Ir para o conteúdo

DISPUTATIO DUODECIMA

Quæ Secunda eft DE SATISFACTIONIS CHRISTI PERFECTIONE.

THESIS PRIMA.

ASSERTA Diſputatione præcedenti κατασκευαστικῶς Satis- factionis Chriſti Perfectione : Expendenda nunc ſunt Adver- ſariorum argumenta, quibus ſi non directè & γυμνῇ κεφαλῇ, at ex obliquo & indirectè, eam vel convellere vel labefacta- re conantur. Quia verò pugnare ſolent diverſimodè tum ex Scripturis, tum ex Ratione ut commentum ſuum ſtabi- liant & hypotheſi ſuæ ſerviant, diſtinctè etiam reſpon- dendum eſt; Non quidem ut ſigillatim ea omnia perſequamur quæ ab ipſis afferri ſolent ad erroris ſui confirmationem : Sed ut ea tantùm expendamus quæ majorem videntur habere veri ſpeciem, quæque ſæpiùs ab ipſis ſolent objici. II. Et ut à Scriptura primùm ordiamur; Palmarius quo ſubinde uti ſolent locus extat, ad Col. 1. 24. 1 ubi Paulus imperfectionem Satisfactionis Chriſti, & neceſſitatem Satisfactionum humanarum apertè videtur aſſerere; Gaudeo, in- quit, de iis quæ patior pro vobis, & reliquias afflictionum Chriſti adimpleo in car- ne mea pro corpore ejus quod eſt Eccleſia, in quibus verbis varia, ut ipſis quidem videtur, latent argumenta pro ſententia ſua. 1. Quod Paulus vocat paſſio- nes ſuas ὑστερήματα τῶν θλίψεων τοῦ Χριστοῦ reliquias paſſionum Chriſti, ſatis innuit eſſe aliquid quod ſupplendum eſt paſſionibus Chriſti : Nam ſi plenæ erant & ab- ſolutæ omnibus numeris, fruſtra & perperam reliquiæ illis tribuerentur. 2. Quia non tantùm dicit eſſe reliquias paſſionum Chriſti ; ſed ſe viciſſim eas implere pro parte ſua ἀνταναπληρῶ inquit : At ſi plenæ fuerunt, quid opus foret eas denuo implere? 3. Quia dicit ſe pati pro ipſis & pro corpore Chriſti quod eſt Eccleſia, quod dici non poſſet, niſi Satisfactionis locum habituræ fuiſſent ejus paſſio- nes: Hinc Cajetanus Tracta. de Indulg. q. 3. 2 Quod fuerit ſanctorum intentio pati pro nobis, teſtatur Apoſtolus dicendo, Adimpleo ea quæ deſunt paſſionum Chriſti pro

corpore ejus quod eſt Eccleſia, ubi manifeſtè patet divinam providentiam diSpoſuiſ- ſe, ut aliquæ ſanctorum paſſiones ſpectarent ad complementum paſſionum Chriſti pro corpore ejus, & hanc ordinationem ſanctos adimplere ſuis paſſionibus ſuperabundanti- bus. Nec aliter Bellar. lib. i. de Indulg. cap. 3. 3 optavit Apoſtolus fidelibus prodeſſe omnibus modis quibus id fieri poterat, nihil enim excipit, qui dicit libentiſſimè impendar pro animabus veſtris 2. Cor. xii. 4 potuit autem prodeſſe communicando paſſiones ſuas ad expiandum reatum temporalem, cum ſibi ejuſmodi ſatisfactiones abundarent. Quare patiendo adimplebat ea quæ deerant paſſionum Chriſti, id eſt, quæ Chriſtus in ſanctis ſuis adhuc paſſurus erat pro corpore ipſo Eccleſiæ, ſive inſtruendo prædicationibus, ſive confirmando exemplis, ſive expiando ſatisfactionibus. III. Sed quàm parum faveat errori iſte locus proclive eſt oſtendere, ſi ad ſe- quentia attendimus. Primò ut ſciamus quid Chriſti nomine intelligendum veniat : Secundò quid per reliquias paſſionum ejus innuatur. Tertiò quo ſenſu pati ſe dicat Paulus pro Eccleſia : Et ad prius quidem quod attinet ; Certum eſt Chriſti nomine non ſemper perſonam ipſam deſignari ſeu Chriſtum naturalem; ſed ſæpe etiam e- jus Eccleſiam ſeu Chriſtum myſticum Corpus ſcil. cum membris 1. Cor. xii. 12. 5 ſic- ut corpus unum eſt & membra habet multa, ita Chriſtus. Ubi clarum eſt Chriſtum hîc non Caput tantùm innuere, ſed & Corpus ſeu Eccleſiam huic Capiti unitam. Ita cùm Chriſtus cœlitus clamat Act. ix. 4. 6 Saul Saul cur me perſequeris? propriè perſonam ſuam non reſpiciebat, quæ in cœlum recepta extra telorum omnium jactum erat conſtituta, nec ullis ampliùs ærumnis aut perſecutionibus erat obno- xia ; ſed Eccleſiam ipſam, quæ quia unum ſecum corpus conſtituit, ideò rectè no- mine Chriſti ipſius à potiori facta denominatione inſignitur. Hinc paſſiones Chri- ſti vel notant paſſiones Chriſti naturalis, quas ipſe in corpore ſuo ſemel in cruce tulit; vel paſſiones Chriſti myſtici ſeu Eccleſiæ, quæ ipſi ferendæ à Deo ſubinde im- ponuntur. Ita quas hîc Apoſt. vocat τὰς θλίψεις, alibi τὰ παθήματα appellat 2. Cor. 1. 7. 7 ſicut abundant paſſiones Chriſti in nobis, ita & per Chriſtum abundat no- ſtra conſolatio : Hoc ſenſu calamitas Iſraëlitarum in Ægypto, & abjectiſſima eo- rum ſors, quam Moſes Ægyptiacæ aulæ ſplendori atque opulentiæ prætulit, A- poſt. vocat τὸν ὀνειδισμὸν Heb. xi. 26. 8 majores, inquit, divitias æſtimans theſau- ris Ægyptiorum, opprobrium Chriſti. IV. Si porro quæratur quare paſſiones iſtæ vocentur paſſiones Chriſti, qua- druplex afferri poteſt ratio 1. ratione cauſæ, quia Chriſtus ut ſupremus Agonothe- ta nobis eas imponit, quò pertinent illa Chriſti ad Ananiam Act. ix. 16. 9 Ego oſtendam illi quanta ipſi patienda ſint pro nomine meo. Unde Petrus dicit fideles ad id vocatos eſſe 1. cap. ii. 21. 10 & Paulus Phil. i. 29. 11 Vobis datum eſt non modo credere in ipſum, ſed & pati pro ipſo. 2. Ratione occaſionis, quia ejus nomine & pro ejus Euangelio à fidelibus perferuntur, niſi enim diſcipuli Chriſti eſſent, hiſce cala- mitatibus nequaquam exponerentur : hinc afflictiones ſuas Paulus 2. Tim. 1. 8. 12 vocat afflictiones Euangelii id. quæ Euangelii cauſa & propter Euangelium impo-

nuntur, ut vſ. 12. 13 dicit ſe propter Apoſtolatum hæc omnia pati. 3. Ratione unio- nis, quia qui eas perpetiuntur fideles, Chriſti, cujus ſunt, membra cenſentur ; adeò ut quæ pii in hac cauſa ferunt, ille quoque ferre & perpeti dicatur propter myſti- cam capitis & membrorum communionem ; ut uſitatum eſt, ut unuſquiſque ſibi tribuat eas paſſiones quæ inferuntur cuilibet parti corporis ſui; ut manus vel pedis vulnera rectè dicuntur vulnera ipſius hominis; Ita quia qui patiuntur membra Chriſti ſunt, rectè Chriſtus ipſe dicitur pati in membris. 4. Ratione compaſſionis propter maximam συμπάθειαν quam habet in afflictionibus ſuorum quæ ex præ- dicta unione oritur ; Quippe ut damna & vulnera eorum qui nobis ſunt conjun- ctiſſimi noſtra appellamus, quia æquè illorum miſeriis afficimur ac noſtris : Ita Chriſtus paſſiones fratrum ſuorum qui ſunt una caro cum ipſo ſuas reputat; quia non minus illis tangitur, quàm propriis : Has porro paſſiones Chriſti ita intelligi poſſe diu eſt ex quo Auguſt. obſervavit in Pſ. 61. 14 Paſſiones Chriſti non in ſolo Chri- ſto, imo paſſiones Chriſti non niſi in Chriſto, ſi enim Chriſtum intelligas Caput & Cor- pus, paſſiones Chriſti non niſi in Chriſto. Si autem Chriſtum intelligas ſolum caput, paſ- ſiones Chriſti non in ſolo Chriſto. & ex eo Anſel. 15 Patitur adhuc Chriſtus paſſiones, non in carne ſua in qua aſcendit in cœlum, ſed in mea quæ adhuc laborat in terra. Ita Ly- ran. in h. l. 16 Paſſiones Chriſti dupliciter accipiantur, uno modo pro illis quas ſuſtinuit in proprio corpore, & ſic nihil ibi reſtat ad implendum : Alio modo pro illis quas in finem uſque ſeculi patietur in corpore myſtico ; & ſic reſtant multarum paſſionum reliquiæ ad- implendæ. Atque huc pertinet duplex Chriſti θέσις vel ut Vadis & Sponſoris qui pro nobis ſatisfacit, vel ut Capitis quod in nobis debet operari, ut nos ſibi ſimiles red- dat: Priori ſenſu paſſiones Chriſti ſunt ſatisfactoriæ, & illi ſoli excluſis aliis compe- tunt. Sed poſteriori ſunt exemplares & ad imitationem proponuntur. V. 11. Obſervandum eam eſſe debere inter Corpus Chriſti naturale & my- ſticum, Caput & membra, harmoniam & conformitatem, ut quod impletum eſt in illo debeat in iſtis ſervata tamen proportione impleri, propterea enim prædeſtina- ri dicimur à Paulo ut ſimus conformes imagini ejus Rom. viii. 20. 17 & idem 2. Cor. iii. 18. 18 teſtatur nos contemplantes in ſpeculo facie retecta gloriam Domini transfor- mari in eandem imaginem de gloria in gloriam velut à Spiritu Domini. Hinc toties ad imitationem Chriſti excitamur Eph. v. 2. 19 Phil. ii. 5. 6. 20 1. Pet. ii. 22. 23. 21 Porro ut iſta conformitas in cœlis futura eſt in gloria & felicitate 1. Joh. iii. 2. 22 Phil. iii. 21. 23 Col. iii. 4. 24 Ita in terris inchoanda eſt per gratiam, partim in ſanctitate, partim in cruce. Rom. viii. 18. 25 Quemadmodum enim Chriſtus dum in terris verſatus eſt inſignis fuit potiſſimùm tum ſanctitate qua purus & ab omni peccati labe immunis fuit verè ſanctus Domini, tum calamitate tanquam vir dolorum Iſ. liii. 4. 26 qui omnigenis ærumnis & paſſionibus ſeſe ſubjecit uſque ad exinani- tionem Phil. ii. 6. 7. 27 Ita Eccleſiam ſuam in hiſce duobus aſſimilari & conformem reddi voluit; Primò in ſanctitate, unde jubemur ſancti eſſe ſicut ille ſanctus eſt, 1. Pet. i. 15. 28 & purificare nos ut ille purus eſt 1. Joh. iii. 3. 29 Secundò in paſſionibus

& cruce, quo ſenſu dicitur reliquiſſe nobis exemplar ut ſequamur ejus veſtigia 1. Pet. ii. 21. 30 Et communicare dicuntur fideles paſſionibus Chriſti, quando ad ejus inſtar & exemplar patiuntur cap. iv. 13. 31 Ut ergo Chriſtus pro parte ſua varias habuit paſſiones perferendas ad opus Redemptionis perficiendum : Ita Chriſtus myſti- cus ſeu Eccleſia & ſinguli fideles habent quiſque pro parte ſua certum demen- ſum paſſionum quod à Deo illis aſſignatur ad exemplum capitis, ſinguli debent ex iſto calice bibere, ſinguli crucem poſt Chriſtum debent ſuam geſtare; Donec ergo fideles ea ſubierint certamina, & ærumnas tulerint quæ illis à Deo ſunt im- poſitæ, ſupereſt ſemper aliquid implendum in paſſionibus Chriſti ; non quidem Chriſti naturalis, quia ejus ſatisfactio fuit perfecta & omnibus numeris abſolu- ta in cruce, quod ipſe teſtatus eſt cùm conſummatum eſſe clamavit; Sed Chri- ſti myſtici id. Corporis ipſius, cujus paſſiones cùm non ante finem ſeculi con- ſummatum iri certum ſit, quotidie debent impleri in ſingulorum fidelium cala- mitatibus. V I. Atque huc pertinent verba Petri 1. cap. v. 9. 32 quæ apprimè faciunt ad rem noſtram ; Cùm ait eaſdem paſſiones quæ imponebantur fidelibus diſperſis ad quos ſcribit impleri in ſocietate fratrum qui erant per totum orbem, quæ manifeſtè evin- cunt Deum æterno ſuo conſilio decreviſſe non modò quas paſſiones Chriſtus ipſe in carne ſua ſubiret pro Redemptione Eccleſiæ; ſed etiam quas ſingula Ec- cleſiæ ſuæ membra eſſent ſubitura pro nomine Chriſti; Dum ergo ſuo tempore & gradu iſta executioni mandantur, rectè impleri dicuntur in ſocietate fratrum id. in corpore Chriſti, iſtæ paſſiones. Nec aliud ſibi vult Paulus hoc loco, cùm dicit ſe implere reliquias paſſionum Chriſti, quàm ſe partem etiam crucis Chriſti quæ ipſi ad ferendum erat impoſita alacriter geſtare. Interim licet utrobique & à Chriſto & nobis paſſiones ſint ferendæ, memorabile tamen inter utraſque diſcrimen eſt agnoſcendum; Nam Chriſti paſſiones graviſſimæ fuerunt & nulla ſuavitate tem- peratæ, quia totam Dei maledictionem nobis debitam ferre debuit, & ad fæces uſque calicem iſtum ebibere; At noſtræ ſublata jam per Chriſtum Dei maledi- ctione, temperatæ fiunt & leves Chriſti gratia, ut guſtandus quidem ſit ipſe ca- lix, ſed non ebibendus; & ferenda ſint mala, ſed benedicta cum Chriſto: illas prior ferre debuit Chriſtus ad redemptionem noſtram, unde non malè ὑστερήματα eas dixeris: ſed iſtas poſt ipſum ſubire debemus ad ſanctificationem, ideo bene ὑστερήματα eas Paulus vocat. Nec omittenda eſt vis phraſis Apoſtolicæ cùm non tantùm dicit ſe implere, ſed ἀνταναπληροῦν. id. viciſſim implere quod relationem quandam & correſpondentiam notat; Non tantùm cum cæteris fidelibus, qui etiam pro parte ſua debebant eidem cruci ſubjici; ſed etiam cum ipſo Chriſto, ut paſſio membri reſpondeat paſſioni Capitis; nimirum ut Chriſtus pro Pauli ſalute ſummos in cruce dolores, ipſamque legis maledictionem pertulerat ; ita Paulus viciſſim pro Chriſti gloria & Euangelio grave certamen ſuſtinere debebat; in quo utriuſque fuerunt quædam ſuæ veluti vices, licet alio atque alio fine, ut jam- jam dicemus.

VII. Tertiò & illud notandum, Afflictiones quæ à Chriſto imponuntur fi- delibus, etſi nec Redemptionis nec Satisfactionis finem ullum habere poſſint, ha- bere tamen alios plurimos qui non tantùm fidelibus ipſis patientibus proſunt; ſed aliis etiam, imò toti Eccleſiæ, ſive ad confirmationem fidei, ſive ad exemplum pa- tientiæ, ſive ad majorem Euangelii profectum. Iſtos enim ex illis fructus oriri Paulus non ſemel teſtatur ut Phil. i. 12. 13. 33 vincula ſua ad Euangelii propagatio- nem, & fratrum confirmationem ceſſiſſe ſignificat; ſcire vos volo fratres quia quæ circa me ſunt, magis ad profectum venerunt Euangelii. Ita ut vincula mea manifeſta fierent in Chriſto in omni prætorio, & in cæteris omnibus & plures è fratribus confiden- tes vinculis meis abundantiùs auderent ſine timore verbum Dei loqui. Fuerunt ergo paſ- ſiones ejus utiliſſimæ, non quidem ad ſatisfactionem, ſed ad confirmationem, & conſtantiæ exemplum; Idem alibi 2. Cor. i. 6. 7. 34 ſive premimur, inquit, id fit pro ve- ſtra conſolatione & ſalute, quæ efficitur in tolerantia earundem perpeſſionum quibus & nos afficimur, ſive conſolationem accipimus id fit pro veſtra conſolatione & ſalute &c. Quibus conſtat ex mente Pauli perpeſſiones ſuas eò fidelibus prodeſſe, non ut ipſi à ſimilibus pœnis eximantur, (qui ſatisfactionis eſt finis) ſed planè contra ut ad ſi- mile certamen ſuſtinendum ex patientiæ ſuæ exemplo fortiùs animentur. Eodem planè pacto dicit hîc ſe pati pro ipſis & pro corpore Chriſti quod eſt Eccleſia non redi- menda, ſed ædificanda, non liberanda à pœnis, ſed confirmanda in fide, non ad ſatisfactionem, ſed ad imitationem. Fuerint ergo magno uſui fidelibus paſſiones ejus, ingens ex iis ad Eccleſiam fructus redundaverit, non negamus. Negamus tantùm quòd Adverſarii pertendunt fuiſſe peccatorum noſtrorum ἱλαστήριον & ſatisfactionem pro pœnis quas peccata eorum merebantur ; Nec juvat Bellarmi- num quòd ait Paulum optaſſe iſtis afflictionibus prodeſſe fidelibus quibuſcunque poterat modis, id eſt non tantùm inſtruendo, confirmando, ſed etiam expiando: Supponit enim quod eſt in quæſtione, & petit principium, paſſiones ſcil. Apoſtoli potuiſſe eſſe expiatorias vel ſatisfactorias quod probandum fuit non ſupponendum. VIII. Dices, Paulus tamen dicit ſe pati ὑπὲρ τοῦ σώματος pro corpore ipſius. Ut autem vox iſta reſpectu Chriſti & Satisfactionem & ſubſtitutionem notat quum dicitur paſſus pro nobis ut alibi eſt à nobis oſtenſum; Quidni & hîc etiam eundem ſenſum obtineat, cùm ſancti hac in parte patiantur ad exemplum Chriſti? Reſp. non negamus ſæpiùs hanc eſſe præpoſitionis ὑπὲρ vim & ſenſum, ut inferat & ſubſtitutionem perſonæ & ſatiſfactionem debiti, ut aliquid fieri ὑπὲρ ἡμῶν dicitur, cùm ſit loco & vice noſtra, quo ſenſu certum eſt tribui Chriſto dum dicitur mortuus pro impiis Rom. v. 6. 35 & pro ovibus Joh. x. &c. 36 Sed hanc unam non eſſe iſtius voculæ ſignificationem pertendimus; Imo nec ſine gravi abſurdi- tate locum hîc habere poſſe cenſemus, quia ut nemo pro ſe ſatisfacere, ita nec pro aliis poteſt: Quid ergo? ut alibi propoſitio hæc duplicem ſenſum obtinet; vel occaſionis quia aliquid ſit, ut cùm fideles dicuntur pati ὑπὲρ Χριστοῦ pro Chriſto vel ὑπὲρ τοῦ ὀνόματος αὐτοῦ pro nomine ejus Phil. i. 29. 37 2. Cor. xii. 10. 38 id. non ad

ſatisfaciendum pro ipſo, Abſit, ſed occaſione ejus; Vel Cauſæ finalis & impulſivæ ob quam res ſit ut cùm Paulus dicit ſe premi pro conſolatione fidelium 2. Cor. i. 6. 39 Ita hîc rectè dicitur pati pro Eccleſia gemino hoc ſignificatu : Tum quia Eccleſia fuit iſtarum paſſionum occaſio, quippe dum illi miniſtrare ſtudet in carcerem con- jicitur; Tum quia Eccleſiæ ædificatio & confirmatio finis fuit ad quem reſpicie- bant; Hanc porro mentem eſſe Apoſtoli verba ſequentia clarè docent, cùm ait ſe Eccleſiæ factum miniſtrum, non ad redemptionem, ſed ſecundùm diſpenſatio- nem quæ illi commiſſa erat ad prædicandum Chriſti Euangelium. Debuit ergo eſſe miniſter Eccleſiæ, non Mediator aut Redemptor, ut innuat ſe non loqui de paſ- ſionibus ſatisfactoriis, ſed ædificatoriis. I X. Sic Auguſt. intellexit Tractat. 47. in Joh. 40 Quia, inquit, oves Chriſti eſtis, ſanguine estis comparati: Agnoſcite pretium vestrum quod à me non datur, ſed per me prædicatur: Deinde ſubjicit quomodo ipſe animam ſuam poſuit, ſic & nos debe- mus animam pro fratribus ponere ad ædificandam plebem, ad fidem aſſerendam. Hoc ipſum non pauci nec ignobiles ex Adverſariis agnoverunt. Thomas in h. l. 41 Hæc verba ſecundum ſuperficiem malum poſſunt habere intellectum ſcil. quod Chriſti paſſio non ſit ſufficiens ad redemptionem, ſed addita ſint ad complendum paſſiones ſancto- rum, ſed hoc eſt hæreticum. Et paulo poſt, ſic etiam omnes ſancti patiuntur propter Eccleſiam, quæ ex eorum exemplo roboretur. Cardin. Contarenus in h. l. 42 Non ea ratione hæc dicuntur à Paulo quaſi paſſiones Chriſti non ſufficiant ad delenda peccata, & quod illis quidpiam deſit quod oporteat in nobis impleri. Abſit hoc, ſed quoniam debe- mus nos imitari Chriſtum & pati pro ædificatione Eccleſiæ ſicut Chriſtus paſſus eſt. Sic Jeſuita Juſtinianus in h. l. 43 Adimplere ſe dicit ea quæ deſunt paſſionum Chriſti non quidem ad meritum aut vim ſatisfaciendi. (quid enim deſit infinito) ſed vim & effica- ciam traducendi mortales ad fidem, idque ut corpus ejus myſticum, quod eſt Eccleſia, perficiatur. Docendo quippe monendo, hortando, denique Euangelium promulgando ma- gni labores tolerandi ſunt, pericula ſubeunda &c. Poſtea ſignificat ergo ſe pati pro Ec- cleſia amplificanda ſeu propaganda ad ejus fidem confirmandam ac ſtabiliendam ut cæ- teros ad ſui imitationem provocet. Mitto alios complures qui nobiſcum hîc faciunt; quia ex his ſatis ſuperque liquet paſſiones Pauli fuiſſe quidem exemplares & con- firmatorias, ſed non ſatisfactorias; atque adeò perperam Adverſarios hoc uti ar- gumento ad commentum ſuum ſtabiliendum. X. Non ſolidiùs illud confirmant ex iis locis in quibus Redemptionis alicujus ab hominibus per bona opera peragendæ videtur fieri mentio, quæ etiam huc comportare ſolent ut Prov. xvi. 4. 44 ubi Sapiens ait miſericordia & veritate redimi- tur iniquitas, & in timore Domini declinatur à malo. Ad quæ Bellar. lib. 4. de Pœnit. cap. 3. 45 Hic, inquit, habemus vocem Redemptionis quæ æquivalet voci ſatiſfactionis; cer- tè enim non minus ad juſtitiam pertinet Redemptio quàm ſatiſfactio; Etſi abſurdum eſ- ſet dicere noſtris operibus ſatiſfieri pro peccatis, multo eſſet abſurdiùs dicere noſtris operi- bus redimi peccata, quemadmodum ipſi (nos intelligit) commodiùs ferunt ſi dici vole- mus

mus aliqua ex parte Redemptores quàm ſatiſfactores; cùm igitur in Scriptura non uno in loco diertis verbis tradat noſtris operibus redimi peccata, profectò non abhorret ab uſu Scripturæ quod nos dicimus noſtris operibus ſatisfieri pro peccatis. Cui loco al- terum ſupparem addunt ex Dan. iv. 27. 46 Ubi Daniel cùm Nabucodonozori ex- poſuiſſet viſionem, per quam indicata fuerat pœna quam ille ob ſcelera ſua mere- batur, addit ſtatim, Quamobrem Rex conſilium meum placeat tibi, & peccata tua Eleemoſynis redime, & iniquitates tuas miſericordiis pauperum. Ad quæ Salmero 47 Conſtat quod per opera gratiam præcedentia culpa non poteſt redimi, Ergo ſupereſt ut de pœnis quæ etiam remiſſo debentur delicto intelligatur. Huc etiam referunt varia Prophetarum loca in quibus pollicetur Deus ſe pœnas temporales condonatu- rum populo ſuo, ſi ex animo ſe convertat, & opera ſatiſfactoria pro peccatis præ- ſtet ut Iſ. i. 48 Jer. xviii. 49 Ezech. xviii. 50 & alibi quæ utique dici non poſſunt, niſi ſatiſfactionibus noſtris daretur locus. X I. Reſp. Sed hæc omnia eſſe ἀπειρόκαλα non obſcurè evincitur. Nam ut de loco Proverbiorum dicamus primò: Quàm nihil faciat ad rem patet ex va- riis 1. quia mentio quidem fit peccati ſeu iniquitatis, at non pœnæ quam ſolam per ſatiſfactiones humanas expiari volunt. 2. Quia miſericordia & veritas de quibus agitur non poſſunt ad opera pœnalia & moleſta in quibus volunt eſſe ſitas ſatiſ- factiones ſuas, referri; nec unquam Scriptura de illis ut de pœnis loquitur, ſed ut de virtutibus quæ in ſui exercitio magnum fidelibus ſolatium & gaudium ſolent afferre; Hinc Janſenius 51 duabus iſtis virtutibus obſervationem mandatorum divi- norum includi cenſet, Quis vero audivit unquam obſervationem mandatorum divinorum in pœnis numerari? 3. miſericordia & veritas vel de Deo vel de homi- ne intelligi poteſt; ſi de Deo quod nonnulli volunt ut notetur, miſericordia Dei ut clementiſſimi Patris & veritate id. fidelitate ejus remitti iniquitatem, cadit argumentum Adverſarii. Si de homine non fortiùs erit, quia ſic notabitur condi- tio cui datur remiſſio peccati, non cauſa propter quam datur, nam ut judicium ſine miſericordia in immiſericordes exerceri debet, ita miſericordes miſericordiam conſequuntur Mat. v. 7. 52 Et qui aliis verè & ex animo peccata condonaverint, iis etiam pater cæleſtis certò peccata eſt condonaturus; Non quòd miſericordia er- ga alios ſit cauſa miſericordiæ Dei erga ſe, ſed quia eſt tantùm conditio quædam neceſſaria. Atque ita ſapiens retundere hîc vult hypocritarum vanam opinio- nem, qui ſacrificiis externis & carnalibus contenti in iis ſolis peccati ſui expiatio- nem quærebant, de cultu interno & morali nequaquam ſolliciti; At hîc contra vir Dei docet non tam in ſacrificiis eſſe quærendam, quàm in pietatis & chari- tatis operibus quibus Deus eam paſſim pollicetur: non quòd ſint cauſa veniæ quas innuat quare illa detur, ſed quia ſunt ſubjecti diSpoſitio neceſſaria quæ do- cet qualibus concedatur, acſi diceret iram Domini reſidere, ubi à flagitiis no- ſtris quieſcimus. Ita non excluditur λύτρον quod à Mediatore dari debuit, ſed indi- catur hominis officium, ſine quo tale beneficium ſibi polliceri non poteſt.

XII. 4. Non omittendum eſt vim verbi כפר 53 quo utitur Sapiens non ſemper ad Redemptionem propriè dictam pertinere, ſed ſæpiùs ad Remiſſionem & condona- tionem quam Deus peccatori pœnitenti indulget, ſic ſæpè & Græci Latini red- dunt ut apud Iſ. xxii. 14. 54 quod in Hebræo eſt אם יכפר העון הזה לכם Græci ita red- dunt ὅτι οὐκ ἀφεθήσεται ὑμῖν αὕτη ἡ ἁμαρτία. Lati. ſi dimittetur iniquitas hæc vobis. Sic c. xxvii. 9. 55 יכפר עון יעקב Græci ἀφαιρεθήσεται Lati. dimittetur. Ita planus erit ſen- ſus : miſericordia & veritate redimi, id. remitti & deleri iniquitatem, quia qui miſericordiæ & veritati ſtudet, ita Deo gratus eſt ut non poſſit non peccati re- miſſionem obtinere. 5. ut verbum כפר non tantùm ad remiſſionem peccati, ſed et- iam ad ablationem & remotionem moralem rei poteſt referri ut Iſ. xxviii. 28. 56 De- lebitur fœdus veſtrum cum morte id. abrogabitur Heb. יכפר Græci per ἀφελεῖν red- dunt; commodè poteſt hîc ſenſus applicari, ut non tam quid per miſericordiam & veritatem ſeu exercitium earum fiat coram Deo, quàm quid fiat in nobis, ſcil. earum virtutum ſtudio fieri ut ex hominum animis & vita auferatur & abſterga- tur iniquitas: Et hoc optimè reſpondebit verbis ſequentibus quibus additur: In timore Dei declinari à malo, quia Timor Dei eſt frenum potentiſſimum quo à peccato cohibemur; Ita duabus iſtis ſententiis ut ſæpè in hoc libro fieri ſolet una eademque veritas continebitur, quæ Timoris divini & charitatis ſtudium & fructum commendabit; ſed nihil pro ſatiſfactionibus humanis inde exſculpi poterit. XIII. Alter qui ex Daniele petitur locus, licet hunc ſubinde urgere ſo- leant minus adhuc habet roboris, & quem ex hac ſua hypotheſi ne exponere quidem commodè poſſunt, nedum ut ex eo dogma ſuum probare valeant. 1. Certum eſt ex eorum ſententia ſatiſfactiones fieri tantùm à piis & iis qui ſunt in Eccleſia, quibus ſcil. & culpa & pœna æterna jam condonata eſt; At hîc Rex ut notum Ethnicus fuit idololatra & ab Eccleſia Dei alienus: Quomodo illi verè ſuadere potuit ut ſatiſfaceret pro pœnis temporalibus, qui pœnis æternis ad- huc erat obnoxius? 11. Satiſfactionem volunt poſitam eſſe in operibus quibuſ- dam pœnalibus & laborioſis; At hîc de Juſtitia agitur, nam quod Græci & V. V. reddunt per Eleemoſynam in Heb. eſt צדקה. Quis vero dixerit juſtitiam inter peccati pœnas cenſeri poſſe? 111. volunt per ſatiſfactiones pœnas demum temporales redimi, non culpam, vel pœnam æternam; At nihil tale ex hoc loco colligi poteſt, in quo non pœnæ cujuſdam temporalis, ſed tantùm iniquita- tum & peccatorum fit mentio. Ita ſi quod pertendunt, peccata eleemoſynis tan- quam vera ſatiſfactione propriè redimi vult Propheta, ſequitur ut non modo pœnam temporalem, ſed & æternam, non modo pœnam, ſed & ipſam culpam expiari intelligant, nulla enim diſcriminis ex Prophetæ verbis afferri poteſt ratio, cùm peccatorum tantùm meminerit: At hoc non dixerint Adverſarii. Et hoc Vaſquez 57 non potuit diſſiteri qui hunc locum negat huc referri debere. Fruſtra verò Bellar. lib. 4. de Pœni. cap. 8. 58 conatur elabi dicendo, Peccatum ſæpè ſumi

ſumi pro pœna peccati; Nam licet non diffiteamur peccatum nonnunquam pœnam ipſam connotare, nunquam tamen hoc ſit ſine aliquo ad noxam reſpe- ctu, ita ut cùm redimi dicitur peccatum non poſſit pœna ſola intelligi ſine cul- pa, ut nec culpa ſine pœna. XIV. iv. Tota vis argumenti nititur verbo Redimendi quod non extat in textu originali, ſed verbum פרק 59 quod primâ & uſitatiſſimâ ſignificatione nihil a- liud eſt quàm abrumpere, abstrahere & convellere quo ſenſu ſumitur Exod. xxxii. 3. 60 פרקו נזמי הזהב ſeparate id. detrahite inaures aureas v. v. Tollite LXX. ἀφέλεσθε ſic Gen. xxvii. 40. 61 1. Reg. xix. 11. 62 Inde ducto tropo liberare nonnunquam ſignifi- cat, quia qui liberatur ab eo quo implicatus tenebatur quodammodo avellitur : At quocunque modo ſumatur nullam ſatiſfactionem importabit. Nam ſi ad po- ſteriorem referas, notabitur quidem liberatio, ſed non liberationis modus per ſa- tiſfactionem aliquam aut λύτρον; Imo nec poteſt quidem, quia vis vocis infert potius liberationem per potentiam quàm per juſtitiam: Præterquam quod ne quidem de peccatis dici poteſt, quum non peccata, ſed peccatores hoc ſenſu re- dimantur. At ſi priori ſenſu vox intelligatur, quod omnino convenientiùs du- cimus de abruptione peccati & vitæ immutatione, facilia erunt & expedita o- mnia; Suadebat ſcil. Daniel Regi impio & ſuperbiſſimo, qui abjecto omni Dei hominumque timore per immanem avaritiam & crudelitatem dominatus fuerat, ut curſum vitæ anteactæ abrumpat, & planè contrariam ineat viam, ſummâ non tantùm juſtitiâ, ſed etiam benignitate præcedentis tyrannidis labes eluendo; ſic impendens exitium forſan averſum iri & Deum hac converſione commotum res in melius converſurum; Quò pertinent verba ſequentia ſi forte erit prorogatio tranquillitatis tuæ; quaſi diceret, Exercuiſti ô Rex violentam & injuſtam domina- tionem, oppreſſiſti humiles, ſpoliaſti pauperes, & per omne genus peccatorum impunè es graſſatus: At nunc ſi vis effugere iram Dei imminentem, debes vi- tam planè immutare & pro injuſtis exactionibus, pro violentia & oppreſſione referre miſericordiam & juſtitiam, & ſic injurias beneficentiâ reſarcire, & ab- rumpere curſum peccatorum tuorum ut melius tibi ſit. Sic notabat quidem con- verſionem & pœnitentiam eſſe unicam evitandi Dei judicii viam; Sed de ſatiſfa- ctione Dei juſtitiæ facienda ne cogitavit quidem, tantùm abeſt ut illam hîc com- mendarit. X V. Nec aliò reſpiciunt loca quæ apud Prophetas paſſim de pœnitentia a- gunt, ut neceſſaria ad remiſſionem peccatorum vel pœnarum relaxationem obti- nendam. Non negamus enim pœnitentiam conditionem eſſe abſolutè neceſſariam ad id ut venia peccatorum obtineatur; Non negamus etiam ſæpè per eam fieri ut calamitates imminentes & judicia Dei vel declinentur vel mitigentur; Negamus tantùm eſſe pœnam ſatiſfactoriam aut compenſationem quæ fiat Juſtitiæ divinæ: Quia longe aliud eſt evitare & declinare pœnas, aliud vero ſatisfacere, aliud rem obtinere, aliud eam per viam pretii & ſolutionis conſequi; Quippe pœnæ iſtiuſ- modi

modi ex Adverſariis non modò graves ſunt & moleſtæ eas ferentibus, ſed etiam cenſentur indebitæ; At hæ quæ à Prophetis præſcribuntur pœnitentiæ exerci- tia non modò non ſunt gravia & dura, ſed ſuavia & jucunda fidelibus qui impen- sè iis delectantur; Verùm ita ſunt debita ut nemo ſine crimine ea prætermittere poſſit aut debeat. Præterquam quod in miſericordiæ throno verſantur fideles, ubi nullus datur vel operibus vel paſſionibus noſtris ad ſatiſfactionem locus, ſed ſoli gratiæ & merito Chriſti: Non verò in Legis foro ubi perſona judicatur ex ope- re, non opus ex perſona. Quod ſi aliquando opera quædam laborioſa cum pœni- tentia videntur urgeri, Ut Jejunia, Cilicium &c. non ideo fit ut pro delictis ali- qua apud Deum compenſatio interveniat, ſed tantùm ut per ea veritas & ſinceri- tas pœnitentiæ eò melius teſtata fiat. XVI. iii. Objiciunt Adverſarii loca varia in quibus Deus poſt culpam di- miſſam dicitur tamen pœnas varias fidelibus immiſiſſe 1. 2. Sam. xii. 14. 63 Pecca- tum condonatur Davidi à Nathane, & tamen mors filioli illi in pœnam decerni- tur, Quia blaſphemari feciſti Dei nomen ab inimicis Domini, ideo puer qui tibi natus eſt morietur. 2. Num. xiv 20. 64 Deus dicitur ignoviſſe Iſraëlitis murmurantibus, qui- bus tamen poſtea ingreſſum in terram Canaan interdixit: & in pœnam peccati mortem in deſerto illis inflixit quod vocatur ultio Domini vſ. 34. 65 3. Exod. xxxii. 10. 14. 66 Deus teſtatur ſe peccatum idololatriæ ob preces Moſis dimiſiſſe, & tamen propter illud peccatum multa millia Iſraëlitarum interficiuntur. 4. Moſi & Aaro- ni peccatum incredulitatis procul dubio remiſſum eſt, tamen manet pœna luenda poſt culpam remiſſam, quia moriuntur in deſerto Num. xx. 24. 67 & Deut. xxxii. 50. 51. 68 Ex quibus & aliis ſimilibus locis colligunt fieri poſſe ut remiſſa culpa pro- pter Chriſti Satisfactionem, maneat tamen nobis luenda pœna quædam tem- poralis. XVII. Sed non difficile eſt hoc etiam Adverſariorum telum repellere: Si mo- dò diſtinguimus Pœnas propriè dictas, à pœnis analogicè & impropriè ita dictis id. miſeriis & calamitatibus: Non negamus enim varia pœnarum genera eſſe quibus Deus in peccatores animadvertit: Sed inter eas tamen magnum diſcrimen eſt conſtituendum; Quippe licet ab eodem omnes fonte profectæ videantur, peccato videlicet, cujus reatu, hæc malorum terris incubuit cohors, Etſi facies externa nihil differat, finis tamen & modus diverſiſſimus eſt. Nam ut Deus bifariam ſpectari poteſt, vel ut Judex vel ut Pater, ut Judex qui agit ex juſtitia ad vindictam, ut Pa- ter qui agit ex amore ad correctionem; Ut homines in duplici ordine cenſeri poſ- ſunt; Vel ut impii qui legis maledictioni ſubſunt; Vel ut fideles qui recepti ſunt in fœdus gratiæ, Ita duplex eſt Dei judicium, aliud legale vindictæ, aliud Euangelicum & paternum caſtigationis; Et afflictiones quæ hominibus immittuntur duorum ſunt generum; Aliæ pœnis propriè dictis accenſentur, quia peccatori ex ordine juſtitiæ divinæ infliguntur ad ultionem & Satisfactionem Dei offenſi, cujuſmodi ſunt illæ omnes quæ impiis & reprobis vel in hoc mundo infliguuntur, vel in al- tero

tero infligendæ ſunt. Aliæ verò analogicè tantùm ita vocantur, quia non ſunt pœnæ judiciales, ſed paternæ; non ad vindictam, ſed ad medicinam; non ex ira Judicis, ſed ex amore patris; non ad deſtructionem, ſed ad correctionem; non ſup- plicia, ſed remedia; non ſatiſfactio præteritorum, ſed præcautio futurorum; quales pœnæ ſunt illæ omnes quæ fidelibus immittuntur, quæ juxta varios fines diſtri- buuntur in tres ſpecies 1. παιδείαν & νουθεσίαν quæ eſt paterna caſtigatio quæ ad peccantium emendationem tantùm pertinet de qua Heb. xii. 6. 7. 69 Apo. iii. 19. 70 2. δοκιμασίαν quæ eſt pietatis exploratio quæ refertur ad exemplum de qua Jac. i. 2. 3. 71 ut viſum fuit in Abrahamo & Jobo. 3. μαρτύριον quod ſpectat doctrinæ cæ- leſtis per proprium ſanguinem obſignationem de quo 2. Tim. i. 4. 72 & Apo. vi. 9. 73 XVIII. Non negamus quidem has calamitates pœnas poſſe dici impropriè & figurativè, & ſic non rarò vocari in Scriptura variis de cauſis, 1. Quia mala iſta & affli- ctiones naturâ ſuâ peccati ſunt pœnæ & ſtipendium, Itaq; quanquâ fidelibus qui- bus propter Chriſtum nihil pœnale ampliùs ſupereſt ferendum, non ad pœnam, ſed ad medicinam & pietatis exercitationem infligantur; tamen quia hoc habent naturâ ſuâ, mutato ſtatu nomen adhuc retinetur antiquum, & pœnæ dicuntur quia olim fuerunt, & ſi non formaliter, at materialiter idem ſunt cum eo quod im- pii patiantur, eadem calamitas utroſque ſæpe premit, licet alio atque alio fine. 2. Quia ut in propriè dictis pœnis peccatum eſt occaſio & cauſa impulſiva illarum: ita calamitates iſtæ ex occaſione peccati & propter illud immittuntur; niſi enim peccatum eſſet nulla calamitas in mundo cerneretur. 3. Quia caro ipſa luere de- bet, vetus homo aboleri & deſtrui, & peccatum in carne condemnari & puniri; nec enim ſufficit Chriſtum in carne ſua illud condemnaſſe. Ro. viii. 3. 4. 74 & ve- terem hominem ac corpus peccati cruci afflixiſſe ad deletionem reatus, niſi illud ipſum in carne noſtra crucifigat & condemnet ad maculæ purgationem Rom. vi. 7. 8. 75 4. Quia ut pœnæ fontibus infliguntur ex Judicis arbitrio, & carni ſunt gra- ves ac moleſtæ: Ita non temerè ſed certâ Dei diſpenſatione nobis immittuntur, & carni noſtræ non parum ſunt acerbæ & duræ. 5. Denique pœnæ poſſunt etiam dici ex ſenſu fidelium qui in paroxyſmo tentationis Deum ſæpe ſibi iratum eſſe queruntur: Nimirum quia ſæpe infantes ſunt adhuc, ideo ſervorum more, Domi- nus eos nonnunquam duriùs tractat, & faciem patris abſcondit, ut vultum ſeve- rum judicis oſtentet; Itaque dum latet fides & juſtificationis ſenſus pœnæ vis at- que ſtimulus legis expergeſit Ro. vii. 24. 25. 76 unde in eo ſenſu ejulant, & iræ di- vinæ fluctibus opprimi ſe arbitrantur; conqueruntur dexteram Excelſi eſſe muta- tam Pſ. lxxvii. 11. 77 & ſe projectos eſſe ab ejus facie: Ita cùm Lex operatur iram, afflictio pœnalitatem videtur inferre; Cæterum ut diſpenſatio hæc legalis ad ho- minem tantùm veterem compeſcendum pertinet, ſtatim atque Lex Euangelica diſcuſſit tenebras iſtas, & homo eluctatus eſt ex gravi illa tentatione, tunc de- mura agnoſcit ſapientiſſimam hanc Dei œconomiam fuiſſe, qui non ex odio ſed ex amore proficiſcebatur, nec ad deſtructionem ſed ad ſalutem tendebat.

XIX. Quamvis autem hiſce & ſimilibus de cauſis, pœnæ nomen afflictioni- bus piorum impropriè & analogicè poſſit tribui, Certum eſt tamen longè differ- re à pcenis impiorum, ſive principium ſive modum ſive finem reſpicias. Nam quoad principium; Pœnæ impiorum ex ira Judicis immittuntur: Unde toties David orat Domine ne in furore tuo arguas me, nec in ira tua corripias me Pſ. vi. 2. & xxxviii. 2. 78 At pœnæ fidelium ab amore Patris quia quem amat Deus caſtigat Heb. xii. 6. 79 Apo. iii. 19. 80 Quoad modum, illæ cum ira Dei & maledictione conjunctæ, nulla temperantur gratia & totum Dei furorem in impios effundunt; Iſtæ ut à paterno affectu proficiſcuntur, leves ſunt & moderatæ, quæ nuſquam carent miſericordiæ temperamento; Unde virgis humanis conferuntur 2. Sam. vii. 14. 81 quæ ita attem- perantur infirmitati noſtræ, ut Deus propterea non auferat benignitatem ſuam; hinc toties Viri Dei qui deprecantur priores illas pœnas, ſe grato animo & liben- ter iſtis ſubmittunt: Caſtiga me Domine inquit Jer. x. 24. 82 ſed in judicio non in ira tua ne forte imminuas me; Effunde furorem tuum in gentes quæ te non noverunt &c. Haba. iii. 2. 83 Quum iratus fueris miſericordiæ recordaberis; Quia non patitur ut vir- ga impietatis quieſcat in perpetuum ſuper ſortem juſtorum &c. Pſ. cxxv. 4. 84 Si ad mo- mentum abſcondit faciem, colligit postea in miſerationibus æternis Iſ. liv. 8. 85 Ita mo- dum ſemper adhibet Deus caſtigationibus ſuis ne ultra vires pii affligantur 1. Cor. x. 13. 86 vel toti malis abſorbeantur. Cujus lenitatis rationem affert Dominus apud Iſ. xlviii. 10. 87 In igne repurgavi te, inquit, ſed non velut argentum : nam & ipſe totus abſumptus eſſes. 3. Quoad finem: Nam pœnæ impiorum ut ab ira & maledictione oriuntur, ita tendunt ad ultionem juſtitiæ & exitium peccatoris: Unde quicquid afflictionum in hac vita ſuſtinent, nobis depingitur ut quoddam inferorum atrium, ubi æternam ſuam damnationem eminus jam conſpiciunt, tantùmque abeſt ut in- de emendentur aut fructum aliquem percipiant, ut potius talibus præludiis ad di- riſſimam, quæ eos tandem manet, gehennam apparentur; hinc fremunt & calci- trant contra ſtimulum & in deſperationis barathrum ſeſe præcipitant: At fide- lium alia ratio eſt; Nam afflictiones eorum non tendunt ad pœnam, ſed ad medi- cinam, non ad deſtructionem peccatoris, ſed ad interitum peccati, non ut ultrici juſtitiæ ſatiſfiat, ſed ut peccator vel emendetur vel probetur, ut caro crucifigatur, ut corpus peccati enervetur; atque ita homo fidelis divinæ ſanctitatis fiat particeps Heb. xii. 10. 88 hinc fideles divinâ ferulâ verberati placidè ſe ejus manui ſubmit- tunt, bonum ſibi id fuiſſe agnoſcentes Pſ. cxix. 71. 89 XX. Hanc fuiſſe ſententiam Veterum de fidelium afflictionibus, innumeris Teſtimoniis probari facilè poſſet; Sed unum vel alterum nunc ſufficiat. Minutius Felix in Octavio. 90 Quod corporis humana vitia ſentimus & fatimur, non est pœna, mi- litia est; fortitudo enim infirmitatibus roboratur, & calamitas ſæpiùs diSciplina virtutis est. Chryſoſt. Hom. 41. in Matth. 91 ad illa Pauli verba dum judicamur à Domino corripimur νουθεσία γὰρ μᾶλλον ἢ καταδίκης τὸ γινόμενον. ἰατρείας ἢ τιμωρίας, διορθώ- σεως ἢ κολάσεως. Nam quod fit eſt magis admonitionis, quàm condemnationis, curatio- nis,

nis, quàm punitionis, correctionis, quàm ultionis. Ita alibi de Jobi & Apoſtolorum perpeſſionibus loquens hom. 28. in 1. Cor. ii. 92 αὐτοὶ γὰρ κολάσεως ἦν ἅπερ ἔπαχον, ἀλλ’ ἀγώνων καὶ παιδευμάτων ; Non enim quæ patiebantur punitionis erant, ſed certa- minum & luctarum. Sic in alio loco verberatur filius, verberatur & famulus, ſed hic ut ſervus quia peccavit punitur, Ille vero ut liber & filius diſciplinæ indigens caſtigatur; Huic correptio in probationem & emendationem cedit, illi in flagella & pœnas. Sed ſu- pra cæteros Auguſt. & ſæpe & diſertiſſimè 93 hoc docuit ; Nam contra Fauſtum Manich. l. 22. c. 20. 94 Summus ille, inquit, vitis agricola aliter parat falcem ſarmentis fructuoſis aliter infructuoſis ; tamen non parcit nec probis, nec reprobis; illis purgandis, iſtis amputandis; nullus enim hominum est tanta juſtitia præditus cui non ſit neceſſaria tentatio tribulationis, vel ad perficiendam, vel ad confirmandam, vel ad probandam virtutem. Sic de Civit. Dei l. 1. c. 8. 95 Quicunque boni, malique pariter afflicti ſunt, non ideo ipſi diſtincti non ſunt, quia diſtinctum non eſt quod utrique perpeſſi ſunt; manet enim diſſimilitudo paſſorum etiam in ſimilitudine paſſionum, & licet ſub eodem tormento, non est idem virtus & vitium, nam ſicut ſub uno igne aurum rutilat, palea fumat, & ſub eadem tribula palea comminuuntur, frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem præli pondere exprimitur; Ita una eademque vis irruens bonos probat, purificat, eliquat: malos vaſtat, damnat, exterminat. Unde in eadem afflictione mali Deum deteſtantur atque blaſphemant, boni autem precantur & laudant: Tantùm intereſt non qualia, ſed qualis quiſque patiatur. Idem eximiè in Pſ. cii. 96 loquens de afflictionibus piorum. Quod pateris unde plangis, medicina eſt tibi non pœna, castiga- tio non damnatio, noli repellere flagellum ſi non vis repelli ab hæreditate. Greg. in E- zech. hom. 1. 97 Agit hoc divina miſericordia, ut ex una eademque re in qua carnalibus dat flagellum, in ſpiritualibus virtutis præstet incrementum. XXI. Quibus ita poſitis facilè ſolvitur objectio propoſita; Nec enim quæri- tur inter nos, An poſt culpam dimiſſam fideles poſſit & velit Deus exercere va- riis calamitatibus, & pœnis impropriè & analogicè ita dictis; Agnoſcimus enim ultrò ſæpiſſimè iſtas locum habere in Dei diſpenſatione erga filios ſuos, ut vel caſtigentur, vel probentur, vel in poſterum cautiores reddantur; Fatemur hunc eſſe ſapientiæ divinæ ordinem in fœdere gratiæ conſtitutum, ut per varias affli- ctiones in regnum cœlorum ingrediamur, & nemo ἀναίμακτον coronam gloriæ obtineat: Sed quæritur tantùm, An pœnis propriè ita dictis quibus juſtitiæ di- vinæ ſatiſfit, obnoxii adhuc ſint vel poſſint eſſe ex quo ſemel veniam peccatorum ſunt conſecuti: Hoc enim conſtanter negamus: Nec Adverſarii hoc ex locis allatis evincere unquam poterunt, in quibus caſtigationum quidem paternarum exempla occurrunt, ſed non pœnarum judicialium, ut ex ſingulorum examine patebit. XXII. Nam ut ab exemplo Davidis quod primùm proponit Bellar. ordiamur. 98 Fatemur quidem mortem filioli quæ illi prædicitur à Nathane poſt remiſſum peccatum occaſione peccati & propter ipſum fuiſſe inflictam, ut ejus ſenſu ma-

giſque percelleretur, Non negamus etiam fuiſſe pœnam Davidi paternam, caſtigatoriam, & medicinalem, qua de præterito peccato confuſus erudiri debuit, ne in poſterum tale facinus auderet; Sed pœnam propriè dictam quæ à Judice irato ad vindictam & ſatiſfactionem juſtitiæ inflicta ſit negamus. Neque hoc ex duplici ratione quam affert Bellar. colligi poteſt. Non ex prima ducta ex his Pro- phetæ verbis. Quoniam blaſphemare feciſti inimicos nomen Domini, propter hoc ver- bum filius tibi natus morietur, quæ videntur oſtendere pœnam hanc imponi in ultionem peccati præteriti, non in emendationem futuri. Nam ex eo quidem bene colligas peccatum iſtud fuiſſe occaſionem & cauſam inflictionis iſtius cala- mitatis; Sed non ſtatim inde elicere poteris, eam fuiſſe ejus pœnam: Imò ſa- tis expreſſè innuit Vir Dei hanc non tam ad pœnam quàm ad exemplum infligi; Nimirum ut ingens per iſtud peccatum datum erat profanis hominibus ſcanda- lum quaſi Deus adulteros & homicidas in ſinu ſuo foveret, debuit hoc quic- quid erat ſcandali ea ratione ſarciri, ut documentum eſſet graviter Deo diSplicere talia peccata, adverſus quæ tantam offenſionem in dilecto filio ſuo declaraſſer, atque ita divinæ domus diSciplina turpiſſimo hoc ſcelere violata aliquo exemplo ſanciretur, ne vel ipſe David, vel alii, ejus exemplo libidinibus vel cædibus in poſterum indulgerent; Non ergo infligitur in pœnam ſed in medicinam; Nec contrarium poteſt elici ſecundò ex eo quòd David lachrymis, jejunio, precibus &c. mortem hanc deprecatur, quod non facturus fuiſſet vir ſanctus, ſi ſibi uti- lem agnoviſſet, ut ait Bellar. loco cit. Nec enim novum eſt ut ſancti deprecen- tur eas calamitates quas cæteroquin ſciunt in bonum à Deo converti, quia hæc eſt naturæ noſtræ indoles ut quicquid eſt durum & moleſtum ſtatim refugiat & procul à ſe amoliri conetur: ſic Paulus qui noverat gravem illam crucem ſibi à Deo impoſitam non pœnam eſſe præteriti, ſed remedium futuri, ne ſcil. ma- gnitudine revelationum extolleretur, non minus tamen illam deprecatur 2. Cor. xii. 7. 8. 99 planè ſicut Æger, cauterii moleſtiam, & medicinæ amaritudinem vehe- menter deprecatur, licet eam non pœnam ſed remedium eſſe non dubitet; Ita ſi David mortem filioli ægrè tulit, eamque precibus ſuis & jejunio avertere cona- tus eſt, efficitur quidem ex eo gravem illi & acerbam fuiſſe hanc mortem, ſed non poteſt inde exſculpi vel propriam ejus pœnam fuiſſe, vel nullum habuiſſe ad ejus emendationem uſum. XXIII. Non diſſimilis eſt ratio alterius caſtigationis quæ dicitur immiſſa Davidi & toti Iſraëli ob numeratum populum 2. Sam. xxiv. 10. 11. 12. 100 Nam licet certum ſit hoc flagello Deum teſtatum fuiſſet quantopere peccatum illud ſibi diS- plicuiſſet, atque ita tum ad publicum omnium ſeculorum exemplum, tum pe- culiariter ad privatam Davidis humiliationem pertinuerit; Licet hæc calamitas non tantùm Davidem reſpexerit, ſed & populum qui aliis peccatis eam erat commeritus, & quam occaſione peccati Davidis illi immiſit. Non ſequitur ta- men propriam pœnam fuiſſe Davidi quæ ad vindictam reſpexerit; Imò contra-

rium ſatis apertè colligitur ex peſte quam feligit ut incideret in manus Dei potius quàm hominum, quia multæ ſunt ejus miſericordiæ vſ. 14. Quia verò horrendum eſt incidere in manus Dei irati Heb. x. 31. 101 debuit omnino David manum Dei placati & miſericordis intelligere; Atque adeò graviſſimum hoc flagellum de ſevera Pa- tris correptione interpretari, qui non poteſt filiorum errores & crimina diſſimu- lare & ſine diSciplina prætermittere; non verò de pœna aliqua ſatiſfactoria & ju- diciali ad ultionem peccati ſibi impoſita. XXIV. Quod verò ſubjicit Bellar. ibid. c. 2. 102 Deum morte ſæpe plectere fi- lios ſuos ob peccata, non utique ad emendationem, ridiculum enim eſſet dicere morte puniri homines ut deinceps cautiùs vivant, ſed ad ſatiſfactionem; Non majoris eſt ponderis : Quippe etſi mors ad emendationem non infligeretur, non ſequitur ſtatim imponi ad ſatiſfactionem, nam præter duo iſtos fines varii poſ- ſunt alii eſſe quos ſapientia Dei intendit in ſuorum morte; Quidni enim dicemus ideo mori ut reliquiæ peccati penitus aboleantur, & homo fidelis ex ſtatu terreno & animali qui carnis & ſanguinis nomine ſolet indigitari 1. Cor. xv. 50. 103 ad ſtatum ſpiritualem & cœleſtem vitæ beatæ traducatur; & ita quæ inferorum erat atrium & peccati pœna per ſe, fiat jam Dei beneficio porta cœli & immortalitatis in- ſtrumentum? Quidni mors poſſit in multis eſſe Exercitatio pietatis quales Marty- rum mortes fuere, & variorum fidelium qui paulatim morbis vel ſenio confecti ex hac vita diScedunt? Quidni cenſeatur eſſe multis beneficium, Quos ſcil. Deus per mortem liberat à jugo peccati ut propiùs ſibi admoveat, vel Quos immatura morte tollere vult ut infantes, ne malitia mutet intellectum eorum ut habet au- thor Sapien. c. iv. 10. 104 ut eximantur à tentationibus mundi & miſeriis vitæ, & co- ronentur ante certamen? Sic bene dicetur immiitti non tam in caſtigationem præ- teriti, quàm ad cautionem futuri, ad præcavenda ſcil. & vitanda peccata quæ ad- miſſuri fuiſſent ſi diutiùs vixiſſent. 2. Licet mors actu jam immiſſa non poſſit ad emendationem reſpicere, quando poſt mortem nullus ampliùs pœnitentiæ locus eſſe poteſt; Quidni denuntiatio vel cogitatio mortis imminentis poſſit eſſe poten- tiſſimum ad vitam emendandam incitamentum? ut fideles qui incautiùs vivebant in ſe ipſos deſcendentes & peccata ſua ſeriâ pœnitentiâ deflentes Deo reconci- lientur, & iram venturam fugiant; Sic non punientur homines morte ut deinceps cautiùs vivant, quod revera ridiculum eſſet aſſerere, ſed mortis illis incumbet ne- ceſſitas ut hæc cogitatio à peccato eos retrahat, & ad ſanctitatem excitet. XXV. Secundum exemplum quod affert Bell. petitur ex Exod. xxxii. 10. 14. 105 Ubi tria millia Iſraëlitarum dicuntur interfecta propter peccatum adorati vi- tuli; Nec tamen credibile eſt omnes illos in peccato mortuos eſſe, inquit, cùm Dominus teſtatus ſit ſe ob Moſis preces peccatum illud dimiſſiſſe. Sed neque ex- emplum iſtud ad rem facit; Nam quamvis dicatur Deus precibus Moſis iræ im- petum aliquatenus repreſſiſſe, ne populum penitus deleret, verſ. 4. 106 tamen nec di- citur remiſiſſe peccatum quod gratis ſupponit Adverſarius, cùm verſ. 31. 107 pro ejus

remiſſione Moſes oret, nec eos per hanc pœnam Deo ſatiſfeciſſe; Fateor vindi- ctam hanc quæ à Levitis Moſis juſſu ſumpta eſt reſpectu impiorum qui in eo nu- mero fuerunt veram & propriè dictam pœnam fuiſſe, & dubium non eſt quin plurimi ſi non omnes ex iis fuerint, quum veriſimile ſit in duces & primarios ido- lolatriæ authores juſtum Levitarum furorem exarſiſſe; ſed ſi qui fideles & pii eo- rum exemplo abducti ejuſdem pœnæ ſocii fuerunt, non continuò pœnas juſtitiæ ultrici exfolviſſe hac morte cenſendi ſunt; ſed tantùm caſtigationem paternam ad propriam ſalutem & cæterorum exemplum ſubiiſſe; Vel ſi pœnam eſſe vis, pœna erit tantùm politica inflicta à Moſe ut ſupremo Reip. Iſraeliticæ Rectore ex Le- gum præſcripto, qui cùm populum videret immani ſcelere contaminatum, pro muneris ſui ratione exemplum in nocentiores ſtatuendum exiſtimavit. Quod ve- rò addit Dominus verf. 34. 108 ſe viſitaturum in die ultionis peccatum ipſorum, infert quidem Deum, etſi interceſſione Moſis motus manum tunc retraheret ad tem- pus, tamen propter illud ipſum peccatum eos eſſe caſtigaturum, quum aliis pec- catis eum irritarent; ſed non dicit ſe pœnas de iis ſumpturum; Imo non obſcurè contrarium elicitur ex antecedentibus, in quibus Deus jubet Moſem præire po- pulo, & pollicetur Angelum ſuum itineris ducem, quæ non Judicis irati, ſed be- nigni Patris ſunt argumenta; Itaque viſitatio hæc de qua loquitur, non eſt iræ, ſed amoris, non ultionis propriè dictæ, ſed caſtigationis paternæ quo modo non rarò vox iſta uſurpatur 2. Sam. vii. 17. 109 XXVI. Tertium exemplum extat Num. xiv. 20. 110 ubi Deus dicitur ignoviſ- ſe Iſraëlitis murmurantibus, & tamen poſtea in pœnam ingreſſum in terram Ca- naan interdixiſſe, cùm omnes in deſerto mori voluit exceptis ſolis Joſua & Ca- leb qui non murmuraverant, Et hanc fuiſſe pœnam dubitari nequit cùm expreſ- ſè dicat Dominus, Et ſcietis ultionem meam vſ. 34. 111 Verum fruſtra eſt dum ita ra- tiocinatur. Nam primò perperam affertur exemplum numeroſæ gentis ubi agi- tur de Satisfactione quæ debetur à ſingulis; Nec ſi remiſſum dicitur peccatum poteſt intelligi reſpectu omnium & ſingulorum, ſed tantùm eorum qui credide- rant & converſi fuerant; Itaque ſi qui increduli remanſerunt, mors & interdictio terræ Canaan revera fuit pœna & vindicta, ſed piis & fidelibus diSciplina. Nec contrarium ſuadent vox ultionis quam Dominus addit; Nam præterquam quod uti jam diximus potuit locum habere reſp. impiorum, & reſp. piorum ultionem impropriè dici nihil obſtat caſtigationem Dei quia ob peccatum infligitur & ad exemplum, quomodo & pœna non rarò vocatur: Accedit quod vox Heb. תנואה non ultionem ſed potius fractionem & lacerationem ſignificat à radice נוא quod in Hiph. eſt rumpere & irritum facere; Ita poterit referri ad abrogationem promiſſio- num per conceſſionem ironicam, quâ Deus in deteſtabilem eorum ſuperbiam invehitur, qui propter excluſionem à terra promiſſa videbantur Deum incon- ſtantiæ & mendacii arguere, acſi non ſtaret promiſſis, quaſi diceret, Cognoſce- tis, An ego ſim mendax, & an inanis ſit futurus meus ſermo; Imò facilè perci-

pietis effectum promiſſionum mearum, licet toti populo indiſcriminatim propo- nantur, non pertinere tamen ad rebelles & incredulos, ſed tantùm in piis locum habere, quorum reſpectu manent ſemper firmiſſimæ: Sic objurgabitur quidem incredulitas Iſraëlitarum; ſed ad ultionem & vindictam locus non poterit referri. XXVII. Quartum à Bell. allatum exemplum eſt Moſis & Aaronis qui pro- pter incredulitatem ſuam quòd Deum ad petram non glorificaſſent mortui ſunt in deſerto ut refertur Num. xx. 24. 112 & Deut. xxxii. 50. 51. 113 Jam nemo, inquit, est qui neget Moſem & Aaronem post peccatum illud in gratiam Dei rediiſſe, manſit ergo pœna luenda post culpam remiſſam. Sed ex antedictis facilè hoc quicquid eſt diffi- cultatis ſolvitur; Non negamus enim calamitatem hanc velut paternam caſtiga- tionem manſiſſe poſt culpam remiſſam; tum ut ipſi peccati ſui gravitatem agno- ſcentes humiliter coram Deo procumberent, & ſe ad mortem imminentem ac- cingerent; tum ut aliis exemplo eſſent: dubitari enim non poteſt, quin acerrimus ad eos omnes pungendos ſtimulus fuerit tanta Dei ſeveritas in S. Sacerdotem & populi Rectorem qui prius ſua interceſſione ſæpius Deum placaverant; ut ſic Deo vivere diſcerent ſuperſtites, cùm nequidem chariſſimis capitibus parcere voluiſſet: Adde quòd in morte Moſis myſterium aliquod latere voluit Dominus, ut ſcil. innueretur non Legis vi cujus Moſes miniſter fuit, patere ingreſſum vero Iſraëli in Canaan cœleſtem; ſed per Euangelii gratiam, Chriſti Domini noſtri auſpiciis & ductu, cujus Joſua non nomen modo, ſed & typum ferebat ut Apoſt. Heb. vii. 23. 114 ſatis clarè hoc innuit. XXVIII. Addunt Adverſarii Judicium Dei etiam exerceri in Fideles, Imò ex Petro c. iv. 17. 1. incipere à Domo Dei, Judicium autem poſt ſe neceſſariò tra- here aliquam pœnam. Reſp. Judicium duplex eſſe; aliud vindictæ quod ab irato Ju- dice proficiſcitur; aliud caſtigationis quod eſt benevoli Patris: Illo Deus inimicos ſuos perſequitur ad interitum; Iſto filios & amicos exercet ad ſalutem. Illud eſt maledictionis ſignum; Hoc amoris: Ut Judex quum facinoroſum punit, in ipſum delictum animadvertit, & de facinore ipſo pœnam expetit: Sed Pater cùm fi- lium ſeveriùs corrigit, non hoc agit ut vindicet aut mulctet, ſed magis ut doceat, & cautiorem in poſterum reddat. Petrus non de primo loquitur, ſed de ſecundo, unde Græca ſcholia bene notant κρῖμα hîc uſurpari non ἀντὶ κατακρίματος, ſed ἐξετασίας. Quomodo uſurpatur etiam 1. Cor. xi. 31. 115 Quod ſi nos ipſos dijudica- remus, non utique ἐκρινόμεθα, judicaremur; Ut verò oſtendat ſe non de Judicio vindictæ, ſed paternæ caſtigationis loqui ſtatim addit, ἐκρινόμεθα δὲ, cùm judica- mur autem à Domino corripimur, ne cum mundo damnemur. Ad quem locum opti- mè Chryſoſt. οὐκ εἶπεν εἰ ἐκολάζομεν ἑαυτοὺς, εἰ ἐτιμωρούμεθα, ἀλλὰ μόνον εἰ ἐπιγνῶναι τὰ ἁμαρτήματα ἐθελήσαμεν, εἰ καταδικάσαι ἑαυτοὺς, εἰ καταγνῶναι τὰ πεπλημμελη- μένα, ἀπηλλάγμεθα ἂν καὶ τῆς ἐνταῦθα καὶ τῆς ἐκεῖσε τιμωρίας; Non dixit ſi castiga- remus nos ipſos, ſi puniremus, ſed ſolùm ſi vellemus agnoſcere peccata, ſi nos ipſos con- demnare, ſi de delictis ferre ſententiam, liberaremur ab eo quod & hic & illic est ſuppli- cio.

cio. Ita Claudius Guillandus ex Adverſariis Dum judicamur, non dicit punimur, non pœnas damus, ſed corripimur & erudimur, ut ostendat has afflictiones (quibus hic judi- cari à Domino dicimur, admonitionis eſſe magis, quàm damnationis, medicinæ, quàm ſupplicii, correctionis, quàm pœnæ. Hinc eſt quòd Judicium dicatur incipere à Domo Dei; Quia licet totius mundi Judex ſit Deus, ſpecialiter tamen providentiam ſuam in Eccleſia vult agnoſci, ita ut videatur quodammodo reprobis parcere, prout in electos ſeverus eſt; Ut pater familias in ſuos potius quorum ſingularem curam habet, quàm in ſervos & alienos animadvertit: Ita Deus judicia ſua temperat, ut reprobos qui ſervi ſunt Diaboli & peccati relinquat ſæpe ſine diSciplinâ & multa eorum ſcelera toleret & ad ea veluti conniveat: Sed filios ſuos quos præ cæteris diligit, promptiùs etiam corripit, non modo quia peccantes adverſus majorem lucem magis etiam Deum offendunt; ſed etiam quia quos teneriùs amat eos di- ligentiùs caſtigare ſolet ut ad meliorem frugem redeant, & ſanctitatis ſuæ fiant participes Heb. xii. 10. 11. 116 nihilque in domo Dei occurrat quod tanti Numinis puritati & gloriæ non reſpondeat. XXIX. Vindicta porrò illa de qua loquitur Apoſt. 2. Cor. vii. 11. 117 & quam inter fructus ſalutaris pœnitentiæ refert, ſententiam Adverſariorum ut pertendit Bellar. confirmare non poteſt: Nam ſive intelligamus per eam (quod facit major pars Interpretum, cum Veteribus) Excommunicationis ſententiam quæ à Corin- thiis in inceſtuoſum ex Pauli præſcripto lata fuerat; ſive quod alii volunt refera- mus eam ad exercitium pœnitentiæ & contritionis, quâ homo peccator ſibi iraſci- tur & in ſe ipſum quodammodo ſævit ob crimen admiſſum; nulla hîc Satisfactio- nis poterit eſſe ratio; Nam reſpectu prioris licet Excommunicatio pœnam inferat Canonicam & Eccleſiaſticam ad ſcandali reparationem & exemplum, non poteſt cenſeri tamen pœna ſatiſfactoria reſpectu Dei, de qua quæritur; Quia ſatiſfactio fit pro peccato cujus jam remiſſa eſt culpa; At Excommunicati culpa non remit- titur donec Excommunicationis vinculis ſolvatur: Tum ſatiſfactio dicitur opus laborioſum à peccatore ſponte ſuſceptum ad expiandam pœnam temporalem, quod de Excommunicatione nemo dixerit. Non reſpectu poſterioris, quia vindi- cta quam de ſe ſumit peccator eò quidem tendit ut acerrimo dolore tanquam acri ſtimulo inſtigetur ad reſipiſcentiam & emendationem, & ut ardentiùs miſericor- diam Dei imploret, ſed non eò reſpicit ut Dei juſtitiæ per pœnam ſatiſfaciat, quod nec poſſibile eſt homini, nec neceſſarium poſt præſtitam à Chriſto ſatiſfa- ctionem: Fuerit ergo pœna ſi vis contritionis qua peccator in ſe ipſo punit & mor- tificat peccatum ſuum, & penitiſſimo dolore veluti perfodit & crucifigit, non repugnabimus; Sed non pœna Satisfactionis quæ à Deo Judice ad ultionem in- feratur. XXX. Ejuſdem eſt commatis objectio quæ petitur ex alio Pauli loco 1. Cor. ix. 27. 118 in quo dicit ſe caſtigare corpus ſuum & in ſervitutem redigere, ne forte, cùm aliis prædicarit, ipſe reprobus efficiatur; Nam verba ipſa Apoſtoli ſatis innuunt hunc

laborem ſuum & Exercitium qualecunque fuerit ad futurum reSpexiſſe non ad præteritum, atque adeò non niſi perperam ad pœnam & ſatiſfactionem referri. In eo autem loco Paulum figuratè loqui clarum eſt, & in ſimilitudine antea poſi- ta & ab Agonibus petita qui tum in Græcia notiſſimi erant, ad deſcribendum in- defeſſum ſuum in vocatione ſua ſtudium pergere. Nam poſtquam dixit verſ. 25. 119 Omnis qui in agone contendit ab omnibus est continens, & illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam, Addit ſibi applicans & ſuo exemplo a- lios excitans Ego igitur ſic curro non quaſi in incertum, ſic pugno non quaſi aërem ver- berans, ſed castigo corpus meum & in ſervitutem redigo. Exponit ſcil. certaminis ſui modum & rationem, ad ſimilitudinem veterum Athletarum; Nam ut qui curre- bant, palmam & metam ſemper præ oculis habebant ne à recto tramite unquam declinarent, & ad eum continuato & indefeſſo curſu ferebantur: Ita Vir Dei non currit in incertum, ſed relictis omnibus iis quæ ſunt à tergo, contendit ad anterio- ra ad ſcopum & brabium cœleſtis vocationis reſpiciens Phil. iii. 16. 17. 120 Ut illi pugiles ſcil. non in aërem incaſſum, ſed certis & deſtinatis ictibus Adverſarium ferire conabantur, & ut poſſent melius hoc exequi, corpus ſolebant in ſervitutem redigere, non molliter & ex ſua libidine quibuſvis cibis utendo, ſed difficilem & duram vivendi rationem juxta leges gymnaſticas ſectando; Ita Paulus teſtatur ſe in hoc certamine ſeſe comparare, ut non incaſſum laboret, & tanquam ludibun- dus pugil in pugna umbratili gladio aërem verberet; ſed ut certis ictibus Adverſa- rium contundat & confodiat; Ideo inquit, corpus meum castigo & in ſervitutem re- digo, ὑπωπιάζειν quod V. V. vertit caſtigare, propriè dicuntur pugiles, cùm pugnis aut cæſtibus antagoniſtam obtundunt & vulnerant, unde ὑπώπια vulnera ſunt ex contuſione accepta quibus facies præſertim, vel aliæ corporis partes luridæ red- duntur ex collecto ad cutim ſanguine; Sic δουλαγωγεῖν σῶμα eſt illud duriter ha- bere moleſtâ & difficili vivendi ratione quam inſtituere tenebantur neceſſariò qui ad certamen ſe parabant, certis cibis rebuſque abſtinendo quæ corpus frangere & ad mollitiem corrumpere poterant; Porro per Corpus non intelligit Apoſt. car- nem ſuam quaſi eam loris aut flagellis laceraret aut chamæuniis maceraret, (quod Adverſarii ex hoc loco ſed ridiculè elicere contendunt, ſiquidem non magis ca- ſtigatio iſta propriè eſt intelligenda, quàm curſus & pugna de qua loquebatur, quam metaphoricam eſſe nemo non videt,) ſed notat quicquid erat carnis & ve- teris hominis in ipſo reliquum quod alibi vocat corpus peccati Ro. vi. 7. 121 ita deſi- gnare voluit non modo frænationem carnalium affectuum, ſed totius carnis mor- tificationem, abſtinentiam à crapula, & omni libidinum genere, denique qua- rumvis afflictionum tolerantiam. XXXI. Hoc pacto non ſatiſfaciebat Deo Paulus, ſed carnem ſuam verè contundebat & mortificabat ne postquam aliis prædicaret ipſe reprobus efficeretur: Ubi ad rem Athleticam rurſus alludit; Mos enim fuit ut Athletæ, antequam ad certamen deſcendere fas eſſet, examinarentur, & ſi convicti criminis alicujus aut

vitii fuiſſent voce Præconis cum ignominia reprobarentur & rejicerentur: Quò pertinent iſta Ariſtidis orat. ſuaſoria de non agendis Comœdiis. Etenim, inquit, Athletarum facimus ἐγκρίσεις delectus ut ſi quis ipſorum ſit nauci, ſe ipſum pudefaciens diScedat, pœnas etiam dans corpore &c. Quomodo in haſtiludiis & Torneamentis olim Legibus cavebatur ut ſi quis manifeſtè reus eſſet, vel impietatis contra Chri- ſtianam fidem, vel læſæ majeſtatis, vel Raptus, & violentæ expugnationis virgi- num, adulterii, homicidii, aut ſimilium flagitiorum publicè vapulans ejiceretur. Sic Paulus dicit ſe ita comparare in vita ſua ſedulo pietatis & ſanctitatis ſtudio ut doctrinæ vita reSpondeat, nec aliter agat aliter doceat, ne aliorum præco ipſe re- probatus & rejectaneus deprehendatur ; Quid enim turpius Doctori, quàm cùm culpa redarguit ipſum? Quid ignominioſius quàm ſi quis Præconis agens officium alios proclamando & traducendo, mox ad certamen deſcendens & inter pugiles nomen ſuum adſcripturus ipſe reprobetur & turpiter rejiciatur? quod eſt in vete- ri adagio Ἄλλων ἰατρὸς αὐτὸς ἕλκεσι βρύων Aliorum medicus ipſe ſcatens vulneribus. XXXII. Sic ex Scripturis diverſimodè pugnant Adverſarii; Agunt etiam ra- tionibus quibuſdam, ſed non feliciùs. Primò Ex miſericordiæ & Juſtitiae nexu. In omnibus Dei actionibus, inquiunt, miſericordia juncta eſt cum juſtitia, & hæ vir- tutes pariter elucent, nec poſſunt ab invicem divelli. Ergo conſentaneum eſt ra- tioni, ut ſic Deus ex miſericordia condonet, ut etiam juſtitiæ quoad ejus fieri po- teſt ſatiſfieri velit. Reſp. Sed 1. ſupponunt quod probandum fuerat, In omnibus Dei actionibus miſericordiam ſemper jungi cum Juſtitia, At non ea erat mens Ja- cobi ii. 13. 122 qui Judicium ſine miſericordia futurum adverſus eos qui uſi non fuerunt miſericordia teſtatur; Quis dixerit miſericordiam exerceri erga Diabolos, & Ju- ſtitiam erga Angelos? In inferis ſola Juſtitia locum habet ſine miſericordia, In cœlis ſola miſericordia ſine Juſtitia; virtutes quidem iſtæ nunquam ſeparantur in Deo, ſed poteſt tamen exercere actus unius ſine exercitio alterius; Imo nec poſ- ſunt locum habere reſpectu ejuſdem, quia ſeſe mutuò tollunt, & circa contraria occupantur, Miſericordia dat veniam; & Juſtitia imponit pœnam, illa ſalutem hominis, iſta exitium ſpectat. 2. Quamvis non negemus in ſalutis negotio admi- rabile viſum fuiſſe iſtarum virtutum temperamentum, non in eo tamen conſiſtit ut quibus peccata remiſſa ſunt per miſericordiam, ab iis ſatiſfactionem exigat ju- ſtitia; hoc enim & abſurdum eſſe & bonitati ac Juſtitiæ divinæ contrarium antea evicimus: Sed in eo poſitum eſt quod Juſtitia in Chriſtum ſponſorem ſeſe exe- ruerit ut ſatiſfaceret pro nobis, & Miſericordia in nos quibus imputatur Chriſti obedientia, Illum punivit ut nobis parceret, Ab eo pœnas nobis debitas popoſcit, ut nobis veniam indulgeret; Atque ita & ſummè Juſtus in Filii morte, & ſummè Miſericors in fidelium ſalute deprehenſus eſt. XXXIII. Secundò A ratione Capitis & membrorum. Nam ſi æquum eſt ut membra ſint conformia Capiti, æquum eſt etiam ut quemadmodum Chriſtus ſa- tiſfecit idem etiam poſt eum præſtemus; Et cum ipſo patiamur, ut cum eo regne-

mus Ro. viii. 17. 123 Reſp. Conformitatem cum Chriſto poſtulare quidem ut ad e- jus inſtar patiamur ſequentes ejus veſtigia, ſed non ut eodem fine aut modo patia- mur, multo minus ut ſatiſfaciamus prout ſatiſfecit; Nam ut bifariam Chriſtus in opere Redemptionis ſpectari poteſt; Vel ut Sponſor qui ſolvit & ſolvendo acqui- rit ſalutem; Vel ut Caput quod acquiſitam fidelibus per ſui unionem ſalutem ap- plicat; Et ut fideles vel habent rationem Reorum qui ſunt redimendi, vel Membro- rum quæ ſunt ſanctificanda; Ita duplex eſt paſſionum Chriſti θέσις; Nam vel ha- bent rationem λύτρου quod pro nobis ſolvi debuit, Matt. xx. 28. 124 1. Pet. i. 18. 19. 125 Vel ὑπογραμμοῦ & ὑποδείγματος quod nobis ad imitandum proponitur 1. Pet. ii. 21. 126 Joh. xiii. 10. 127 Priori ſenſu nobis communicari nequeunt tranſitivè & inha- renter, ſed tantùm imputativè; quia ſub illa θέσει ad Chriſtum pertinent Satiſfa- ctorem; Sed poſteriori communicantur efficaciter & per Imitationem, quia pen- dent à Chriſto Sanctificatore, qui implere debet in membris, quod perfecit in ca- pite. Ita nobis quidem eſt patiendum cum Chriſto, ſi cum ipſo glorificari volu- mus, quia ad id prædeſtinati ſumus, ut nemo coronam gloriæ cum Chriſto ferat in cœlis, quin cum ipſo coronam ſpineam geſtarit in terris: Sed non ideo neceſſe eſt ut ſatiſfaciamus quemadmodum ille ſatiſfecit; hoc enim eſt imputationis fun- damentum, non imitationis objectum. Imò propterea Chriſtus ſatiſfecit ut à ſa- tiſfaciendi neceſſitate exolveremur. XXXIV. Tertiò argumentantur A Reliquiis peccati quæ in nobis remanent, ſi Peccatum, inquiunt, quaſdam ſui reliquias in anima impreſſas dimittit, & quæ- dam velut veſtigia quæ remiſſo peccato remanent, neceſſe eſt ad illas reliquias abolendas ex charitate ſatiſfacere, & actus illis contrarios exercere; At verum prius E. Reſp. 1. damus reliquias peccati varias in nobis manere etiam remiſſo pec- cato, & quidem ſæpe tales quæ ſuſpiria & gemitus à fideli amariſſimos eliciant dum videt ſe ab iis non rarò αἰχμαλωτίζεσθαι & ſub jugum Legis membrorum denuò retrahi Rom. vii. 22. 23. 128 Sed iſtæ reliquiæ qualeſcunque demum ſint non tolli debent per ſatiſfactionem, ſed per ſanctificationem, & continuum pœnitentiæ exercitium; quia non pertinent ad culpam quæ remiſſa eſt in judicio Dei, ſed ad maculam quæ in nobis manet, & quæ quotidiano pietatis ſtudio debet paulatim mundari; ut contrarii ſanctitatis & juſtitiæ habitus à ſpiritu ſancto nobis inditi ma- gis ac magis roborentur & perficiantur; Ita commendat quidem ratio allata ſan- ctificationis neceſſitatem, quæ toto vitæ noſtræ decurſu debet continuari ad reli- quias iſtas peccati eradicandas, ſed nihil facit pro ſatiſfactionibus de quibus loqui- mur, quæ tendunt ad reatum pœnæ temporalis auferendum. XXXV. Quartò diSputant Ex Peccatorum ante & post baptiSmum admiſſorum diScrimine. Cùm enim peccata quæ poſt baptiſmum admittuntur & poſt acceptam cognitionem veritatis graviora omnino ſint & inexcuſabiliora iis quæ admittun- tur in mediis naturæ tenebris, graviores etiam pœnas procul dubio merentur; Un- de omnino par erat inquit Bell. lib. 4. de Pœn. c. 5. 129 ut Deus miniſtris ſuis mandaret

ut peccantes poſt baptiſmum non ſine mulcta ad indulgentiam divinam per januam re- conciliationis admitterent; Reſp. Sed nequicquam ita argutatur; Quamvis enim non negemus graviùs peccare eos qui poſt baptiſmum & in media Euangelii luce peccant iis qui nullâ dum ſalutaris gratiæ cognitione vel ſenſu ſunt imbuti, atque adeò graviores omnino pœnas mereri, ſi ipſis pro talibus peccatis ſatiſfaciendum eſſet; Negamus tamen ullas propterea illis imponi poſſet vel debere pœnas ſatiſ- factorias, quia eo ipſo quo ſupponuntur eſſe fideles, omnia ipforum peccata tam ante quàm poſt baptiſmum commiſſa cenſentur in ſanguine Chriſti expiata & re- miſſa, 1. Joh. i. 7. 130 Ita ut nulla ampliùs hoc pacto purgatis & Deo reconciliatis poſſit eſſe condemnatio, ut ſupra viſum; Fatemur quidem talibus majori & acrio- ri opus eſſe pœnitentiâ ad id ut peccatorum iſtorum remiſſionem conſequantur; Atque adeò miniſtros Dei ad eam fortiùs hortari eos debere, ſed non propterea ſequitur hanc illis ut pœnam ſatiſfactoriam imponi, quæ ἀσύστατος eſt cum re- miſſione quam obtinuerunt; ſed tantùm ut conditionem & diSpoſitionem in ſub- jecto requiſitam ad talis beneficii participationem & ſenſum. XXXVI. Quintò varias ſatiſfactionis utilitates commemorant. 1. Quòd utiliſſimum ſit peccatori ut non maneat penitus impunitus, ne ex veniæ facilitate ad peccandum iterum incitetur. 2. Quia non ſolum coërcet à peccando, ſed etiam admonet quanta ſit peccati gravitas, & eo modo animam erudit & illu- ſtrat, atque ex eo lumine ingens quoddam odium peccati naſcitur ut jam non ti- more pœnæ, ſed amore juſtitiæ in actionibus bonis perſeveretur. 3. inſervit ad habitus peccati eradicandos & virtutum inſerendos. 4. denique ad exemplum, quia ex pœna unius, præſertim ſi publica ſit, ſæpe numero corriguntur multi. Hæc & ſimilia Bellarm. habet lib. 4. de Pœn. c. 5. 131 ut neceſſitatem ſatiſfactionis commendet reſpectu fidelium pro quibus Chriſtus ſatiſfecit. Reſp. Sed hîc non uno modo fallitur. Primò quòd rei neceſſitatem & veritatem metitur ex quali- cunque ejus utilitate, cùm contra de utilitate non ſit agendum, niſi prius conſti- terit de ejus veritate, & inſtitutione, E. licet daretur aliquam eſſe ſatiſfactionis utilitatem, non ſequeretur tamen ſtatim eam admittendam eſſe ut genuinam, niſi conſtaret eam à Deo præſcriptam eſſe. 2. tantùm abeſt ut ulla utilitas ſit in ſatiſ- factione, ut magnum inde oriatur & gloriæ Chriſti & pietati detrimentum: Quippe & ſatiſfactioni Chriſti multum detrahit homines ab ea quadantenus ab- ducendo, & inter Sanctos & ipſum opus ſalutis partiendo ut antea viſum; Et pa- cem adimit conſcientiis quæ nunquam certæ eſſe poſſunt, an per eas ſatiſfactio- nes quas ipſæ ſibi indixerunt, vel quæ impoſitæ ſunt ab aliis revera Deo ſit ſatiſ- factum, & ita ſemper inter ſpem & metum fluctuabunt. Quæ verò utilitates hîc finguntur, præter rem afferuntur; Nam præterquam quòd nihil tale ex ludicris iſtis ſatiſfactionibus colligi poteſt; Satis aliunde tum ex morte Chriſti, tum ex exercitio veræ pœnitentiæ hi fructus habentur. Quippe ut ex illa luculenter col- ligimus quanta ſit ſi peccati gravitas & quàm certum ſit apud Deum inultum non

relinquere peccatum: Ita ex iſta odium peccati magis magiſque naſcitur, habitus vitioſi paulatim eradicantur & boni confirmantur, exemplumque aliis ad idem ſtudium præbetur: Ut nihil opus ſit pœnas ſatiſfactorias propterea confingere. XXXVII. Denique à Veterum ſcriptis multum ſubſidii ſperant quia fre- quens apud ipſos Satisfactionis mentio, quâ non tantùm ſatiſfieri pro peccatis, ſed & ipſi Deo non rarò profitentur. Reſp. Verum licet noſtrum non ſit præſta- re omnia Veterum dicta tum in hoc tum in aliis doctrinæ capitibus, quando illis non ſtamus vel cadimus; Facilè tamen ſi inſtituti noſtri pateretur ratio inanem iſtam Adverſariorum eſſe jactantiam demonſtrari poſſet, atque adeò Satisfactionis vocem ſæpius quidem ab iis uſurpari ſed alio planè quàm Adverſarii uſurpare ſolent ſenſu; nam Satisfactionis nomine Veteres ſæpe publicam Exomologeſim in- telligunt quæ pertinet ad Eccleſiaſticam diSciplinam & pœnas Canonicas, & quia hæc ratio publicè ſatiſfaciendi Eccleſiæ, modo maneat intra limites Verbi Dei, ab ipſo Deo profecta eſt; eo fit ut Veteres aliquando dicant eos qui ſic Ec- cleſiæ ſatiſfaciunt, Deo quoque ſatiſfacere, id eſt id obſervare quod à Deo inſti- tutum eſt. Deinde vox Satisfactionis aliquando à Veteribus ita latè uſurpatur ut ipſam pœnitentiam & ſeriam imprimis cordis contritionem innuat, ſignificatione ex eo deductâ quod apud Latinos Scriptores ſatiſfacere is dicitur qui id facit quod offenſo placet. Cùm ergo opera pœnitentiæ ſummè Deo ſint grata, poſſunt dici per ea homines Deo hactenus ſatiſfacere, non quòd tantùm fecerint quantum Legis jura à peccantibus exigunt, ſed quantum ſummæ Dei miſericordiæ & libe- ralitati ſatis eſt, ut innumeris exemplis oſtendi poſſet, ſi id nunc ageremus; Ita longè differunt Satisfactiones Veterum à Papiſticis; Illæ ſatiſfaciebant pro pec- catis ipſis; At iſtæ tantùm pro pœnis; Illæ præcedebant remiſſionem peccato- rum; At iſtæ ſequuntur; Illæ reparationem ſcandali Eccleſiæ dati & exemplum reSpiciebant; Iſtæ verò ultionem peccati & juſtitiæ divinæ Satisfactionem. Sed ἅλις δρυός; Nec enim nobis conſtitutum eſt hoc argumentum nunc perſequi, & ea omnia expendere quæ ad Satisfactiones humanas pertinent, de quibus alias ſi Deus dederit, fuſiùs dicendi erit locus. Quid ſupereſt Ergo, niſi ut agnitâ perfectiſſimâ Chriſti Satisfactione, in ea ſola, miſſis vaniſſimis hominum ſatiſfactionibus, acquieſcamus; Et uno Chriſto contenti, omnem ab eo juſti- tiam & ſalutem noſtram expectemus; Ut ita omnia in omnibus nobis ſit hîc in terris per fidem, donec tandem ſit omnia in omnibus in cœlis per aſpectum. Amen.

F I N I S


  1. ad Col. 1. 24. 

  2. Cajetanus Tracta. de Indulg. q. 3. 

  3. Bellar. lib. i. de Indulg. cap. 3. 

    1. Cor. xii.

    1. Cor. xii. 12.

  4. Act. ix. 4. 

    1. Cor. 1. 7.

  5. Heb. xi. 26. 

  6. Act. ix. 16. 

    1. cap. ii. 21.

  7. Phil. i. 29. 

    1. Tim. 1. 8.

  8. vſ. 12. 

  9. Pſ. 61. 

  10. Anſel. 

  11. Lyran. in h. l. 

  12. Rom. viii. 20. 

    1. Cor. iii. 18.

  13. Eph. v. 2. 

  14. Phil. ii. 5. 6. 

    1. Pet. ii. 22. 23.

    1. Joh. iii. 2.

  15. Phil. iii. 21. 

  16. Col. iii. 4. 

  17. Rom. viii. 18. 

  18. Iſ. liii. 4. 

  19. Phil. ii. 6. 7. 

    1. Pet. i. 15.

    1. Joh. iii. 3.

    1. Pet. ii. 21.

  20. cap. iv. 13. 

    1. cap. v. 9.

  21. Phil. i. 12. 13. 

    1. Cor. i. 6. 7.

  22. Rom. v. 6. 

  23. Joh. x. &c. 

  24. Phil. i. 29. 

    1. Cor. xii. 10.

    1. Cor. i. 6.

  25. Auguſt. Tractat. 47. in Joh. 

  26. Thomas in h. l. 

  27. Cardin. Contarenus in h. l. 

  28. Juſtinianus in h. l. 

  29. Prov. xvi. 4. 

  30. Bellar. lib. 4. de Pœnit. cap. 3. 

  31. Dan. iv. 27. 

  32. Salmero 

  33. Iſ. i. 

  34. Jer. xviii. 

  35. Ezech. xviii. 

  36. Janſenius 

  37. Mat. v. 7. 

  38. כפר 

  39. Iſ. xxii. 14. 

  40. c. xxvii. 9. 

  41. Iſ. xxviii. 28. 

  42. Vaſquez 

  43. Bellar. lib. 4. de Pœni. cap. 8. 

  44. פרק 

  45. Exod. xxxii. 3. 

  46. Gen. xxvii. 40. 

    1. Reg. xix. 11.

      1. Sam. xii. 14.

    1. Num. xiv 20.

  47. vſ. 34. 

    1. Exod. xxxii. 10. 14.

    1. Num. xx. 24.

  48. Deut. xxxii. 50. 51. 

  49. Heb. xii. 6. 7. 

  50. Apo. iii. 19. 

  51. Jac. i. 2. 3. 

    1. Tim. i. 4.

  52. Apo. vi. 9. 

  53. Ro. viii. 3. 4. 

  54. Rom. vi. 7. 8. 

  55. Ro. vii. 24. 25. 

  56. Pſ. lxxvii. 11. 

  57. Pſ. vi. 2. & xxxviii. 2. 

  58. Heb. xii. 6. 

  59. Apo. iii. 19. 

    1. Sam. vii. 14.

  60. Jer. x. 24. 

  61. Haba. iii. 2. 

  62. Pſ. cxxv. 4. 

  63. Iſ. liv. 8. 

    1. Cor. x. 13.

  64. Iſ. xlviii. 10. 

  65. Heb. xii. 10. 

  66. Pſ. cxix. 71. 

  67. Minutius Felix in Octavio. 

  68. Chryſoſt. Hom. 41. in Matth. 

  69. hom. 28. in 1. Cor. ii. 

  70. Auguſt. & ſæpe & diſertiſſimè 

  71. contra Fauſtum Manich. l. 22. c. 20. 

  72. de Civit. Dei l. 1. c. 8. 

  73. in Pſ. cii. 

  74. Greg. in Ezech. hom. 1. 

  75. Bellar. ordiamur. 

    1. Cor. xii. 7. 8.

    1. Sam. xxiv. 10. 11. 12.

  76. Heb. x. 31. 

  77. Bellar. ibid. c. 2. 

    1. Cor. xv. 50.

  78. Sapien. c. iv. 10. 

  79. Exod. xxxii. 10. 14. 

  80. verſ. 4. 

  81. verſ. 31. 

  82. verſ. 34. 

    1. Sam. vii. 17.

  83. Num. xiv. 20. 

  84. vſ. 34. 

  85. Num. xx. 24. 

  86. Deut. xxxii. 50. 51. 

  87. Heb. vii. 23. 

    1. Cor. xi. 31.

  88. Heb. xii. 10. 11. 

    1. Cor. vii. 11.

    1. Cor. ix. 27.

  89. verſ. 25. 

  90. Phil. iii. 16. 17. 

  91. Ro. vi. 7. 

  92. Jacob. ii. 13. 

  93. Ro. viii. 17. 

  94. Matt. xx. 28. 

    1. Pet. i. 18. 19.

    1. Pet. ii. 21.

  95. Joh. xiii. 10. 

  96. Rom. vii. 22. 23. 

  97. Bellar. lib. 4. de Pœn. c. 5. 

    1. Joh. i. 7.

  98. Bellarm. lib. 4. de Pœn. c. 5.