſſet? Nam quod Adverſarius ſubinde regerit hoc impropriè dici quia ad præſentiam ejus liberamur licet non per efficientiam; nihil aliud eſt quàm abſurda petitio principii quæ probanda fuit non ita præfidenter ſtatuenda, nam præter ea quæ jam ex adverſo dicta ſunt & dicentur adhuc in ſequentibus, illud etiam eo ſatis refellitur quod non modo pretii illius meminerit, ſed collationem ejus inſtituat cum rebus cariſſimis quæ ab hominibus impendi ſolent, vel ad captivorum redemptionem, vel rei cujuſlibet emptionem, auro, putà, argento, &c. 1. Pet. i. 18. Scientes vos non auro & argento aut rebus corruptibilibus à vana converſatione veſtra redemptos fuiſſe ſed pretioſo ſanguine Chriſti &c. confert ergo imò præfert ſanguinem Chriſti auro & argento tanquam majus quid & excellentius in genere pretii, Itaque ut aurum & argentum pretium ſunt verè non figuratè, ita pariter de ſanguine Chriſti philoſophari debemus niſi velimus Apoſtolum parùm appoſitè hanc collationem inſtituiſſe quod vel cogitare impium; Fateor hujuſmodi collationes ſemper ad vivum non eſſe reſecandas, ſed obſervari tamen debet ſcopus Spiritus S. & attendi formale ſimilitudinis in quo utraque pars convenire debet ſaltem in ſuo genere; Itaque hîc cùm aurum & argentum conferantur ſub hac formalitate pretii cum ſanguine Chriſti, omnino Veritas aliqua pretii competere etiam debet ſanguini Chriſti non quidem in genere Phyſico ſed myſtico & morali ita ut Redemptio non tantùm ſit conſequens λύτρου ſed proprius & realis effectus. XXVI. Quod ſi non ſatis efficax ex eo videretur probatio, quanquam jam ſit fortiſſima, invicta ſanè redditur ſi addatur IV. vocis ἀντίλυτρον pondus qua Spiritus S. uſus eſt in hoc argumento, nec enim dicit tantùm Chriſtum nos redemiſſe quod jam ſatis ex proprietate vocis ſatiſfactionem connotat, non addit demum redemptionem illam factam fuiſſe pretio quod fortiùs adhuc illam evincit, ſed ne dubitandi locus ullus ſuperſit teſtatur ἀντίλυτρον aliquod interceſſiſſe, Chriſtum ſcilicet ſe pro omnibus dediſſe ἀντίλυτρον 1. Tim. ii. 6. & quod eodem recidit animam ſuam λύτρον poſuiſſe ἀντὶ πολλῶν Matt. xx. 28. quod V. V. perperam reddit redemptionem, cùm notetur non ipſa Redemptio, ſed redemptionis pretium & quidem tale pretium quod commutationem debitoris & compenſationem debiti notet: nam & præpoſitio ἀντὶ maximè propriè ſubſtitutionem & vicem ſignificat Matt. v. 38. ὀφθαλμὸς ἀντὶ ὀφθαλμοῦ, ὀδὸς ἀντὶ ὀδόντος. 1. Pet. iii. 9. Matt. ii. 22. Archelaus regnare dicitur ἀντὶ Ἡρώδου τοῦ πατρὸς αὐτοῦ, id eſt loco & vice, ſic Luc. xi. 11. 1. Cor. xi. 15. 1. Theſſ. v. 15. & ſæpius alibi, in compoſitione verò tria ſignificare ſolet ut obſervant Grammatici, æqualitatem & paritatem ut ἀντίθεος Hefy. ἰσόθεος ἀντιάνειra Ariſtarcho ἰσάνδρος, virago, vel contrarietatem & oppoſitionem ut ἀντίδικος, ἀντίπαλος, ἀντίγραφον &c. vel compenſationem & commutationem ut ἀντίψυχοι ii qui pro aliis morti ſe devovebant ut eos liberarent, ut de Damone & Pythia narratur: hîc autem nec æqualitas nec contrarietas locum habere poteſt, Ergo ſupereſt ut compenſatio tantùm & commutatio connotetur; Ita ἀντίλυτρον tale erit λύτρον in quo liberator vicem ſuſtinens rei & captivi, ſimile quoddam malum ſubit ei quod illi imminebat qui liberatur, cum caput capite redimitur, quod Apoſtolus eleganter explicat Gal. iii. 13. dum ait Chriſtum redemiſſe nos ab execratione Legis, factum pro nobis execrationem. XXVII. Atque id ipſum quadantenus ſaltem confiteri coacti ſunt Adverſarii dum particulam ἀντὶ commutationem aliquam inferre agnoſcunt, licet poſtea quod una manu dare viſi ſunt altera auferre conentur, addendo talem eſſe commutationem quæ nullam compenſationem aut ſatiſfactionem arguat: Sed quàm turpiter hîc ſuo ſe gladio jugulent proclive eſt agnoſcere; Cur enim Chriſtus per commutationem in locum noſtrum eſſet ſubrogatus, niſi ut pœnas quas commeriti eramus ipſe luendo nos ab iifdem liberet quod jamjam innuebat Ap. ad Gal. Nec vaniſſimum commentum ſuum fulcire poteſt Crelli. contra Groti. duobus locis Prov. xxi. 18. & Iſ. xliii. 3. ubi videtur commutatio poni ſine compenſatione; Nam præterquam quod in neutro habetur vox ἀντίλυτρον de cujus vi quærimus, accedit etiam quod non ſine compenſatione aliqua hoc impletum ſit, cùm Deus in Ægyptios & alios populos derivaret pœnas quas juſtè exigere potuit à populo ſuo, ſed quas miſericorditer in alios transferre decrevit ut ipſi parceret. Sic quippe ſubierunt vicem ſuam ut quaſi permutatione factâ cladem quæ ipſi impendebat ſuſtinere coacti fuerint, nam ut hunc ſervaret illos perdidit aliò revocando hoſtes qui in ipſius perniciem toto impetu ruebant. XXVIII. Ex quibus jam ſatis liquere arbitramur Redemptionem propriè dictam & non metaphoricam tantùm hîc locum habere debere: Quod ut liquidius fiat, obſervandum eſt multis modis Redemptionem ſeu liberationem captivorum fieri inter homines, vel gratuita manumiſſione ut cum Dominus ultrò dimittit & liberum abire jubet ſervum ſuum, vel permutatione ut in bellis ſæpe fieri ſolet, vel violenta ablatione ut cum David vi & armis ſuos liberat & recuperat ex manibus Amalekitarum 1. Sam. xxx. & Abraham Lothum nepotem ſuum eripit Regibus Cananæis Gen. xiv. vel juſta ſatiſfactione ut fidejuſſor qui pro debitore ſolvit; In hoc autem negotio nec gratuita manumiſſio ſimpliciter obtinere potuit, quia Juſtitiæ ultricis ratio non patiebatur impunè abire peccatum: nec permutatio quia nulla cujuſcunque creaturæ permutatione compenſari potuit Deo illata ab homine contumelia: non denique violenta ablatio, quanquam enim jure bono Chriſtus potuit prædam ſuam diabolo eripere quam ille fraude mala ſibi vindicaverat, non potuit tamen eo modo Deo reconciliari homo læſæ Majeſtatis reus, ſola ergo ſupererat redimendi ratio ſufficiens per viam Juſtitiæ ſolutis omnibus noſtris debitis per Sponſorem noſtrum Chriſtum. XXIX. Cæterùm etſi tres priores liberationis modi ſeorſim hîc non valeant, non diffitendum tamen ſub aliqua σχέσει omnes ſimul in hoc ſalutari opere concurrere, atque hinc conciliari poſſunt varia loca Scripturæ in ſpeciem pugnantia, quorum alia dicunt nos gratis per gratiam Dei & ſine operibus juſtificatos & ſalvatos ut Rom. iii. 24. Eph. ii. 8. 9. Alia innuunt nos pretio redemptos eſſe ut 1. Cor. vi. 20. & 1. Pet. i. 19. &c. Alia permutationem aliquam factam eſſe docent Gal. iii. 13. & 2. Cor. v. 21. Alia oſtendunt nos vi & potentia aliqua ab hoſtibus liberatos Heb. ii. 14. Col. ii. 15. Iſ. lxi. 1. 5. ſed hæc omnia veriſſimè dicuntur. Nam cùm ſalus noſtra ſub quadruplici reſpectu conſiderari poſſit, vel Dei judicantis, vel Chriſti redimentis, vel Hominum redemptorum, vel Diaboli obſidentis & tyrannicè imperantis; quoad Diabolum ſumus potentiâ ſummâ & virtute efficaciſſimâ liberati, quippe quem Chriſtus priùs victum & jure ſibi mancipatum vi & armis ſpoliavit, quoad nos gratis redempti ſumus & ſalvati, nihil enim ex nobis ipſis contulimus ad noſtri liberationem: quoad Chriſtum ſumus permutati quia ille pro nobis factus eſt peccatum & execratio ut eſſemus benedictio Dei in ipſo; quoad Deum denique pretio redempti cùm ſe ipſum Juſtitiæ divinæ ἀντίλυτρον pro nobis Chriſtus exhibuit. Quia verò non rarò Scriptura opus hoc Redemptionis mirabile, ſub gemina potiſſimùm σχέσει conſiderat & Dei & Diaboli à quibus diverſimode liberari debuimus; Ideo hæc duo peculiariter Chriſto Redemptori tribuere ſolet, Juſtitiam & potentiam, illam quâ ab ira Dei nos eximit, iſtam quâ à tyrannide Diaboli nos liberat; Atque hinc gemina illa Agni & Leonis appellatio, quæ toties Chriſto tribuitur; Agnus victimam refert, Leo victoriam, Agnus paſſionem, Leo triumphum, Agnus meritum, Leo virtutem, Agnus proprium ſanguinem fundit, Leo alienum, Agnus quia ſanguine ſuo redimit Eccleſiam, Leo quia robore ſuo deſtruit inimicos, Agnus reſpectu Dei ad eum placandum, Leo reſpectu Diaboli ad eum vincendum: Hinc etiam variæ mortis & crucis denominationes oriuntur, dum illa altare Sacerdotis aliquando Heb. xiii. 10. eſt quando currus triumphalis Victoris dicitur Col. ii. 15. & λύτρον quo Deus placatur Matt. xx. 28. & ὅπλον quo Diabolus debellatur Heb. ii. 14. XXX. Huc pertinet etiam quod in V. T. de גאל refertur, nam & is typus eximius hac in parte fuit Chriſti redemptoris unde ipſe Meſſias hoc nomine non rarò inſignitur Job xix. 25. ego ſcio גאלי quod Redemptor meus vivit Iſ. lix. 20. veniet ad Sion גואל Targ. פרוק Redemptor & Liberator, Jus autem habebat Goël. 1. res venditas & alienatas fratris aut cognati agrum putà, domum &c. redimendi Levit. xxv. 25. reddendo גאולתו pretium quo emptæ fuerant res illæ proportione ſcil. temporis ſervatâ. 2. Captivum eundem vel ſervum liberandi ibid. v. 47. 48. ſi frater tuus attenuatus fuerit & ſe vendiderit peregrino & advenæ redemptio erit ei, unus ex fratribus ejus redimet eum. 3. interfectum vindicandi unde vocabatur גואל הַדָּם Vindex ſanguinis de quo Num. xxxv. & Deut. xix. 6. Hebræi multa de eo tradunt, ut quod perſequebatur homicidam & jus habebat eum occidendi ſicubi eum nactus fuiſſet ubi ad Magiſtratum appellare non poſſet, niſi ſe recepiſſet ad urbes refugii, tunc enim non licebat manus illi violentas inferre: & ibi homicida maximè ſi erat שׁוֹגֵג id eſt ſi per errorem & ignorantiam homicidium patraverat (nam מֵזִיד qui ſponte & data opera id fecerat, poſtquam in בֵּית דִּין Conſiſtorio cauſa diſcuſſa fuerat & ille חַיָּב מִיתָה reus mortis fuerat deprehenſus magiſtratus authoritate plectebatur) permanere debebat uſque ad mortem ſummi Pontificis, quâ reditus illi patebat ad domum ſuam & priſtina officia ſi quæ antea ſuſtinuerat (ubi illuſtrem habemus typum ingentis beneficii quod ſummus Sacerdos noſter commeruit, ejus enim morte peccata noſtra expiantur & condonantur ut deinceps ad patriam cœleſtem à qua propter crimina noſtra exulabamus reditus detur) Atque hinc fiebat referentibus Hebræis ut ſummorum Pontificum matres homicidis exulantibus ſæpius munera mitterent ne optarent ſummi Pontificis mortem, ferunt enim ſummum Sacerdotem eo citiùs mortuum fuiſſe ſi homicidæ plures enixiùs mortem ejus à Deo precibus efflagitaſſent. 4. Denique idem uxorem defuncti fratris vel propinqui ducere debuit ad progeniem illi excitandam, Deo ita pro ſumma ſua ſapientia in Rep. Iſraëlitica peculiariter hoc diſponente ad familiarum & tribuum conſervationem Deut. xxv. 5. ſi habitaverint fratres ſimul & mortuus fuerit unus eorum abſque filio non nubat defuncti uxor foras viro alieno, ne ſcilicet tranſeat in alienam familiam ſed frater ejus ingrediatur ad eam ducatque eam in uxorem atque in ejus rei fidem vir oram veſtimenti ſui extendebat ſuper eam ut conſtat ex Ruth. iii. 9. Ruth Booz propinquum ſuum alloquens, Extende Alam tuam ſuper ancillam tuam כִּי גֹאֵל אָתָּה quia tu propinquus es ſanguine tacitè innuens cupere ſe ut matrimonium ſecum contraheret quod Chald. luculenter exponit יִתְקְרֵי שְׁמָךְ עַל אַמְהָתָךְ לְמִסְבָּא לְאִנְתּוּ i. e. vocetur nomen tuum ſuper ancillam tuam ad accipiendum in uxorem [^23] hoc enim fieri apud Judæos ſolebat ut ſponſus in ſignum juris & authoritatis quam in ſponſam acquirebat, & ſimul in pignus officii conjugalis mutui, amoris & protectionis oram veſtimenti ſuper eam extenderet quod colligitur ex Deut. xxii. 30. & Ezech. xvi. 8. XXXI. Hæc autem omnia plenè ac perfectè in Chriſtum quadrant. Ille quippe carnem noſtram aſſumpſit, & frater noſter factus eſt ut poſſet eſſe noſter גוא ljuſque Redemptionis ſuper nos haberet, habebat quidem antea Jus proprietatis quà Deus, ſed Jus propinquitatis non habuit niſi quà verus homo. Præſtitit verò quæcunque ab eo fieri ſolebant; Nam & captivos nos ac peccato & diabolo mancipatos liberavit Luc. i. 71. de hoſtibus qui nobis mortem intulerant vindictam ſumpſit. Col. ii. 14. Rom. vi. 6. Heb. ii. 14. bona deperdita & hæreditatem cœleſtem à qua malo merito noſtro excideramus, juſto merito ſuo recuperavit 1. Pet. i. 4. Tit. iii. 9. Heb. ix. 12. Et nos à priori marito Lege putà & fœdere operum ſolutos æterno atque indiſſolubili connubio ex fœdere gratiæ ſibi copulavit Rom. vii. 4. Eph. v. 25. 26. atque in hujuſ rei fidem perfectiſſimæ Juſtitiæ ſuæ veſtem ſuper nos extendit Gal. iii. 27. quod adumbratum fuit in virgine illa ſordida & nuda apud Ezech. xvi. 8. ſuper quam Deus oram ſuam extendit & matrimonium cum ea contraxit, Eccleſia enim nuda & ſordida cùm ſit naturâ lembum veſtis ſuæ Sponſus ſuper eam extendit quâ & nuditas & ſordes obteguntur, atque is eo ipſo jus Mariti ſuper nos acquirit & arctiſſimam communionem nobiſcum colit. XXXII. Quia verò rationibus hiſce premi ſe ſentiunt Adverſarii κρησφύγετα varia conquirunt undique quibus elabantur: pertendunt ergo ex Redemptione neutiquam poſſfe colligi veritatem Satiſfactionis 1. quia Redemptio non ſemper ſumitur propriè quo ſenſu includit aliquod pretium, ſed ſæpiùs metaphoricè & impropriè prout ſimplicem liberationem notat nullo intercedente pretio factam ut Exod. xv. 13. Deus dicitur redemiſſe populum ſuum ex Ægypto ſic Deut. vii. 8. Pſ. lxxvii. 16. &c. Itaque poſſfe etiam hîc talem ſignificationem obtinere, atque eo magis quod Redemptio hæc noſtra ſæpius cum Iſraëlitica conferatur & hæc illius typus fuerit & figura Luc. i. 68. 2. Moſes etiam λυτρωτὴς dicitur Act. vii. 35. quem tamen nullam ſatiſfactionem dediſſe certum eſt. 3. ſi Redemptio propriè eſſet intelligenda, ad Captivorum liberationem ſolvendum fuiſſet detinenti pretium; At nec ſolutum illi eſt, nec ſolvi potuit, quis enim dixerit quippiam ſolutum eſſe vel Diabolo, vel iniquitatibus, vel vanæ converſationi, vel Legis execrationi à quibus detinebamur. 4. Non poſſe dici Deum pretium illud accepiſſe ut vulgò creditur cùm ipſemet Redemptionem nobis fecerit & Filium ſuum pro nobis impenderit. 5. Addunt Chriſtum nos liberare ab ira per vitam Rom. v. 9. Ergo non per mortem, non aliquod pretium ſolvendo pro nobis ſed potentiâ ſuâ in judicii die nos ab æternâ morte vindicando. 6. Denique ita nos redimi quemadmodum fuimus venditi, at venditos eſſe gratis & ſine pretio cùm nos ipſos in ſervitutem diaboli & peccati mancipavimus E. & redemptos pariter ſine pretio. Ex quibus omnibus colligunt non poſſe urgeri loca quæ de redemptione loquuntur ut inde inferatur vera ſatiſfactio cùm nihil aliud importent quàm ſimplicem liberationem quæ dicitur facta per mortem Chriſti quia eam noſtra à peccati ſervitute conſecuta eſt vindicatio: Sic Soci. lib. 2. c. 1. 2. Volkel. de vera Rel. lib. 3. c. 18. Catec. Racovi. c. 8. q. 25. 26. &c. [^42] [^48] [^49] XXXIII. Sed ψοφὰ hæc ſunt φάρμακα quæ laboranti & deſperatæ cauſæ levamen nullum afferre poſſunt. Nam quod ad 1. quis ferat Adverſarios tam ineptè ratiocinantes & à particulari ad particulare vel univerſale argumentantes. Redimere aliquando ſumitur metapho. & liberare ſimpli. ſignificat E. & hîc vel E. ſemper ita uſurpandum, Quis enim conſequentiæ vitium non videat? Quaſi verò Spiritus S. ſibi hanc fixerit legem ut ſemper eodem ſenſu vocem eandem uſurpet? imò nihil frequentiùs occurrit quàm ut vocibus πολυσημοῖς diverſimodè utatur ἐξ ὕλης ὑποκειμένης ὕλην; Non negamus ergo ſæpiùs laxiori quodam ſignificatu ſumi in Scriptura neque ea quæſtio noſtra fuit, ſed an hoc in argumento obtinere debeat quod meritò reſpuimus, non modò ex ipſa vocis proprietate ſed ex aliis circumſtantiis variis quæ neceſſariò propriè dictam Redemptionem important, quod modò eſt oſtenſum: Et hoc ex ipſis Adverſariis vel invitis extorquere poſſumus; nam quatuor tantùm requiri contendunt in vera Redemptione, ut ſit Captivus, captivum detinens, Redemptor & λύτρον ſive redemptionis pretium; At nullum ex hic deſideratur in hoc negocio, homines ſunt Captivi propter peccatum, Deus quà Judex detinebat eos ſub ira & maledictione aliiſque pœnis peccatum juſtitiſſimè conſequentibus, Redemptor Chriſtus eſt & Mors ejus Redemptionis pretium, nihil Ergo cauſæ dici poteſt cur propria hîc non poſſit aut debeat Redemptio intelligi, nam quod vitilitigantur requiri præterea ut qui captivum detinet pretium accipiat, quo loco ſit habendum mox dicturi ſumus. XXXIV. Ex quibus facilè intelligitur quid in ſpecie reſpondendum ſit ad ea loca quæ de Redemptione Iſraëlitica loquuntur, neque enim ſi non poſſint propriè ſumi continuò ſequitur hæc noſtra impropriè uſurpanda eſſe; Et ſanè longum latumque diſcrimen intercedit inter liberationem corpoream & externam quæ facta eſt ſimpliciter à Tyranni manu & liberationem ſpiritualem & Juridicam quæ ſit à maledictione Legis & Ira Dei; Illa reverà potuit fieri abſque λύτρῳ & per Dei potentiam; at hæc non item ſiquidem intercedebant & Juſtitia Dei immutabilis, & infallibilis ejus Veritas; unde nulla pœna Liberatori inflicta legitur in illa quæ pro λύτρῳ veniret in iſta, neque unquam illa ut hæc ſæpiſſimè per λύτρον & ἀντίλυτρον dicitur facta; Non nego tamen ſæpius utramque inter ſe conferri & alteram alterius figuram & typum gerere, ſed ſimilitudo eſt non identitas vel per omnia æqualitas, & ſi collatio inſtituitur quoad rem, non ſtatim quoad modum rei quia ſubjectæ materiæ id non patitur ratio; imò ut rectè Chryſoſt. Homil. 61. in Geneſ. oportet figuram minus habere quàm veritatem, quia alioqui non fuiſſet ſignum futurorum. [^6] Sint ergo in eo ſimiles quod ſicut Deus populum ſuum ex diriſſima liberavit ſervitute & à crudeliſſimis hoſtibus modo planè extraordinario debellatis iis quorum imperio ſubjiciebantur, ita hîc Eccleſiam ſuam liberat à ſæviſſima Diaboli & peccati ſervitute, modo planè extraordinario & mirabili fuſis ac proſtratis hoſtibus noſtris; ſed diſcrimen eſt multiplex; Ibi liberatio corporea, hîc ſpiritualis, ibi liberatio ſimplex, hîc talis quæ ſit intercedente λύτρῳ, ibi liberatio per Dei potentiam à manibus hominum, hîc redemptio per Juſtitiam ab ira Dei, ibi Moſis ſervi opera & miniſterio uti voluit Deus, hîc Chriſti ipſius Domini & ἀρχηγοῦ σωτηρίας. XXXV. Quid quod ſi accuratè loqui volumus neque Redemptio illa Iſraëlitica facta eſt omni modo abſque ullo reſpectu ad λύτρον; nam cùm certum ſit ſpeciales omnes promiſſiones & liberationes veteri populo conceſſas, ſubnixas fuiſſe generali promiſſione venturi Meſſiæ, ſiquidem opem auxiliumque à Deo expectare haudquaquam poterat niſi propitio & reconciliato, propitius autem eſſe nequit niſi per Chriſtum, unde Paulus promiſſiones omnes Dei aſſerit in Chriſto eſſe etiam & Amen 2. Cor. i. 20. dubium etiam nemini eſſe debet quin ſingularis hæc & eximia liberatio non niſi propter Chriſtum indulta fuerit patribus, quod & Agni Paſchalis ſanguine non obſcurè fuit adumbratum. Sed neque hoc ſilentio prætermitti debet duo fuiſſe in ea Redemptione imprimis memorabilia, inde liberationem ἀπὸ τοῦ ὀλοθρευτοῦ primogenitos omnes Ægyptiorum occidentis à quo ſanguine Agni ſuper liminaribus ædium illito exempti ſunt: hinc verò vindicationem à ſæviſſima Pharaonis manu & jugo ferreo quo premebantur & à quo liberati ſunt בְּיָד חֲזָקָה Hoc verò utrumque hîc deprehenditur, & longè clariùs conſpiciendum ſe præbet, Chriſtus enim verus Agnus Dei tutos nos præſtat ſanguine ſuo cordibus noſtris fide aſperſo ab Abbaddone Ira ſcilicet Dei & morte quæ per univerſum mundi Ægyptum longè lateque graſſatur, & virtute potentiſſima eripit nos è manibus infernalis Pharaonis, & diriſſimâ quâ opprimebamur ſervitute, Cùm Ergo neque hîc deſit aliqualis collationis ratio, patet hæreticum perperam ab illa adhanc argumentum duxiſſe ad veritatem ſatiſfactionis negandam. XXXVI. Sed non ſolidiùs illud evincit quod 2. loco addit de Moſe qui λυτρωτὴς dicitur etiamfi nunquam ſatiſfecerit: Nam etſi non negamus ſub hac σχέσει Moſem Typum geſſiſſe Chriſti non eſt tamen typus ὁλικός & adæquatus ſed μερικός tantùm & inadæquatus, unde multifariam differunt, Ille homo tantùm fuit & ſervus Heb. iii. hîc verò Deus & Dominus, Ille Redemptor typicus & temporalis unius populi, hic autem verus & æternus omnium gentium. Ille Mediator μονόπλευρος ex parte Dei ad nos verba Dei populo annunciando, Deut. v. 5. Iſte verò δίπλευρος etiam à parte noſtri apud Deum illum placaturus, & nos ipſi reconciliaturus ſuo ſanguine. Ille à Pharaone redemit, Iſte à Diabolo, Ille ab Ægypto, Iſte à Judicio, Ille abſque morte & ſanguine proprio, nuſquam enim dicitur quod morte & ſanguine proprio, tanquam pretio populum redemerit imò mortuus latet, ſed vitâ tantùm & potentiâ, at Chriſtus animam ſuam poſuit pro peccato, & proprio ſanguine æternam redemptionem nobis eſt conſecutus; Nec mirum videri debet, nam Moſes & alii liberatores typi erant muneris Regii non functionis ſacerdotalis, præſtabant quod poterant adverſus hoſtes potentiâ & virtute, ſed non quod requirebatur ex parte Juſtitiæ ad ejus placationem, Itaque eum referebant non quà Sacerdotem qui ſacrificium offert ad propitiandum Numen, ſed quà Regem qui de hoſtibus triumphat prædam iis ſuam eripiendo; Denique omnes illi Servatores liberarunt non aliquid faciendo circa liberandos quod Chrišto tribuitur, ſed amovendo tantùm libertatis impedimenta. Ergo non debet urgeri ſimilitudo quoad modum Liberationis aliàs multa abſurda ſequerentur, dicendum eſſet quippe Chriſtum nos miraculis ac prodigiis & per hominum mortem liberaſſe quod Moſes fecit, non autem proprio ſanguine quod Moſi nec tribuitur, nec tribui poteſt. XXXVII. Ad 3. Exc. Reſp. peccari falſ. hypoth. geminâ 1. quod in omni vera Redemptione requiratur ſemper aliquis qui λύτρον accipiat, nam cùm λύτρον notet promiſcuè vel rem vel factum quo intercedente quis liberatur ab aliquo periculo vel incommodo, & factum aut pœna à nemine propriè loquendo poſſit accipi, nihil obſtat verum eſſe λύτρον quod tamen nemo præcisè accipiat, ſanè Virgilius propriam Redemptionem intelligebat cùm dixit, ſi fratrem Pollux alterna morte redemit at mors illa Pollucis nihilominus quâ Caſtor frater ejus à perpetuo interitu liberatur tale eſt λύτρον de quo cui detur & à quo accipiatur bene dici non poteſt, Fateor in debito pecuniario ſolutionem pretii fieri creditori qui pretium illud accipit, adeò ut fiat tranſlatio dominii & eo ipſo ſit auctior & locupletior is cui perfolvitur, At alia eſt ratio debiti pœnalis neque enim ſupremus Magiſtratus qui pœnam exigit induit rationem Creditoris ſed Judicis ut alibi oſtenſum, qui reſpicit non utilitatem propriam ſed bonum totius univerſitatis & Legum conſervationem, unde nihil opus eſt ab eo accipi pretium quo locupletior fiat, ſufficit modo ut in pœnarum latione reus vel vas ſatiſfaciat Legi. Verùm quamvis propriè loquendo pretium iſtud à nemine accipi poſſit aut debeat: non diffitemur tamen laxo quodam ſignificatu poſſe dici datum & acceptum fuiſſe, quomodo is qui debet pœnas Magiſtratui eas dare & exfolvere cenſetur cùm plectitur; ita Chriſtus verè Deo ſupremo Judici pretium iſtud exfolvit unde dicitur ſeipſum obtuliſſe Deo, Eph. v. 2. Heb. ix. 14. XXXVIII. 2. Falſ. hypotheſ. nititur etiam hæretici ratio quaſi omnibus iis qui nos quocunque modo detinent ſolvendum ſit pretium, cùm principali & primario detinenti tantùm ſit expendendum. Qui reum & facinoroſum à car-cere & patibulo eximit, an carceri & patibulo an Lictoribus & Carnifici dependit pretium? Nequaquam, ſed Judici tantùm cujus Leges violavit, & cujus dominio ac Juriſdictioni ſubeſt, Ita hîc Peccata, Iniquitates, vana converſatio erant carcer in quo detinebamur, & vincula quibus conſtringebamur, Diabolus verò Juſtitiæ divinæ Miniſter & Tortor nos continuò vexabat, at Deus eſt ſupremus Judex, cui ut ſoli peccavimus ita illi & pœnas exigendi & pretium accipiendi jus propriè competebat & poteſtas, Itaque etſi captivus ab his omnibus liberetur tamen redemptionis pretium non niſi ſupremo Judici & Carceris Domino perfolvitur, ſolvi quidem debuit pro iſtis ſed non iſtis, unde ſophiſma facilè ſolvitur Majoris limitatione, Illi ſcilicet pretium ſolvendum fuit qui nos captivos detinebat primariò, principaliter & ut Dominus & Judex: at nec Satan nec peccata, nec Legis execratio, ita nos captivos detinebant, ac proinde illis non potuit aut debuit tale pretium exhiberi, ſed Deo. XXXIX. Porrò quod cavillatur 4. non potuiſſe Deo perfolvi pretium cùm ipſe Redemptionem feciſſe dicatur Luc. i. 68. & filium ſuum pro nobis tradidiſſe, inane eſt & ficulneum: Nam etſi Redemptionem ille procurarit, non obſtat tamen quo minus ipſi pretum dari potuerit 1. quia non ἀμέσως & in propria perſona illud præſtitit quod fingebant Patripaſſiani, ſed in Chriſto & per Chriſtum. 2. κατ᾽ ἄλλο καὶ ἄλλο utrumque illi rectè tribui poteſt, prius ſecundùm miſericordiam, poſterius quoad Juſtitiam, ad hanc pertinuit quod pretium exigeret pœnaſque nobis debitas poſtularet, ad miſericordiam verò quod cùm ſolvendo pares non eſſemus λύτρον ipſe nobis in filio ſuo lubenter ſubminiſtrare voluerit, ut ſi Rex in rei alicujus gratiam id omne dependi curet quod iſte fiſco deberet, ut hinc quidem Legum autoritatem fartam tectamque tueatur, inde verò clementiam ſuam in reum quem vult liberatum, exerceat, quo modo Zaleucus Locrenſis [^32] de ſuo tulit partem pœnæ filio debitæ ut autoritas Legis à ſe latæ maneret illibata. XL. Ad 5. diſting. Redemptionem de Jure & de facto quemadmodum peccatum nos mancipabat 1. quoad reatum. 2. quoad labem & pœnas conſequentes. Ita duplex redemptio vel potiùs unius redemptionis duo gradus eſſe debuerunt, prior per meritum ſanguinis; poſterior per efficaciam ſpiritus, de primo loquitur Paulus Ephef. i. 7. redemptionem habemus in ſanguine, de poſteriori Rom. viii. 23. Expectamus redemptionem corporis noſtri & Eph. i. 14. prior in morte Chriſti, poſterior per ejus vitam, Illa enim reatum peccati tollit remiſſionem ejus nobis acquirendo & jus ad vitam, hæc verò de facto nos à labe & pœnis peccati liberat, ac in vitam per varios gradus transfert, propterea dicimur ſalvandi per vitam Chriſti Rom. v. 10. Sed hæc Redemptio ſecunda non excludit primam ſed ſupponit, nunquam enim de facto nos Chriſtus in vitam introducere potuiſſet, niſi priùs jus & poteſtatem id ipſum præſtandi fuiſſet conſecutus, unde Apoſt. ibidem conjungit tanquam ἀδιαίρετα reconciliationem per ſanguinem & ſalutem per vitam, illa ſalvat merito, hæc efficacia, imò prior tanquam potior ſubſternitur ab ipſo, ſiquidem à majori ad minus argumentatur, ſi Deus per ſanguinem reconciliavit nos inimicos, multò magis jam reconciliatos ſervabit ab ira per ipſum, ſi obtinuimus quod majus eſt quum indigni planè fuimus, an non minus largiturus eſt cùm ἱκανοὺς nos fecit gratiâ ſuâ? Porrò Ira illa de qua loquitur non propriè Dei indignationem quæ eſt in ipſo, ſed metonymi. effectum iræ quod eſt ab ipſo denotat id. ſupplicium & mortem æternam ut Matt. iii. 7. quis vos docuit fugere ab ira ventura? XLI. Cæterùm quum ab ira Dei & Judicio ejus redimi dicimur, hoc non ita intelligendum eſt quaſi per hanc redemptionem eriperemur ab ejus poteſtate, neque ideo redimimur ut abſtrahamur à Deo ut malo, quo modo hoſti pretium perſolvitur ut is quem captivum detinet ab ejus poteſtate liberetur, ſed potiùs in gratiam redeamus cum illo tanquam ſummo bono & illi conjungamur denuò à quo per peccatum fueramus alienati, Apoc. v. 9. ut ſubditus perduellis & læſæ majeſtatis reus cùm ſatiſfactio pro eo præſtita eſt reconciliatur Principi & redit in gratiam cum eo à quo propter crimen lictori in carcerem compingendus, & carnifici morte mulctandus traditus fuerat; Itaque in redemptione diſtinguenda venit detinentis duplex σχέσις: vel enim hoſtis eſt qui iniquè nos ſibi mancipavit, vel Judex & Princeps qui juſtiſſimè propter perduellionis crimen nos incarceravit; ab illo ita redimimur ut ab eodem abſtrahamur, quomodo bello captus dat λύτρον Imperatori ut ab hoſtis poteſtate vindicetur & libertati reſtituatur; at ab hujus judicio ita liberamur ut ab eo alienati denuò illi reconciliemur: à Diabolo quidem ut hoſte redimimur & ab ejus poteſtate eripimur; at cùm Deus non hoſtis ſit ſed Judex noſter & Princeps, redemptio non alienationem ſed conjunctionem & reconciliationem importat. XLII. Ad 6. Reſp. pecc. falſ. pari. nam venditio quidem & emptio in eo conveniunt quod ſicut illa metaph. ſignificat abjectionem alienationem à Deo & mancipationem diabolo quemadmodum ea quæ venduntur in poteſtatem alterius tranſeunt ut iis pro libitu utatur, ita emptio ſeu redemptio importat acquiſitionem & peculiare jus quod obtinemus in rem emptam quæ propterea peculium noſtrum & סְגֻלָּה dicitur: at differunt in variis, gratis enim excidimus & in diaboli poteſtatem venimus culpâ & inobedientiâ noſtrâ, & juſto Dei judicio, ſed redimi non potuimus niſi ſatiſfactionis interventu, quia liberandi fuimus ab imminente nobis maledictione, nec mirum, nam quod vili venit magno ſæpè redimitur, Adamus ſeipſum perdere potuit, ſed ſalvare vel à morte eripere nequaquam, Aug. Enarr. in Pſ. 95. Tenebantur homines captivi ſub Diabolo & dæmonibus ſerviebant, ſed redempti ſunt à Captivitate, vendere enim ſe potuerunt, ſed redimere non potuerunt. XLIII. Concluſum eſto E. Chriſtum quia nos ſanguine ſuo redemit verè pro nobis ſatiſfeciſſe; Nam quod hæreticus mortem Chriſti pretium vocari contendit quo rediraamur, quia intercedit ut liberationem à ſpirituali captivitate conſequamur, & in ſpem vitæ æternæ nos erigit ex conſecuta reſurrectione, merum eſt ſubterfugium, Annon enim fides noſtra, pœnitentia, & Euangelii prædicatio ad id ipſum intercedunt? An ergo per illas redimi dicimur aut nunquam dixit Scriptura tanquam per pretium quo liberationem conſequamur? Quid verò illud eſt quod cùm liberationem illam ex Chriſti reſurrectione multò magis quàm ex morte ſequi ipſe exiſtimet, morti tamen ſemper, nunquam verò aut rariſſimè reſurrectioni ea Redemptio tribuatur? nam quod exiſtimat illud fieri quia in morte magis eluxit vel planè eſt ἀκυρολογίαν vel pro nobis facit: quicquid enim in morte fuerit non fuerit tamen Redemptio, ſi liberationis effectus ex illa non eſt ſecutus, nec ea re quæ non tam boni noſtri cauſa fuit quàm ſimplex occaſio, Dei charitas adeò magnificè & ſplendidè prout à Scriptura innuitur, potuit demonſtrari. At quàm luculenter ineffabilis Dei dilectio ex ſententia noſtra hîc ſe prodit, quòd cùm non alia commodior Satiſfactionis occurreret ratio, proprio Filio non pepercit ut nobis impiis & rebellibus parceret Ro. v. 8. &c. XLIV. III. Argu. ſuppeditat nobis Reconciliationis ratio quam Chriſtus Mediator moriens inter nos & Deum inſtituit & firmavit: nam ex eo quod reconciliaſſe nos Deo dicitur & quidem per mortem & ſanguinem ſequitur neceſſariò eum ſatiſfeciſſe, quando iram adverſus peccata noſtra nunquam poſuiſſet Deus niſi Juſtitiæ ſuæ litatum fuiſſet. Nimirum Reconciliare nihil aliud eſt quàm amicitiam offenſione gravi diremptam reſarcire & ſic inimicos in priſtinam concordiam reducere: Hîc autem in memoriam revocandum eſt omnes Creaturas rationales Deo fuiſſe conjunctiſſimas ante lapſum, ſed per apoſtaſiam hominis facta eſt quaſi avulſio Creaturæ à Deo & averſio Dei à Creatura, adeò ut idem ille Deus qui hominem à ſe creatum dilexerat tanquam filium, hominem jam lapſum & corruptum oderit quaſi perduellem; Itaque non potuit reconciliatio fieri niſi utrinque odii & inimicitiæ cauſa tolleretur, tolli autem non potuit niſi per mortem Chriſti quæ & iram Numinis placavit & peccata noſtra expiavit, non potuit framea illa ignea quæ nos arcebat à Dei præſentia, & aditum ad paradiſum intercludebat, removeri & extingui niſi in Chriſti ſanguine. Atque hinc eſt quod Paulus toties reconciliationis iſtius per ſanguinem Chriſti factæ meminerit Rom. v. 10. Si cùm inimici eſſemus reconciliati ſumus Deo per mortem filii ſui & 2. Cor. v. 18. 19. 21. Omnia ſunt ex Deo qui reconciliavit nos ſibi per Jeſum Chriſtum &c. Sic Col. i. 20. placuit Patri per eum reconciliare omnia ſibi pace per ſanguinem Crucis ejus factâ. Ita Eph. ii. 16. ut utroſque in uno corpore reconciliaret Deo per crucem peremptis per eam inimicitiis. XLV. Cæterùm ut Reconciliationis iſtius ratio clarior evadat obſervandum eſt, Reconciliationem & Deo Patri, & Chriſto Mediatori, & ipſis fidelibus quandoque tribui ſed ſub alia & alia σχέσει: Nam & is reconciliare dicitur, qui primaria eſt reconciliationis cauſa & qui aliquid efficit quod meretur aut conſequitur reconciliationem; & qui reconciliationis ſibi ab alio promeritæ gratiam ſibi applicat; Deus nos reconciliare dicitur primo modo quatenus ab æterno decrevit electos ſuos in peccatum prolapſos in gratiam reſtituere, & illud ex ordine gratiæ ſuæ præparavit quod ad componendam inter ſe & peccatores diſcordiam neceſſarium erat, Ita 2. Cor. v. 19. Deus dicitur ſibi reconciliaſſe mundum, Deus, inquit, erat in Chriſto mundum reconcilians ſibi: Fideles dicuntur ſe Deo reconciliare tertio ſenſu quatenus jubentur beneficium oblatum amplecti, inimicitias omnes deponere & diligentem Deum viciſſim redamare; ſic 2. Cor. v. 20. Apoſtoli hortantur nomine Chriſti fideles ſingulos ut reconcilientur Deo, id eſt ſe convertant ad Deum & reconciliationem à parte Dei oblatam amplectantur; 3. Sed præter duas haſce loquendi rationes Chriſtus etiam nos reconciliare dicitur Ro. v. 11. Eph. ii. 16. non tanquam cauſa reconciliationis primaria quod facit Deus, non tanquam reconciliationem applicans quod faciunt fideles ope Spiritus S., ſed tanquam Mediator qui illam merito ſuo procuravit, non modò nos ad gratiæ ſuæ communionem vocando, ſed & illud Deo exhibendo propter quod & cujus intuitu ipſe iram omnem ponit nobiſque placatur; cùm enim diſſidium inter nos & Deum ortum duabus cauſis foveretur, inde Juſtitia Dei quæ iratum eum atque infenſum nobis præſtabat, hinc peccatis noſtris quæ ad rebellionem continuò nos impellebant, ut reconciliatio ſolida ac firma inſtitueretur debuit utrumque obſtaculum removeri, prius quidem reſpectu Dei per ſatiſfactionem, poſterius reſpectu hominum per juſtificationem & ſanctificationem, utrumque verò Chriſtus peregit ſanguine ſuo, nam & eo Juſtitiæ Dei ſatiſfecit pleniſſimè & peccata noſtra delevit, atque adeò conſcientias noſtras mundat ab operibus mortuis, ne ampliùs in ea peccata incidamus quæ Dei indignationem provocent & reconciliationis vinculum abrumpant, ſed ſerviamus Deo vero & vivo Heb. ix. 14. Ita rectè hæc reconciliatio & Patri & Filio tribuitur, Patri ut cauſæ primæ, Filio ut cauſæ propinquæ, Patri quoad conſilium, Filio quoad executionem; Patri inchoativè & originaliter, Filio formaliter & terminativè, Patri procuratoriè, Filio meritoriè. XLVI. Ne verò dubitemus Chriſti mortem hîc tanquam meritoriam reconciliationis cauſam interceſſiſſe, alia utitur phraſi Spiritus S. quæ clariùs id ipſum evincit, cùm Chriſtum ἱλαστήριον & ἱλασμὸν vocat Rom. iii. 25. 1. Jo. ii. 2. nam hæc vocabula hominum peccatorum converſionem primariò non reſpicere, ſed iræ divinæ averſionem aliquo placamine procuratam notius eſt quàm ut probatione indigeat; Hinc θεὸν ἱλάσκεσθαι eſt Deum placare: apud Homer: [^16] quod ſacrificiis ſolebat fieri. Ilia. β. εὐχάδε μιν ταύροισι, καὶ ἀρνείοις ἱλαόνται, Καίροι Ἀθηναίων Iilic. eam ſcili. Deam tauris & agnis placant Pueri Athenienſium. Hinc ἱλάσκεσθαι, teſte Hefych. [^17] [^36] idem quod ἐξιλεῶσθαι, ſic ἱλάομαι eſt propitium facio pro quo uſitatius ἱλάσκομαι, placo, propitio, quod & paſſivè uſurpatur apud LXX. Pſ. lxiv. 3. & lxxviii. 38. ἐξιλάσκεσθαι, placare, expiare, propitiationem facere: reſpondet Hebræo כִּפֶּר quod in Kal eſt tegere, operire; In Pihel eſt placare, propitium reddere, expiare; Et quia illi jungitur præpoſitio עַל, Levit. iv. 20. וְכִפֶּר עֲלֵיהֶם ἐξιλάσεται πεרὶ αὐτῶν expia-bit pro iis, ita jungitur plerunque apud Græcos cum præpoſitione περὶ ut paſſim in Leviti; aliquando Deus dicitur ἱλάσκεσθαι ſcilicet paſſivè ταῖς ἁμαρτίαις vel ταῖς ἀσεבείαις ἡμῶν Pſ. lxiv. 3. lxxviii. 38. aliquando peccata dicuntur ἱλάσκεσθαι Heb. ii. 17. id eſt expiari, quia per expiationem à Chriſto factam Deus ſuper illis placatur. Hinc ἐξίλασμα quod eſt placamen ſeu munus placatorium & redemptorium quo quis placat judicem, vel vitam ſuain redimit Reg. xii. 3. Pſ. xlvii. 7. quod reſpondet τῷ כֹּפֶר quod ſignificat redemptionis pretium. Hinc ἱλασμός propriè eſt actus illius qui alterum propitium & placatum reddit iram ejus avertendo & gratiam conciliando. Unde aries quo ſacrificium fiebat pro peccato vocatur Numer. v. 8. κριὸς ἱλασμοῦ aries expiationum & dies quo propitiatio pro peccatis populi ſolebat fieri Levi. xvi. dicitur ἡμέρα ἐξιλασμοῦ dies propitiationum Levi. xxiii. 27. Cùm ergo Chriſtus dicitur ἱλασμὸς pro peccatis noſtris, hoc ipſo innuitur eum morte ſua feciſſe quicquid neceſſarium erat ad expianda peccata noſtra & iram Numinis placandam quod nihil aliud eſt quàm ipſiſſima quam quærimus Satiſfactio. Eodem pertinet quod Paulus dicit Ro. iii. 25. Chriſtum factum eſſe ἱλαστήριον per fidem in ſanguine ſuo; quod poteſt vel maſculinè intelligi ut notet propitiatorem & reconciliatorem ut Eraſmus interpretatur id. [^10] [^37] eum qui munus & vim habet Deum placandi peccatoribus ſuo ſanguine, vel neutraliter quo ſenſu alibi ἱλασμός & λύτρον dicitur illud cui ineſt virtus & efficacia Deum placandi & peccata expiandi. Sic reſpexerit Apoſt. tum ad ſacrificia ἱλαστικά V. T. quo ſenſu vere fuit κριὸς τοῦ ἱλασμοῦ aries expiatorius Agnus ſcili. Dei tollens peccata mundi Jo. i. 29. tum ad ipſum Arcæ operculum quod Hebr. הַכַּפּוֹרֶת LXX. per ἱλαστήριον ἐπίθεμα, Paulus ſimpliiciter per ἱλαστήριον reddit Heb. ix. 5. Cum autem variis de cauſis Tegmen illud Arcæ hoc nomine veniret non modò quòd tegeret Arcam fœderis & Tabulas Legis in ea reconditas ad ſignificandam remiſſionem & propitiationem peccatorum admiſſorum in Dei Legem, ſed etiam quia Deus ibi ſe placari & propitiari pateretur ſuo populo & peccatis illius reſperſione ſanguinis victimarum quæ ibi fieri ſolebat ad hoc operculum Lev. xvi. 14. & quod conſequenter ſe propitium & placatum ac velut throno gratiæ inſidentem ſuo populo exhiberet; non mirum ſi Apoſtolus nomen figuræ & umbræ corpori reddendo Chriſtum ἱλαστήριον dixit: Is enim eſt propriè qui Legis accuſationem & peccatorum noſtrorum reatum juſtitia ſuâ perfectiſſimâ tegendo, ſeque inter Legis fulmina & Dei Judicis majeſtatem medium ſiſtendo propitium nobis & favorabile Numen reddidit, atque ita miſericordiam ſupra judicium, Euangelium ſupra Legem extulit; quemadmodum operculum illud tabulas Legis tegebat & medium erat inter Legem quæ in Arca erat repoſita & Dei Majeſtatem quæ in medio Cherubinorum ſe patefaciebat. Rurfus is eſt qui aſperſione ſanguinis ſui qui ideo ſanguis ῥαντισμοῦ dicitur Heb. xii. 24. factâ plenam nobis expiationem apud Deum obtinuit; Is denique in quo thronum gratiæ ad quem accedere jubemur Heb. iv. 16. & in quo ſe nobis placatum & propitium exhibet, erigit Deus 2. Cor. v. 19. Quia verò illud omne non aliter fieri potuit quàm plenariâ Legis impletione & pœnarum ab ea denunciatarum perpeſſione, ideo ἱλαστήριον dicitur: in ſanguine; Atque hinc validiſſimum pro Veritate Satiſfactionis colligitur arg.umentum, Is enim qui pro nobis id apud Deum operatur ut qui prius iratus fuit iram deponat & nobis placetur & reconcilietur, Servator eſt merito & non exemplo tantùm, nam qui nos ſolo exemplo ſervat non opus eſt ut aliquid efficiat apud Deum, ſed tantùm ut operam ſuam impendat & occupet circa homines, Exemplum enim ad homines pertinet non ad Deum, At Chriſtus id efficit apud Patrem morte ſua ut ira depoſitâ nobis reconcilietur, nec ampliùs nos ut filios iræ quales eramus naturâ, ſed ut dilectos filios reſpiciat & amplectatur E. Servator eſt non exemplo tantùm; ſed & merito & efficaciâ. XLVII. Hîc verò reſponſant Adverſarii 1. Reconciliationem hanc non fieri per iræ divinæ à nobis averſionem ſed per noſtram ad Deum converſionem, quia nunquam legitur in Scriptura Deum nobis reconciliari vel Chriſtum nobis Deum reconciliaſſe, ſed tantùm nos eſſe Deo per Chriſtum reconciliatos, ut innuatur ſcilicet non Deum ſed nos inimico animo fuiſſe, non illum placari, ſed nos inimicitias noſtras deponere debuiſſe. 2. quod ex eo fortiùs adhuc probari contendunt quod non tantùm Chriſtus dicatur nos Deo reconciliaſſe, ſed Deus ipſe nos per Chriſtum reconciliaſſe 2. Cor. v. 19. At ſi Deus nos reconciliavit, utique non iratus, ſed placatus jam & propitius fuit, neque de eo dubitari poteſt cùm nos dilexiſſe dicatur cùm inimici eſſemus Rom. v. 8. & ex illa dilectione Chriſtum miſiſſe 1. Jo. iv. 10. qui verò infenſus & iratus dici poterit qui tam benevolo & propenſo fuit erga nos affectu? 3. Deus dicitur nos reconciliaſſe non imputans peccata E. non per ſatiſfactionem ſed per gratuitam & liberrimam condonationem. 4. Eo modo reconciliatio eſt intelligenda quo modo Apoſtoli ejus præcones fuerunt, ſed miniſtri erant reconciliationis noſtræ cum Deo non Dei nobiſcum, nihil aliud enim poſtulant quàm ut reconciliemur Deo, ibid. 2. Cor. v. 20. 5. pertendunt Pauium Ep. ii. 16. & Col. i. 20. agere de reconciliatione non Dei cum hominibus, ſed vel hominum inter ſe, Judæorum ſcilicet & gentium, vel cum Angelis qui nobis propter peccatum infenſi erant; hos enim per ea quæ ſunt in cœlis intelligendos eſſe non diffiteri multos è noſtris. 6. quod ad vocem ἱλασμὸς attinet, addunt Chriſtum dici ἱλασμὸν non quatenus moritur pro nobis; de morte enim Johannem nullam facere mentionem, ſed quatenus nunc apud Patrem degens Advocatus noſter eſt & cauſam noſtram ſuſcipit, patrocinio ſuo nos fovendo & curâ ſingulari efficiendo ne iram divinam experiamur aut pœnas quas meriti ſumus luamus quò pertinet illud Heb. ii. 17. & vii. 24. 25. ubi fidelis dicitur pontifex ad expiandum peccata populi propter id ipſum. 7. ἐξιλάσκεσθαι nihil aliud eſſe quàm propitium alicui fieri & illi ignoſcere, atque ita reſpondere verbo Heb. כִּפֶּר ut סְלִיחָה redditur per ἱλασμός Pſ. cxxx. 4. ſed non importare propterea ſatiſfactionem, ex eo facilè colligi quod Arcæ operculum propitiatorium vocetur, in quo tamen nullum ſatiſfactionis deprehenditur veſtigium; quandoquidem ita vocatur non quod Deum iratum populo placaret, ſed quod in eo loco reſponſa populo dabat Deus, & ſuam erga illum benevolentiam declarabat Exo. xxv. 22. & Num. vii. 9. Denique etſi Chriſtus diceretur Deum nobis placaſſe non bene inde ſatiſfactionem elici, cùm ad aliquem placandum ſatiſfactio non ſit ſemper neceſſaria, fieri enim poſſfe ut quis vel precibus vel perſuaſionibus ita permulceatur, ut de ſuo jure penitus concedat, & porrò nulla ſatiſfactione indigeat ſic Volkelt. ratiocinatur li. v. c. 22. Schiltingi. contra Meiſner. de juſtifica. Soci. de ſervato. p. 2. & alii. [^26] [^27] [^28] [^40] XLVIII. Verùm hæc inania ſunt hominum otio & ingenio ſuo abutentium figmenta ad crucem Chriſti evacuandam & ſummam erga nos Dei charitatem elevandam. πρῶτον ψεῦδος eorum eſt Deum inimicum nobis atque infenſum propter peccata dici non poſſfe ideoque ſatiſfactione quâ reconciliaretur ipſe, neutiquam opus habuiſſfe. At in ſuperioribus jam pluribus argumentis aſſertum ivimus eſſentialem Dei juſtitiam, quâ ſemel poſitâ ſequitur neceſſariò pœnam peccato ex ea deberi, nec ullam poſſfe Dei cum hominibus amicitiam iniri niſi illi ſemel ſatiſfactum ſit; falſiſſimum E. eſt quod pertendunt Reconciliationem hanc notare tantùm noſtram ad Deum converſionem & inimicitiarum à parte noſtri depoſitionem, non verò ipſam iræ Dei averſionem & mitigationem: Nam cùm alienatio mutua fuerit & Scriptura inimicitiam hanc & odium ſtatuat non modò à parte hominum Rom. v. 10. Col. i. 21. ſed & à parte Dei quippe ira ipſius revelata è cœlo adverſus omnem impietatem &c. Rom. i. 18. & nos naturâ ſumus filii iræ & maledictioni obnoxii. Eph. ii. 3. Gal. iii. 10. utique reconciliatio utrinque præſtari debuit, & à parte noſtri per converſionem & à parte Dei per iræ averſionem, hoc enim relatorum natura poſtulat, aliàs ſtatuendum eſſet Deum non averſari nec odio habere peccata quod vel cogitare impium. 2. ſi reconciliatio iſta converſionem hominum tantùm notaret, non ipſius iræ averſionem, multò rectiùs vitæ Chriſti glorioſæ quàm morti ferretur accepta, at conſtanter morti tribuitur. 3. Scriptura commendat in noſtri reconciliatione ſummum Dei erga nos amorem Rom. v. at quis crediderit ex eo intenſiſſimam Dei charitatem colligi quòd nos ab odio Dei diſceſſerimus? 4. Apoſtolo Rom. v. reconciliatio nihil aliud eſt quàm Juſtificatio ut conſtat ex coll. v. 9. & 10. ubitanquam æquipollentia ponit Juſtificari in ſanguine, & reconciliari per mortem, neque ulla ratio dari poteſt cur hîc Paulus de Sanctificatione loqueretur, de qua verbum hactenus nullum expreſſè fecit, ſed eſt tantùm locuturus cap. vi. ubi ſecundum hoc beneficium à Chriſto fluens eſt explanaturus. 5. 2. Cor. v. apertè diſtinguitur duplex reconciliatio, alia quam Deus per Chriſtum fecit verſ. 18. 19. alia ad quam Apoſtoli nos hortantur v. 20. Iſta converſionem revera infert quæ per fidem fit & pœnitentiam; at illa non imputatione peccatorum deſcribitur, quæ quantum inter ſe diſcrepent nemo non videt. 6. ſi reconciliatio nihil aliud eſt quàm converſio, ratio nulla dari poteſt idonea cur ſanctificatio conſtituatur ab Apoſt. finis hujus reconciliationis, nihil enim ſui ipſius poteſt eſſe ſimul medium & finis, quod ſit tamen ab eo Coloſſ. i. 22. XLIX. Neque obſtat quod Scriptura potius nos Deo reconciliari dicat quàm Deum nobis, hoc enim fit ex uſitato loquendi modo quo is qui offendit ideo reconciliari dicitur quia ſicut cauſam odio dedit, ita ipſi reconciliatione opus eſt & illius quem offendit placatione; cùm ſuâ culpâ fœdus fregerit & primus abſceſſerit, redeat neceſſum eſt & agnoſcat culpam, alter verò reconciliatione alia opus non habet, niſi ut ignoſcat atque juſtam deponat iram & odium; cùm E. nos Deum offenderimus non ille nos, non ſine cauſa Scriptura nos Deo reconciliari potius quàm Deum nobis dicit, ſic qui recordatur fratrem habere aliquid adverſum ſe debet ex præſcripto Domini illi reconciliari Matt. v. 24. quia fratrem ſcilicet offendit, ſic uxor quæ maritum deſeruit reconciliari viro jubetur 1. Cor. vii. 11. Verùm quamvis reconciliatio ut plurimùm offendenti tribuatur, non excluditur tamen imò includitur offenſus, unde apud Sophocl. [^13] in Ajace καταλλάσσεσθαι θεοῖς Diis conciliari idemeſt quod iram Deorum effugere eoſque propitios reddere; Tecmeſſa [^14] inducitur narrans Ajacem profectum eſſe ὡς καταλλαχθῇ θεοῖς χόλῳ ut reconcilietur Diis ob iram: Itaque ſi nos Deo reconciliandi fuimus & ipſe nobis quoque, Nos per ſatiſfactionem aut propriam aut vicariam, Ille verò per benevolentiæ & gratiæ reſtitutionem & conteſſerationem; unde Syrus interpres [^23] Ro. v. 10. paſſivè illud de Deo interpretatur אֶתְרְעִי עַמַן אֱלָהָא בְמַוְתָא דַבְרֵהּ Reconciliatus eſt Deus nobiſcum ſeu benevolus factus per mortem Filii ſui. L. Inſtant tamen ſecundò & Reconciliationem non poſſe iræ divinæ averſionem notare pertendunt, eo quòd ipſe Deus dicatur reconciliationem illam per Chriſtum procuraffe & quidem ex dilectione ſumma; ſed ne ſic quidem obtinere poterunt unquam Deum jam ante mortem Chriſti placatum fuiſſe vel reconciliatum, ſed tantùm miſericordem & placandum; neceſſfe quidem fuit Deum miſericordiâ erga nos commotum fuiſſfe, & animo benevolo affectum ut ſalutem conferre vellet, at placatus dici nequit niſi ſublata inimicitiæ & alienationis cauſa, ideoque ſi iram deponere voluit & non punire, hoc non niſi ſub conditione placaminis futuri per Chriſtum quod Juſtitia exigebat, Intendit. At quo pacto dilexiſſe dicetur ſi iratus fuit ac reconciliatione opus habuit? Reſp. nihil obſtat Iram & Dilectionem circa idem objectum occup