DISPUTATIO UNDECIMA.¶
Quæ Prima eft D E SATISFACTIONIS CHRISTI PERFECTIONE. Refpondente JACOBO MORINO Santo Torfenfi.
THESIS PRIMA.¶
I. UT gloria falutis noftræ in ſolidum Chriſto Redemptori tribuatur, non fufficit agnoſcere neceſſariam & veram fuiſſe ipfius Satisfactionem, niſi eam unicam & perfectiſſimam confiteamur, qua ita pro peccatis omnibus noftris juftitiæ divinæ plenè ſatisfecerit, ut nulla ſit admittenda hominum ſatisfactio, quæ illi affui poſſit aut debeat, & qua homines verè & propriè Deo ſatiſfacere dicantur, vel pro ſe ipſis, vel pro aliis. Non inutile ergo vel ingratum futurum arbitramur, ſi aſſertâ alias Neceſſitate & Veritate iftius Satisfactionis, de ejus Perfectione jam diſputare aggredimur ad Salvatoris noſtri gloriam, & fidei noſtræ confirmationem, & incrementum. 1
II. Et eo magis neceſſaria videtur diſceptatio, quod hîc non jam cum Socinianis apertis Chriſti hoſtibus res nobis fit, ſed cum Pontificiis, qui licet nomine ejus gloriari ſoleant, & Satisfactionis iftius ſufficientiam prolixè videantur deprædicare; non parum tamen illi detrahere deprehenduntur ut ſuis ſatisfactionibus falſis & commentitiis locum faciant; Prima equidem fronte tantùm abeſt ut de perfectione Satisfactionis quicquam deterere velle videantur, ut longe luculentius eam aſſerant, dum Chriſtum non modò abundè pro ſceleribus noſtris ultrici Dei juftitiæ ſatisfeciſſe pariter nobiſcum confitentur; Verum etiam unicam ſanguinis ipſius guttam ſufficere potuiſſe ad redemptionem generis humani quod habet Clemens VI. Papa Extravag. Unigenitus, & Bellarminus cum aliis probat lib. 1. de Indulg. cap. 4. Imò Satisfactionem Chrifti uſque adeò ὑπερπλεονάζειν ut magnum fit ejus εἴσδοσμα quod in Thefaurum condatur cum ſuperfluis ſatisfactionibus Sanctorum, unde Pontificiæ promuntur indulgentiæ; Hinc paſſim merita Chriſti ſufficere & plus quam ſufficere pleno ore pronunciant; Et per immanem fycophantiam ſibi a nonnullis tribui conqueruntur, quod dicant Chriſti paſſionibus quibus peccata noftra expiavit aliquid defuiſſe, quominus plena ac perfecta eſſe poſſit ejus pro nobis ſatisfactio. Quod mendacium tam impudens & craſſum eſſe clamant, ut nihil impudentius vel craſſius fingi queat, neque ex tanto Scriptorum fuorum numero unum allegari poſſe qui id dicat ut ait Bell. l. 1. de Indul. c. 14. 2
I I I. Verùm ſi ulterius in eorum mentem inquirimus, facilè patebit eos nihil minus ſentire quam quod profitentur, & Satisfactionis Chriſti perfectionem oretenus aſſerere, ſed reipſa negare & evertere. Quia verò hæc ſententia primo intuitu horridior eft, & quam aures Chriftianæ vix ferant, variis artibus, & ſcholafticarum diſtinctionum totidem veluti pigmentis ut ſolent in rebus falſis & ſua falſitate intricatiſſimis incruſtare eam conantur ut ſic incautis & minus perſpicacibus oculis pulverem injiciant. Primò enim in peccato culpam & pœnam diſtinguunt, & pœnam in æternam & temporariam tribuunt: Tum novo & hactenus inaudito exemplo remiſſionem ipſius culpæ a remiſſione pœnæ ſic dividunt, ut cui remiſſa ſit a Deo integra culpa, poſſe eidem ſupereſſe luendam adhuc aliquam pœnam arbitrentur. Ita fancit Synodus Trident. Seſſ. 4. cap. 8. 3 Sancta Synodus declarat falſum omnino eſſe & a verbo Dei alienum culpam a Domino nunquam remitti, quin univerſa etiam pœna condonetur. Tum Cano. 12. 4 Si quis dixerit totam pœnam ſimul cum culpa ſemper remitti a Deo, ſatisfactionemque pœnitentium non aliam eſſe quam fidem qua apprehendunt Chriftum pro eis ſatisfeciſſe, Anathema ſit. Deinde cenſent in baptiſmo quidem plenariam eſſe remiſſionem univerſæ tum culpæ tum pœnæ. At poſt baptiſmum peccatores poſſe quidem reſtitui in integrum, ſed difficilius quàm in baptiſmo; Remitti quidem culpam & pœnam æternam pœnitentibus; Sed retineri tamen pœnas quaſdam temporales partim in hac vita partim in futura exfolvendas, & quidem ut ipſi loquuntur uſque ad ultimum quadrantem; Et ne quis putet leves & exiguas eſſe has pœnas, diſertè pronuntiant eſſe illam ipſam pœnam ſenſus quam in gehenna pati debuiſſet peccator, remotâ ſolùm æternitate, ut habet Bell. lib. 4. de pœnit. cap. 1. 5
I V. Tertiò Satisfactionem aliam culpæ, aliam pœnæ, eſſe ſtatuunt; Et culpæ quidem & pœnæ æternæ nullam aſſerri poſſe a peccatore communior eſt apud ipſos fententia, (licet non pauci ut Scotus, Tapperus, Altenſtaig, Valentia, & alii etiam pro culpa & pœna æterna ſatisfieri poſſe contendant,) ſed pro pœna temporali quæ poſt dimiſſam culpam luenda remanet Deo ſatisfacere poſſe fideles in peccatum prolapſos & quidem verè ac propriè ſatisfacere, ſic ut ipſi tantùm feciſſe jure meritoque cenſendi ſint, quantùm ſatis eſt ad injuriam compenſandam, quantumque Deus peccato læſus juſtè ab iis exigebat: Imò & eam eſſe fidelium inter ſe conjunctionem, ut etiam alii pro aliis ſatisfacere poſſint; Concil. Trident. Seſſ. 4. c. 8. can. 13. 6 Si quis dixerit pro peccatis quoad pœnam temporalem minimè Deo per Christi meritum ſatisfieri pœnis ab eo inflictis & patienter toleratis vel a facerdote injunctis, ſed neque ſponte ſuſceptis, ut orationibus, jejunio, eleemoſynis, vel aliis etiam pietatis exercitiis, atque adeo optimam pœnitentiam eſſe tantùm novam vitam, Anathema ſit. Et Catecheſis Triden. cap. de ſacramento Pœnitentiæ 7 Satisfactionem definit Rei debitæ integram ſolutionem & compenſationem qua homo pro peccatis commiſſis Deo aliquid perſolvit. Bell. lib. 2. de Indulg. c. 9. 8 Catholici Theologi docent non ſolùm poſſe hominem juſtificatum ſatisfacere, ſed etiam id poſſe ex condigno: hinc li. 1. cap. 2. operi ſatisfactorio deberi mercedem ex juſtitia commutativa ftatuit. Unde colligitur ex ipſis ſatiſfactionem Chriſti non ita eſſe perfectam, quin ſemper aliæ ſatisfactiones a parte hominum requirantur. Hoc apertè habet Bellarm. lib. 1. de Purgat. c. 10. 9 Si Chriftus, inquit, ſatisfecit pro omni culpa & pœna, cur poſt remiſſam culpam adhuc tam multa mala patimur? Imò nec putat Chriſti mortem certo ſenſu eſſe ſatisfactionem actualem, ſed opera noftra: Dum enim reſpondet ad quæftionem propoſitam? An in applicatione ſatisfactionis Chriſti quæ fit per noſtra opera ſint duæ ſatiſfactiones una Chriſti, altera noftra, An una tantùm vel Chriſti vel noſtra, ex tribus modis dicit tertium probabiliorem eſſe, unam eſſe ſatiſfactionem eamque eſſe noſtram. Tertius modus videtur probabilior quod una ſit ſatiſfactio, & ea ſit noſtra, quæ ſcilicet a nobis peragitur, & per quam homo pœnis ſuis Deo ſatisfacit. Sic lib. 3. de Pœnit. cap. 15. 10 non eſt verum per Christum nos ſemper liberari ab omni reatu pœnæ temporalis, etiamſi nulla interveniat ſatisfactio. Neque hîc ſubſiſtit Cardinalis; Alibi enim lib. 2. de Indulg. c. 1. 11 pertendit merita Chriſti omnibus non eſſe abſolute neceſſaria, Merita Chrifti, inquit, partim ſunt omnibus neceſſaria, partim non neceſſaria, ſed utilia; Atque hoc ſecundo modo ad fundamentum indulgentiarum pertinent. Et ad clariorem rei explicationem addit; Si quis poſt reconciliationem adeptam adhuc ſit reus luendæ pœnæ temporalis, non neceſſariò eget meritis Chrifti, ut per ea reatus ſimpliciter condonetur: non quod ſine meritis Chriſti reatus pœnæ poſſit ſimpliciter condonari, ſed quia poterit ipſe non requirere tantam liberalitatem, contentus ipſe ſuis laboribus & pœnis, vel in hac vita, vel in Purgatorio ſatisfacere Deo &c. Vaſquez ulterius etiam progreditur. Nam in 3. Thom. quæſt. 94. art. 2. 12 non erubeſcit aſſerere ipſam Chriſti Satisfactionem minus eſſe neceſſariam. Dicendum eft opera in charitate ex Dei gratia facta eſſe ſatisfactoria pro pœna temporali condignè ſatis, ſicut & meritoria vitæ æternæ, nec aliquid eis accreſcere meriti aut Satisfactionis propter Christi merita. Quò pertinent ipſius Clementis verba, qui licet loco citato ſtatuat unicam ſanguinis Chriſti guttam ſufficere ad Redemptionem generis humani, addit tamen ſtatim; ut facilè pateat non ſeriò eſſe locutum; Ad Thefauri meritorum Chriſti cumulum, beatæ Dei genetricis & omnium ſanctorum merita adminiculum præftare. Ex quibus omnibus, ne plura jam iſtius generis addamus teftimonia, liquet Pontificios in ea eſſe ſententia, Satisfactionem Chriſti utut infinita fuerit, non ita plenam & ſufficientem fuiſſe, quin requirantur adhuc variæ ſatiſfactiones, ſi non pro culpa & pœna æterna, ſaltem pro temporali ab hominibus exfolvendæ ad plenam redemptionem obtinendam.
V. Noftra verò ſententia eſt; Satisfactionem Chriſti pro nobis præftitam, non poſſe quidem cenſeri ex parte ſuperfluam & redundantem; quaſi minori pœnâ potuiſſet fieri ſatis juftitiæ divinæ: Sic enim nec debitum noſtrum quod ex peccati merito & legis comminatione mors erat, perſolutum eſſet: Nec neceſſaria fuiſſet mors Redemptoris, quod toties tamen Scriptura inculcat; Et Deus millies plus exegiſſet a Vade noſtro quàm requirebatur de jure, quod & juftitiæ divinæ quam maximè repugnat, & ſummo illi quo filium ſuum proſequitur amori; Nihilominus adeo perfectam & ſufficientem eſſe ut cumulatiſſimè pro peccatis omnibus noftris ſatisfecerit, non tantùm quæ facta ſint ante, ſed quæ fiunt poſt baptiſmum, non modò pro culpa, ſed & pro pœna; nec pro pœna duntaxat æterna, ſed etiam temporali, ita ut nullæ deinceps pœnæ ſatiſfactoriæ fidelibus ſuperſint luendæ, vel in hoc vel in futuro feculo ad remiſſionem peccatorum obtinendam. Licet non rarò pœnis caſtigatoriis & medicinalibus exponantur ad ſanctificationem promovendam.
V I. Hoc verò ut demonſtremus Argumenta varia nobis ſuppetunt 1. A Dignitate Perſonæ ſatisfacientis. Cùm enim duo imprimis in Mediatore requirerentur ad perfecti Vadis conftitutionem: Primò ut perfecta ſanctitate & juftitia ornatus eſſet; Quomodo enim redimere nos potuiſſet a peccato ſi peccato contaminatus ipſe Redemptore indiguiſſet? Secundò ut divina & infinita virtute polleret quæ infinitum meritum infinito peccati demerito opponere poſſet: Duo hæc perfectiſſimè in Chriſto deprehenduntur; Nam ut homo innocens fuit & impollutus Heb. vii. 26. 13 non modò ab omni peccati labe immunis, qui peccatum nec novit nec fecit 2. Cor. v. 21. 14 Sed & perfectè ſanctus imò ſanctitas ipſa Luc. i. 35. 15 Ita & verus ac æternus Deus qui proinde ſummâ & infinitâ virtute præditus potuit humanis paſſionibus infinitum addere valorem & pretium; quo ſenſu Deus dicitur proprio ſanguine Ecclefiam acquiſiviſſe Act. xx. 28. 16 Hinc duplex plenitudo Chriſto ſolet tribui. Primò gratia & ſanctitatis, quatenus Deus voluit ut omnis plenitudo in ipſo habitaret Col. i. 19. 17 ex qua factus eſt plenus gratia & veritate ut ex ejus plenitudine hauriamus omnes gratiam pro gratia Joan. i. 16. 18 Secundò plenitudo Deitatis, de qua dicitur quòd in eo habitet corporaliter omnis plenitudo divinitatis Col. ii. 9. 19 non myfticè ut in fidelibus, non ſymbolicè ut in ſacramentis, non typicè & umbraticè ut ſub Lege: Sed corporaliter i.e. realiter & perſonaliter, prout σῶμα vel umbræ oppo. vel perſonam deſignat. Unde jam invictum elicitur argumentum. Nam ſi Perſona ſatiſfaciens non modo ſancta & incontaminata, ſed etiam infinita fuit, infinitam etiam fuiſſe ſatiſfactionem neceſſe eſt: Jam ſi infinita fuit, Quis perfectam imò perfectiſſimam & ſufficientiſſimam neget? Quid enim majus vel perfectius infinito dari poteft? Si perfecta fuit & plena, quid opus aliis ſatiſfactionibus? Sanè ut infinitæ Chriſti ſatiſfactioni nihil quicquam poteft addi, cùm infinitum non augeatur, ita nec opus eſt ut aliquid addatur, quia ex ſe & per ſe infinitum habet valorem.
V I I. Non audent quidem Adverfarii certiſſimæ Veritati palam reluctari, Quomodo enim poſſent niſi in caſtra Socini tranſire vellent? Cæterùm eam indirectè labefactare conantur, Bell. enim lib. 1. de Indulg. cap. 4. 20 Reſpondet non eſſe quidem opus ut adjungantur paſſiones ſanctorum paſſionibus Chrifti, quaſi hæ per ſe non ſufficiant, ſed adjungi tamen quia æquum est, ne paſſiones illæ coram Deo ſint inanes, præſertim cùm id ſit glorioſum Christo, a quo manat omne bonum ſanctorum, tum etiam ipſis ſanctis perhonorificum. Reſp. Sed quum ita ratiocinatur Bellar. vel ludit, vel apertè cauſam deſerit; Nam ſi quod hic teftatur reverà credit paſſiones ſcilicet Christi per ſe ſufficere. Cur alias neſcio quas illis adjungendas eſſe cenſet? Cur in illis unicè non acquieſcit? Iſta enim non cohærent, ut ſufficientiſſimum per ſe dicas aliquid, quo tamen contentus non ſis; quippe ex quo ad aliud confugiendum tibi eſſe arbitraris, eo ipſo plenam ſufficientiam illi denegas; Unde neceſſe eſt eum qui ita ſtatuit, vel aliquid putare Chriſti ſatiſfactioni deeſſe, vel certè ſtultum eſſe cui id quod abundè ſufficit ſatis non eſt; ut ſi quis cui præſens eſt perennis & uberrimus fons, eo poſthabito arentes & cœnoſos rivulos conſectetur.
V I I I. Quod verò cauſatur, licet per ſe ſufficiant paſſiones Chriſti, adjungi tamen illis oportere ſanctorum paſſiones, ne iſtæ coram Deo ſint inanes, multis modis abſurdum eſt. Primò ſi ideo tantùm adjungendæ ſunt, ne inanes reddantur. At ego viciſſim contendo non addendas eſſe, ne paſſio Chriſti inanis reddatur: Quo pacto enim vel pleniſſima eſſe cenſebitur, vel per ſe ſufficere, ſi opus eſt alias illi ſuperaddi? Secundò falſò ſupponit paſſiones Sanctorum inanes fore ſi ad ſatiſfaciendum non adhibeantur. At innumeri alii fines ſunt iſtarum paſſionum qui Dei gloriam, Eccleſiæ ædificationem, & fidelium falutem ſpectant; An inane eſſe dicitur quod ex officio factum eft, quod ad magnam Dei gloriam cedit, quod Eccleſiæ ædificationem non parum promovet, quod Sanctos ipfos ad gloriam & falutem deducit? iſtos enim paſſionum fidelium eximios eſſe fructus negari non poteft; Tertiò tantùm abeſt ut glorioſum ſit Chriſto & ipſis ſanctis honorificum, humanas ſatiſfactiones ſuis adjungere, ut ſumma ſic Chriſto inuratur contumelia & ſanctis probrum: Nam ſi Chriſto glorioſum eſt pro peccatis noſtris ſatisfeciſſe, quantò ſatiſfactio ejus perfectior erit, quæ nullo alio ſatiſfactionis cujuſquam egeat ſupplemento, tanto major ad eum redundabit gloria: Et tanto minor erit, quanto magis inter Chriſtum & Sanctos dividetur; Quis dixerit etiam valde honorificum eſſe Sanctis multa pati ut actum agant, & juftitiæ divinæ cui jam plenè ſatiſfactum eſt ſatiſfaciant? Vel ut honorem ſoli Chriſto debitum quantum in ipſis eſt per ſummum ſacrilegium ad ſe trahere conentur? Quantò rectius & ſimplicius eſt Chriſti unius paſſionibus totam pro peccatis noſtris ſatiſfactionem tribuere; Sanctorum verò paſſionibus hanc laudem ſervare quod fidei & pietatis ipſorum fuerint argumenta clariffima, Deo gloriofa, Nobiſque ad exemplum utiliſſima.
X I. Addunt ſecundò Adverſarii nihil derogari infinitati & perfectioni Satisfactionis Chriſti per noſtras ſatiſfactiones, quia ſatisfecit tantùm ea lege, ut nobis illa applicetur, applicari autem per noſtras ſatiſfactiones planè eodem ſenſu, quo Sacrificium altaris volunt requiri ad applicationem Sacrificii crucis; ſic Bell. Coſterus, Salmero, Klingius & alii. 21 Sed non felicius elabuntur; Fateor quidem applicandam eſſe nobis ſatiſfactionem Chriſti ut ejus fructum ſentiamus; Sed applicanda eſt mediis a Dei verbo præſcriptis, non ab humano cerebro temerè excogitatis; Media illa ſunt partim interna, fides ſcilicet & charitas Eph. iii. 17. 2. Cor. v. 14. 22 partim externa, Verbum & Sacramenta, Baptiſmus in quo Chriſtum induimus Gal. iii. 27. 23 S. Cœna quæ eſt communio corporis & ſanguinis ejus 1. Cor. x. 16. 24 His mediis Chriſtum nobis offerri & applicari non ſemel docet Scriptura: Sed ubi unquam dictum, hoc per ſatiſfactiones noſtras fieri debere? Quis unquam audivit ſolutionem debiti applicandam eſſe alia ſolutione; ſacrificium alio ſacrificio, & medicinam alia medicina? Nonne media applicationis diverſi generis & ordinis a re applicata eſſe oportet? Quis ſponſorem ferret qui pro alio quidem ſolvere vellet, ſed ea lege ut ſi velit beneficium hoc fieri, ſolvere debeat illud ipſum quod ſolutum jam eſt; Nonne egregia eſſet & mirifica ejus liberalitas? Nam ſi ſolvit cur opus eſt eum ſolvere? Et ſi opus eſt ſolvere, nonne inanis & inutilis erat eo ipſo præcedens ſolutio? 2. Deinde Satisfactione nova non magis requiritur ad Satisfactionem Chriſti applicandam, quàm nova Mors, Redemptio, Reſurrectio, ad mortem, redemptionem, & reſurrectionem Chriſti applicandam. 3. Quid quod Purgatorii pœnæ & mala ſimilia, nullam vim habent mortem Chriſti applicandi, quia nec mortem Chriſti habent ulla ratione pro objecto applicando, nec ullam aptitudinem habent ad illam mortem vel apprehendendam vel ſignificandam: Cùm enim ad applicationem Satisfactionis Chriſti duo potiſſimum requirantur, primum a parte Dei ut ea nobis imputetur; alterum a parte noftri ut a nobis recipiatur, neutrum poteft locum habere in pœnis illis ſatiſfactoriis. 4. Si Satisfactione Chriſti non poteft nobis applicari niſi per noftram Satisfactionem; Satisfactione noftra pariter egebit alia Satisfactione per quam applicetur & ſic in infinitum, nulla enim datur ratio cur una Satisfactione poſſit applicari ſine Satisfactione potius quam alia. 5. Si Satisfactiones ſunt media, media ſunt acquiſitionis & impetrationis gratiæ, non verò applicationis, quia Deum propriè reſpiciunt non homines; Denique etſi daremus media iſta applicationem reſpicere, quis dixerit contrarium applicari per contrarium, lucem per tenebras, ſalutarem medicinam per propinationem veneni? An perfecta ſatiſfactio Chriſti iis mediis applicabitur, quæ ipſius perfectioni manifeſtè derogant & illi ſunt injurioſa?
X. Tertiò nullam fieri injuriam Chriſto ejufque Satisfactioni ex eo pertendunt, quod Satisfactione Chriſti & hominum non ſint cauſæ ſociæ & ejuſdem ordinis, quæ cauſandi vim inter ſeſe partiantur, ſed ſubalternæ & ſubordinatæ, ea ratione ut humana ſatiſfactio tanquam inferior a Chriſti ſatiſfactione pendeat, & inde vim ſuam & efficaciam omnem mutuetur: Sic nihil decedere ſatiſfactioni Chriſti, ſed potius majorem laudem accedere. Majorem eſſe Chriſti gloriam, ſi dicatur non ſolùm pro peccatis noftris ſatisfeciſſe, ſed etiam id membris ſuis donaſſe, ut per ejus gratiam & virtutem etiam aliqua ex parte ipſa ſatiſfacerent, quemadmodum potentiam Dei commendat & celebrat qui dicit Deum non ſolùm per ſe, ſed etiam per ſervos ſuos miracula facere; Sic efficacitatem meritorum Chriſti magis elucere quæ non ſolùm per ſe poſſunt expiare peccata, & reatus peccatorum, ſed etiam efficere ut merita ſanctorum vim habeant expiandi reatum pœnæ temporalis, quemadmodum Deus inſtituit, ut ſecundæ cauſæ non ſint otioſæ, ſed cum ipſa prima cauſa ad res producendas conveniant, quamvis prima cauſa ſine ſecundis res omnes æquè facilè ac perfectè efficere potuiſſet. Sic ratiocinatur Bellarminus li. 2. de Indul. c. 3. 25 Quo pertinet etiam alia ejuſdem generis Exceptio, Satisfactionis Chriſti virtutem & plenitudinem non imminui, quia ſi non ſatisfecit immediatè pro omni pœna, ſatiſfecit tamen mediatè quia vires nobis dat ut ſatiſfaciamus. Bellar. lib. 4. de Pœniten. cap. 15. 26 Reſp. Verum non una ratione fallitur. Primò quòd cauſas hîc ſubordinatas & ſubalternas fingit ubi nullæ ſunt: Nam ubi cauſa ſolitaria eſt & unica, abſurdum eſt ſubordinationem quærere quæ plures cauſas ſupponat. At hîc ut jam diximus & in ſequentibus fuſius dicturi ſumus, Scriptura teftatur clariſſimè Chriſtum in præftanda ſatiſfactione pro nobis ſolam & unicam cauſam fuiſſe Iſ. lxiii. 6. Act. iv. 12. 2. Cor. v. 14. 27 &c. Secundò in cauſis moralibus ſubalterna cauſa derogat primæ quum inftituitur præter ejus authoritatem & mandatum v. g. non poterit abſque Regiæ authoritatis detrimento Prorex aliquis inftitui citra ejus ordinationem; At iſtæ Satisfactiones ſubordinantur Chriſto præter ejus mandatum; Nihil enim unquam de eo tradidit, imò contrarium potius; non ergo ſine inſigni ejus injuria. Tertiò cauſæ illæ non ſunt ſubordinatæ quæ diverſos effectus producunt, ſubordinatorum enim quà talium idem eſt effectus; At Chriſti & hominum ſatiſfactio ex Adverſariis effectus diverſos producunt, illa quidem culpæ & pœnæ æternæ remiſſionem, iſta verò pœnæ temporalis ablationem; Quartò cauſæ omnes ſubordinatæ totales ſunt, totum ſcilicet effectum ſuo ordine ſingulæ producunt, ut Deus & homo generant hominem, Deus ut cauſa prima & univerſalis, homo ut cauſa ſecunda particularis: Ita ſatiſfactiones noftræ ſi ſubordinantur ſatiſfactioni Chriſti, debent totum effectum attingere licet in ordine inferiori, ut & pœnæ & culpæ remiſſionem obtineant non ſecus ac Chriſti ſatiſfactio; quod tamen Adverſarii non dixerint; Unde concludimus nullam hîc rationem ſubordinationis eſſe quærendam, imò hæc planè ἀσύστατα eſſe & incompoſſibilia.
X I. Hinc patet etiam vanum eſſe & ridiculum quod ſubjiciunt Chriſtum Satisfactione ſua nobis dare vires per quas ſatiſfaciamus. Nam primò huic commento Scriptura repugnat, quæ dicit quidem Chriſtum pro nobis mortuum ut peccata noftra purgaret, noſque a maledictione Legis redimeret, ideoque pro nobis ſatiſfaceret: Sed nuſpiam quod ideo mortuus ſit ut nobis daret vires ſatiſfaciendi. An ergo nos redemiſſe dicetur ut ipſi eſſemus noftri Redemptores, & perſolviſſe debita noftra ut ipſi ea ſolveremus? Imò propterea dicitur per ſe ipſum feciſſe purgationem peccatorum noftrorum Heb. 1. 3. ne ipſi teneremur eam facere; Propterea caftigatio pacis noſtræ ſuper eum poſita eft ut ex ejus livoribus ſanaremur; Propterea ſatiſfecit ne nobis ſit in pofterum ſatiſfaciendum. Secundò repugnat etiam ipſa rei natura & communis ufus loquendi; Aliud enim eſt ſatiſfacere, aliud præbere gratiam quâ alius ſatiſfaciat: Nec unquam pro nobis ſatiſfeciſſe bene dicetur, niſi qui ære ſuo debitum noſtrum expunxit. Tertiò ſi Chriſtus ſatiſfacit mediante noſtra Satisfactione, tum non ſemel ſatiſfeciſſe dici poteft, ſed ſemper & quotidie ſatiſfacere, nec per ſe ipſum, ſed per nos, nec tam pro nobis, quàm in nobis; quæ tamen omnia repugnant Scripturæ verbis & naturæ rei. Quartò ſi Chriſtus dicitur ſatiſfacere quatenus gratiam dat ſatiſfaciendi, ergo pari ratione dicendus eſſet credere & reſipiſcere, quia largitur gratiam credendi & reſipiſcendi, quod nemo non videt abſurdum eſſe. Denique ſi hæc ratio valeret, Pater & Spiritus Sanctus non minus pro nobis ſatiſfeciſſe dici poſſent, quod abſurdum eft & inauditum; nam & Chriſto vim eam omnem dederunt quæ ad ſatiſfaciendum fuit neceſſaria, & pios animi motus & conftantiam in ærumnis nobis largiuntur.
X I I. Quod verò majorem eſſe Chriſti gloriam ftatuit Adverfarius, ſi dicatur non ſolùm pro peccatis noftris ſatiſfeciſſe, ſed etiam id membris ſuis donaſſe ut per ejus gratiam & virtutem aliqua ex parte etiam ipſi ſatiſfacerent: Supponit ſemper πρῶτον ψεῦδος quod Satisfactiones noftræ ſubordinentur Satisfactioni Chriſti, cùm contra illi apertè repugnent & adverſentur. Et ſanè cùm gloria Chriſti in eo poſita ſit ut ſolus ſit & perfectus Redemptor noſter; quis dixerit facere ad majorem Chriſti gloriam ſi dicatur habere ſocios? Quaſi major ſit Dei gloria, ſi dicatur multos ab ipſo factos creatores, quàm dicere illum ſolum eſſe omnium Creatorem: Nec ratio a miraculis petita contrarium evincit; Nam quando Deus dicitur miracula facere per homines, Deus ſolus propriè & realiter miracula facit, homines verò ſunt tantùm inſtrumenta moralia ad quorum præſentiam Deus operatur. Non magis urget quod a cauſis ſecundis ducitur argumentum; Quippe longum latumque diſcrimen intercedit inter utrumque; Nam licet Deus qui utitur cauſis ſecundis, poſſit ſine illis operari & ita iis utatur, ut nihil decedat propterea gloriæ ſuæ, quia hoc non fit ex indigentia, ſed ex indulgentia, & quidem ita, ut cauſæ primæ laus illi maneat illibata quæ in nullam aliam cauſam transferri poteft; Non poteft idem ſtatui reſpectu Redemptionis & Satisfactionis Chriſti, quia ut hoc infinitam virtutem poftulat, ita peculiare & proprium debet eſſe cauſæ principali, quæ impatiens eſt confortis. Fateor quidem in ſalutis negotio nos non debere eſſe otioſos, ſed falutem noftram operari cum timore & tremore Phil. ii. 12. 28 atque ita eſſe Dei συνεργοὺς 2. Cor. vi. 1. 2. 29 Sed hæc cooperatio non reſpicit acquiſitionem ſalutis, quæ Chriſto ſoli propria eft & incommunicabilis aliis, ſed tantùm applicationem, non ad ſolutionem præſtandam, quam Chriſtus abundè præftitit, ſed ad ſolutionem præſtitam amplectendam, non quæ ſit cauſa & fundamentum juris ad falutem propter quod conferatur, ſed tantùm via & medium ad eam per quod adeatur.
X I I I. Sed perfectionem iſtam Satisfactionis non evincit tantùm Dignitas Perſonæ: Sed probat etiam II. Unitas Officii Mediatorii, & Oblationis a Chriſto ex iſto officio peractæ; Nam ſi unicus eſt tantùm Redemptor noſter ut paſſim Scriptura teftatur Act. iii. 24. 1. Tim. ii. 4. 1. Cor. iii. 14. Joh. xiv. 6. 30 Si unica ejus oblatio & ſacrificium quo in perpetuum conſummantur ſanctificati, Unica obedientia quâ multi conftituuntur jufti, Unicum pretium quod datum eſt ad redemptionem animarum noftrarum, ut Paulus non ſemel docet Rom. v. 18. Heb. x. 10. 12. & ix. 26. 28. Act. xx. 28. 31 Utique plena eſſe debuit & omnibus numeris abſoluta ejus ſatiſfactio: Alias nec finem intentum aſſequi potuiſſet, nec ſolius Redemptoris laudem mereretur. Quis enim jure dixerit unicam eſſe Chriſti obedientiam, Unicam oblationem quæ plenam redemptionem & juftitiam ſit nobis adepta, ſi adhuc ſuperſunt variæ pœnæ a fidelibus in hoc vel in altero ſeculo ferendæ, ſi aliud ſacrificium ἱλαστκὸν adhuc requiritur? Nec reponi poteft unicæ Chriſti oblationi hoc totum ritè acceptum fieri, quando ab ea ipſæ hominum ſatiſfactiones omnem ſuam vim mutantur; Nam præterquam quod ſupponitur gratis tales dari pœnas & ſatiſfactiones quod nunquam probabitur; Falſum etiam eſt talem vim a ſatiſfactione Chriſti operibus noftris aut paſſionibus poſſe communicari, quando ea tota ab officio ejus oritur & pendet, quod Chriſto proprium eſſe & incommunicabile negare non audent; Non negaverim equidem vim quandam & efficaciam a merito Chriſti in nos & opera noftra defluere; Ut ſcilicet deinceps & perſonæ & opera Deo grata ſint & accepta, atque adeo ut ſenſum gratiæ Dei in nobis magis ac magis confirment: Sed dari illis vim merendi vel ſatiſfaciendi, nec Scriptura dixit unquam, nec rei natura pati poteft, niſi quod Chriſto proprium eſt in fideles transferamus.
X I V. Hoc verò adhuc luculentius confirmatur ex ipſa Redemptoris Unitate; Nam ſi præter Satisfactionem a Chriſto præſtitam alia quædam ſuperſunt homini exfolvenda ad redemptionem totalem & a culpa & a pœnis omnibus obtinendam; Quis non videt gloriam Redemptoris inter Chriſtum & fideles dividi, atque adeo perperam hoc illi nomen in ſolidum vindicari? Et ſanè Bellarm. licet lib. 5. de Christo cap. 1. 32 agnoſcat quartum Mediationis modum qui fit per ſolutionem & ſatiſfactionem Chriſto ſoli competere; Tamen alibi ſibi turpiter contradicens fatetur Redemptoris nomen aliquo modo Sanctis poſſit tribui li. 1. de Indulg. c. 4. 33 At ſi largo modo Redemptor appelletur quicunque liberat alium ab aliquo debito, non erit abſurdum ſi ſancti viri aliquo modo id est ſecundum aliquid non ſimpliciter, & largo modo, non in rigore verborum eſſe Redemptores noftri dicantur. Unde patet quam injuſtè Adolphus quidam Godefridus Voluſius ex Paſtore Hanovienſi Apoſtata factus, & nunc Concionator Moguntinus, in libro, quem non ita pridem publici juris fecit ſub titulo Aurora Pacis Religioſa divina veritati amica (ubi Pſeudo Henotica pridem exploſa renovans conſilia Auguſtanæ confeſſionis ſocios qui Lutheri partes ſequuntur ad Syncretiſmum cum Eccleſia Romana ineundum hortatur, & quibuſcunque poteſt modis errores exitiales, fœdiſſimam idololatriam, & Tyrannidem intolerandam Babylonicæ Meretricis vel incruftare vel propugnare fatagit, ut ferè ab iis fieri ſolet qui defectionem factam tueri, & alios in idem præcipitium ſecum pertrahere conantur,) Celeberrimo Mareſio, Nobiſque grandem mendacii dicam homo mendaciſſimus ſcribat pag. 4. 34 Illi quidem quod impoſuerit Bellarmino quod ſcripſerit lib. 1. de Indulg. c. 4. Sanctos eſſe quodammodo noftros Redemptores. Nobis verò quod aſſeruerimus Diſp. 1. de Seceff. th. 33. 35 Pontificios alios Mediatores etiam Redemptionis excogitaſſe quam Christum, aliud meritum coram Deo quam ipſius obedientiam &c. Quaſi verò hæc ipſiſſima non ſint Bellarmini verba quum dixit loco citato, non eſſe abſurdum, ſi ſancti viri aliquo modo dicantur Redemptores noftri. Quaſi conftans apud ipſos non ſit ſententia Sanctos non tantùm Mediatores eſſe, quorum interceſſione ſint exaudiendi homines, ſed meritis ſervandi, Unde Sacerdos in Miſſa petit remiſſionem peccatorum & ſalutem non tantùm per preces Sanctorum, ſed & per eorum merita. Quaſi Pius V. & Gregorius XIII. 36 Paſſiones Sanctorum non aſſerant eſſe juftas pro pœnis compenſationes & veras ſatiſfactiones. Quaſi denique ſuis quemque Chriſtianum & aliorum meritis ſalutem ſuam acceptam ferre debere non doceant. At ſi neceſſariæ ſunt ſatiſfactiones noftræ, neceſſaria merita quibus redimamur a pœnis debitis & vitam acquiramus: Quid verius dici potuit quàm alios Mediatores etiam redemptionis ab ipſis excogitari in quibus fiduciam collocent præter Chriſtum, & alia merita præter ejus obedientiam? Innumera ſunt iſtiuſmodi, quæ iſti Sycophantæ objici poſſunt, quibus facilè in ruborem dari poteft niſi frontem planè poſuerit: Sed de his alibi erit dicendi locus, quum vaniſſimi hominis malam fidem ſumus demonftraturi; Nunc enim alio nos vocat inftituti noftri ratio.
X V. III. Argumentum petitur a Gravitate pœnæ quæ Chriſto impoſita eft; Nam ſi ille pœnas omnes nobis debitas tulit, fieri non poteft quin pleniſſima fuerit ejus ſatiſfactio. In eo enim perfectio ejus poſita eſt, ut nihil omiſerit ex iis quæ a juftitia divina requirebantur ad ſui ſatiſfactionem, ſive in obſervatione mandatorum, ſive in pœnarum latione quæ a ſanctionibus Legis denuntiabantur; At utrumque a Chriſto impletum eſſe res ipſa clamat; Non modò quia omnem implevit juftitiam Patri obediendo uſque ad mortem Math. iii. 15. Phil. ii. 5. 6. Heb. x. 5. 6. 37 Verum etiam quia patiendo illud omne tulit quod Lex peccatoribus imponebat, ſive quoad damnum per deſertionem, ſive quoad ſenſum per maledictionem. Hinc verè dolores noftros bajuiaſſe & languores portaſſe dicitur, imò attritus & vulneratus propter iniquitates noftras Iſ. liii. 5. 6. 7. 38 Hinc dicitur factus κατάρα Gal. iii. 13. 39 & peccatum 2. Cor. v. 21. 40 hinc Rom. viii. 32. 41 Patri ei non peperciſſe perhibetur per ἄτεχνον i. e. ſeveriſſimè illum habuiſſe nullâ in filium crudelitate, ſed ardentiſſimo ſalutis noftræ amore; Quò pertinent lachrymæ illæ & preces vehemenitſſimæ quas Chriſtus dicitur fudiſſe Heb. v. 6. 42 & ſumma Chriſti tum in horto tum in cruce agonia. De quibus alibi quum de Veritate Satisfactionis diſputatum eft; Hæc quippe omnia graviſſimam fuiſſe pœnam Chriſti & Legi apprimè reſpondentem arguunt luculenter; Quid enim Lex peccatoribus imponebat niſi maledictionem? hæc unica eſt & tota pœna quam iis interminabatur; At Chriſtus maledictionem iſtam tulit, factus ipſe maledictio, Pœnas ergo nobis debitas omnes tulit, atque adeo verè & plenè pro nobis ſatiſfecit.
X V I. Quid verò hîc Adverſarii? Chriſtum quidem pro omni culpa & pœna etiam æterna ſatiſfeciſſe facilè concedunt; Sed negant eundem pro pœna temporali pariter ſatiſfeciſſe: Itaque non eſſe abſurdum ut eam nos pendamus. Sed ut nihil jam dicamus de diſtinctione culpæ & pœnæ, & remiſſione unius cum retentione alterius, de qua mox erit differendum; Dico falſiſſimum eſſe quod ſupponunt Chriſtum pro quadam non pro omni pœna ſatiſfeciſſe: Ubi enim quæſo dimidiatam hanc Chriſti Satisfactionem Scriptura memorat? Ubi pro culpa quidem omni, at non pro omni pœna Chriſtum ſatiſfeciſſe docet? Nonne ubique univerſaliter Chriſtum pro peccatis omnibus noftris paſſum eſſe aſſerit. Quis verò non exhorreſcat, quam Chriſto ſemper Eccleſia tribuit totius Satisfactionis & Redemptionis noftræ gloriam, eam nunc ab iſtis imminui & decurtari? Nam ſi Chriſtus pro pœna temporali non ſatiſfecit, Ergo non eſt nofter ex aſſe Redemptor; Quippe cum redemiſſe non dicatur niſi quatenus ſatiſfecit, patet eum neque nos ab iſtis pœnis redemiſſe pro quibus ſi iſtis fides habenda minimè ſatiſfecit: Sed longe aliter Paulus, Quorſum enim Chriſtum aſſereret Chirographum quod erat nobis contrarium deleviſſe, tuliſſeque de medio & cruci affixiſſe Col. ii. 14. 43 ſi pœnæ quædam quæ ſunt iſtius Chirographi pars non exigua non exolutæ ſunt a Chriſto & a nobis pendendæ? Quorſum una Chriſti oblatione dicerentur in perpetuum conſummati qui ſanctificantur Heb. x. 10. 44 ſi aliquarum pœnarum pro quibus Chriſtus non ſatiſfecit reatu adhuc tenentur? Rurfus Chriſtus abſque omni dubio pro iis pœnis ſatiſfecit quas ipſe perpeſſus eſt; quo enim ſine tot paſſiones ſubiiſſet, niſi ut Dei juftitiæ ſatiſfaceret? At pœnas temporales in corpore ſuo & vivens & moriens perpeſſus eſt ut Scriptura docet, Ergo ſatiſfecit & pro pœnis temporalibus. Denique a Chriſti Satisfactione non excludendam eſſe liberationem a pœnis temporalibus vel ex ipſis Adverſariorum hypotheſibus colligitur; Quum enim quis per Baptiſmum recipitur in numerum filiorum Dei, vel quando quis Martyrium pro nomine Chriſti patitur, docent ei condonari debitum univerſum pœnæ, ita ut pro peccatis ante Baptiſmum & martyrium commiſſis nulla pœna temporalis luenda remaneat, quod expreſſè habet Bellar. lib. 4. de Pœnit. cap. 1. 45 Supereſt ergo quod ſi condonatur pœna temporalis, condonetur propter Chriſtum: Nihil autem remittitur propter Chriſtum, pro quo Chriſtus non ſatiſfecerit; Quod Bellarminum compulit vi veritatis victum ibidem fateri etiam reftituta amicitia per gratuitam Dei miſericordiam, & per redemptionem quæ est in Christo, poſſe Deum univerſum pœnæ debitum ſemper condonare. lib. 4. de Pœn. c. 1. 46
X V I I. I V. Argum. ſuppeditat Dei Approbatio: Si enim Deus & Perſonam & Oblationem Chriſti ita approbaſſe legitur, ut non modò utramque lubens acceptarit ad Redemptionem noftram, ſed etiam inde placatus ſit & reconciliatus hominibus, dubitari nequit ſacrificium iſtud & ſatiſfactionem perfectiſſimam fuiſſe: Nec enim Deus Judex juftiſſimus imperfectam ſatiſfactionem acceptare vel illi teftimonium placationis perhibere potuiſſet; At Chriſti perſonam & oblationem Deo probatam fuiſſe clariſſimè colligitur non modò ex deftinatione ejus in Sacerdotem quæ ab ejus beneplacito fluxit Heb. iii. 2. Col. i. 19. 20. 47 Ex inauguratione ad munus cùm cœlitus clamavit, hic est filius ille meus dilectus in quo acquieſco Mat. iii. 17. 48 Non tantùm miraculorum variorum patratione, ex quibus ipſum Virum a Deo approbatum fuiſſe demonſtrat Petrus Act. ii. 22. 49 Sed præcipuè ipſius Chriſti Reſurrectione quæ non modò luculentum fuit Deitatis ejus teftimonium: Unde dicitur declaratus filius Dei potenter per reſurrectionem a mortuis i.e. veluti ſolenni decreto pronuntiatus Rom. i. 4. 50 Sed etiam illuſtre perfectiſſimæ Satisfactionis argumentum; Nam niſi cumulatiſſimè ſatiſfeciſſet, Quo pacto Deus qui ut Judex eum morti tradiderat ad redemptionem noftram, voluiſſet eum a morte excitare? An Judex Sponſorem vel debitorem liberat a carcere, niſi prius plena ſolutione præſtita? An placatum ſe & reconciliatum Reo vel debitori exhibebit, ſi pœnam aliquam adhuc ab eo eſt exacturus? Deus autem & Chriſtum ipſe excitavit, ideo dicitur ſuſcitatus per gloriam i.e. potentiam Patris Rom. vi. 4. & Act. ii. 13. 51 hunc Deus ſuſcitavit ſolutis doloribus mortis, quia impoſſibile erat eum ab ea detineri, Et plenè ſibi ſatiſfactum eſſe teftatus eſt, cùm non tantùm eum ex mortuis excitavit, ſed & propter perfectiſſimam obedientiam ſummè exaltavit & paſſiones ejus ampliſſimo præmio coronavit. Phil. ii. 6. Heb. ii. 52 Unde dicitur juftificatus Spiritu 1. Tim. iii. 16. 53 & ſuſcitatus propter noftram juftificationem Rom. iv. 25. 54 quia & ipſe juftificatus eſt a Patre i.e. probatus tanquam plenè defunctus officio ſuo, & nos in ipſo juftificati ſumus, quum perfectam ab eo peccatorum expiationem obtinemus, cujus reſurrectio documentum eſt certiſſimum: Quippe ut in Morte ſolutionem habemus, Ita in Reſurrectione Apocham quâ Pater teftatur ſibi abundè ſatiſfactum eſſe; Nec poſſet Apoftolus dicere nos eſſe Deo reconciliatos per Chriſti ſanguinem Rom. v. 10. 55 ſi pœna ſatiſfactoria adhuc nobis ferenda ex Dei judicio incumberet.
X V I I I. Dicent fortè, Ita enim loquitur Bellar. lib. 4. de Pœnit. c. 1. 56 Non quidem fieri poſſe ut pro inftauranda amicitia cum Deo homines ſatiſfaciant, ſed reftituta amicitia per gratuitam miſericordiam Dei, & per redemptionem quæ est in Christo Jeſu, poſſe quidem Deum univerſum pœnæ debitum ſemper condonare, ut certum est eum facere, cùm primùm nos per baptiſmum in filios recipit, vel cùm martyrium pro nomine ejus ſubimus, ſed poſſe etiam id velle ut cùm peccamus poſt baptiſmum, amicitia quidem gratis pœnitentibus & peccata ſua confitentibus reftituatur; ſed maneat tamen debitum luendæ pœnæ qua juftitiæ ſatiſfiat. Hic verò primò gratulamur Adverſario ingenuam veritatis confeſſionem, dum fatetur Deum poſt redemptionem Chriſti poſſe univerſum pœnæ debitum ſemper condonare, ut facit in baptizatis & martyribus: Nam ſi hoc verum ut ſanè eſt veriſſimum, quis poteft locus eſſe ampliùs ullis ſatiſfactionibus humanis? An forte, quòd Deus non contentus Chriſti ſatiſfactione alias inſuper a parte noftri poftulet? Sed hoc nec Scriptura dixit unquam, nec unquam probabitur. 2. Falſò ſupponit amicitia ſemel reſtituta poſſe exigi debitum luendæ pœnæ qua juftitiæ ſatiſfiat; Nam hæc ſunt ἀσύστατα, Juftitiam exigere pœnam, & Amicitiam facere gratiam. An ſervat Deus amicitiam cum iis quos ut Adverſarios terribili judicio & fervore ignis vorantis proſequitur? firmanè cenſebitur amicitia inter Jacobum & Petrum ſi ille amicitiam ſpondens totum furorem in hunc effundat? Quid quod ex eo ſequeretur amicum Dei poſſe condemnari quod expreſſè negat Apoftolus Rom. viii. 1. 57 Fateor quidem amicis varias imponi pœnas, nec Deum ipſis parcere, ſed iſtæ pœnæ ſunt paternæ, medicinales & caſtigatoriæ, ut infra dicemus; non ſatiſfactoriæ, de quibus quæritur.
X I X. V. Eadem veritas aſtruitur Ex Effectu Satisfactionis Christi qui triplex vulgò cenſeri ſolet, Expiatio, Remiſſio, Conſummatio. Expiatio peccatorum, & propter eam eorundem Remiſſio, Conſummatio ſeu perfectio fidelium ex expiatione & remiſſione pendens: Si ergo Chriſtus triplicem iſtum effectum per Satisfactionem ſuam ita plenè produxit, ut nihil addendum ſuperſit; nemo negare poterit perfectam fuiſſe omnimode ejus ſatiſfactionem: perfectio enim effectus, perfectionem cauſæ neceſſariò arguit: At iſta perfectè a Chriſto fuiſſe præftita, luce meridiana clarius oftendi poteft. Primò de Expiatione, Scriptura non ſemel plenam a Chriſto peccatorum omnium noſtrorum purgationem eſſe factam docet. Heb. i. 3. 58 dicitur per ſe ipſum purgatione peccatorum factâ ſediſſe ad dextram majeſtatis in excelſis, ſic Heb. ix. 14. 59 ejus ſanguis purgat conſcientiam ab operibus mortuis. Sed omnium clariſſimè Johannes in prima Epiſt. quum non tantùm propitiationem eſſe ait pro peccatis totius mundi cap. ii. 1. 60 ſed etiam ejus ſanguinem purgare nos ab omni peccato cap. i. 7. 61 Nam ſi ab omni peccato. Ergo non tantùm ab Originali, ſed & ab Actuali, non tantùm a mortali, ſed & a veniali; Non modò ab iis quæ ante baptiſmum ſunt commiſſa, ſed quæ poſt eum ſubinde perpetrantur; Non ad eluendam tantùm culpam, ſed & ad purgandam labem & maculam; Fruſtrà regeres cum Bellarm. agi hîc de remiſſione culpæ, non pœnæ, & Chriſti quidem ſanguinem ab illa nos omnino purgare, ſed non pariter ab iſta: Nam præterquam quod abſurda eſt & ridicula hæc diſtinctio ut jamjam dicemus, quia non aliter nos mundat a peccato, quàm ejus pœnam ferendo; Itaque ſi ab omni peccato purgat, Ergo omnem ejus pœnam tuliſſe debet: Johannes viam illi præcludit, quum non tantùm dicit ſanguinem ejus nos mundare ab omni peccato, ſed ita ut communionem cum ipſo habeamus v. 7. Jam communio iſta haberi non poſſet niſi ſublatâ omni culpâ & pœnâ.
X X. Eodem etiam pertinet quod Paulus Rom. viii. 1. 62 dicit nullam ampliùs eſſe condemnationem iis qui ſunt in Christo & verſ. 32. 63 neminem accuſare vel condemnare poſſe electos Dei quia Chriſtus mortuus eſt &c. Quod luculenter docet Chriſtum plenam omnium noftrorum peccatorum expiationem feciſſe: Alias ſi pœna adhuc quædam ſupereſſet ferenda, daretur ſemper aliqua condemnationis ratio quod expreſſè negat Paulus; Non dicit quidem nihil eſſe condemnatione dignum in fidelibus; Nam quandiu manet in nobis caro & peccatum, manet autem ſemper quamdiu in terris verſamur, manet etiam reatus & condemnabilitas quam peccatum poſt ſe neceſſariò trahit, ſcilicet meritum intrinſecum culpæ, quod contra Adverſarios perfectionem ſanctorum & impeccantiam aſſerentes conftanter defendimus: Sed dicit tantùm nullam eſſe condemnationem, quia licet reatus potentialis i.e. meritum ejus internum ſemper ſequatur peccatum, tollitur tamen reatus actualis ſeu obligatio ad pœnam, & condemnatio quæ eam ſequitur, quia Chriſtus maledictionem Legis pro nobis ferendo eam omnem a nobis abſtulit, ut jam ſecurè gloriari liceat in Domino, & hoftibus noftris inſultando dicere cum Paulo, Rom. viii. 31. 32. 64 Qui proprio filio non pepercit, ſed pro nobis omnibus eum tradidit, quomodo omnia non gratificabitur cum ipſo? Quis intentabit crimina adverſus electos Dei? Deus est qui juftificat? Quis condemnabit? Chriftus est mortuus &c. Sed cur ergo tam multa patimur etiam poſt juftificationem regerit Bellarm. Reſp. Non patimur ut Deo ſatiſfaciamus, ſed ut fidem & conftantiam noftram teftatam faciamus, non ad punitionem judicialem, ſed ad correctionem paternam, non ad juftificationem conſequendam, ſed ad ſanctificationem promovendam. Alias ſi pœnis quibuſdam adhuc adjudicarentur fideles non poſſet dici nullam eſſe condemnationem, & ut V. V. adhuc fortius reddit, nihil condemnationis. Hoc vidit Thomas, Nihil damnationis, inquit, est reſiduum, quia tollitur damnatio & quantum ad culpam & quantum ad pœnam. Sic Salmero oftendit eos qui Chriftum ſectantur, ab omni malo culpæ & pœnæ liberatos eſſe. Neque hîc audiendi ſunt qui volunt Paulum non quoſcunque Chriſtianos deſignare, ſed eximios quoſdam quibus nimirum converſatio ſit abſque peccato, quia loquitur de iis qui non ſecundum carnem incedunt ſed ſecundum ſpiritum. Nam falſò ſupponunt poſſe dari ullos Chriſtianos qui non incedant ſecundum ſpiritum, ſed ſecundum carnem: At Paulus non externa profeſſione, ſed interna veritate Chriſtianos metitur, nullum enim Chriſtianum agnoſcit niſi qui ſit in Chriſto, nullum autem vult eſſe Chriſti niſi qui ſpiritum Chriſti habeat vf. 9. 65 Si quis non habet ſpiritum Christi, Is non est ejus. Ergo quod addit Apoft. qui non incedunt ſecundum carnem, ſed ſecundum ſpiritum, non eſt reftrictio eorum qui ſunt in Chriſto, ſed ἐξήγησις ſive deſcriptio verorum Chriſtianorum; Ut nemo poſſit eſſe in Chriſto qui non ambulet ſecundùm ſpiritum, & non ſecundum carnem; Quo pertinet illud Athenagoræ in Apologia οὐδεὶς Χριστιανὸς πονηρὸς, εἰ μὴ ὑποκρίνεται τὸν λόγον. Nemo Chriftianus nequam, niſi profeſſionem ſimulet; De aliis verò qui præter nomen Chriſtianitatis nihil obtinent non agitur, nec debemus eſſe ſolliciti.
X X I. Hujus autem perfectæ expiationis memorabilis, extabat typus in Sacrificiis hylaſticis quæ a lege præſcribebantur; Nam Dominus qui exactiſſimè omnes expiandi ritus per Moſem exequitur, nuſpiam tamen hanc aut illam ſatiſfaciendi rationem conftituit, ſed totam in ſacrificiis compenſationem requirit. Qui fit autem ut nullis prorfus operibus admiſſa delicta procurare jubeat, ſed ſola in expiationem ſacrificia requirat, niſi quod ita teſtari voluit unicum eſſe ſatiſfactionis genus, quo judicium ſuum placatur; Quippe ea quæ tum offerebant ſacrificia Iſraëlitæ, non ab hominum opera, ſed a ſua veritate, hoc eſt vero Chriſti ſacrificio æſtimabantur; Neque hîc audiendus Bellar. qui lib. 4. de Pœnit. c. 15. 66 dicit ſacrificia iſta immunditiem tantùm legalem & pœnam temporalem expiaſſe, ſed non culpam & pœnam æternam ex Pf. li. 13. 67 Nam etſi damus verè & realiter non potuiſſe expiare peccatum, quia nulla fuit victimarum & cum Dei juftitia, & cum hominis peccato proportio Heb. x. 4. 5. 68 Sed tantùm potuiſſe purgare quoad puritatem carnis i.e. munditiem legalem Heb. ix. 13. 69 Certum tamen eſt typicè & figurativè perfectum Chriſti ſacrificium quod corpus eſt omnium umbrarum repræſentaſſe, ut eò tendebat tota Lex Cærimonialis Heb. x. 1. 70 Ita ſi non alia expiationis ratio præſcribitur quàm per ſacrificia, ſignum eſt non alibi quàm in ſacrificio Chriſti quærendam eſſe expiationem noftram; Nec obftat locus Pf. li. 71 quia non agit de ſacrificiis in ſe ſpectatis quoad Dei inſtitutionem, ſed quoad hominum hypocritarum abuſum qui externum cultum ab interno ſeparabant, & cortici ſeu literæ hærentes, myfterium & veritatem ſpiritualem negligebant, cujuſmodi ſacrificia verè Deus rejicit & deteſtatur.
X X I I. Ut verò hæc expiatio in omnibus ſacrificiis hylaſticis occurrebat, ita luculentius patebat in ſolenni & anniverſario ſacro quod die expiationum fieri ſolebat; Et in Hirco vivo qui debuit amandari in deſertum de quo dicitur Lev. xvi. 20. 21. 22. 72 quod Aaron utramque manum ſuper caput hirci imponeret, & confiteretur ſuper eum omnes iniquitates filiorum Iſraëlis, & omnes prævaricationes eorum ex quibuſvis peccatis: Et cùm eas hirci capiti impoſuerit, amandabit eum in deſertum per manum viri parati. Et portabit hircus ille ſuper ſe omnes iniquitates eorum in terram inhabitabilem ſeu deſertam, & ab aliis quæ habitantur divulſam. Ex quibus colligitur non unius vel alterius peccati factam fuiſſe tum expiationem, ſed omnium omnino; Eo die expiationem faciet pro vobis, ad mundandum vos ab omnibus peccatis veftris coram Jehova mundabimini verſ. 20. 73 Atque hæc videtur fuiſſe ratio quare hircus iſte amandaretur in deſertum procul a ſanctuario, ut ſcilicet notaretur remotio & elongatio perpetua peccatorum a facie Dei qui in Sanctuario apparebat. Et hinc etiam non malè conjicit Celeberrimus Bochartus in eruditiſſimo opere de Animalibus li. 2. c. 56. rationem nominis עֲזָאזֵל (Azazel) quod hîc occurrit, quum dicitur verſ. 8. 74 duobus hircis imponendas eſſe ſortes, unam Jehova, alteram עֲזָאזֵל (Azazeli). Ut nimirum deſignet ſeparationem & remotionem hirci qui debuit in deſertum mitti; Et nomenclatio peti poteft ab Arabibus apud quos verbum Azala removere & ſeparare ſignificat; Unde formari potuit עֲזָאזֵל quod Hebræi עֲזָאזֵל efferunt, quod χωρισμὸν & ἀναχώρησιν notabit; Ita rectè hircorum unus dicetur Domino fuiſſe ſervatus; Nempe ut ſuper altare mactatus illi eſſet in ſacrificium quod de victimis paſſim legitur, Alter ſervatus עֲזָאזֵל ad Azazel εἰς ἀναχώρησιν ad ſeparationem, ut in locum deſerti remotum & ab aliis ſeparatum deduceretur, qui verſ. 22. 75 dicitur אֶרֶץ גְּזֵרָה terra exciſa, ſeu divulſa: Sic optimè duorum iſtorum hircorum ſeparatio reſpondebit duplici Anathemati quod ſuftineri debuit ille qui pœnam peccati ferebat. Primò ut eſſet ἀποπομπαιοῦ utpote ipſi ad ſatiſfactionem juftitiæ oblatus: Secundò ut eſſet ab aliis ſeparatus tanquam ἐπικατάρατος & exitio devotus, quod utrumque per Anathema deſignari obſervant Viri docti.
X X I I I. Secundus effectus Satisfactionis Chriſti eſt Remiſſio peccatorum Eph. i. 7. Heb. ix. 15. Matt. xxvi. 28. 76 ex qua non minus quàm ex expiatione perfectio ejus evincitur. Quia non unius tantùm aut quorundam, ſed omnium peccatorum per eam remiſſionem conſequimur. Col. ii. 13. 77 vivificavit nos condonatis omnibus offenſis noftris Pf. ciii. 3. 78 condonat omnes iniquitates tuas, Act. x. 43. 79 Huic Prophetæ teftimonium perhibent remiſſionem peccatorum accepturum in ejus nomine omnem credentem in ipſum; Sic alibi in formula fœderis teftatur quod peccatorum noftrorum non ſit ampliùs recordaturus Jer. xxxi. 32. & Heb. x. 17. 80 imò etſi quæratur iniquitas populi ſui quod non poſſit inveniri Jer. xxx. 20. 81 Jam ubi plenaria eſt peccatorum remiſſio, ibi plenam etiam ſatiſfactionem eſſe neceſſe eſt, quandoquidem illa iſtius effectus eſt & fructus inſeparabilis; nec aliò tendit ſatiſfactio quàm ad remiſſionem fidelibus obtinendam; Si Ergo perfectus eſt effectus perfecta cauſa debet eſſe.
X X I V. Ut ab hoc ſe expediant Argumento diſtinguunt in peccato culpam & pœnam, Et utriuſque remiſſionem; Et remitti quidem omnem peccati culpam cenſent, ſed non ſtatim omnem pœnam, remanere enim ſemper etiam remiſſâ culpâ luendam pœnam temporalem. Hæc ſolennis eſt ipſorum diſtinctio, cui totum hoc ſatiſfactionum & pœnarum humanarum commentum ſuperftruunt; Sed ipſius falſitas multifariam poteft demonftrari: Non negamus quidem pœnam & culpam poſſe diſtingui; Et reverà diſtinguendas eſſe, Quando culpa ipſius eſt peccatoris; At pœna Judicis eam infligentis: Culpa cauſa eſt quæ pœnam poſt ſe trahit: At pœna effectus culpæ: Sed negamus remiſſionem utriuſque poſſe unquam ſejungi: 1. Quia hoc pugnat cum natura rei: Nam ſic ad culpam refertur pœna, ut hæc ſine illa eſſe non poſſit, pœna enim non eſt, niſi quæ alicujus culpæ pœna eſt, eam enim a culpa oriri, & propter eam infligi jamjam diximus; ſi quis ergo a culpa omni liber eſt, eundem etiam a pœna immunem eſſe neceſſe eſt, quia ſublata cauſa non poteft non tolli effectus: poterit ergo cui remiſſa eſt culpa affligi & cruciari, ſed puniri non poterit, quia pœna dicit σχέσιν ad culpam, a qua non magis ſeparabilis eſt, quàm umbra a corpore. Fruſtrà verò hîc Bellarm. lib. 4. de Pœnit. c. 15. 82 regerit, multa eſſe quæ ſine certis cauſis non orirentur quæ tamen orta manent cauſis pereuntibus, ut ædificium ſine ædificatore non fieret, quod ſi ſemel factum fuerit manebit, licet continuò ædificator pereat. Nam quæ cauſis pereuntibus manent, ea a cauſis antequam ipſæ perirent jam effecta erant ut ædificium quod manet etiam extincto architecto. At cauſa ſemel extincta nihil ampliùs efficit vel efficere poteft, ut architectus ſemel mortuus nihil ampliùs ædificat; Hîc verò non quæritur; An pœnæ jam antea ob culpam peccatori inflictæ, ſi ei poſtea culpam remittat Deus eo momento ipſæ pariter aboleantur; ſed de iis pœnis quæritur quas admiſſa a peccatore culpa eſt quidem merita, quaſque niſi aliud accidat in peccatoris caput certiſſimè aliquando eſt accerſitura; ſed quæ tamen nondum ſunt ei inflictæ: An ſcilicet culpa quæ ipſas non dimiſſa paritura erat, dimiſſa eas nihilo ſecius parere queat? Quod ſi dicatur neceſſe eſt, ut vel negetur culpam quæ remittitur tolli, vel ſtatuatur cauſam licet ſublatam & abolitam aliquid tamen efficere poſſe, quod utrumque abſurdiſſimum. Quid quod hîc Adverſarius confundit cauſam efficientem phyſicam cum cauſa meritoria & morali, nec enim culpa propriè efficit pœnam quomodo Architectus domum, ſed meretur tantùm & poſt ſe trahit moraliter.
X X V. I I. Pugnat cum Vocis ratione & ordinario loquendi uſu: Nam præterquam quod nec ἀφιέναι nec χαρίζεσθαι (quæ duæ ſunt voces quibus peccati remiſſio deſignatur vulgò) dici poſſit is qui peccatum impunitum non relinquit, & pœnam ejus aliquam adhuc expoſcit: Accedit quod inauditum eſt in humano ſermone ut ei culpa remiſſa dicatur, a quo pœna adhuc exigitur: Quis enim judicem ferat pro tribunali pronuntiantem ſe culpam quidem peccati reo condonare; Cæterùm ipſi pœnam decernere & velle ut in crucem agatur, vel virgis cædatur? An non meritò jocari putabitur & miſero iſti reo illudere? Quid enim aliud eſt remittere culpam, quàm eam nolle punire? Nec enim poteft dici culpa remitti, niſi quia debitum culpæ contractum remittitur; Quodnam autem poteft eſſe illud debitum? An culpæ? At ea eſt debendi cauſa; non verò id quod debetur; An Pœnitentiæ? At ea remitti nec debet; Quid igitur debemus propter peccata noſtra? profectò nihil niſi pœnam; ſola illa ob peccatum admiſſum poteft exigi; Sola ergo pœna propriè & per ſe poteft remitti; culpa non niſi ratione pœnæ remittitur. Et ſanè cùm homines petunt ſua ſibi condonari & remitti peccata, quid aliud petunt quàm ut liberentur a pœnis quas ſuis culpis contraxerunt? Cùm ergo tritiſſima ſit hæc loquendi ratio, qui alium ſenſum habere non poteft niſi abſurdum: patet inanem eſſe & ridiculam Adverſariorum diſtinctionem cui totam ſatiſfactionum ſuarum fabricam ſuperſtruere volunt.
X X V I. I I I. Sed parum adhuc eſſet eam adverſari ordinario loquendi uſui; niſi impeteret Dei ipſius juftitiam & miſericordiam; Juftitiam quidem. Quia ſic ſtatuitur Deus punire eum qui caret omni culpa, & qui nullius eſt criminis reus; Nam ſi ſublata eſt per remiſſionem, ut iſti pertendunt, omnis culpa: Quid cauſæ eſt cur puniatur ampliùs peccator, quiſnam locus eſſe poterit Juftitiæ divinæ exercitio? quodnam ejus fundamentum? Nullum, niſi dicamus, Vel remiſſionem culpæ nondum factam eſſe, & ſic Deum pro uno eodemque debito duplicem exigere ſolutionem: Vel Juftitiam Dei non eſſe ἄτεχνον quæ poſſit ſeſe exerere citra peccati conſiderationem: Quod utrumque cum ſit iniquiffimum, impium etiam & falſum eſſe neceſſe eſt illud ex quo deducitur. Quis dixerit Judicem Juftitiam exercere qui graviſſimis pœnis addicit infontem nulliuſque criminis reum? Quis contra iniquiſſimi magiftratus & crudelis Tyranni nomen jure merito illi non tribuat? Cur verò in Deo cenſeretur actio juſta, quæ ſi fieret ab homine accuſaretur injuftitiæ & crudelitatis maximæ; Abſit ut Deus fingatur ſic illudens hominibus, & culpam totam condonans, tamen puniens ob culpam, remittens totum debitum, & tamen ejus exigens ſolutionem: Abſit ut Judex mundi non exerceat jus? Gen. xviii. 25. 83
X X V I I. I V. Sed divinæ Miſericordiæ multo magis adverſatur hæc diſtinctio; Nam cùm Scriptura teftetur & res ipſa clamet Deum jam ſub fœdere gratiæ ex quo nobis per Chriſtum reconciliatus eſt, non ampliùs eſſe juftum judicem, ſed amantiſſimum patrem, cujus amor etiam tenerrimos matrum affectus in liberos ſuperat, quique adeo omnia cum filio gratificari non recuſat; Quis facilè capiat quo tandem pacto cum tanta ejus in nos miſericordia conſiſtere poſſit tanta ejuſdem tamque inuſitata ſeveritas, ut pœnas graviſſimas a nobis repoſcat duratione tantùm a pœnis gehennæ differentes, quas ſi verè quod iſti pertendunt remiſſa eſt omnis culpa, minimè debemus? An hæc clementiſſimi patris, an non potius juftiſſimi judicis effecta ſunt & argumenta? An non pax & conſolatio omnis ſic adimitur fidelibus & in ſæviſſimum tormentum conſcientiæ conftringuntur, quum vident ſe vindictæ divinæ adhuc ſubeſſe, & vehemenitſſimum ejus amorem non obftare quo minus ſeveriſſimè adhuc puniantur?
X X V I I I. V. Pugnat cum phraſibus Scripturæ quibus remiſſionem peccati deſcribere ſolet, quum dicit Deum peccata noſtra delere, tegere, non imputare, poſt tergum projicere, in profundum demergere, eorum non recordari &c. Pf. xxxii. 1. 2. & ciii. 12. If. xxxviii. 17. & xliii. 22. Mich. vii. 19. Jer. xxxi. 34. &c. 84 Palam enim eſt divinos Scriptores tam diſertis, tamque emphaticis metaphoris velle ut hoc nobis ſit perſuaſiffimum, clementiſſimum illum Dominum, ſi ſemel bona fide cum eo in gratiam redeamus, nullam omnino admiſſorum a nobis peccatorum rationem habiturum, eaque planè inulta & impunita prætermiſſurum; Id verò nullo modo ſtare poteft ſi vera ſunt quæ docent Adverſarii: Certè ſi punit Deus peccata, imputat; ſi vindicat, recordatur; ſi ad judicium vocat, tecta non habet; ſi examinat, poft tergum non projicit; ſi inſpicit, non obliteravit inftar nebulæ; ſi ventilat, non projicit in profundum maris. Nam cùm is qui peccatum punit, in animo & memoria præſens ſemper habeat; Sanè non poteft dici peccati non ampliùs recordari & ejus memoriam procul abjeciſſe, qui pœnas pro eo adhuc expoſcit; Unde Prophetæ Deum recordari dicunt peccatorum cùm illa ulciſcitur, ut non ſemel apud Oſeam legitur c. viii. 13. & ix. 9. & apud Hierem. xiv. 11. 85 quomodo Latini in ſcelus animadvertere dicunt eum qui id punit, & apud Græcos ἀμνηστία nomen invaluit ad plenam reconciliationem deſignandam. Atque huc faciunt Auguſtini verba in Pf. 31. 86 Si texit peccata, noluit advertere, ſi noluit advertere, noluit animadvertere: ſi noluit animadvertere, noluit punire, noluit agnoſcere, maluit ignoſcere &c. Reponit Bellar. lib. 4. de Pœn. c. 14. 87 allatas phraſes hoc tantùm ſignificare, Deum projicere, delere, non videre, & non imputare peccata eorum, quibus amicitiam ſuam & gratiam reftituit, quia quod attinet ad reatum culpæ & pœnæ æternæ ita illos reſpicit ac ſi nunquam peccaſſent, licet ob eorum utilitatem, aliiſque juftis de cauſis aut eos ipſe temporaliter caftiget, aut ut ipſi ſe caftigent velit. Sed hæc omnia gratis dicuntur, probandum quippe fuit non ſupponendum nihil aliud iſtis phraſibus ſignificari; Nos enim aliud planè ſtatuimus, & argumento invicto demonftramus pœnæ omnis non minus ac culpæ remiſſionem innui, quia cujus peccati aliqua pœna exigitur, id dici nequit projectum poſt tergum, vel nebulæ inftar deletum, vel tectum & non imputatum. Quis judicem dixerit fontis crimen texiſſe, obliteraſſe, & non imputaſſe, qui extremo quidem ſupplicio eum non affecerit, Cæterùm variis & graviſſimis pœnis mulctet & afficiat? Quod verò docent Deum ob utilitatem hominum eos caftigare temporaliter; Non huc pertinet, quia non agitur de caftigationibus & probationibus fidelium quas facilè admittimus, ſed de pœnis judicialibus quas poſita Dei remiſſione locum habere non poſſf credimus.
X X I X. V I. Pugnat cum Praxi Christi, multis enim peccata remiſſiſſe legitur in diebus carnis ſuæ, ſed nulli unquam poft remiſſam culpam pœnas ſatiſfatiorias inflixiſſe. Luc. vii. 48. 88 mulieri peccatrici dicit quidem peccata tua tibi remiſſa ſunt, fides tua te ſervavit, vade in pace. At nullam ei impoſuiſſe dicitur ſatiſfactionem. Imò contrarium innuitur, quo modo enim juberet eam abire in pace, ſi debuit adhuc pœnas varias a Juftitia Dei ultrice ad ſatiſfactionem ferre? Sic Matt. 11. 5. 89 refertur Chriſtum paralytico ſimpliciter dixiſſe dimittuntur tibi peccata tua, ſed nullam ſatiſfactionis mentionem facit; Ita Jo. v. 14. 90 ægrum ſanatum compellans Chriſtus Ecce ſanatus es, inquit, ne pecca ampliùs, ne quid pejus tibi accidat, hortatur quidem ad reſipiſcentiam, ut is finis eſſe ſolet beneficiorum Dei non minus ac caftigationum Pf. lxxxv. 6. & cxxx. 4. 91 ſed nullam illi infligit pœnam; Idem in Publicano obſervare eſt qui dicitur deſcendiſſe juftificatus domum ſuam: At ſi vera eſt ſententia Adverſariorum, dimiſſa culpa omni debuit ferre aliquam pœnam. De Petro etiam dubium non eſt, quin trinæ abnegationis peccatum illi remiſſum ſit, nulla tamen ejus legitur ſatiſfactio: Jubetur quidem oves Chriſti paſcere, & fratres ſuos confirmare: Sed nemo dixerit hæc ad opera pœnalia eſſe referenda; Unde Ambrof. in 22. Lucæ 92 rectè Petri lachrymas lego, ſatiſfactionem non lego. Cùm ergo conftet Chriſtum iis quibus peccata remiſit nullas tamen pœnas inflixiſſe, fruſtrà volunt remiſſa culpa ſupereſſe tamen fidelibus aliquam pœnam luendam; Hæc enim exempla divinæ in pœnitentes miſericordiæ non alium in finem videntur nobis in Scripturis propoſita, quàm ut peccatores intelligant, quæ qualiſque ſibi a Domino expectanda ſit peccatorum remiſſio.
X X X. V I I. Pugnat cum ratione peccati quod ſæpe per debitum exprimitur ut Deus Creditoris nomine indigitatur, Peccatores Debitorum, & condonatio peccati, debiti remiſſione innuitur; Nam ſi certum eſt tunc demum dici remiſſum debitum quando creditor nihil ampliùs vult ex eo repoſcere, nec debitor tenetur ſolvere; fatendum etiam eſt tum verè peccatum poſſe dici condonatum, quando omnis ejus non tantùm culpa ſed & pœna ſublata eſt, ita ut nihil ampliùs peccator divinæ juftitiæ pendere teneatur: Nam ſi pœna quædam ſupereſſet ferenda, perperam & falſò diceretur condonatum; quemadmodum is ludibrium deberet qui diceret debitum eſſe remiſſum cujus tamen ſolutio vel totalis vel partialis exigitur. Et hoc ipſum confirmatur ex eo quod Deus velit nos condonare proximis offenſas quemadmodum noſtra nobis peccata condonat Eph. iv. 32. 93 Eftote invicem benigni, miſericordes, condonantes invicem, ſicut Deus in Christo condonavit vobis. Et in oratione Dominica jubet orare Deum ut dimittat nobis debita noftra, ſicut dimittimus debitoribus noftris Matth. vi. 12. 94 Jam ſi Deus condonare dicitur peccatum ratione culpæ, ſed non ratione omnis pœnæ, ſequetur & nos poſſe dici offenſas fratribus remittere quando illis culpam donamus, licet pœnam vel totam vel ex parte exigamus: Quod cùm ſit & a præcepto Chriſti, & a fraterna charitate alieniſſimum, quæ totalem & culpæ & pœnæ remiſſionem poſtulat, ſequitur Deum etiam cùm remittit utramque reſpicere, & eò magis quòd Deus infinities clementior ſit homine.
X X X I. V I I I. Pugnat cum ratione pœnæ. Nam ſi pœna non alium in finem infligitur niſi ut puniatur culpa; Non poterit culpa remitti niſi ipſa pœna tollatur; nam dempta culpa per integram remiſſionem nihil ampliùs ſupereſt pro quo ſatiſfaciendum ſit: Quippe non fit ſatiſfactio pro pœna, ſed pœna ſatiſfacit pro culpa; Unde Chriſtus non aliter ſatiſfecit pro noſtra culpa, quàm ferendo pœnam quæ illi debebatur; Et ob id pœnam noftram in ſe recepit, ut nos a reatu culpæ & a pœnâ propter illam debita eximeret. Si ergo omnem culpam abolevit ut fatentur Adverſarii, Quidni etiam omnem pœnam abftulit quando ideo tulit in ſe ut a nobis auferret? Fruſtrà Ergo remiſſionem culpæ dari pertendunt cum retentione pœnæ, cùm remittere culpam nihil aliud ſit quàm eam nolle punire ut agnoſcit Scotus in 4. Dift. Difti. 22. q. 1. 95 unde Auguſtin. ſermo. 141. de Tempore. 96 Christus Communicando nobiſcum ſine culpa pœnam, & culpam ſolvit & pœnam.
X X X I I. Denique repugnat etiam Veteribus qui culpam a pœna divelli non poſſe non ſemel teſtantur, Tertull. de Bapt. c. 9. 97 Exempto ſcilicet reatu eximitur & pœna. Chryſoſto. homi. 8. ad Rom. 98 ὥπερ χάρις συγχώρησις, ὥπερ δὲ συγχώρησις οὐδεμία κόλασις. ubi gratia ibi venia, ubi venia ibi nulla punitio. Et ad Colof. homi. 6. 99 πάντες ἡμῖν ὑφ᾽ ἁμαρτίαν καὶ κόλασιν. αὐτὸς κολασθεὶς ἔλυσε, καὶ τὴν ἁμαρτίαν καὶ τὴν κόλασιν, Eramus omnes obnoxii peccato & pœnæ, ipſe punitus ſolvit & peccatum & pœnam. Hiero. in Pf. 31. 100 Quod tegitur, non videtur, quod non videtur, non imputatur, quod non imputatur nec punietur. Augufti. de verbis Domi. Serm. 37. 101 ſuſcipiendo pœnam & non ſuſcipiendo culpam, & culpam delevit & pœnam. Quò pertinet tritum Scholaſticorum & Canoniſtarum diſtichum
Larga Dei bonitas veniam non dimidiabit Aut nihil, aut totum te lachrymante dabit.
X X X I I I. Dices, Sed ſi Rex fonti crimen remittit ea lege ut parti offenſæ ſatiſfaciat, Quidni Deus potuit culpam remittere ea lege ut ſatiſfactio quædam illi detur pro pœna temporali? Reſp. Sed hîc conferuntur diſſimilia; Nam Rex quidem poteft crimen remittere fonti ea lege ut parti offenſæ ſatiſfaciat, quia Rex & perſona offenſa ſunt duæ perſonæ diverſæ, & ſi condonat id facit ſemper ſalvo jure Tertii, de quo non poteft diſpenſare. At hîc Judex & perſona offenſa coincidunt, Deus quippe utriuſque σχέσιν ſuſtinet, unde ſi crimen ſemel remiſit totum, non poteft ampliùs ſatiſfactionem ullam pro eo exigere, niſi ſtatuamus vel remiſſionem peccati non fuiſſe plenam, vel Deum duplicem pro uno debito ſolutionem poftulare, quod utrumque nec ſine crimine cogitari, nec dici abſque blaſphemia poteft.
X X X I V. Inſta. Sed ſi ubi omnis abeſt venia, ibi omnis quoque debita abeſt & abeſſe debet pœna, qui fit ut Magiſtratus in fures, adulteros, homicidas ſeverè animadvertat, licet ex eorum pœnitentia judicari poſſit & debeat ex canone charitatis illos in gratiam rediiſſe cum Deo, & ſua illis peccata eſſe remiſſa. Reſp. Sed hîc confunduntur quæ ſunt diſtinguenda forum ſoli & poli, Judicium humanum & Divinum. Non negamus magiſtratum terrenum plectere facinoroſos etiam pœnitentes, quia non reſpicit pœnitentiam, ſed exemplum, & ſatiſfactionem juftitiæ, ut majeſtas legum farta tectaque conſervetur; Sed aliter ſe res habet in judicio divino, in quo pœnitentiâ ſemel poſitâ datur remiſſio peccati, non virtute pœnitentiæ, ſed meriti Chriſti qui pro pœnitentibus ſatiſfecit. Hinc licet verum ſit dimiſſa culpa in Deum tolli etiam pœnam divinam, & remiſſa culpa in hominem tolli pœnam humanam; non ſequitur tamen remiſſâ culpâ in Deum, tolli etiam pœnam humanam, ut remiſſâ culpâ in hominem non tollitur ſtatim pœna divina; quia ſunt in diverſo foro & ordine; Poterunt ergo plecti ſine injuftitia in foro humano, quibus Deus gratiam fecit in foro divino, nec tamen inde confici poteft, remiſſâ culpâ ſupereſſe pœnam luendam.
X X X V. Ejuſdem commatis eſt quod reponunt Tertiò Quod ſi poſt culpam dimiſſam, nihil reftat ampliùs pro quo Deo ſatiſfiat; fruſtrà preces, jejunia, eleemoſynæ & alia ejuſmodi pietatis officia fidelibus præſcriberentur ab Eccleſia & in Scriptura recenſerentur. Nam licet nec preces nec jejunia nec alia iſtiuſmodi pietatis exercitia poſſint eſſe ſatiſfactiones pro peccatis, quia nihil habent quo compenſatio fiat juftitiæ divinæ, nec in pœnam imponuntur, ſed in ſalutem: Non ſequitur tamen fruſtranea eſſe, ſuos quippe ufus eximios habent ſi non ad juftificationem conſequendam quod unus Chriſtus nobis potuit obtinere, ſaltem ad ſanctificationem promovendam, & gratitudinem Deo pro beneficiis acceptis teftandam. Ita ſi Deus ad eorum præſentiam fidelibus gratiam peccatorum dicitur facere, vel pœnas relaxare aut auferre; non ſunt Cauſæ propter quas id faciat Deus, ſed conditiones cum quibus id exequitur juxta promiſſa ſua, nec notant quare, ſed qualibus hoc beneficium indulgere conftituerit Deus.
X X X V I. Sic ex plena peccatorum remiſſione colligitur Satisfactionis Perfectio. Eadem etiam demonftratur clariſſimè ex tertio Satisfactionis effectu ſcilicet Conſummatione fidelium: Nam ſi Chriſtus ſatiſfactione ſua conſummavit fideles in æternum, non poteft non eſſe perfecta ejus ſatiſfactio, quæ iſtius conſummationis cauſa eſt & fundamentum. Unica oblatione inquit Ap. τετελείωκε conſummavit in perpetuum eos qui ſanctificantur Heb. x. 14. 102 Ubi voce a ſacris petitâ notat ἀντίθεσιν ad Sacerdotes Leviticos, qui eaſdem ſæpius offerendo victimas non potuerunt tamen auferre peccata, & viam fidelibus ad cœlum & ſalutem patefacere, quæ eorum eſt perfectio & conſummatio; Lex enim ut alibi notat cap. vii. 19. 103 nihil ἐτελείωσε perfecit & conſummavit, quia ut infirma fuit in carne Rom. viii. 3. 104 nihil habuit quo vel peccati reatum expiaret, vel maculam deleret, atque ita cœlum nobis aperiret, quæ tria ad perfectionem fidelium conftituendam requiruntur, priora duo perfectionem gratiæ conftituunt, quæ juftificatione & ſanctificatione conftat, poftremum perfectionem gloriæ quæ in cœli ingreſſu & beatifica Dei viſione poſita eft. Unde Spiritus πνευμάτων τετελειωμένων dicuntur beati Hebr. xii. 23. 105 At Chriſtus unicam ſui ipſius hoftiam offerens conſummavit in perpetuum ſanctificandos; ita ut nulla ampliùs opus ſit alia hoftia, quia perfectiſſimo merito ſuo & efficacia acquiſivit nobis & confert omnia ad ſalutem neceſſaria, reconciliationem cum Deo, remiſſionem peccatorum, purgationem conſcientiarum, & redemptionem æternam. Unde in ipſo habemus unde plenè juftificemur & ſanctificemur, & ad perfectam ſalutis poſſeſſionem adducamur, Heb. xii. 2. 106 Quorſum autem hæc omnia dicerentur, ſi perfecta non fuit ejus Satisfaction, & ſi merita & ſatiſfactiones noftræ illi ſunt adjungendæ ut perficiantur & conſummentur fideles? Sanè non poterat dicere Paulus unica iſta oblatione conſummari fideles, ſi multa alia adhuc a parte noftra requirebantur ad plenam redemptionem conſequendam.
X X X V I I. Nec aliud vult Apoftolus in vexatiſſimo loco ad Heb. xi. 39. 40. 107 ubi dicit Patres non obtinuiſſe promiſſionem, Quoniam Deus de nobis κρεῖττόν τι melius quid providerat, ἵνα μὴ χωρὶς ἡμῶν τελειωθῶσι ne ſine nobis conſummarentur. Nam ſive τελείωσιν iſtam intelligamus de conſummatione gratiæ quæ hîc obtinetur, ſive de conſummatione gloriæ quæ in cœlis demum expectanda venit; ſive quod ſatius videtur de utraque, certum eſt Patres V. T. non ſine nobis fuiſſe conſummatos, quia non alio medio, & merito, non alio ſanguine, aliove ſpiritu hoc aſſecuti ſunt quàm Chriſti Redemptoris cujus ἐνσάρκωσιν & exhibitionem noftris reſervare voluit temporibus, & ſic melius quid pro nobis proſpicere, ut conſtaret, non diverſa via Judæos & gentes ad ſalutem pervenire, (quod videretur factum ſi ſub V. T. & ſine nobis conſummati fuiſſent:) Sed utroſque ab eodem fonte ſalutem haurire, ab eadem Mediatoris ſatiſfactione & gratia, qui Idem fuit heri hodie & in ſecula Heb. xiii. 8. 108 hoc beneficium conſequi. Quid ergo, inquies, An non Patres jam ſub V. T. vivi & juftificati & ſanctificati fuere, & poft mortem felicitatem adepti? Omnino, Abſit enim ut cum Socinianis & aliis a regni cœlorum promiſſione eos excluſos putemus: Sed ita tamen ſalvati ſunt ut ab eo qui noſtris demum temporibus exhibendus fuit, Chriſto ſalus ipſorum ſemper penderet; quia virtute futuræ ſatiſfactionis Chriſti & remiſſionem peccatorum & vitam obtinuerunt. Non ergo χωρὶς ἡμῶν i.e. ſeorſim & ſeparati a nobis hoc quicquid eſt beneficii habuerunt; Non quod aliquid ad ipſius conſecutionem contulerimus; Sed quia non alio ſacrificio quàm quo & nos conſecrati ſunt, non alio ſanguine purgati, non alio cibo nutriti, 1. Cor. x. 4. 109 non alio Capite animati. Ut nunc non dicamus, quod tamen huc non incommodè poteft trahi, pleniorem longe datam fuiſſe iſtius myſterii in Eccleſia cognitionem per Chriſti manifeftationem, Sole hoc juftitiæ radios ſuos nunc undiquaque diffundente, & umbras legales non minus ac tenebras Paganas diſpellente: Unde noftra longe potior dicitur eſſe conditio quia videmus & audimus ea quæ Reges & Prophetæ optarunt videre & audire, nec potuerunt tamen Luc. x. 24. 110 Imò ipſis Angelis dicitur nunc manifeſta facta in Eccleſia πολυποίκιλος Dei ſapientia Eph. iii. 10. 111 Quidni ergo dixerimus per exhibitionem Chriſti & Redemptionis conſummationem majori luce quàm antea imbutos, & majori etiam gaudio perfuſos fuiſſe Patres, donec omnes ultimo die reſurgentes cœleftem gloriam & in corporibus & in animabus, quæ abſoluta erit conſummatio, una per eundem Chriſtum ἀρχηγὸν καὶ τελειωτὴν πίστεως conſequamur? Ita Promiſſio quam Patres dicuntur non obtinuiſſe, nihil aliud eſt quàm ipſius Chriſti manifeſtatio; quæ κατ’ ἐξοχὴν ἐπαγγελία dicitur, quia omnium aliarum cauſa eſt & fundamentum, per quem conſummatio iſta fidelium debuit perfici.
X X X V I I I. Eodem reſpicit verbum τετέλεσται Conſummatum eft quod Chriftus jamjam moriturus in cruce protulit Joh. xix. 18. 20. 112 Quamvis enim poſſit vox iſta referri 1. Ad impletionem Vaticiniorum quæ de Chriſti paſſionibus & morte edita fuerant Luc. xviii. 30. & xxii. 37. Joh. xix. 28. 113 2. Ad impletionem typorum qui in ipſo moriente complementum ſuum ſunt ſortiti, ut qui de Agno paſchali, de Serpente æneo, de Victimatis vel quotidianis vel annuis dicta fuerant. 3. Ad conſummationem decreti divini & mandati paterni, quia quicquid de eo Pater decreverat & illi in mandatis dederat ad opus ſalutis exequendum jam perfecerat, vel brevi perfecturus erat; præteritum enim hîc ponitur pro paulo poft futuro ut Mat. xxvi. 28. 114 ſanguis qui effunditur i.e. qui jamjam effundendus eſt ut ſæpe alibi. 4. Ad Conſummationem omnium paſſionum & cruciatuum, qui pro peccatis noftris tolerandi ipſi erant, unde Auguſt. Tracta. 11. in Joh. 115 Conſummatum eft quia nihil remanſerat, quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret. Quamvis enim hæc & alia id genus hac voce ſignificari non negemus; Non dubitamus tamen Chriſtum præcipuè reſpexiſſe ad conſummationem redemptionis, ut innuat ſe peregiſſe opus illud quod Pater illi commiſerat, ut nihil ampliùs faciendum ſuperſit quod attinet ad ſatiſfactionem juftitiæ divinæ & acquiſitionem ſalutis quod Chriſtus Jo. xvii. 4. 116 jam teſtatus erat, Ego te glorificavi in terra, opus τετελείωκα conſummavi quod mihi dediſti ut facerem. Quia licet poftremus actus iſtius operis implendus adhuc ſupereſſet Mors ſcil. quæ ut corona fuit & complementum ejus obedientniæ; ita abſolvere debuit hanc Redemptionem: Tamen cætera omnia quæ antea præftanda erant, præſtita jam fuerant, & hoc poftremum certiſſimè & brevi erat perficiendum: Sic Scriptura ſæpe ſolet de rebus certò futuris loqui verbis præteriti temporis, ut certitudo & brevitas futuritionis & eventus melius conftet. Sic Chriſtus Jo. xvii. 11. 117 dicit ſe non ampliùs eſſe in mundo quia brevi ex eo erat exiturus. Ex quibus omnibus, ne plura jam addamus argumenta ad veritatis iſtius confirmationem; Colligimus Chriſtum quandoquidem opus ſibi commiſſum plenè conſummavit, conſcientias purgando, peccata remittendo, & fideles perficiendo, nihil ampliùs a Nobis requiri; Atque adeo perfectam & ſufficientiſſimam fuiſſe ejus Satisfactionem, quod demonſtrandum fuit.
C O R O L L A R I A.¶
I. An peccata benè diſtinguantur ex ſe in mortalia & venialia? Neg. contra Pontificios.
I I. An mors temporalis ſit pœna peccati? Aff. contra Socinianos.
I I I. An fides vel juftitia inhærens rectè dicatur cauſa meritoria noſtræ Juftificationis? Neg. contra Pontificios & Remonſtrantes.
I V. An objectum Prædeſtinationis ſit homo lapſus? Aff.
V. An Patres V. T. caruerint cognitione Trinitatis & Christi? Neg.
V I. An Sacramenta ſint cauſæ phyſicæ gratiæ, quæ agant ex opere operato? Neg. contra Pontificios.
-
II. ↩
-
Bell. l. 1. de Indul. c. 14. ↩
-
Seff. 4. cap. 8. ↩
-
Can. 12. ↩
-
Bell. lib. 4. de poenit. cap. 1. ↩
-
Concil. Trident. Seff. 4. c. 8. can. 13. ↩
-
Catechefis Triden. cap. de facramento Poenitentiæ. ↩
-
Bell. lib. 2. de Indulg. c. 9. ↩
-
Bellarm. lib. 1. de Purgat. c. 10. ↩
-
lib. 3. de Poenit. cap. 15. ↩
-
lib. 2. de Indulg. c. 1. ↩
-
Vafquez... in 3. Thom. quæft. 94. art. 2. ↩
-
Heb. vii. 26. ↩
-
- Cor. v. 21.
-
Luc. i. 35. ↩
-
Act. xx. 28. ↩
-
Col. i. 19. ↩
-
Joan. i. 16. ↩
-
Col. ii. 9. ↩
-
Bell. enim lib. 1. de Indulg. cap. 4. ↩
-
Bell. Coſterus, Salmero, Klingius & alii. ↩
-
Eph. iii. 17. 2. Cor. v. 14. ↩
-
Gal. iii. 27. ↩
-
- Cor. x. 16.
-
Bell. lib. 2. de Indul. c. 3. ↩
-
Bellar. lib. 4. de Pœniten. cap. 15. ↩
-
If. lxiii. 6. Act. iv. 12. 2. Cor. v. 14. ↩
-
Phil. ii. 12. ↩
-
- Cor. vi. 1. 2.
-
Act. iii. 24. 1. Tim. ii. 4. 1. Cor. iii. 14. Joh. xiv. 6. ↩
-
Rom. v. 18. Heb. x. 10. 12. & ix. 26. 28. Act. xx. 28. ↩
-
Bellarm. lib. 5. de Christo cap. 1. ↩
-
lib. 1. de Indulg. c. 4. ↩
-
Celeberrimo Marefio. ↩
-
Difp. 1. de Seceff. th. 33. ↩
-
Pius V. & Gregorius XIII. ↩
-
Math. iii. 15. Phil. ii. 5. 6. Heb. x. 5. 6. ↩
-
If. liii. 5. 6. 7. ↩
-
Gal. iii. 13. ↩
-
- Cor. v. 21.
-
Rom. viii. 32. ↩
-
Heb. v. 6. ↩
-
Col. ii. 14. ↩
-
Heb. x. 10. ↩
-
Bellar. lib. 4. de Pœnit. cap. 1. ↩
-
lib. 4. de Pœn. c. 1. ↩
-
Heb. iii. 2. Col. i. 19. 20. ↩
-
Mat. iii. 17. ↩
-
Act. ii. 22. ↩
-
Rom. i. 4. ↩
-
Rom. vi. 4. & Act. ii. 13. ↩
-
Phil. ii. 6. Heb. ii. ↩
-
- Tim. iii. 16.
-
Rom. iv. 25. ↩
-
Rom. v. 10. ↩
-
Bellar. lib. 4. de Pœnit. c. 1. ↩
-
Rom. viii. 1. ↩
-
Heb. i. 3. ↩
-
Heb. ix. 14. ↩
-
cap. ii. 1. ↩
-
cap. i. 7. ↩
-
Rom. viii. 1. ↩
-
verf. 32. ↩
-
Rom. viii. 31. 32. ↩
-
vf. 9. ↩
-
Bellar. qui lib. 4. de Pœnit. c. 15. ↩
-
Pf. li. 13. ↩
-
Heb. x. 4. 5. ↩
-
Heb. ix. 13. ↩
-
Heb. x. 1. ↩
-
Pf. li. ↩
-
Lev. xvi. 20. 21. 22. ↩
-
verf. 20. ↩
-
verf. 8. ↩
-
verf. 22. ↩
-
Eph. i. 7. Heb. ix. 15. Matt. xxvi. 28. ↩
-
Col. ii. 13. ↩
-
Pf. ciii. 3. ↩
-
Act. x. 43. ↩
-
Jer. xxxi. 32. & Heb. x. 17. ↩
-
Jer. xxx. 20. ↩
-
Bellarm. lib. 4. de Pœnit. c. 15. ↩
-
Gen. xviii. 25. ↩
-
Pf. xxxii. 1. 2. & ciii. 12. If. xxxviii. 17. & xliii. 22. Mich. vii. 19. Jer. xxxi. 34. ↩
-
Oſeam... c. viii. 13. & ix. 9. Hierem. xiv. 11. ↩
-
Auguſtini... in Pf. 31. ↩
-
Bellar. lib. 4. de Pœn. c. 14. ↩
-
Luc. vii. 48. ↩
-
Matt. 11. 5. ↩
-
Jo. v. 14. ↩
-
Pf. lxxxv. 6. & cxxx. 4. ↩
-
Ambrof. in 22. Lucæ. ↩
-
Eph. iv. 32. ↩
-
Matth. vi. 12. ↩
-
Scotus in 4. Dift. Difti. 22. q. 1. ↩
-
Auguftin. fermo. 141. de Tempore. ↩
-
Tertull. de Bapt. c. 9. ↩
-
Chryſoſto. homi. 8. ad Rom. ↩
-
ad Colof. homi. 6. ↩
-
Hiero. in Pf. 31. ↩
-
Auguſti. de verbis Domi. Serm. 37. ↩
-
Heb. x. 14. ↩
-
cap. vii. 19. ↩
-
Rom. viii. 3. ↩
-
Hebr. xii. 23. ↩
-
Heb. xii. 2. ↩
-
Heb. xi. 39. 40. ↩
-
Heb. xiii. 8. ↩
-
- Cor. x. 4.
-
Luc. x. 24. ↩
-
Eph. iii. 10. ↩
-
Joh. xix. 18. 20. ↩
-
Luc. xviii. 30. & xxii. 37. Joh. xix. 28. ↩
-
Mat. xxvi. 28. ↩
-
Auguft. Tracta. 11. in Joh. ↩
-
Jo. xvii. 4. ↩
-
Jo. xvii. 11. ↩